Glossa ordinaria

Psalmus 89

Numérotation du verset Ps. 89,1 

¶Oratio Moysi hominis Dei.
¶Codd. : (Ps. 89) D30 Rusch Ps-G
Numérotation du verset Ps. 89,I 

Domine
refugium1 factus es nobis ¦ a generatione in generationem2.
1 refugium Ps-G (R U ΨB V D) Ω edd. Rusch cum Ps-R ] + tu Ps-G (rel. codd. ) |
2 a... generationem Ps-GB V) D30 ΩS Clementina ] in generatione et generatione Ps-G |
Numérotation du verset Ps. 89,2 II

Priusquam
montes fierent
aut3 formaretur terra
3 aut Ps-G (R ΨB V D) D30 Ω Clementina Rusch cum Ps-R ]] et Ps-G
et orbis ¦
a seculo
et usque4 in seculum tu es Deus.
4 et usque Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] et ΩS , usque Ps-G (R F)
Numérotation du verset Ps. 89,3 III

Ne avertas
hominem in humilitatem ¦
et dixisti convertimini filii hominum.
Numérotation du verset Ps. 89,4 IV

Quoniam mille anni
ante oculos tuos ¦
tamquam dies hesterna que preteriit.
Numérotation du verset Ps. 89,V 

Et custodia
in nocte ¦
Numérotation du verset Ps. 89,5 

que pro nihilo habentur eorum anni erunt.
Numérotation du verset Ps. 89,6 VI

Mane
sicut
herba transeat
mane
floreat et transeat ¦
vespere
decidat
induret
et arescat.
Numérotation du verset Ps. 89,7 VII

Quia
defecimus
in ira tua ¦
et in furore tuo turbati sumus.
Numérotation du verset Ps. 89,8 VIII

Posuisti
iniquitates nostras in conspectu tuo ¦
seculum nostrum
in illuminatione
vultus tui.
Numérotation du verset Ps. 89,9 IX

Quoniam omnes dies nostri
defecerunt ¦
et5 in ira tua defecimus.
5 et D30 Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G
Numérotation du verset Ps. 89,X 

Anni nostri
sicut aranea meditabuntur6 ¦
6 meditabuntur Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] –bantur Ps-G
Numérotation du verset Ps. 89,10 

dies annorum nostrorum in ipsis
septuaginta anni7*.
7 anni D30 ΩS Clementina etc. Ps-G ] annis Ps-GB V D) Ω M Rusch cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 89,XI 

Si autem
in potentatibus
octoginta
anni ¦
et amplius eorum labor et dolor.
Numérotation du verset Ps. 89,XII 

Quoniam
supervenit mansuetudo ¦ et corripiemur.
Numérotation du verset Ps. 89,11 XIII

Quis novit potestatem ire tue ¦
et pre timore tuo
iram tuam
Numérotation du verset Ps. 89,12 

dinumerare.
Numérotation du verset Ps. 89,XIV 

Dexteram tuam
sic notam fac ¦
et eruditos8
8 eruditos Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] compeditos Ps-G
corde in sapientia.
Numérotation du verset Ps. 89,13 XV

Convertere Domine
usquequo ¦
et deprecabilis esto
super servos tuos.
Numérotation du verset Ps. 89,14 XVI

Repleti sumus
mane
misericordia tua ¦ et exultavimus
et delectati sumus
in omnibus diebus nostris.
Numérotation du verset Ps. 89,15 XVII

Letati
sumus pro
diebus quibus nos humiliasti ¦
annis quibus vidimus mala.
Numérotation du verset Ps. 89,16 XVIII

Respice9
9 Respice Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] Et praem. Ps-G
in servos tuos et in opera tua ¦
et dirige
filios eorum.
Numérotation du verset Ps. 89,17 XIX

Et sit splendor
Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos ¦
et opus manuum nostrarum dirige.

