Glossa ordinaria

Psalmus 104

Numérotation du verset Ps. 104,1 

¶Alleluia1.
¶Codd. : (Ps. 104) D30 Rusch Ps-G
1 Alleluia] + Vox Christi ad Apostolos de Iudeis D30
Numérotation du verset Ps. 104,I 

Confitemini Domino
et invocate nomen eius ¦
annuntiate
inter gentes opera eius.
Numérotation du verset Ps. 104,2 II

Cantate ei
et psallite ei ¦
narrate omnia mirabilia eius.
Numérotation du verset Ps. 104,3 III

Laudamini
in nomine sancto eius ¦
letetur cor
querentium Dominum.
Numérotation du verset Ps. 104,4 IV

Querite Dominum
et confirmamini ¦
querite faciem eius semper.
Numérotation du verset Ps. 104,5 V

Mementote mirabilium eius que fecit ¦ prodigia eius
et iudicia oris eius.
Numérotation du verset Ps. 104,6 VI

Semen Abraham
servi eius ¦ filii Iacob
electi eius.
Numérotation du verset Ps. 104,7 VII

Ipse Dominus Deus noster ¦
in universa terra iudicia eius.
Numérotation du verset Ps. 104,8 VIII

Memor fuit
in seculum testamenti sui ¦
verbi
quod mandavit in mille
generationes.
Numérotation du verset Ps. 104,9 IX

Quod
disposuit ad Abraham ¦ et iuramenti sui
ad Isaac.
Numérotation du verset Ps. 104,10 X

Et statuit illud
Iacob
in preceptum ¦
et Israel in testamentum eternum.
Numérotation du verset Ps. 104,11 XI

Dicens tibi dabo terram Chanaan ¦ funiculum hereditatis vestre.
Numérotation du verset Ps. 104,12 XII

Cum essent2 numero brevi ¦ paucissimi
2 essent D30  Ω Δ Ps-G ] + in Rusch cum Ps-R
et incole3
3 brevi paucissimi et incole Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] breves (brevis R ) paucissimos et incolas Ps-G ( R F* Q*Cor2 (grecus et antiq. ... et Hieron. : VIRI PAUCI , alii ponunt ibi BREVI )
eius.
Numérotation du verset Ps. 104,13 XIII

Et pertransierunt
de gente in gentem ¦ et de regno ad populum alterum.
Numérotation du verset Ps. 104,14 XIV

Non reliquit
hominem nocere eis ¦ et corripuit pro eis reges.
Numérotation du verset Ps. 104,15 XV

Nolite tangere christos meos ¦ et in prophetis meis  nolite malignari.
Numérotation du verset Ps. 104,16 XVI

Et vocavit famem super terram ¦
et4 omne firmamentum panis contrivit.
4 et Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 cum Ps-R ] om. Ps-G
Numérotation du verset Ps. 104,17 XVII

Misit
ante eos virum ¦
in servum venundatus est Ioseph.
Numérotation du verset Ps. 104,18 XVIII

Humiliaverunt in compedibus pedes eius
ferrum
pertransiit animam5* eius ¦
5 animam Ps-G ( G² Ψ B V D ΩS) D30² ( in ras. ) Ed1530 Clementina ] anima Cor2 (dicitur ex parte suppositi et nominativi casus, unde et Hieron. : IN FERRUM VENIT ANIMA EIUS ) Ps-G Rusch
Numérotation du verset Ps. 104,19 

donec veniret verbum eius.
Numérotation du verset Ps. 104,XIX 

Eloquium
Domini
inflammavit
eum
Numérotation du verset Ps. 104,20 

misit rex
et solvit
eum ¦
princeps populorum et dimisit
eum.
Numérotation du verset Ps. 104,21 XX

Constituit eum
dominum domus sue ¦ et principem omnis possessionis sue.
Numérotation du verset Ps. 104,22 XXI

Ut erudiret principes eius sicut semetipsum ¦ et senes eius
prudentiam doceret.
Numérotation du verset Ps. 104,23 XXII

Et intravit Israel in Egyptum ¦ et Iacob accola fuit in terra Cham.
Numérotation du verset Ps. 104,24 XXIII

Et auxit populum eius
vehementer ¦ et firmavit eum
super inimicos eius.
Numérotation du verset Ps. 104,25 XXIV

