Psalmus 62

Numérotation du verset Ps. 62,1 

Psalmus David
¶Codd. : (Ps. 62) D14 D30 Cbg150 ω1 Rusch Ps-G
cum esset in deserto Idumee1.
1 Idumee D30 ] Iudee Ps-G D14 , + Vox Ecclesie de Christo D30
Numérotation du verset Ps. 62,2 I

Deus Deus meus ¦
ad te de luce vigilo.
Numérotation du verset Ps. 62,II 

Sitivit
in te anima mea ¦
quam
multipliciter
tibi
caro mea.
Numérotation du verset Ps. 62,3 III

In terra deserta
et2 invia et inaquosa sic
2 et D14 Cor2 (interponitur secundum hebr. et anti. et Ieronimum et grecum hec coniunctio) Rusch Weber ] om. Ps-G ( V ) D30 ω 1 ΩP ΩS Ed1530Ps-Med.
in sancto
apparui tibi ¦
ut viderem
virtutem tuam et gloriam tuam.
Numérotation du verset Ps. 62,4 IV

Quoniam melior est misericordia
tua
super vitas ¦
labia mea laudabunt te.
Numérotation du verset Ps. 62,5 V

Sic benedicam te
in vita mea ¦
et3 in nomine tuo
3 et plerique codd. et edd. D14 D30 ω 1 Rusch Ps-R ] om. Ps-G (R F C I²Q² ΦR²GVP G² K ΨB) cum graec. hebr.
levabo manus meas.
Numérotation du verset Ps. 62,6 VI

Sicut adipe et pinguedine4
4 pinguedine plerique codd. et edd. D14 D30 Cbg150 ω1 Rusch] pinguidine Ps-G
repleatur
anima mea ¦ et labiis5 exultationis
5 labiis Ps-G V D ) D14 D30 Cor2 (Ieron. et novi) Ω ω 1 Rusch edd labia Ps-G Cor2 (anti. quidam)
laudabit
os meum.
Numérotation du verset Ps. 62,7 VII

Sic6
6 Sic Ps-G (F ΨB) ΩS ΩP Rush Ed1530 cum Ps-R ] Si Ps-G (R I) D14 D30 Cbg150 ω 1 Cor2 (non est ibi SIC sed SI )
memor fui tui super stratum meum 7
7 <divisio.> meum+ ω 1] D14² D30²
in matutinis
meditabor in te ¦ 8
8 meditabor D30 ω 1 Rusch ] meditabar Ps-G (R)
Numérotation du verset Ps. 62,8 

quia fuisti adiutor meus.
Numérotation du verset Ps. 62,VIII 

Et
in velamento9 alarum tuarum
9 velamento] umbra Cbg150 (cum Ps-H)
exultabo
Numérotation du verset Ps. 62,9 

adhesit
anima mea post te ¦
me suscepit
dextera tua.
Numérotation du verset Ps. 62,10 IX

Ipsi vero
in vanum
quesierunt animam meam introibunt
in inferiora terre ¦
Numérotation du verset Ps. 62,11 

tradentur
in manus
gladii partes vulpium
erunt.
Numérotation du verset Ps. 62,12 X

Rex vero
letabitur
in Deo laudabuntur
omnes qui iurant10
10 laudabuntur omnes qui iurant D14* D30 ω 1 Rusch ] laudabitur omnis qui iurat Ps-G D14²
in eo ¦ quia
obstructum est os loquentium iniqua.

