Psalmus 26

Numérotation du verset Ps. 26,1 

¶ In finem
¶Codd. : (Ps. 26) D30 Rusch Ps-G, def. C
psalmus1
1 In finem psalmus Ps-G (V D) Ω X ΩS Rusch Ed1530 ] psalmus Amiatinus Ps-G (I L W) D14 D30 ² cum Ps-R , om. Ps-G D14 D30 *
David
priusquam
liniretur2.
2 liniretur Ω X] + gratia et postulatio bonorum D30
Numérotation du verset Ps. 26,I 

Dominus illuminatio mea
et salus mea ¦
quem timebo ?
Numérotation du verset Ps. 26,II 

Dominus protector
vite mee ¦ a quo trepidabo.
Numérotation du verset Ps. 26,2 III

Dum3 appropiant super me
3 Dum] Cum (hapax)
nocentes ¦
ut edant carnes meas.
Numérotation du verset Ps. 26,IV 

Qui
tribulant me4 inimici mei ¦
4 me Ps-G (Q W ΦP U G K ΨB V D) D14 D30 ΩS Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] + et Ps-G
ipsi infirmati sunt
et ceciderunt.
Numérotation du verset Ps. 26,3 V

Si consistant adversum5 me castra ¦
5 adversum Ps-GP U G K ΨB V D) Ω D30 Rusch edd adversus Ps-G D14 Cor2
non timebit
cor meum.
Numérotation du verset Ps. 26,VI 

Si exsurgat
adversum6 me prelium ¦
6 adversum Ps-GP U G K ΨB V D) Ω D30 Rusch edd adversus Ps-G D14 Cor2
in hoc
ego sperabo.
Numérotation du verset Ps. 26,4 VII

Unam
petii a Domino hanc requiram ¦
ut
inhabitem in domo Domini’
omnibus diebus7 vite mee.
7 omnibus diebus D30 Rusch cum Ps-R ] omnes dies Ps-G (I ΦRGV) D14 ² (super ras.) Cor2 (grecus et antiq.) Ps-α
Numérotation du verset Ps. 26,VIII 

Ut videam voluntatem Domini8 :
8 voluntatem Domini Ps-G D14 D30 Rusch ] voluptatem Domini Ed1532 Carafianus Clementina
et visitem templum eius.
Numérotation du verset Ps. 26,5 IX

Quoniam abscondit me in tabernaculo suo9
9 suo Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G (R F I L) cum LXX
in die malorum ¦
protexit me
in abscondito tabernaculi sui.
Numérotation du verset Ps. 26,6 X

In petra exaltavit me ¦
et nunc
exaltavit caput meum
super inimicos meos.
Numérotation du verset Ps. 26,XI 

Circuivi
et immolavi
in tabernaculo eius
hostiam vociferationis
cantabo ¦
et psalmum dicam Domino.
Numérotation du verset Ps. 26,7 XII

Exaudi Domine
vocem meam
qua clamavi ad te10 :
10 ad te Ps-G (L ΨB² V D) D30 Ω Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G D14
miserere mei
et exaudi me.
Numérotation du verset Ps. 26,8 XIII

Tibi dixit
cor meum’
exquisivit te11
11 -vit te D14 D30 Rusch ] –sivi te M* ΦRP D, exquisivit Ps-G (R F M² W U G K ΨB*) Cor2 ( EXQUISIVIT FACIES MEA : antiquior habet hoc. EXQUISIVI TE FACIES MEA  : que, si posset per approbatos latinos haberi, satis esset dulcis, sed etiam hebreus non consentit ; unde timendum [bene canendum Roma, BAV, Vat. lat. 3466#] est littera a vitio falsitatis)
facies mea ¦
faciem tuam Domine requiram.
Numérotation du verset Ps. 26,9 XIV

Ne avertas
faciem tuam
a me ¦ ne declines in ira
a servo tuo.
Numérotation du verset Ps. 26,XV 