Convertit
cor eorum
ut odirent6
6 odirent Rusch D30 etc erudirent ( corr. in aliquis exemplaribus )
populum eius ¦ et7 dolum facerent
7 et Ps-G (M² Q U ΨB V D) D30 Ω Δ Rusch ] ut Ps-G cum Ps-R
in servos eius.
Numérotation du verset Ps. 104,26 XXV

Misit
Moysen servum suum ¦ Aaron quem elegit ipsum.
Numérotation du verset Ps. 104,27 XXVI

Posuit
in eis
verba signorum suorum ¦ et prodigiorum
in terra Cham.
Numérotation du verset Ps. 104,28 XXVII

Misit tenebras et obscuravit8 ¦
8 obscuravit Ps-G D30 ² etc + eos D30 * cum Ps-R
et non exacerbavit
sermones suos.
Numérotation du verset Ps. 104,29 XXVIII

Convertit aquas eorum in sanguinem ¦ et occidit pisces eorum.
Numérotation du verset Ps. 104,30 XXIX

Edidit9 terra eorum ranas ¦
9 Edidit Ps-G ( plerique codd. et edd. ) ΩM Rusch ] Et dedit D30S Δ cum Ps-γζ, Dedit Ps-G ,
in penetrabilibus regum ipsorum.
Numérotation du verset Ps. 104,31 XXX

Dixit
et venit cynomia
et scinifes10 :
10 scinifes D30M Ps-G ] cyniphes ΩS, cyniphee ω 1, cinifex ω² , sciniphes , cinifes Rusch
in omnibus finibus eorum.
Numérotation du verset Ps. 104,32 XXXI

Posuit pluvias eorum grandinem ¦
ignem
comburentem
in terra ipsorum.
Numérotation du verset Ps. 104,33 XXXII

Et percussit
vineas eorum et ficulneas eorum ¦ et contrivit lignum finium eorum.
Numérotation du verset Ps. 104,34 XXXIII

Dixit et venit locusta
et bruchus ¦ cuius non erat numerus.
Numérotation du verset Ps. 104,35 XXXIV

Et comedit omne fenum
in terra eorum ¦ et comedit omnem fructum
terre11 eorum.
11 terre] terra D30 (hapax)
Numérotation du verset Ps. 104,36 XXXV

Et percussit omne primogenitum
in terra eorum ¦ primitias omnis laboris eorum.
Numérotation du verset Ps. 104,37 XXXVI

Et eduxit eos cum12 argento et auro ¦
12 cum Ps-G (M Q² W ΦP U G K ΨB² V D) D30S Δ edd in Ps-G
et non erat
in tribubus eorum infirmus.
Numérotation du verset Ps. 104,38 XXXVII

Letata est Egyptus
in profectione eorum ¦ quia incubuit timor eorum super eos.
Numérotation du verset Ps. 104,39 XXXVIII

Expandit nubem in protectionem eorum ¦
et ignem ut luceret eis per noctem.
Numérotation du verset Ps. 104,40 XXXIX

Petierunt
et venit coturnix13 ¦
13 coturnix] coturnis ΩS
et pane14* celi
14 pane Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R Ps-He] panem Ps-G (R* F* M* Q* W ΦR K D*)
saturavit eos.
Numérotation du verset Ps. 104,41 XL

Dirupit15 petram et fluxerunt aque ¦ abierunt in sicco flumina.
15 Dirupit Ps-GB² V D²) D30 1455 Rusch cum Ps-α Ps-Med] Disrupit Ps-G
Numérotation du verset Ps. 104,42 XLI

Quoniam memor fuit verbi sancti sui ¦
quod habuit ad Abraham puerum suum.
Numérotation du verset Ps. 104,43 XLII

Et eduxit populum suum in exultatione ¦ et electos suos
in letitia.
Numérotation du verset Ps. 104,44 XLIII

Et dedit illis regiones gentium ¦ et labores
populorum possederunt.
Numérotation du verset Ps. 104,45 XLIV

Ut custodiant
iustificationes eius ¦
et legem eius
requirant.

