Glossa ordinaria

Psalmus 5

Numérotation du verset Ps. 5,1 

¶ In finem pro ea
¶Codd. : D30 Rusch Ps-G, def. C L Q ΦV G* (a v. 10: Quoniam)
que hereditatem consequitur1
1 hereditatem - consequitur Ps-G (U V) ΩS] consequitur hereditate Ω X1+2, + psalmus David Ps-G D30
Numérotation du verset Ps. 5,2 I

Verba mea
auribus
percipe Domine ¦ intellige clamorem meum.
Numérotation du verset Ps. 5,3 II

Intende voci orationis mee ¦
rex meus
et Deus meus
Numérotation du verset Ps. 5,4 III

Quoniam ad te orabo Domine ¦
mane exaudies vocem meam.
Numérotation du verset Ps. 5,5 IV

Mane astabo tibi
et videbo ¦
quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.
Numérotation du verset Ps. 5,6 V

Neque
habitabit iuxta te malignus ¦
neque permanebunt iniusti ante oculos tuos.
Numérotation du verset Ps. 5,7 VI

Odisti
omnes qui operantur iniquitatem ¦
perdes
omnes qui loquuntur
mendacium.
Numérotation du verset Ps. 5,7 VII

Virum
sanguinum
et dolosum
abominabitur
Dominus ¦
Numérotation du verset Ps. 5,8 

ego autem
in multitudine misericordie tue.
Numérotation du verset Ps. 5,VIII 

Introibo
in domum tuam ¦
adorabo ad templum sanctum tuum
in timore tuo.
Numérotation du verset Ps. 5,9 IX

Domine
deduc me
in iustitia tua ¦
propter inimicos meos dirige in conspectu tuo
viam meam2.
2 tuo viam meam Ps-G (K V D) D30 Ω Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] meo viam tuam Ps-G Cor2 (Vaticano, BAV, Vat. lat. 3466, f. 66r-v; Firenze, Laurenziana, Plut. 25.sin.4., f. 138rb-va; Toulouse, BM, ms. 146., f. 182va ; Paris, BnF, lat. 15554, f. 54v) : « Et infra PROPTER INIMICOS MEOS DIRIGE IN CONSPECTU MEO VIAM TUAM . Hebr. et anti. et Remigius non habent IN CONSPECTU TUO VIAM MEAM sed e contrario Remigius. Hec vera lectio est : DIRIGE IN CONSPECTU MEO VIAM TUAM licet quidam codices habeant DIRIGE IN CONSPECTU TUO VIAM MEAM   ; hanc dicitur habere grecus. Sed primis auctoribus est standum quoad textum Psalmi, non quoad cantum responsorii*. Unde et Hieronimus habet ANTE FACIEM MEAM VIAM TUAM . Item hebr. et anti. et Ieronimus et Cassiodorus et Augustinus et grecus non interponunt ET ante hoc verbum DIRIGE  ». * Cf. Antiphona 1 ad matutinas officii defunctorum  ; resp . et vers . 6 in eodem officio ritus Romani ( HESBERT, Corpus antiphonalium , n° 2244 ; MARBACH , Carmina Scripturarum , p. 64) : « Dirige Domine Deus meus in conspectu tuo viam meam » ; cf. v. g. Diurnale Cartusiense , Montreuil-sur-Mer, 1900, p. lx ; Breviarium Romanum , Ratisbonne - Rome 1916, p. [225] ; Horæ diurnæ iuxta ritum Sacri Ordinis Prædicatorum , Rome, 1956, p. [146], etc.
Numérotation du verset Ps. 5,10 X

Quoniam non est in ore eorum
veritas ¦
cor eorum vanum est.
Numérotation du verset Ps. 5,11 XI

Sepulcrum
patens est guttur eorum
linguis suis
dolose agebant ¦ iudica illos Deus.
Numérotation du verset Ps. 5,11 XII

Decidant
a cogitationibus suis 
secundum multitudinem
impietatum eorum expelle eos ¦
quoniam irritaverunt
te Domine.
Numérotation du verset Ps. 5,12 XIII

