Glossa ordinaria

Psalmus 33

Numérotation du verset Ps. 33,1 

¶ Psalmus1 David2
¶Codd. : (Ps. 33) D30 Rusch Ps-G, def. C
1 Psalmus I L W V Ω X Ω S Ed1530 Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G |
2 David] Davidi Clementina |
cum mutavit3* vultum suum
3 cum mutavit Ps-G (L V) Ω X ΩS Ed1530 cum Hier. in loc. cit. (p. 41) ] cum immutavit C Ps-G Rusch, cum inmutaret D30 cum Ps-R (V), cum commotavit W, commutavit Amiatinus Ps-G (I)
coram Abimelech4
4 Abymelech] Achimelech Clementina
et5 dimisit
5 et] om. Amiatinus
eum
et abiit6.
6 et dimisit eum et abiit] om. Ω X ΩS
Numérotation du verset Ps. 33,2 I

Benedicam
Dominum7 in omni tempore
7 Dominum D30 Ω X Ps-G Ps-R Ps-L ] Domino Rusch cum Ps-G (F G ²) Ps-ε Ps-λ Ps-Moz X Ps-H
semper
laus eius in ore meo.
Numérotation du verset Ps. 33,3 II

In Domino
laudabitur8 anima mea ¦
8 laudabitur Rusch etc. ] letabitur Ed1455 cum Ps-H
audiant
mansueti
et letentur.
Numérotation du verset Ps. 33,4 III

Magnificate
Dominum mecum ¦ et exaltemus
nomen eius in idipsum.
Numérotation du verset Ps. 33,5 IV

Exquisivi
Dominum
et exaudivit me ¦
et ex omnibus tribulationibus meis
eripuit me.
Numérotation du verset Ps. 33,6 V

Accedite
ad eum et illuminamini ¦
et facies vestre
non confundentur.
Numérotation du verset Ps. 33,7 VI

Iste pauper
clamavit
et Dominus exaudivit eum ¦ et de9 omnibus tribulationibus eius salvavit eum.
9 de D30 Rusch Ps-G ] ex Ps-G (L D) Ω cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 33,8 VII

Immittet angelus Domini10
10 Immittet Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] Immittit Ps-G ( I Q* U ΨB) D30 ΩS cum Ps-Moz X, vallavit Ps-G (R), vallabit restit. Edmaior. | angelum Dominus Ps-G ( L ΦV Ψ) cum Ps-R
in circuitu
timentium
eum ¦ et eripiet eos.
Numérotation du verset Ps. 33,9 VIII

Gustate
et
videte
quoniam suavis est Dominus ¦
beatus vir
qui sperat in eo.
Numérotation du verset Ps. 33,10 IX

Timete
Dominum omnes
sancti eius ¦ quoniam
non est inopia
timentibus eum.
Numérotation du verset Ps. 33,11 X

Divites
eguerunt
et esurierunt ¦
inquirentes autem
Dominum
non minuentur omni bono11.
11 bono] +diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 33,12 XI

Venite
filii
audite me ¦
timorem Domini
docebo vos.
Numérotation du verset Ps. 33,13 XII

Quis est homo
qui vult vitam ¦
diligit dies videre12 bonos ?
12 diligit dies videre Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch ] cupit videre dies Ps-G (R C I) cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 33,14 XIII

Prohibe
linguam tuam
a malo ¦
et labia tua ne loquantur dolum.
Numérotation du verset Ps. 33,15 XIV

Diverte a malo
et fac bonum ¦
inquire pacem
et persequere
eam.
Numérotation du verset Ps. 33,16 XV

Oculi Domini
super iustos ¦
et aures eius
in preces13 eorum.
13 preces Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch ] precem Ps-G (F) ΦRGV Ω M
Numérotation du verset Ps. 33,17 XVI

Vultus autem14 Domini super facientes mala ¦
14 Vultus autem] Facies Ps-G
ut perdat de terra
memoriam eorum.
Numérotation du verset Ps. 33,18 XVII

Clamaverunt
iusti
et Dominus
exaudivit eos15 ¦
15 eos Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G (R F I)
et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
Numérotation du verset Ps. 33,19 XVIII