Adiutor meus esto12
12 esto D14 D30 Rusch Ps-G ] es tu ΦR, + Domine ΩS, Cor2 (hebr. et antiq. et Ieronimus non habent DOMINE sed de versiculo cantus fuit appositum) ; cf. Corpus antiphonalium officii officii (n° 7932 : cursus monasticus ; n° 6037 : cursus romanus , Ivrée, Chapitre, 106 : “Adiutor meus esto, Domine [alii : Deus], ne derelinquas me. V/ Neque despicias me, Deus salutaris meus ») ; MARBACH , Carmina Scripturarum , p. 97-98.
ne derelinquas me ¦
neque despicias me
Deus salutaris13 meus.
13 salutaris D14 D30 Rusch cum Ps-R ] salvator Ps-G (R) (hapax)
Numérotation du verset Ps. 26,10 XVI

Quoniam pater meus et mater mea
dereliquerunt me ¦
Dominus
autem assumpsit me.
Numérotation du verset Ps. 26,11 XVII

Legem pone mihi
Domine in via tua ¦
et dirige me
in semita recta
propter inimicos meos.
Numérotation du verset Ps. 26,12 XVIII

Ne tradideris me
in animas tribulantium
me ¦ quoniam insurrexerunt in me
testes
iniqui et mentita
est iniquitas sibi.
Numérotation du verset Ps. 26,13 XIX

Credo videre
bona Domini ¦
in terra viventium.
Numérotation du verset Ps. 26,14 XX

Exspecta
Dominum
viriliter age ¦
et confortetur cor tuum et sustine Dominum.