Et
letentur
omnes qui sperant in te ¦
in eternum
exultabunt et
habitabis in eis.3
3 habitabis Ps-G D30 Rusch ] inhabitabis Ps-R
Numérotation du verset Ps. 5,XIV 

Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum ¦
Numérotation du verset Ps. 5,13 

quoniam tu benedices iusto.
Numérotation du verset Ps. 5,XV 

Domine ¦ ut scuto bone voluntatis tue4 coronasti nos.
4 tue Ps-G (K² ΨB² V D edd.) D30 ΩS Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G

Psalmus 5

Numérotation du verset Ps. 5,1 
interl.| libera, id est Sara
que hereditatem consequitur1
1 hereditatem - consequitur Ps-G (U V) ΩS] consequitur hereditate Ω X1+2, + psalmus David Ps-G D30
interl.| non sic Agar id est Synagoga
marg.| PRO  EA. Quia hic honoratur cui habenda hereditas affirmatur, a qua emula excluditur.
marg.| Ecclesia est que hereditatem, id est vitam eternam, ipsum Deum accipit, que hic loquitur.
marg.| De hereditate quam sibi petit et asserit emulam dicens excludi.
Numérotation du verset Ps. 5,2 
I
Verba mea
interl.| egri
auribus
interl.| aures Dei sunt potentia misericordia ; per potentiam potest, per misericordiam vult
marg.| AURIBUS. Aures Dei sunt potentia, clementia ; potentia qua potest, clementia qua vult exaudire. Nisi enim esset clementia nullius preces exaudiret.
percipe Domine ¦ intellige clamorem meum.
interl.| AUGUSTINUS. Spiritualis est clamor qui intelligitur ; unde et auris Dei presentia maiestatis accipitur
marg.| CASSIODORUS. Trina oratio : verba oris psalmodiam ;   clamorem cordis affectum ; ideo   exaudi. Ecce ter de eodem.
marg.| VERBA  MEA. CASSIODORUS. Hic innuit propheta trinam orationem esse faciendam. Sunt enim tria principalia vitia in prosperis, tria in adversis. Contra que trinam debemus facere orationem : in prosperis contra carnis concupiscentiam, contra concupiscentiam oculorum, contra superbiam vite ; in adversis contra timorem mortis, periculi, utilitatis.
Numérotation du verset Ps. 5,3 
II
Intende voci orationis mee ¦
interl.| alia littera : Exaudi orationem meam
rex meus
interl.| Christus
et Deus meus
interl.| Pater
marg.| VOCI. Illa oratio vocem habet que est digna audiri.
marg.| REX. AUGUSTINUS. Proprie Filius, bene primo rex, quia per eum itur ad Patrem. Unde subdit :   et Deus meus, et tamen non dicit ‘intendite’ sed   intende, quia unus Deus.
Numérotation du verset Ps. 5,4 
III
Quoniam ad {t. 2 : Erfurt, f. 231rb ; facsim., p. 461b} te orabo Domine ¦
interl.| Vere exaudies vocem meam ,   quoniam ad te orabo , id est te in simplici corde petam
interl.| oravi et non desistam sed semper orabo
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 231rb ; facsim., p. 461b} QUONIAM. AUGUSTINUS. Hucusque oratio ut audiatur ; hic iam est intellectus eorum que impediunt ad videndum Deum, id est ut se exauditam cognoscat prius quasi in presenti volens audiri dixit :   exaudi, in quo ipsam invocationem ostendit sed caligans intus procellas seculi sentit se non videre quod cupit et tamen sperat. Scit autem quare non videat quia adhuc est nox peccatorum. Dicit ergo quia   ad te orabo, id est quia tantus es ad quem orabo.   Mane exaudies vocem meam, non in nocte quam peccata fecerunt, sed ea finita videbis.   Mane finis tenebrarum, initium lucis que semper crescat ut nec incipientes excludantur. Cur ergo prius dixit exaudi forsam calmavit et quia non est audita sentit quid oporteat transire ut audiatur. Vel superius audita est sed non intelligit se auditam quia nondum videt auditorem et est   exaudies, id est intelligam me auditam. Et in hoc mane non ero horarius sed   astabo et sciam quod esse Deum et placere iniquitatem numquam conveniunt. Es proprie. Astat Deo ut presens qui purus est et hoc mane mox ut tenebras deserit.