Psalmus 89

Numérotation du verset Ps. 89,1 
AOratio Moysi hominis Dei.
A ¶Codd. : (Ps. 89) D30 Rusch Ps-G
interl.| qui fuit minister Veteris Testamenti et propheta Novi Testamenti secundum quam dispensationem iste psalmus inspiciendus est non quod Moyses eum conscripserit sed quia in hoc psalmo tractantur que in Veteri Testamento per Moysen dato continentur
marg.| ORATIO  MOYSI. AUGUSTINUS. Cum vetus vita et nova mortalis et vitalis et anni qui pro nihilo et dies quibus implebimur misericordia et letitia pena primi hominis et regnum secundi hic aperte distinguantur congrue nomine Moysi intitulatur psalmus ut eis qui recte scrutantur Scripturas intimetur legem que per Moysen data est ubi terrena premia videntur promitti habere aliquid tale sub velamento quale iste psalmus ostendit. Cum autem quisque transit ad Christum tollitur velamen et videt mirabilia de lege Dei.
marg.| HOMINIS  DEI. REMIGIUS. Homo quidem passibilis homo Dei liberandus quasi sepe David quod et Moyses oravit.
marg.| CASSIODORUS. REMIGIUS. Agit iste psalmus de defectu generis humani qui per Christum auferetur.
Numérotation du verset Ps. 89,I 
Domine
interl.| tu homo
interl.| in hoc salo seculi
interl.| quia nobis cepit esse quod non erat id est refugium
refugium1 factus es nobis ¦ a generatione in generationem2.
1 refugium Ps-G (R U ΨB V D) Ω edd. Rusch cum Ps-R ] + tu Ps-G (rel. codd. )
2 a... generationem Ps-GB V) D30 ΩS Ed1455 Clementina ] in generatione et generatione Ps-G
interl.| AUGUSTINUS. id est in omni generatione vel veteri cuius ille minister et nova cuius ille propheta
marg.| DOMINE  REFUGIUM. CASSIODORUS. Primo eternum proponit refugium temporali homini.
Numérotation du verset Ps. 89,2 
II
Priusquam
interl.| factus es refugium sed tamen tu ipse
montes fierent
interl.| AUGUSTINUS. angeli quid enim magnum est dicere de montibus qui pars terre qua terra et celo et omnibus corporalibus prior est Deus
marg.| PRIUSQUAM  MONTES. Ne autem videretur non fuisse antequam esset nobis refugium adiungit priusquam.
aut3 formaretur terra
3 aut Ps-G (R ΨB V D) D30 Ω Ed1455 Clementina Rusch cum Ps-R ]] et Ps-G
interl.| homines ecce omnis rationalis creatura
marg.| MONTES  TERRA. AUGUSTINUS. Ecce omnis rationalis creatura hac differentia distincta est ut montium nomine celsitudo angelorum. Et terre nomine humilitas hominum ideoque non incongrue verba sic distinxit ut diceret montes id est angelos fieri et terram id est homines formari.
marg.| FIERENT  FORMARETUR. AUGUSTINUS. Formari vel fingi solet dici secundum corpora, fieri de nihilo.
et orbis ¦
interl.| ut dicatur breviter universitas rerum subiungit
a seculo
interl.| aptius ab eterno
marg.| A SECULO. AUGUSTINUS. Aptius diceretur. Ab eterno in eternum. Non enim a seculo Deus est qui est ante secula aut non est usque in seculum cum sit sine fine. Sed ex ambiguo verbo greco fit plerumque in Scripturis ut vel seculum pro eterno vel eternum pro seculo ponat latinus interpres hic autem ponitur seculum pro eterno.
marg.| AUGUSTINUS. A seculo . Ecce que eternitas nobis refugium ut in ea mansuri de tempore ad eam fugiamus sed quia hic sumus in temptationibus ne ab ea avertamur orat homo Dei ne avertas cum sis refugium ne avertas quoniam mille anni.
et usque4 {t. 2 : Erfurt, f. 286ra ; facsim., p. 571ª} in seculum tu es Deus.
4 et usque Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] et ΩS Ed1455 , usque Ps-G (R F)