Iuxta
est Dominus his qui tribulato sunt corde ¦
et humiles spiritu
salvabit.
Numérotation du verset Ps. 33,20 XIX

Multe tribulationes
iustorum ¦
et de omnibus his liberabit16 eos Dominus17.
16 omnibus his D30 Rusch Ps-G ] inv. Ed1530 cum Ps-R | liberabit Ps-G (M Q² W ΦP U G V D edd. ) ΩS] liberavit D30 Ps-G |
17 Dominus Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G |
Numérotation du verset Ps. 33,21 XX

Custodit Dominus18 omnia ossa eorum ¦
18 C. Dominus Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch] inv. Ps-G
unum ex his non conteretur.
Numérotation du verset Ps. 33,22 XXI

Mors peccatorum
pessima ¦
et qui oderunt iustum
delinquent.
Numérotation du verset Ps. 33,23 XXII

Redimet
Dominus
animas servorum
suorum ¦
et non delinquent omnes qui sperant in eo19.
19 delinquent D30 Rusch ] derelinquet Ps-G (R* L) cum Ps-R | eo Ps-G (I M W K ΦP ΨB V D) D30 Ω Rusch edd eum Ps-G Cor2

Psalmus 33

Numérotation du verset Ps. 33,1 
A Psalmus1 David2
1 Psalmus I L W V Ω X Ω S Ed1530 Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G
2 David] Davidi Clementina
interl.| attribuitur
interl.| Christo qui hic loquitur et in eo christianus
marg.| PSALMUS  DAVID. AUGUSTINUS. Loquitur Christus et in eo christianus docet humilitatem dum commendat corpus et sanguinem.
cum mutavit3* vultum suum
3 cum mutavit Ps-G (L V) Ω X ΩS Ed1530 cum Hier. in loc. cit. (p. 41) ] cum immutavit C Ps-G Rusch, cum inmutaret D30 cum Ps-R (V), cum commotavit W, commutavit Amiatinus Ps-G (I)
interl.| vetus sacrificium in novum
marg.| CUM  MUTAVIT  VULTUM. Christus id est sacrificium coram Iudeis qui regnum patris sui David sunt. Iuxta illud. Et dabit illi Dominus sedem David eccclesia est regnum Patris.
coram Abimelech4
4 Abymelech] Achimelech Clementina
interl.| Iudeis
marg.| Abimelech : Patris mei regnum. Idem proprie Achis vocabatur, id est quomodo est. Sed Esdras mutavit propter sacramentum ne putetur sola historia narrari. Mutavit ergo   vultum coram Abimelech id est Iudeis mutavit et coram Achis id est illis ignaris discipulis qui dixerunt durus est hic sermo. In hac quoque mutatione vultus affectabat quia compassus est nobis usque ad mortem. Tympanizabat quia extensus fuit in cruce ut corium in ligno. Ad ostia civitatis id est corda Deo clausa ut ea per crucem aperiret ferebatur manibus suis quod non ad litteram accipi potest sed cum corpus manibus suis apostolis porrexit. Salive in barbam decurrebant id est verba infirma et infantilia dicentis hic est corpus meum tegebant virtutem eius. Procidebat ad ostia porte id est humiliabat se ad initium fidei nostre. Vetus sacrificium dicitur vultus quia indicat voluntatem Dei in signo.
marg.| CASSIODORUS. Psalmus secundus per alphabetum imperfectum. Propheta prius summatim laudem premittit monens mansuetos ad idem.
marg.| A Deo benedicitur qui ipsum benedicit more boni famuli qui vilescente Domino vilescit et Domino glorificato glorificatur cum ipso.
et5 dimisit
5 et] om. Amiatinus
interl.| Christus Iudeos pro mutato sacrificio
eum
interl.| David
et abiit6.
6 et dimisit eum et abiit] om. Ω X ΩS
interl.| ad gentes
interl.| vel ab eorum cordibus
Numérotation du verset Ps. 33,2 
I
Benedicam
interl.| laudabo
interl.| AUGUSTINUS. quasi iam mutato vultu laudabo nec ut tantum in prosperis solebam pro temporalibus tantum serviens
Dominum7 in omni tempore