mane exaudies vocem meam.
Numérotation du verset Ps. 5,5 
IV
Mane astabo tibi
interl.| certus de hereditate
interl.| non iacebo in terrenis
et videbo ¦
interl.| non videt Deum qui terrenis inheret
quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.
interl.| AUGUSTINUS. Iniquitas, mendacium, homicidium, dolus et huiusmodi sunt nox qua transeunte fit mane ut videatur Deus. Et reddit causam cur mane astabit et videbit : quia Deus non vult iniquitatem ; quam, si vellet, posset ab iniquis videri2 sine mane
2 videri] scrips. , vider²( ?) cacogr. Rusch
marg.| MANE. CASSIODORUS. Vel   mane quando incipiet eternitas, et tunc plene   videbo quod non placet iniquitas quia tunc non habitabit «sed tolletur impius ne videat gloriamDei»a. Et tunc   non permanebunt, etsi misericordiam eius habuerint.
a Cf. Is. 26, 10, ut ref. Cassiodorus , Expositio Psalmorum (Ps. 109), CCSL 98, lin. 159 ;   Gregorius Magnus, Bernardus Claravallensis, etc.
Numérotation du verset Ps. 5,6 
V
Neque
interl.| intellectus exclusionis emule per exauditionem libere
interl.| id est non sic videbit ut hereat
habitabit iuxta te malignus ¦
interl.| qui male vult proximo
neque permanebunt iniusti ante oculos tuos.
interl.| AUGUSTINUS. Quia oculi mentis eorum pro tenebris peccatorum non sustinent lucem, etsi aliquando vident veram non permanent quia amant ea que a vero avertunt, sed si hec transit nox fit mane ut videant et hereant veritati
marg.| INIUSTI. Qui mala faciunt. Nam   odisti qui operantur , non qui operati sunt.
Numérotation du verset Ps. 5,7 
VI
Odisti
interl.| quia non sinit manere in se
omnes qui operantur iniquitatem ¦
interl.| AUGUSTINUS. Operatur cui placet, si displicet et si cadit languor nature facit, non ipse.
perdes
interl.| generaliter
omnes qui loquuntur
interl.| non solum operantes
mendacium.
marg.| MENDACIUM. AUGUSTINUS. Quia hoc est veritati contrarium. Veritas est de eo quod est.   Mendacium non est substantia vel natura, sed de eo quod non est. Et merito perditur quod3 declinat ab eo quod est ad id quod non est.
3 quod Rusch ] sic pro qui ; cf. Petrus Lombardus, In Ps., loc. cit., PL 191, 98A.
marg.| AUGUSTINUS. Mentiri est loqui contra hoc quod animo sentit.
marg.| AUGUSTINUS. Sunt mendacia quedam pro salute vel commodo alicuius non malitia sed benignitate ut obstetrices que dixerunt pharaoni falsum pro filiis Hebreorum. Hec autem mendacia non re sed in dolo laudantur quia qui sic mentiuntur merebuntur aliquando ab omni mendacio liberari. Est etiam mendacium ioco quod non fallit. Scit enim cui dicitur causa ioci dici et hec duo genera non sunt sine culpa sed non cum magna. Perfectis autem non convenit mentiri nec pro temporali vita cuius morte sua vel alterius non occiditur anima, licet autem eis si non falsum dicere verum tacere ut, si quis non vult prodere hominem ad mortem, verum taceat, sed non falsum dicat, ne pro corpore alterius animam suam occidat. Non est culpa verum tacere, ut et Dominusb : «Multa habeo vobis» etc. Illud autem ubi non est duplex cor non debet dici mendacium ut si quis commodet mihi gladium et promittant reddere poscenti ; si furens poscit non debeo reddere ne se vel alium occidat. Ideo hic non est duplex cor quia cum promisi reddere non cogitavi furentem posse repetere.