Psalmus 62

Numérotation du verset Ps. 62,1 
APsalmus David
A ¶Codd. : (Ps. 62) D14 D30 Cbg150 ω1 Rusch Ps-G
interl.| Ecclesie
marg.| PSALMUS  DAVID. CASSIODORUS. Loquitur de Ecclesia que in ariditate sitit seculi et misericordiam expetit donec eterna capiat docens bene conversari in medio prave nationis.
marg.| AUGUSTINUS. Psalmus ex persona capitis et membrorum vox ipsius nostra est et nostra ipsius est.
cum esset in deserto Idumee1.
1 Idumee D30 ] Iudee Ps-G D14 , + Vox Ecclesie de Christo D30
interl.| id est huius seculi ubi sitit
Numérotation du verset Ps. 62,2 
I
Deus Deus meus ¦
interl.| omnium per potentiam
interl.| per cultum et sanctum desiderium
marg.| DEUS  DEUS  MEUS. CASSIODORUS. Quomodo se habeat in deserto scilicet sponsa Deum videre desiderat quem et laudat et id amplius agere optat.
marg.| DEUS. AUGUSTINUS. Communis.  MEUS quodam modo specialiori vide affectum pie deprecationis per hanc germinationem.
ad te de luce vigilo.
marg.| DE  LUCE. Vel diluculo.
interl.| vel diluculo id est matutinali hora
interl.| id est dum mihi suboritur lux gratie
marg.| CASSIODORUS. Quando surrexit Christus ut tunc laudet eum Ecclesia quando exemplo sue resurr ectionis eam ad surgendum animavit.
Numérotation du verset Ps. 62,II 
Sitivit
interl.| et
interl.| multis de causis
interl.| dormit ad Deum qui Deum obliviscitur
marg.| VIGILO. Dum mundo dormio non amans que mundi sunt.
marg.| CASSIODORUS. Et sitio animo et corpore.
marg.| DE  LUCE. AUGUSTINUS. Non enim vigilares nisi lux oriretur que te excitaret.
marg.| SITIT AUGUSTINUS. Et hic caro Deo dum ab eo querit hic necessaria.
in te anima mea ¦
interl.| verum et beatum esse
interl.| AUGUSTINUS. alii alia desiderant
quam
interl.| sed de pluribus caro et hoc est
multipliciter
interl.| AUGUSTINUS. pro multiplici defectu
tibi
interl.| non alii rei
caro mea.
interl.| AUGUSTINUS. quia et ei promittitur resurrectio quam desiderat quomodo anime beatitudo
interl.| CASSIODORUS. que plus eget
Numérotation du verset Ps. 62,3 
III
In terra deserta
interl.| hic sitiendum hoc seculum est desertum hoc Idumea de qua titulus
marg.| DESERTA. AUGUSTINUS. Ubi nullus sanctorum habitat.
et2 invia et inaquosa sic
2 et D14 Cor2 (interponitur secundum hebr. et anti. et Ieronimum et grecum hec coniunctio) Rusch Weber ] om. Ps-G ( V ) D30 ω 1 ΩP ΩS Ed1530Ps-Med.
marg.| IN  VIA quia non est qua inde exeas.
marg.| INAQUOSA. Quia nec dum moraris est tibi aqua. Sed Deus hic fecit viam Christum et misit aquam Verbi sui Spiritu Sancto implens predicatores ut fieret in eis fons aquam salientis in vitam eternam.
interl.| et tunc
in sancto
interl.| AUGUSTINUS. nisi quis prius deficiat in malo numquam pervenit ad bonum
interl.| desiderio
apparui tibi ¦
interl.| quasi vidisti me ut te viderem
marg.| IN  SANCTO  APPARUI. AUGUSTINUS. Cui non apparet Deus sit in sancto desiderio et apparebit ei Christi maiestas et equalitas cum Patre et si homo fuit.
ut viderem
interl.| AUGUSTINUS. non ut tu videres me qui omnia vides
marg.| APPARUI  UT  VIDEREM. AUGUSTINUS. Nemo Deum videt nisi prius Deo appareat sol enim sua luce facit nos videre ita et Deus.
virtutem tuam et gloriam tuam.
interl.| Christum
interl.| ideo hec omnia sic ago
Numérotation du verset Ps. 62,4 
IV
Quoniam melior est misericordia
interl.| vita gratie que per misericordiam
tua
interl.| qua datur non per merita
super vitas ¦
interl.| et si longe et prospere
interl.| humanas
marg.| SUPER  VITAS AUGUSTINUS. Humanitatis que multe sunt ut militis agricole et ceterorum melius est quod das correctis quam quod eligunt perversi.