interl.| immutabilis non eris vel fuisti quia Deus
marg.| TU  ES. AUGUSTINUS. Optime ait quia immutabilis. Non dicit eris vel fuisti cum immutabilis essentia Dei non noverit preteritum vel futurum unde dictum esta : «Ego sum qui sum». Et qui est misit me ad vos. Et :   Tu autem idem ipse es et anni tui non deficient .
a Ex. 3, 14.
Numérotation du verset Ps. 89,3 
III
Ne avertas
interl.| a tuis eternis
marg.| NE  AVERTAS. CASSIODORUS. Secundo exponit infirmitatem hominis cui petit subveniri.
hominem in humilitatem ¦
interl.| vel : humilitate
interl.| temporalium ut temporalia concupiscat sapiatque terrena
marg.| IN  HUMILITATEM. CASSIODORUS. Id est terrenam concupiscentiam in contemptum. Vel hominem positum in humilitate id est deiectione id est hominem deiectum. Vel modo humilem qui ante fuit superbus oro ne avertas et id est quia dixisti. Converti ad me ab amore mundi ipse potest a mundo liberare qui docuit celestia querere.
et dixisti convertimini filii hominum.
interl.| AUGUSTINUS. quasi hoc a te peto quod dixisti
Numérotation du verset Ps. 89,4 
IV
Quoniam mille anni
interl.| ideo a labilibus istis opus est ad te converti
interl.| ideo ne avertas
interl.| quantumlibet longa vita
ante oculos tuos ¦
interl.| AUGUSTINUS. in tua consideratione que eterna et sapiens quasi nihil est homo nisi des ei alteram vitam
tamquam dies hesterna que preteriit.
marg.| DIES  HESTERNA. AUGUSTINUS. Non dicit saltem sicut crastina que veniet omnia que fine clauduntur pro transactis habenda sunt sed nec longitudini unius diei comparatur mille anni potius sunt ut custodia id est vigilia noctis que non habet nisi tres horas addit et de erumna mortalis vite que pro nihilo habentur quasi dicat in tenebris agitur in sollicitudine et trepidatione et quasi nihil est.
Numérotation du verset Ps. 89,V 
Et custodia
interl.| ut somnia
in nocte ¦
interl.| pro custodia in nocte huius seculi
marg.| CUSTODIA  IN  NOCTE. Bene custodie noctis comparatur vita presens pro sollicitudine et trepidatione.
Numérotation du verset Ps. 89,5 
que pro nihilo habentur eorum anni erunt.
interl.| quasi diceret et ut minus dicam. Si tu avertis hominem a tuis eternis anni hominis erunt eorum que pro nihilo
interl.| quia antequam veniant nihil sunt cum venerint iam non erunt
interl.| si avertas
Numérotation du verset Ps. 89,6 
VI
Mane
interl.| prius
interl.| id est homo dum vivit transeat
sicut
interl.| id est cito
interl.| luat quod meruit
herba transeat
marg.| MANE  SICUT  HERBA  TRANSEAT. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Mutetur a qualitate noctis.
mane
interl.| cito peragat florem
floreat et transeat ¦
interl.| in aliam qualitatem deteriorem
vespere
interl.| postea
decidat
interl.| in mortem
induret
interl.| in cadaver
et arescat.
interl.| in pulverem
marg.| VESPERE  DECIDAT  INDURET  ET  ARESCAT. In extremis secta vel fracta.
marg.| CASSIODORUS. Mane sicut herba. Dixi quod anni habentur pro nihilo sed non accusans te quasi factorem mutabilium hoc dixi immo divine iustitie consentiens dico. Mane tempus vite vespere extrema tempus quo homo occidit. Et quia bis ponit mane duas notat etates. Primum mane pveritia que cito transit. Secundum mane iuventus que floret et transit. VESPERE senectus quando refrigescit vigor hominis.