b Io. 16, 12 : « Adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo ».
Numérotation du verset Ps. 5,7 
VII
Virum
interl.| hoc est quod supra : qui operantur iniquitatem
sanguinum
interl.| homicidam
et dolosum
interl.| quod supra : loquitur mendacium
interl.| qui decipit vicinum
abominabitur
interl.| id est exheredabit
Dominus ¦
Numérotation du verset Ps. 5,8 
ego autem
interl.| qui autem consequuntur hereditatem exultant in spe
in multitudine misericordie tue.
interl.| AUGUSTINUS. Multitudo misericordie est multi et perfecti sancti quos nunc parit Ecclesia
marg.| EGO  AUTEM. AUGUSTINUS. Tertio dicit se futuram domum Dei et nunc proximare in timore ante consummationem que expellit timorem.
Numérotation du verset Ps. 5,VIII 
Introibo
interl.| ut lapis in edificium; in hoc introitu perfectio notatur
marg.| INTROIBO. CASSIODORUS. Per hoc introibo quia adorabo.
marg.| CASSIODORUS. Petit contra ea que emula ingerit, unde ipsa peribit.
in domum tuam ¦
interl.| celestem
adorabo ad templum sanctum tuum
interl.| id est prope, non in templo, hoc de processu prius
in timore tuo.
interl.| AUGUSTINUS. Qui est magnum presidium proficientibus sed pervenientibus foras mittitur quia non timent amicum
Numérotation du verset Ps. 5,9 
IX
Domine
interl.| sed nunc contra adversa
interl.| deductio convenit proficiscenti
in iustitia tua ¦
interl.| AUGUSTINUS. Non hominis ubi malum pro malo datur quod non Deus quia, etsi punit, non suum malum infert sed malis suis eos relinqui. Homo vero cum punit malo voto hoc agit ; et ideo prior ipse malus
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 231va ; facsim., p. 462a} IUSTITIA  TUA. CASSIODORUS. Qua penitentes et supplices recipis.
propter inimicos meos dirige in conspectu tuo
interl.| vel : meo
interl.| REMIGIUS. meo, ut pre oculis habeam precepta
viam meam4.
4 tuo viam meam Ps-G (K V D) D30 Ω Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] meo viam tuam Ps-G Cor2 (Vaticano, BAV, Vat. lat. 3466, f. 66r-v; Firenze, Laurenziana, Plut. 25.sin.4., f. 138rb-va; Toulouse, BM, ms. 146., f. 182va ; Paris, BnF, lat. 15554, f. 54v) : « Et infra Propter inimicos meos dirige in conspectu meo viam   tuam . Hebr. et anti. et Remigius non habent   In conspectu tuo viam   meam sed e contrario Remigius. Hec vera lectio est :   Dirige in conspectu meo viam tuam licet quidam codices habeant   Dirige   in conspectu tuo viam meam   ; hanc dicitur habere grecus. Sed primis auctoribus est standum quoad textum Psalmi, non quoad cantum responsorii*. Unde et Hieronimus habet   Ante faciem meam viam tuam . Item hebr. et anti. et Ieronimus et Cassiodorus et Augustinus et grecus non interponunt   Et ante hoc verbum   Dirige  ». * Cf. Antiphona 1 ad matutinas officii defunctorum  ; resp . et vers . 6 in eodem officio ritus Romani (  Hesbert, Corpus antiphonalium , n° 2244 ;  Marbach , Carmina Scripturarum , p. 64) : « Dirige Domine Deus meus in conspectu tuo viam meam » ; cf. v. g. Diurnale Cartusiense , Montreuil-sur-Mer, 1900, p. lx ; Breviarium Romanum , Ratisbonne - Rome 1916, p. [225] ; Horæ diurnæ iuxta ritum Sacri Ordinis Prædicatorum , Rome, 1956, p. [146], etc.