interl.| ideo
labia mea laudabunt te.
interl.| nisi preveniret me misericordia non possem laudare
marg.| LABIA  MEA  LAUDABUNT  TE. AUGUSTINUS. Post beneficia Dei laudem promittit laudabunt ad proximum de quo etiam sollicitior quia nisi misericordia tua me preveniret te laudare non possem et sicut labiis sic benedicam in vita vel sic quia super vitas
Numérotation du verset Ps. 62,5 
V
Sic benedicam te
interl.| bene vivendo
marg.| SIC  BENEDICAM. AUGUSTINUS. Ut dedisti per misericordiam laudare te sic benedicam ut misericordie tribuam vitam in qua laudo.
in vita mea ¦
interl.| AUGUSTINUS. iam in vita quam donasti non quam mihi elegi
et3 in nomine tuo
3 et plerique codd. et edd. D14 D30 ω 1 Rusch Ps-R ] om. Ps-G (R F C I²Q² ΦR²GVP G² K ΨB) cum graec. hebr.
interl.| AUGUSTINUS. in honore tuo
marg.| IN  NOMINE  TUO. AUGUSTINUS. Levat manus qui bonis operibus insistens tensis manibus in figura crucis Deum adorat unde apostolus levantes puras manus in oratione sine ira et disceptatione.
levabo manus meas.
interl.| AUGUSTINUS. in precibus
interl.| AUGUSTINUS. in bona opera ut Christus suas in cruce pro nobis
interl.| utinam levabo manus et hoc petam
Numérotation du verset Ps. 62,6 
VI
4 pinguedine plerique codd. et edd. D14 D30 Cbg150 ω1 Rusch] pinguidine Ps-G
interl.| AUGUSTINUS. scientia et pia alacritate et sic labiis exultationis etc. sicca enim labia non possunt laudare
interl.| hec olim placebant in sacrificiis
marg.| ADEPS. AUGUSTINUS. In intestinis.  PINGUEDO in carne id est sapientia que in abscondito et fortitudo spiritus.
marg.| LEVABO  MANUS AUGUSTINUS. In Exodo Moyses dum manus levaret ad Dominum populus Dei Amalech vincebat dum vero deponebat Israel vincebatur. Quia dum quis bona sibi operatur pro celestibus vincit Amalech id est demonum turbam sanguinem nostre perditionis lingentem dum autem deponit manus id est pro terrenis operatur vincitur ab Amalech.
repleatur
interl.| AUGUSTINUS. hic ubi sitis est et oratio levatis manibus cum sitis transierit anima et labia exultationis laudabunt nomen tuum
anima mea ¦ et labiis5 exultationis
5 labiis Ps-G V D ) D14 D30 Cor2 (Ieron. et novi) Ω ω 1 Rusch edd labia Ps-G Cor2 (anti. quidam)
interl.| vel labia exultationis laudabunt nomen tuum
interl.| AUGUSTINUS. pro pura conscientia cuius comes est exultatio
laudabit
interl.| re
os meum.
Numérotation du verset Ps. 62,7 
VII
Sic6
6 Sic Ps-G (F ΨB) ΩS ΩP Rush Ed1530 cum Ps-R ] Si Ps-G (R I) D14 D30 Cbg150 ω 1 Cor2 (non est ibi sic sed   si )
interl.| laudabit quia in stratu et mane et hoc est
memor fui tui super stratum meum 7
7 <divisio.> meum+ ω 1] D14² D30²
interl.| AUGUSTINUS. inquiete ne ipsa dissolveret et faceret oblivisci Deum
marg.| SI  MEMOR. CASSIODORUS. Exponit bona malaque utriusque partis scilicet contra difficultates huius seculi quas hic patitur dicit securitatem suam ex Deo in qua memor est eius perituros inimicos regem cum sanctis letaturum. Per stratum in quo quiescimus prospera accipe in quibus est memor Dei quod vix homo facit.
in matutinis
interl.| AUGUSTINUS. in nocte mala fiunt sed Christo monstrante tamquam in luce debemus bona facere
interl.| CASSIODORUS. luce gratie mihi illucescente
marg.| IN  MATUTINIS. In actionibus quia mane incipit quisque operari si non memor inquiete nec in actione sed si in otio tunc et in actione ne in ea deficiat. Ideo addit quia fuisti adiutor meum nisi enim adiuvet hic Deus bona opera implere non possumus nemo autem in mane operatur nisi qui in Christo operatur.