marg.| Vel mane sicut herba. Apta comparatio quasi sicut herba mutatur a qualitsate quam habet in nocte in deteriorem mane orto sole ita mutatur homo in deterius.
Numérotation du verset Ps. 89,7 
VII
Quia
interl.| hec autem pena de peccato venit. Quasi transeat et transit
defecimus
interl.| infirmitate
marg.| DEFECIMUS. AUGUSTINUS. Mortales et passibiles facti quod tamen morte finire timemus unde sequitur. Et in furore tuo turbati.
in ira tua ¦
interl.| vindicta nobis inflicta
et in furore tuo turbati sumus.
interl.| timore mortis infirmitatem finire trepidamus unde Dominus ait Petro : « Ducet quo tu non vis », et Dominus in se nos transfigurans de se ipso dicit : « Tristis est anima mea usque ad mortem ».
Numérotation du verset Ps. 89,8 
VIII
Posuisti
interl.| defecimus iuste quidem quia peccavimus. Et tu posuisti
iniquitates nostras in conspectu tuo ¦
interl.| AUGUSTINUS. non ab eis dissimulasti
seculum nostrum
interl.| posuisti
interl.| exponit quod iam dixit
interl.| id est iniquitates
marg.| SECULUM. AUGUSTINUS. Vitam nostram pravam. Vel seculum posteros. In illuminatione vultus. CASSIODORUS. Illa teguntur que veniam habent illuminantur que puniuntur.
in illuminatione
interl.| idem quod supra in conspectu
vultus tui.
interl.| id est coram te
Numérotation du verset Ps. 89,9 
IX
interl.| hoc inde probatur
interl.| cognitio vel tempus
defecerunt ¦
interl.| quia ad paucitatem redacti
marg.| QUONIAM  OMNES  DIES. AUGUSTINUS. Cognitio nostra defecit obtenebrata ratione per peccatum vel temporis vite abbreviatur est et pene defecit quia ad paucitatem redacti sunt dies vite nostre.
et5 in ira tua defecimus.
5 et D30 Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G
interl.| nos ipsi amando que transeunt
Numérotation du verset Ps. 89,X 
Anni nostri
interl.| id est nos in annis studemus dolosis et inanibus occupationibus
marg.| ANNI  NOSTRI. CASSIODORUS. AUGUSTINUS. Miseria et brevitas huius vite exprimitur hic per similitudinem aranee que texit inanes telas ut dolo capiat muscas unde sicut aranea id est in rebus corruptibilibus laborabamus inania texebamus.
marg.| CASSIODORUS. Vita per iram Dei breviata est quia presumptione longioris vite peccabant. Et nos ipsi in ira tua defecimus.
marg.| AUGUSTINUS. Anni non operabuntur quia sine utilitate transeunt. Vel meditabuntur passive id est reputabuntur anni nostri sicut aranea sicut inanes et inutiles.
sicut aranea meditabuntur6 ¦
6 meditabuntur Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] –bantur Ps-G
interl.| meditabantur
Numérotation du verset Ps. 89,10 
dies annorum nostrorum in ipsis
interl.| complentur
septuaginta anni7*.
7 anni D30 ΩS Ed1455 Clementina etc. Ps-G ] annis Ps-GB V D) Ω M Rusch cum Ps-R
interl.| vel annis |8|
8 anni... -... annis] scrips., inv. Rusch
marg.| SEPTUAGINTA  ANNI. CASSIODORUS. Terrenorum appetitus, que septem diebus aguntur, si in virtutibus,   octoginta, id est eternitas, petitur.
marg.| ANNIS. AUGUSTINUS. Vel   anni alia littera. Quo temporis spatio dicuntur longe qui etiam usque ad octoginta annos aliquas vires habere videntur.
Numérotation du verset Ps. 89,XI 
Si autem
interl.| amplius vixerint homines
in potentatibus
interl.| poterunt esse
interl.| id est aliquas vires et potentias poterunt habere
octoginta
interl.| ut multum vivant quod rarum est
anni ¦
interl.| vite
et amplius eorum labor et dolor.
interl.| si ultra vivitur labor et dolor multiplicantur
interl.| HIERONYMUS. senectus enim ipsa morbus est