Psalmus 26

Numérotation du verset Ps. 26,1 
A In finem
interl.| future consummationis
psalmus1
1 In finem psalmus Ps-G (V D) Ω X ΩS Rusch Ed1530 ] psalmus Amiatinus Ps-G (I L W) D14 D30 ² cum Ps-R , om. Ps-G D14 D30 *
interl.| attribuitur
David
interl.| cuilibet fideli
priusquam
interl.| id est agens de hoc quod est ei ante perfectam unctionem antequam hostes habet
liniretur2.
2 liniretur Ω X] + gratia et postulatio bonorum D30
interl.| secundo
marg.| CASSIODORUS. De prima unctione per quam certificatur secunda hic loquitur.
marg.| IN  FINEM. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Primo David electus a Samuele unctus est in domo patris. Secundo in Hebron et regnavit ibi super tribum Iuda septem annis. Tandem Saule iam regni detrimentum patiente et suis intereuntibus unctus est in regem totius populi sed due extreme pro una reputantur post primam hostes habuit his imperfecta cadentibus unctione secure regnavit sic Ecclesia post baptismum que est prima unctio habet hostes in dissolutione corporis pereunt.
marg.| AUGUSTINUS. Olim due persone unguebantur rex et sacerdos in quibus figuratur unus Christus rex et sacerdos. Nos autem sumus corpus Christi et in eo Christi. Nobis ergo est unctio modo in sacramento quo prefiguratur quid futuri sumus et ideo dicitur : priusquam liniretur unde in sacramento gemens et laborans ut in re gaudeat.
Numérotation du verset Ps. 26,I 
Dominus illuminatio mea
interl.| habitans in me
interl.| AUGUSTINUS. contra tenebras
interl.| post hanc vitam
interl.| AUGUSTINUS. quasi notitiam sui dedit et salutem
interl.| secundum animam
et salus mea ¦
interl.| contra infirmitatem
quem timebo ?
interl.| quia nullus potest contra eum
Numérotation du verset Ps. 26,II 
Dominus protector
interl.| AUGUSTINUS. omnes impetus et insidias repellit
marg.| DOMINUS  PROTECTOR. AUGUSTINUS. Dat et vitam virtutum quam et protegit sine quo omnia dona eius perduntur.
vite mee ¦ a quo trepidabo.
interl.| AUGUSTINUS. quem vel quid trepidabo qui persecuntur cadunt nec tollunt nisi carnes illis finitis ero spiritus hoc est dum appropiant etc.
marg.| A QUO  TREPIDABO. AUGUSTINUS. Quem trepidet caro cum indverit corruptionem.
Numérotation du verset Ps. 26,2 
III
Dum3 appropiant super me
3 Dum] Cum Ed1455 (hapax)
interl.| quia iam in seipso eos sentit
marg.| SUPER  ME. AUGUSTINUS. Ut se mihi preferant insultantes quod vertit Deus in melius ut maledico dente non me sed carnalia desideria consumant. Vel edant id est delectentur in morte mea crudelitas inimicorum. Carnes animam non possunt.
nocentes ¦
interl.| voto meo
ut edant carnes meas.
Numérotation du verset Ps. 26,IV 
Qui
interl.| etiam
interl.| AUGUSTINUS. non solum qui videntur amici blandis sed et iam inimici manifesti
tribulant me4 inimici mei ¦
4 me Ps-G (Q W ΦP U G K ΨB V D) D14 D30 ΩS Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] + et Ps-G
interl.| ex odio
ipsi infirmati sunt
interl.| AUGUSTINUS. in eo quod mala defendebant ut iam credant melioria
marg.| INFIRMATI. AUGUSTINUS. Dum Christus carnem accepit nutantes facti et post ex toto se fidei subdiderunt.
marg.| CASSIODORUS. Vel debilitati paulatim ad ruinam anime pervenerunt.
et ceciderunt.
interl.| accepta tanta fiducia si deinceps
Numérotation du verset Ps. 26,3 
V
Si consistant adversum5 {t. 2 : Erfurt, f. 242vb ; facsim., p. 484b} me castra ¦
5 adversum Ps-GP U G K ΨB V D) Ω D30 Rusch edd adversus Ps-G D14 Cor2
interl.| AUGUSTINUS. contradicentium conspiratis
marg.| CASTRA. CASSIODORUS. Molimina prelium conflictus.
non timebit
interl.| ut ad eos transfugiam
cor meum.
interl.| ratio restituta
Numérotation du verset Ps. 26,VI 
Si exsurgat
interl.| subito vel in immensum crescat
adversum6 me prelium ¦
6 adversum Ps-GP U G K ΨB V D) Ω D30 Rusch edd adversus Ps-G D14 Cor2
interl.| persecutio seculi
in hoc
interl.| CASSIODORUS. in una quam cogito figam spem unam enim etc.
marg.| IN  HOC  PRELIO. AUGUSTINUS. Habeo spem victorie in Domino remunerationis eterne.