marg.| CASSIODORUS. In matutinis id est in luce Christi ut supra de luce vigilo ad te ut filius lucis id est Christi ad lucis auctorem vigilet id est ad Deum.
meditabor in te ¦ 8
8 meditabor D30 ω 1 Rusch ] meditabar Ps-G (R)
interl.| ideo in te
Numérotation du verset Ps. 62,8 
quia fuisti adiutor meus.
marg.| ADIUTOR. AUGUSTINUS. In periculis Idumee et si quid occurrit exultabo in velamento alarum tuarum. Ideo quia adhesit tibi caritate anima mea ut te pre se diligeret ideo exultabo ideo adhesit quia me suscepit a periculis dextera tua id est propitiatio.
Numérotation du verset Ps. 62,VIII 
Et
interl.| AUGUSTINUS. quia pullus sum et ideo si non protegis milvus rapit
in velamento9 alarum tuarum
9 velamento] umbra Cbg150 (cum Ps-H)
interl.| in protectione tua
exultabo
interl.| in bonis operibus
Numérotation du verset Ps. 62,9 
adhesit
interl.| caritate
anima mea post te ¦
interl.| CASSIODORUS. ut sequatur te nolens #perire ut Petrus voluit
interl.| quia
me suscepit
interl.| alis tegendum
dextera tua.
interl.| sapientia tua Verbum tuum
interl.| AUGUSTINUS. in Christo homine sapientia Dei est et nos in illo
Numérotation du verset Ps. 62,10 
IX
Ipsi vero
interl.| notabiles in malitia Iudei scilicet
interl.| CASSIODORUS. et ideo nihil fecerunt anime Deo connexe querentes eam perdere ipsi
interl.| AUGUSTINUS. id est quilibet persecutores maxime Iudei qui in capite et in apostolis animam nostram quesierunt
marg.| IPSI  VERO etc.  REX  VERO. Confert in his duobus versibus bona et mala diversarum partium.
in vanum
interl.| quia evasi
quesierunt animam meam introibunt
interl.| AUGUSTINUS. timuerunt perdere terram et ideo occiderunt Christum et ierunt sub terra que eis proposita dominata est accidit quod timuerunt quia et post terram perdiderunt unde sequitur tradentur etc. quia expugnati sunt ab hostibus
in inferiora terre ¦
interl.| id est terrenitatem
interl.| infernum
Numérotation du verset Ps. 62,11 
tradentur
interl.| preterea
in manus
interl.| potestatem
interl.| Titi et Vespasiani
gladii partes vulpium
interl.| id est demonium
erunt.
marg.| PARTES  VULPIUM. CASSIODORUS. Principum seculi qui vulpibus comparantur ut Christus de Herode dixit dicite vulpi illi etc. partes horum Iudei quia Christum regem noluerunt dicentes nos non habemus regem nisi Cesare agnum reiecerunt vulpem elegerunt. Vel partes vulpium sunt dum se dolosis prava voluntate coniungunt
marg.| IN  INFERIORA  TERRE. CASSIODORUS. Non ad celos vecti a terra sorbentur male cogitationes quia de terra nate in ima terre quasi in sceno vergunt.
Numérotation du verset Ps. 62,12 
X
Rex vero
interl.| qui vere rex quem eiecerunt
letabitur
interl.| AUGUSTINUS. et si visi sunt superasse tamen letabitur
interl.| Christus
in Deo laudabuntur
interl.| AUGUSTINUS. qui Christum non vulpem elegerunt
interl.| laudabiles erunt
marg.| IN  DEO. CASSIODORUS. Patre unde ego in Patre et Pater in me.
omnes qui iurant10
10 laudabuntur omnes qui iurant D14* D30 ω 1 Rusch ] laudabitur omnis qui iurat Ps-G D14²
interl.| AUGUSTINUS. qui ei pollicentur et vovent bonam vitam
marg.| IURANT. CASSIODORUS. Non per eum ne imperet iuramentum sed in eo promittendo ei obsequium.
in eo ¦ quia
interl.| CASSIODORUS. in iudicio ubi iniquitas victa obmutescet
interl.| CASSIODORUS. quia ipsi destructi non christiani
obstructum est os loquentium iniqua.
interl.| Iudeorum et paganorum



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 62), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2023. Consultation du 11/12/2023. (Permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_62)

Notes :