marg.| OCTOGINTA  ANNI. AUGUSTINUS. Quia et citra octoginta annos sunt quidam infirmi et senes et ultra aliqui vigentes virtutibus melius est hec mystice accipi. Septuaginta et octaginta sunt centum quinquaginta. In centum quinquaginta eadem significatio est que in quindecim qui numerus constat de septem et octo. Septem signat vestus testamentum propter sabbatum quod observari mandabat. Observabant enim patres veteris testamenti septimum diem septimam septimanam septimum mensem septimum annum septime decadis qui iubileus dicitur. Octo novum propter resurrectionem Domini octava die factam. Iude sunt quindecim gradus in templo in psalmis quindecim cantica graduum. Inde etiam quindecim cubitis aqua diluvii super montes summos excrevit. Nota ergo in ipsis et   in potentatibus . In ipsis annis id est in temporalibus ideo septuaginta quia temporalia in Veteri Testamento promitti videbantur. Si autem nos in ipsis annis sed in potentatibus id est si non in temporalibus sed eternis octoginta quia Novum Testamentum est in spe resurrectionis octava etate futur. Et amplius eorum est   labor et dolor id est quisquis hanc fidem transit et aliquid amplius querit labores et dolores invenit. Vel licet simus in Novo Testamento tamen adhuc amplius habet hec vita nostra laborem et dolorem dum in nobis gemimus redemptionem corporis exspectantes.
Numérotation du verset Ps. 89,XII 
Quoniam
interl.| adhuc est labor et dolor sed et hoc ad misericordiam Dei perninet
supervenit mansuetudo ¦ et corripiemur.
interl.| quia quem diligit Deus corripit
marg.| MANSUETUDO. AUGUSTINUS. Clementia est si Dei dominatio si nostra ipse enim per clementiam mansuetus domando nos efficit mansuetos et sic corripi.
Numérotation du verset Ps. 89,11 
XIII
Quis novit potestatem ire tue ¦
interl.| et cum hoc sit beatus est qui novit
interl.| AUGUSTINUS. paucorum hoc est quia dum pareis magis irasceris dum punis mansuetudo est unde cum irasceris misericordie recordaberis
marg.| QUIS  NOS  POTESTATEM. AUGUSTINUS. Potestas ire hominis est corpus occidere post nihil facere. Deus et hic punit et post in gehennam mittit et a paucis maior eius ira intelligitur.
et pre timore tuo
interl.| ad hoc ut te timeat
iram tuam
Numérotation du verset Ps. 89,12 
dinumerare.
interl.| distinguere
interl.| quia his parcit ad penam hos punit ad salutem
Numérotation du verset Ps. 89,XIV 
Dexteram tuam
interl.| Christum vel eternam felicitatem
marg.| DEXTERAM  TUAM. CASSIODORUS. Tertio orat et affirmat liberationem.
marg.| AUGUSTINUS. Dexteram tuam . Christum sic notum fecit ut in eius passionibus ostenderet non presentia secundum Vetus Testamentum sed eterna petenda. Vel dextera est qua oves ab hedis separabit in qua quis sessurus sit bene sic innotescit cum flagellat quem recipit nec sinit in malis prosperari sed emendat ut ad dexteram ponat.
sic notam fac ¦
interl.| ut tui discant per eum magis petere que non videntur quam presentia
interl.| ut homines dinumerent iram pre timore
et eruditos9
9 eruditos Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] compeditos Ps-G
interl.| vel compeditos
corde in sapientia.
interl.| fac notos
marg.| ET  ERUDITOS. AUGUSTINUS. Vel   compeditos corde quod idem est quia qui erudiuntur   in sapientia pedem mentis iniiciunt in compedes Dei ut a via eius exorbitent quos sic fecit Deus notos in Novo Testamento ut pro fide omnia spernerent que magna habentur in veteri et eterna morte quererent hoc attendens ait pro eis qui multa patiuntur a seculo pro eternis.   Convertere Domine quasi aversa sit facies eius a tribulatis.