ego sperabo.
interl.| cui Deus protector
interl.| quia
Numérotation du verset Ps. 26,4 
VII
Unam
interl.| mali multiplicia
petii a Domino hanc requiram ¦
interl.| ipsum Deum
marg.| UNAM  PETII. AUGUSTINUS. Hec una domus eterna qua semper maneatur ubi eterni dies cur ibi ?   ut contempler delectationem Dei quod est verum bonum.
ut
interl.| scilicet
inhabitem in domo Domini’
interl.| in presenti Ecclesia
omnibus diebus7 vite mee.
7 omnibus diebus D30 Rusch cum Ps-R ] omnes dies Ps-G (I ΦRGV) D14 ² (super ras.) Cor2 (grecus et antiq.) Ps-α
Numérotation du verset Ps. 26,VIII 
Ut videam voluntatem Domini8 :
8 voluntatem Domini Ps-G D14 D30 Rusch ] voluptatem Domini Ed1532 Carafianus Clementina
interl.| ut precepta eius spiritualiter intelligam
interl.| AUGUSTINUS. Fruar contemplatione ipsius boni et ut securus fruar deliciis proteget ipse me templum eius ibi perfectio hic incorruptio
marg.| OMNIBUS  DIEBUS. AUGUSTINUS. Ut quamdiu vivo nulla adversitas me excludat ab unitate fidelium.
marg.| SED  VIDEAM  VOLUNTATEM quam videt qui per<ce>cepta intelligit.
et visitem templum eius.
marg.| ET  VISITEM mente et si non oculis   templum eius corpus Christi. Vel   visitem templum eius me faciam templum quod potero   quoniam abscondit vel   in domo non manufacta ubi nihil mali.
marg.| UT  VIDEAM  VOLUNTATEM  DOMINI. Sicut est ibi enim volunttas Dei inhomine pleius quam hic unde fiat voluntas tua sicut in celo et in terra.  ET  VISITEM id est cum desiderio et frequentia videam templum id est Hierusalem celestem vel humanam eius naturam quod hac fiducia peto.
Numérotation du verset Ps. 26,5 
IX
Quoniam abscondit me in tabernaculo suo9
9 suo Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G (R F I L) cum LXX
interl.| AUGUSTINUS. in dispensatione incarnati Verbi
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 242vb ; facsim., p. 484b} Q uoniam abscondit ne viderer a querentibus ut figuraliter David cum fugeret Saulem abscondit in latibulis ne videretur.
marg.| Tabernaculum deitatis caro Christi in qua per fidem et spem me occultat. Unde nunc vita nostra abscondita est cum Christo in Deo.
in die malorum ¦
interl.| in tempore temptationum ibi dies vite
interl.| quo mali florent
protexit me
interl.| ne lederer
in abscondito tabernaculi sui.
interl.| AUGUSTINUS. in corde credenti ad iustitiam et ut palam fieret ad salutem quod credidi et in sua firmitate fecit imminere confessionem meam
marg.| IN  ABSCONDITO  TABERNACULI in secreto divinitatis ubi semper est animus iusti.
Numérotation du verset Ps. 26,6 
X
In petra exaltavit me ¦
marg.| IN  PETRA ad similitudinem imperatorum superiora loca suis militibus providentium ita.
marg.| IN  PETRA in firmitate virtutum vel in Christo.
marg.| EXALTAVIT secundum promotionem de virtute in virtutem et quasi extra homines fecit.
et nunc
interl.| antequam veniam ad domum
interl.| nunc corpus mortuum est propter peccata mens servit legi Dei non est captiva sub #lege peccati
marg.| ET  NUNC ante tempus incarnationis mentem exaltat super vitiosos appetitus vel nunc dum dies malorum est ita illustrat mentem ut prevideam malorum damnationem pro his beneficiis gaudium suum subdit unde item certus post hec omnia.
exaltavit caput meum
interl.| Christum
super inimicos meos.
interl.| et si adhuc patior Christus supra est
Numérotation du verset Ps. 26,XI 
Circuivi
interl.| AUGUSTINUS. consideravi orbem credentem et in eo quod pro nobis Deus humiliatus est gaudens laudavi eum quia tali hostia delectatur
marg.| CIRCUIVI id est omnia beneficia memorie dando pertractavi et non ingratus.
et immolavi
interl.| IMMOLAVI et de reliquo.
in tabernaculo eius
interl.| in Ecclesia
hostiam vociferationis
interl.| vel iubilationis iubilus laus vel gaudium quod verbis explicari non potest
cantabo ¦
interl.| corde et opere letabor Domino
interl.| verbis et factis gloriam Dei predicabo
marg.| CANTABO iocunditate contemplationis.
et psalmum dicam Domino.