7 Dominum D30 Ω X Ps-G Ps-R Ps-L ] Domino Rusch cum Ps-G (F G ²) Ps-ε Ps-λ Ps-Moz X Ps-H
interl.| non tantum in prosperis
interl.| quod non tempore prioris vultus
semper
interl.| CASSIODORUS. quia que cogitat vel dicit sine culpa sunt et ita laus Dei semper in eo est
interl.| ut alios instruam
laus eius in ore meo.
interl.| sed quia hoc nequit nisi humilis ideo et
interl.| unde futuro
Numérotation du verset Ps. 33,3 
II
In Domino
interl.| AUGUSTINUS. qui in Domino non vult laudari non est mansuetus sed superbus
interl.| non in me vel exterioribus
8 laudabitur Rusch etc. ] letabitur Ed1455 cum Ps-H
marg.| IN  DOMINO  LAUDABITUR. CASSIODORUS. Sua enim laus est predicatio Domini sui ut bonus famulus de bona fama Domini sui glorietur.
audiant
interl.| hoc autem
mansueti
interl.| leni animo
marg.| MANSUETI. CASSIODORUS. Non docti non ieiuvantes quia sunt superbi sed mansueti quia temperantiam habent omnium rerum. Mansueti non de sua intelligentia superbientes non iugum Dei indomitorum more ferentes.
et letentur.
interl.| CASSIODORUS. et non tristentur de hac mutatione quia res iocunda anime
Numérotation du verset Ps. 33,4 
III
Magnificate
interl.| et o vos mansueti
interl.| cui hoc demonstrative dixisse non sufficit
interl.| non mansuetis irascitur
marg.| MAGNIFICATE  DOMINUM. Spiritualis gratia non vult sola facere quod multis proficit unde vocat alios magnificate ut invitatos traheret dicit que inde bona sibi. Exquisivi Dominum.
Dominum mecum ¦ et exaltemus
interl.| CASSIODORUS. non est arta res omnibus sufficit
nomen eius in idipsum.
interl.| id est in unum
interl.| CASSIODORUS. ab omnibus unum fiat
Numérotation du verset Ps. 33,5 
IV
Exquisivi
interl.| AUGUSTINUS. intus munda conscientia
Dominum
interl.| ipsum non aliud
et exaudivit me ¦
interl.| qui non auditur non ipsum quesivit
et ex omnibus tribulationibus meis
interl.| quia post mundum cor festat tribulatio
interl.| cum mortale hoc induet incorruptionem
marg.| EX  OMNIBUS. Non possunt particulatim dici quanta impetravit qui non aliud quam Deum quesivit.
eripuit me.
interl.| id est in futuro eripiet
Numérotation du verset Ps. 33,6 
V
Accedite
interl.| hortatur alios dicens quod ipse probavit
interl.| ad imperfectos dicet venite et in fide timorem Domini discite
marg.| ACCEDITE. CASSIODORUS. Iam particulatim de novo vultu admonet sanctos. Quasi magnificate et si in primis iniocundum accedite vel magnificate et quo ordine. Ecce accedite per fidem.
marg.| AUGUSTINUS. Accedite fide inherendo et duobus pedibus gemine caritatis currendo.
marg.| CASSIODORUS. Premissis laudibus ad communionem hortatur.
ad eum et illuminamini ¦
interl.| percipiendo illum non sitis ceci
et facies vestre
interl.| mentes
interl.| post lumen
non confundentur.
interl.| ut eorum qui retro abierunt dicentes durus est sermo
Numérotation du verset Ps. 33,7 
VI
Iste pauper
interl.| David Christus Ecclesia
interl.| AUGUSTINUS. dives non auditur sed hoc modo potest fieri auditio
marg.| PAUPER. CASSIODORUS. Iste spiritualis hic est qui accedit et illuminatur nec erubescet quia quando clamat liberatur ab omnibus angustiis seculi in obitu dum iam transit ad Deum.
marg.| NON  CONFUNDENTUR. AUGUSTINUS. Quicquid hic fiat iusto non erubescit quia semper superior apud Deum superbus vero in adversis erubescit quia ad Deum non accessit.
clamavit
interl.| decepti erubescunt vos impetrabitis