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 89,13 
XV
Convertere Domine
interl.| iustitiam flagellorum tempora
usquequo ¦
interl.| AUGUSTINUS. oratio iusti non indignatio impatientis
marg.| USQUEQUO. AUGUSTINUS. Vel aliquantulum non ex toto quia magis prodest si aliqua tribulatio semper monet nos.
et deprecabilis esto
interl.| quasi talem te exhibe
super servos tuos.
interl.| ut possis exorari a peccatoribus
Numérotation du verset Ps. 89,14 
XVI
Repleti sumus
interl.| sed iam futura bona spe anticipans quasi de factis ait #repleti
mane
interl.| id est in eternitate
marg.| MANE. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Modo nox in qua esurimus tunc autem satiabimur vultu unde : satiabor cum apparverit gloria tua. Et alibi : mane astabo tibi et videbo. Nunc autem pro eo letati sumus et in malignis diebus in quibus dicimus respice in servos.
misericordia {t. 2 : Erfurt, f. 286va ; facsim., p. 571ª} tua ¦ et exultavimus
interl.| in laude tua
et delectati sumus
interl.| in re iocunda
in omnibus diebus nostris.
interl.| AUGUSTINUS. ubi omnes dies simul sunt non succedunt sibi quia unus sunt id est eternitas
Numérotation du verset Ps. 89,15 
XVII
Letati
interl.| etiam
sumus pro
interl.| vel in
diebus quibus nos humiliasti ¦
interl.| scilicet
annis quibus vidimus mala.
interl.| angustias corporum
interl.| sed
Numérotation du verset Ps. 89,16 
XVIII
Respice10
10 Respice Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] Et praem. Ps-G
interl.| quasi nos humiliasti
in servos tuos et in opera tua ¦
interl.| pro id est
interl.| AUGUSTINUS. quia ipsi servi sunt opera tua
marg.| RESPICE  IN  SERVOS. Quod facit Deus in se orat propheta fieri suo populo orat scilicet ut parcat Iudeis peccantibus si non pro meritis eorum saltem propter opera que in eis fecit.
et dirige
interl.| ut sint recti corde quibus bonus est Deus
filios eorum.
interl.| imitatores vel opera
marg.| ET  DIRIGE  FILIOS  EORUM. Quasi et si ipsi per iniquitates dispersi sunt vel filii in fine fide corrigantur qui per se pravi et inconvertibiles.
Numérotation du verset Ps. 89,17 
XIX
Et sit splendor
interl.| lumen vultus tui
interl.| gratia Spiritus Sancti reformans
marg.| SPLENDOR. HIERONYMUS. CASSIODORUS. Imago Dei recreans menti imprimatur. Vel splendor Dei super nos est dum crucis impressione decoramur et vexillum triunphi in fronte portamus.
marg.| CASSIODORUS. Triplex quippe est imago scilicet imago creationis in qua scilicet creati sumus scilicet ratio. Imago recreationis gratia per quam reformatur imago creata scilicet ratio. Imago similitudinis ad quam facti sumus scilicet Deus Trinitas per memoriam similes Patri per intellectum Filio per dilectionem Spiritui Sancto unde : meminerim te intelligam te diligam te.
Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos ¦
interl.| ut non pro mercede terrenorum ea faciamus sed pro eternis
et opus manuum nostrarum dirige.
interl.| singulari numero
interl.| sed omnia bona opera nostra unum opus caritatis sunt id est ad unum finem diriguntur



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 89), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_89)

Notes :