marg.| ET  PSALMUM id est opus manifestabo.
marg.| UT  VIDEAM. AUGUSTINUS. Alia littera ut contempler delectationem Domini.   et protegar a #templo eius id est eo fine ut demum appareat mihi species desiderabilis quam videam facie ad faciem et induar immortalitate effectus templum eius hec ideo in fine prestat quoniam abscondit et ideo non temere peto unam et si peccator.
marg.| IN  ABSCONDITO  TABERNACULI. AUGUSTINUS. Quasi multe partes sint eius forinsece et penetrale nos sumus forinseci ipse sacerdos est absconditum tabernaculum in quo vita nostra abscondita est Christus quem mox vocat petram.
marg.| CIRCUIVI. AUGUSTINUS. Quia mihi se prebuit ducem ego me sibi militem. Circuivi ad similitudinem militis necubi sit aditus hosti vel exquisivi mentem meam ut omnes voluntates eius implerem.
marg.| HIERONYMUS. vel circumspexi omnia creata vel exempla sanctorum.
marg.| AUGUSTINUS. Circuivi animo omnia creata et dicuntDeus me fecit et in his tanta laus invenitur Dei que verbis non potest dici. Vel consideravi fidem orbis terrarum in qua caput exaltatum est super inimicos quod est honor Ecclesie in eo exaltate. In ipso   tabernaculo eius   immolavi hostiam vociferationis . Per hec omnia certus petii et petam et ut exaudi de illa una quanto plus accepit tanto ardentius appetit.
Numérotation du verset Ps. 26,7 
XII
interl.| Ideo
Exaudi Domine
interl.| AUGUSTINUS. ante autem quam gaudeatur in una est gemitus miserorum et indigentium oratio
vocem meam
interl.| interiorem
marg.| EXAUDI  DOMINE  VOCEM  MEAM. CASSIODORUS. Quis labor quis gemitus. Oratio ante secundam unctionem ut possit haberi quam et sibi prophetie spiritu promittit.
qua clamavi ad te10 :
10 ad te Ps-G (L ΨB² V D) D30 Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G D14
interl.| forti intentione
miserere mei
interl.| cum merito misericordia tua fit
et exaudi me.
interl.| de una
interl.| in ea
interl.| AUGUSTINUS. desiderio non est finis et satietas
interl.| quia
Numérotation du verset Ps. 26,8 
XIII
Tibi dixit
interl.| AUGUSTINUS. non me ostentavi hominibus sed in corde ubi solus audis dixi
cor meum’
interl.| CASSIODORUS. desiderium quod Deo loquitur
marg.| TIBI  DIXIT  COR. CASSIODORUS. Cor ratio a te edocta tibi confabulatur de una non aliud quam doces pertractet
exquisivit te11
11 -vit te D14 D30 Rusch ] –sivi te M* ΦRP D, exquisivit Ps-G (R F M² W U G K ΨB*) Cor2 ( Exquisivit facies mea : antiquior habet hoc.   Exquisivi te   facies mea  : que, si posset per approbatos latinos haberi, satis esset dulcis, sed etiam hebreus non consentit ; unde timendum [bene canendum Roma, BAV, Vat. lat. 3466#] est littera a vitio falsitatis)
interl.| non aliud extra te
facies mea ¦
interl.| AUGUSTINUS. presentia mea tuam vel pulchritudo qua sum notabilis tuam que est una
faciem tuam Domine requiram.
interl.| quia huic inquisitioni perseveranter instabo
Numérotation du verset Ps. 26,9 
XIV
Ne avertas
interl.| in futuro
interl.| CASSIODORUS. tu autem ne avertas in futuro quia non est in manu mea obtinere quod peto
faciem tuam
interl.| ubi inveniam quod quero
marg.| NE  AVERTAS  FACIEM. AUGUSTINUS. Alius petit hic bona temporalia a Deo et de datis gaudet hic non nisi unam. Alius habent timet iratum ne tollat ea iste non putat iram nisi si avertat vultum etiam si quid in eo vindicet nihil divinius poterat dicere.
a me ¦ ne declines in ira
interl.| propter quod interim
interl.| AUGUSTINUS. ne te querens in alium incurram
interl.| nihil aliud volo vel timeo
marg.| NE  DECLINES  IN  IRA. AUGUSTINUS. Non in ira declinat quando a peccatis faciem avertit vel ne declines ut me labi sinas in ira id est quod punias sed ut nostra infirmitas cautior fiat.
a servo tuo.
interl.| sed
Numérotation du verset Ps. 26,XV 
Adiutor meus esto12
12 esto D14 D30 Rusch Ps-G ] es tu ΦR, + Domine ΩS, Cor2 (hebr. et antiq. et Ieronimus non habent Domine sed de versiculo cantus fuit appositum) ; cf. Corpus antiphonalium officii officii (n° 7932 : cursus monasticus ; n° 6037 : cursus romanus , Ivrée, Chapitre, 106 : “Adiutor meus esto, Domine [alii : Deus], ne derelinquas me. V/ Neque despicias me, Deus salutaris meus ») ;   Marbach , Carmina Scripturarum , p. 97-98.