et Dominus exaudivit eum ¦ et de9 omnibus tribulationibus eius salvavit eum.
9 de D30 Rusch Ps-G ] ex Ps-G (L D) Ω cum Ps-R
interl.| quomodo
Numérotation du verset Ps. 33,8 
VII
Immittet angelus Domini10
10 Immittet Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] Immittit Ps-G ( I Q* U ΨB) D30 ΩS cum Ps-Moz X, vallavit Ps-G (R), vallabit restit. Edmaior. | angelum Dominus Ps-G ( L ΦV Ψ) cum Ps-R
interl.| Christus
marg.| IMMITTET  ANGELUS. Accedite et sicut iste pauper clamavit et exauditus et eodem modo immittet angelus.
marg.| AUGUSTINUS. Immittet angelus . Alii interpretes sic transtulerunta :   Circumdat angelus Domini in gyro timentes eum . Angelus de celo vel homo qui est minister voluntatis Dei.
a Ps-H
marg.| AUGUSTINUS. Mendosi codices habent immittet angelum Dominus .b
b Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 33, 9), tract. 2 § 11, CCSL 38, p. 290.23-25 : “Aliqui mendosi codices [= Ps-R] : immitet angelum Dominus in circuitu timentium eum”.
in circuitu
interl.| ut proteget ne prosternantur
timentium
interl.| pure
eum ¦ et eripiet eos.
interl.| in futuro
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 33,9 
VIII
Gustate
interl.| non solum accedite ut credatis sed etiam
marg.| GUSTATE. Hic aperte de sacramento quod ferebat manibus. AUGUSTINUS. Gustate carnem et sanguinem Christi.
et
interl.| et sic
videte
interl.| intelligite
interl.| si hoc non intelligis regnat in te Achis id est ignorantia et abiit a te David
quoniam suavis est Dominus ¦
interl.| quasi gustate et sperate quia
marg.| SUAVIS. AUGUSTINUS. Et dulcis quia est vita sumenti pellens omnes molestias in futuro id est sperate per hoc vitam eternam.
marg.| CASSIODORUS. Et quia Deus est vita caro quam sibi univit est vivificatrix.
beatus vir
interl.| AUGUSTINUS. quia eum habet qui est omne bonum
qui sperat in eo.
interl.| miser qui in se
Numérotation du verset Ps. 33,10 
IX
Timete
interl.| ut qui stat videat ne cadet
Dominum omnes
marg.| OMNES. CASSIODORUS. Nullus licet bene meritus ab hoc desistet non securitatem presumat.
interl.| AUGUSTINUS. multi enim deserunt Deum ne inopes fiant
non est inopia
interl.| temporalium
interl.| veri boni
interl.| spiritualis
marg.| QUONIAM  NON  EST  INOPIA. AUGUSTINUS. Pascebat Dominus contemnentem se et deseret timentem. Promittit auem non superflua sed necessaria.
marg.| NON  EST  INOPIA quia etiam in presenti habent quantum exigit natura.
timentibus eum.
interl.| CASSIODORUS. alii aliquo indigent sed non sui quibus ait. Querite regnum Dei et hec omnia adiicientur vobis
interl.| sed
Numérotation du verset Ps. 33,11 
X
Divites
interl.| seculi
interl.| superbi
eguerunt
interl.| ne putes hoc dictum de terrenis que nullius pretii sunt sed de spiritualibus
interl.| etiam pene temporali aliquando egent
marg.| EGUERUNT. CASSIODORUS. Quia fidem non habent.
et esurierunt ¦
marg.| ESURIERUNT quia corpore Domini non satiantur quid enim habent qui Deum non habent.
marg.| CASSIODORUS. Vel divites eguerunt id est carebunt summo bono licet esuriant id est desiderent. Sed toto studio querentes sine imminutione habebunt bonum quod est omne bonum.
inquirentes autem
interl.| tamen dote nature
Dominum
interl.| non aliud
non minuentur omni bono11.
11 bono] +diapsalma Ps-G
interl.| quia in Domino omnia
interl.| scilicet quod est omne
Numérotation du verset Ps. 33,12 
XI
Venite
interl.| ut autem sciatis timere
filii
interl.| fide