interl.| vel tuam
marg.| DOMINE  DEDUC. AUGUSTINUS. Quarto proficiens intus impedimenta orat iuvari intus ne linguis dolosis avertatur.
marg.| IN  CONSPECTU. AUGUSTINUS. Ubi homo non videt cui laudanti vel vituperanti non est credendum quia non videt in conscientia in qua iter ad Deum dirigitur. Ideo subdit :   Quoniam non est in ore eorum veritas.
Numérotation du verset Ps. 5,10 
X
Quoniam non est in ore eorum
interl.| AUGUSTINUS. Quorum iudicio non est credendum, et ideo ad conscientiam ubi Deus videt fugiendum est
veritas ¦
marg.| QUONIAM  NON. Non modo non est   veritas in ore sed sepulcrum quia fetida promunt ad corrumpendum quibus, si non proficiunt, dolose agunt, id est non modo moliuntur sed efficiunt.
cor eorum vanum est.
interl.| AUGUSTINUS. Quia cor eorum fallitur de peccato et pena peccati
Numérotation du verset Ps. 5,11 
XI
Sepulcrum
interl.| AUGUSTINUS. pro voracitate pro qua adulando mentiuntur
patens est guttur eorum
interl.| AUGUSTINUS. quia semper hiat voracitas, vel adulatione trahunt homines et devorant sibi assimilando quibus mortuis ipsi sunt sepulcra
linguis suis
interl.| malis
dolose agebant ¦ iudica illos Deus.
Numérotation du verset Ps. 5,11 
XII
Decidant
interl.| sic
a cogitationibus suis 
interl.| teste conscientia et accusante
secundum multitudinem
interl.| AUGUSTINUS. id est longe ut merentur pelli ab hereditate que videndo Deum possidetur
impietatum eorum expelle eos ¦
interl.| qui sibi videntur intromissi
quoniam irritaverunt
interl.| vel amaricaverunt
te Domine.
interl.| AUGUSTINUS. Panis de celo qui dulcis egris per peccata ita amarus est ut sustinere non possint
marg.| IUDICA  ILLOS.  DECIDANT. Non optat sed quod futurum est predicit ; decidit qui spe bona frustratur.
interl.| Quinto, prophetia, que pena malis, quod premium iustis, non enim est optatio sed previdet quod futurum est
Numérotation du verset Ps. 5,12 
XIII
Et
interl.| e contra
letentur
interl.| de adepta hereditate
omnes qui sperant in te ¦
interl.| quibus gratulantibus vel gustantibus suavis est
marg.| ET  LETENTUR  OMNES. CASSIODORUS. Post retributiones malorum subdit premia bonorum ut, sicut pena terret, premia incitent.
in eternum
interl.| non dubie dico
interl.| non temporaliter
exultabunt et
interl.| id est quia
habitabis in eis.5
5 habitabis Ps-G D30 Rusch ] inhabitabis Ps-R
interl.| hec est eterna eorum exultatio
Numérotation du verset Ps. 5,XIV 
Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum ¦
interl.| AUGUSTINUS. Tamquam habentes ad fruendum quod diligunt, que est hereditas eterna
Numérotation du verset Ps. 5,13 
quoniam tu benedices iusto.
interl.| AUGUSTINUS. Benedictio est gloriari in Deo et habitari ab eo sed quia hanc precedit vocatio que est gratie subdit : Domine ut scuto etc.
Numérotation du verset Ps. 5,XV 
Domine ¦ ut scuto bone voluntatis tue6 coronasti nos.
6 tue Ps-G (K² ΨB² V D edd.) D30 ΩS Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G
interl.| Bona voluntas Dei precedit nostram ut vocet ad penitentiam ; et hec sunt arma quibus vincitur inimicus. Hoc scutum contra eum qui tribulationibus et temptationibus suggerit desperationem
marg.| UT  SCUTO. CASSIODORUS. Uno verbo indicat beneficia Dei gratuita. Voluntas que vocat est defensio contra omnia et corona et clipeus. Capiti aptatus corona est cordi defensio.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_5)

Notes :