interl.| CASSIODORUS. quia quando inveniam te nisi adiuves
interl.| quia quamvis ego liber mihi in via positus non sufficio
interl.| et in hoc
ne derelinquas me ¦
interl.| inceceptum non intermittas
neque despicias me
interl.| AUGUSTINUS. neque contemnas quod mortalis eternum audeo querere quia tu Deus sanas plagam peccati
Deus salutaris13 meus.
13 salutaris D14 D30 Rusch cum Ps-R ] salvator Ps-G (R) (hapax)
marg.| SALUTARIS. AUGUSTINUS. Quasi frustra creasti et recreasti si mortalem despicis quod non debes quia non mea propria sed parentum culpa est Adam et Eva miserie huic me exposuerunt sed Dominus carne assumpta suscepit ad immortalitatem sic David fratrum minimus a parentibus contemptus a Domino est per Samuelem electus.
Numérotation du verset Ps. 26,10 
XVI
Quoniam pater meus et mater mea
interl.| regnum seculi et civitas seculi unde natus sum
marg.| QUONIAM  PATER. Fecit se parvulum Deo ipsum fecit sibi patrem quia iubet vocat condidit et regit. Matrem quia fovet continet collactat et nutrit sed seculum pater vel diabolus mater Babylonia id est societas impiorum.
dereliquerunt me ¦
interl.| querentem te et contemnentem se cum id quod quero dare non possunt
Dominus
interl.| qui potest se mihi dare et modo necessaria
autem assumpsit me.
Numérotation du verset Ps. 26,11 
XVII
Legem pone mihi
interl.| igitur ad te sedenti
interl.| AUGUSTINUS. ne aberrantem disciplina tua deserat hoc susceptus audet dicere
interl.| AUGUSTINUS. iam ergo in via posito da correctionem que non sinat aberrare
Domine in via tua ¦
interl.| Christo iniquo lex est cum misericordia
et dirige me
interl.| ulterius
interl.| quia non sufficit inchoare cum inimici donec perveniatur non quiescant
in semita recta
interl.| in rectitudine angustiarum
propter inimicos meos.
Numérotation du verset Ps. 26,12 
XVIII
Ne tradideris me
interl.| AUGUSTINUS. ne sinas eos satiari de malis meis ut eis consentiam et si carnem das in manus unde in Iob terra data es in manus impii
in animas tribulantium
TRIBULANTIUM. CASSIODORUS. Ut Saulis et adiutorum.
me ¦ quoniam insurrexerunt in me
interl.| AUGUSTINUS. hoc modo traderer si essem falsus cum eis
testes
interl.| AUGUSTINUS. de me falsa dicentes ut revocent a te quasi ab hominibus gloriam queram
marg.| TESTES ut Doech et alii accusatores David.
iniqui et mentita
interl.| AUGUSTINUS. suo mendacio delectata est sed me non movit
marg.| MENTITA ut dum dixerunt sacerdotem Achimelech consilia dedisse contra Saulem et Deum pro eo consuluisse sibi ad damnum quia falsi.
est iniquitas sibi.
interl.| omne peccatum in suum auctorem redit
interl.| non mihi unde maior merces mihi
interl.| sed ego
Numérotation du verset Ps. 26,13 
XIX
Credo videre
CREDO VIDERE. AUGUSTINUS. Sed inter omnia pericula Deo dirigente credo videre.
bona Domini ¦
interl.| qui et hoc prior passus est et post glorificatus est
marg.| BONA. AUGUSTINUS. Bona que sunt vera eterna. Illi suadent beatitudinem in terra ista que est morientium.
in terra viventium.
interl.| ubi nullus locus morientium
Numérotation du verset Ps. 26,14 
XX
Exspecta
interl.| etiam si tardum est hoc amanti
Dominum
interl.| qui non fallit
marg.| EXSPECTA  DOMINUM. CASSIODORUS. Ut ego certus sum de illa una ita tu quicumque linitus es exspecta et ut consequaris non remisse agas sed fortiter et confortetur ne lasseris et si mala veniant exspecta quos credis sustine quod pateris.
viriliter age ¦
interl.| AUGUSTINUS. tolera ustionem renum viriliter et ustionem cordis fortiter
et confortetur cor tuum et sustine Dominum.
interl.| AUGUSTINUS. non negatum putes quod nondum accipis non desperatione deficias quia dictum est sustine Dominum
interl.| perseveranter non triduo



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_26)

Notes :