marg.| VENITE  FILII. Diapsalmus tractatis Ecclesie sacramentis admonet eos qui extra sunt qui prima rudimenta fidei capiunt ne nomen timoris horreatur addit docebo vos filios timorem Domini ut rem utilem.
marg.| CASSIODORUS. Iam et incipientes monet a quibus abstineant.
audite me ¦
interl.| dicentes
interl.| HIERONYMUS. discite a me
timorem Domini
interl.| qui est «initium sapientie»c
c Ps. 110, 10 ; Sir. (Eccli.) 1, 16 : « Initium sapientie timor Domini ».
docebo vos.
Numérotation du verset Ps. 33,13 
XII
Quis est homo
interl.| quasi discite timorem quia in hoc est vita
qui vult vitam ¦
interl.| eternam
interl.| et qui
diligit dies videre12 bonos ?
12 diligit dies videre Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch ] cupit videre dies Ps-G (R C I) cum Ps-R
interl.| qui numquam sunt in hoc seculo
marg.| DIES  VIDERE  BONOS. Quod omnes fatentur se velle.
Numérotation du verset Ps. 33,14 
XIII
Prohibe
interl.| qui vult diligit videre <dies> bonos timeat timor enim linguam coercet
marg.| PROHIBE. CASSIODORUS. Nota quod prius cohiberi linguam dicit quam cum loqui volumus ante commovemus labia que mox sequuntur lingue motum.
marg.| CASSIODORUS. Prohibe qui vitam cupis. Ecce quomodo debeant timere.
linguam tuam
interl.| mors et vita in manibus lingue
a malo ¦
interl.| omni ne loquaris aperte
et labia tua ne loquantur dolum.
interl.| ne mala aperte ne bona dolose
Numérotation du verset Ps. 33,15 
XIV
Diverte a malo
interl.| AUGUSTINUS. nulli noceas facto et quia hoc non sufficit subdit
interl.| ceperat enim omnis aberrare
interl.| destrue vitia in te
marg.| DIVERTE. CASSIODORUS. Hoc culpam vitat.
et fac bonum ¦
interl.| edifica virtutes
marg.| FAC  BONUM hoc laudem meretur.
interl.| et sic
inquire pacem
interl.| Deum ipsum
interl.| Spiritui tuo cum carne
marg.| INQUIRE  PACEM quia hic numquam pax iusto cum corpore suo semper pugna cum vitiis ideo precipit pacem semper queri et si hic plene haberi non possit et persequere fugientem. Aliter in futuro non capietur.
et persequere
interl.| quia hic non habebis
interl.| persevera inquirendo
eam.
interl.| quo precessit in celum
interl.| quia
Numérotation du verset Ps. 33,16 
XV
Oculi Domini
interl.| AUGUSTINUS. respectus misericordie Dei
marg.| OCULI  DOMINI. CASSIODORUS. De retributionibus bonorum et malorum ne in periculis iustus aliqua dubietate mollescat.
marg.| Oculi Domini. Nec ex infirmitate tua diffidas quia oculi.
super iustos ¦
interl.| et si ut medicus secat et urit. Sed hoc non facit ut sanet et parcat ineternum
et aures eius
interl.| ut quod petunt det scilicet gratiam pro gratia
in preces13 eorum.
13 preces Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch ] precem Ps-G (F) ΦRGV Ω M
interl.| AUGUSTINUS. sed nec malus putet se nesciri quia
marg.| IN  PRECES. CASSIODORUS. Celeritas audiendi cum in ipsis auditor habitat.
Numérotation du verset Ps. 33,17 
XVI
Vultus autem14 Domini super facientes mala ¦
14 Vultus autem] Facies Ps-G
interl.| AUGUSTINUS. non tamen eos respicit misericorditer sed
ut perdat de terra
interl.| viventium
memoriam eorum.
marg.| MEMORIAM. AUGUSTINUS. Ut nec mentio id est intercessio fiat pro eis inter bonos adeo placet eis iustitia Dei unde chaos firmatum est inter nos et vos ut boni non possint ad eos conscendere compassione scilicet aliqua propter confusionem peccatorum que admiserunt.
Numérotation du verset Ps. 33,18 
XVII
Clamaverunt
interl.| vere oculi super iustos quia
interl.| pro liberatione sua
iusti
interl.| Abr0aham et ceteri
et Dominus
interl.| AUGUSTINUS. Christus
exaudivit eos15 ¦
15 eos Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G (R F I)
interl.| in sua resurrectione
interl.| sic quod liberavit dando patientiam
et ex omnibus tribulationibus eorum {t. 2 : Erfurt, f. 247vb ; facsim., p. 494b} liberavit eos.
interl.| saltem spiritualiter
interl.| vel corporaliter ut tres pueros in camino ignis
interl.| quando «captivam duxit captivitatem»d
d Eph. 4, 8.
Numérotation du verset Ps. 33,19 
XVIII
Iuxta
interl.| AUGUSTINUS. Altus est Dominus sed vitinatur humili et non erigenti se
est Dominus his qui tribulato sunt corde ¦
interl.| AUGUSTINUS. non omnibus tribulatis corpore
interl.| qui terunt duritiam cordis
marg.| IUXTA  EST  DOMINUS. Liberavit nam pronus est ad hoc quia iuxta est vel est allusio ad clamorem.
et humiles spiritu
interl.| non verbis
salvabit.
Numérotation du verset Ps. 33,20 
XIX
Multe tribulationes
interl.| non ut nihil patiantur
iustorum ¦
interl.| pauciores iniquorum
interl.| AUGUSTINUS. qui non patitur non est iustus
marg.| MULTE  TRIBULATIONES. Sicut et in nova testamento iuxta est et salvabit quod necesse est quia multe tribulationes.
marg.| CASSIODORUS. Multe a diabolo ab invidis hominibus et a se.
interl.| sed
et de omnibus his liberabit16 eos Dominus17.
16 omnibus his D30 Rusch Ps-G ] inv. Ed1455 Ed1530 cum Ps-R | liberabit Ps-G (M Q² W ΦP U G V D edd. ) ΩS] liberavit D30 Ps-G
17 Dominus Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G
interl.| vel liberavit
interl.| potens liberator
interl.| in futuro
marg.| LIBERAVIT. AUGUSTINUS. Non corporaliter sed dando eis patientiam vel liberavit spiritualiter.
Numérotation du verset Ps. 33,21 
XX
Custodit Dominus18 omnia ossa eorum ¦
18 C. Dominus Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch] inv. Ps-G
interl.| interim
interl.| AUGUSTINUS. firmamenta fidei id est patientiam
interl.| ut nec in agno confringebatur
marg.| OSSA. AUGUSTINUS. Virtutes. Et   unum etc. ut nec patientia pereat.
unum ex his non conteretur.
interl.| ut de agno dicitur os non frangetis ex eo
interl.| sed
Numérotation du verset Ps. 33,22 
XXI
Mors peccatorum
interl.| ad ultima semper respicientes temporalia contemnunt
pessima ¦
interl.| quia rapit ad gehennam
marg.| PESSIMA. AUGUSTINUS. Non modo mala et si in divitiis et odoribus et lamentis hominum finiatur tamen pessima est quia in peccatis ad infernum trahit.
et qui oderunt iustum
interl.| quia vita iniqua
marg.| QUI  ODERUNT quorum ? non omnium quia peccatores sed qui oderunt iustum qui iustificat id est Christum per quem qui non reconciliatur perit sed redimet animas secundum quas est mors pessima.
delinquent.
interl.| contra custodem
Numérotation du verset Ps. 33,23 
XXII
Redimet
interl.| pretio mortis
Dominus
interl.| autem
animas servorum
interl.| non libertorum
suorum ¦
interl.| AUGUSTINUS. iste est modus humane iustitie ut quia sine peccato non est homo in hoc non delinquant id rst in hoc mortale caveant dum id est quia sperant in eo in quo est remissio peccatorum
et non delinquent omnes qui sperant in eo19.
19 delinquent D30 Rusch ] derelinquet Ps-G (R* L) cum Ps-R | eo Ps-G (I M W K ΦP ΨB V D) D30 Ω Rusch edd eum Ps-G Cor2



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_33)

Notes :