Psalmus 104

Numérotation du verset Ps. 104,1 
AAlleluia1.
A ¶Codd. : (Ps. 104) D30 Rusch Ps-G
1 Alleluia] + Vox Christi ad Apostolos de Iudeis D30
interl.| Laudate Deum
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 294va ; facsim., p. 588a} ALLELUIA. CASSIODORUS. Hic primo   Alleluia nec ante a quoquam positum est quod nulla lingua presumpsit mutare. Allelu : laudate, Ia : nomen Dei invisibilis quod ei tamen convenit. Per viginti psalmos quibus hic titulus est magnalia Dei dicuntur et magna in eis est exultatio.
marg.| CASSIODORUS. Hic commendat propheta bonos in illo populo Israel qui cum aliis fidelibus {t. 2 : Erfurt, f. 294vb ; facsim., p. 588b} sunt verum semen Abrahe filii promissionis.
Numérotation du verset Ps. 104,I 
Confitemini Domino
interl.| laudate
interl.| quod fit ab amante non est enim #speciosa laus inore peccatoris
marg.| CONFITEMINI  DOMINO. AUGUSTINUS. Primus psalmus qui prenotatur   Alleluia, unde et incipit   Confitemini id est laudate. Premissa laude sequitur invocatio ut petat desiderata unde confitebimur et invocabimus et laudans invocabo. Et oratione dominica brevis laus preponitur. Qui es in celis et sequuntur petitiones.
marg.| AUGUSTINUS. Primo ut in verbis exterioribus intellectum interiorem videas quasi in corpore animam id est intellectum videas admonet semen Abrahe id est filios promissionis pertinentes ad hereditatem testamenti eterni ut ipsum Deum tamquam hereditatem eligant gratis non pro aliquo extra eum colant et hoc faciant laudantes invocantes annuntiantes nec in sua sed in eius gloria per fidem bene operantes spe gandentes caritate fernentes. Hoc totum sonat his verbis confitemini usque mementote mirabilium ubi ad parvulorum corda nutrienda et in fide roboranda proponit de fide patriarcharum et promissionibus Dei ut simus semen illorum non solum de Iudeis sed de omnibus gentibus et hoc usque cum essent numero brevi etc. Quoniam autem occurrebat animo parve fidei si Deus gratis est colendus et ipse est hereditas quid de necessitatibus mortalis vite fiet ? subdit quid patribus prestitit et filiis eorum tam carne quam fide cum essent numero etc. Si queris quomodo transierunt de gente ad gentem et de regno ad populum alterum vocavit famem usque et auxit populum suum vehementer et firmavit super inimicos eius. Quomodo firmavit ? convertit cor eorum usque ad expandit nubem ubi dictis malis que inimicis eorum iustitia Dei intulit que temporalia misericordia Dei eis dedit supponit.
et invocate nomen eius ¦
interl.| quia laudans audietur
annuntiate
interl.| AUGUSTINUS. amor Domini in pascendis eius ovibus maxime ostenditur
inter gentes opera eius.
Numérotation du verset Ps. 104,2 
II
Cantate ei
interl.| verbo quia ore cantatur
et psallite ei ¦
interl.| et opere laudate quia manibus psallitur
narrate omnia mirabilia eius.
marg.| OMNIA. CASSIODORUS.   Omnia nihil est pudore silendum. Vel   omnia que dicent   mirabilia sunt nullus enim potest omnia narrare.
Numérotation du verset Ps. 104,3 
III
Laudamini
interl.| quod bene operantes possunt
interl.| respicit ad id quod dixit psallite
interl.| id est operemini sic ut laudemini
in nomine sancto eius ¦
interl.| ne de bono opere homo in se glorietur
marg.| LAUDAMINI  IN  NOMINE. Id est gaudete Christiani dici a Christo.
marg.| AUGUSTINUS. Laudamini non vetat laudari si boni si non nisi in Domino qui bonos facit.
marg.| AUGUSTINUS. Laudamini in nomine. Quod alibi. In Domino laudabitur anima mea quod ibi addit audiant mansueti et letentur hic quoque quodammodo letetur cor querentium Dominum.
letetur cor
interl.| et si non corpus
querentium Dominum.
interl.| qui bene operantes emulantur
interl.| quanto magis invenentium
Numérotation du verset Ps. 104,4 
IV
Querite Dominum
interl.| in primum
et confirmamini ¦
interl.| inde fortes et etiam illuminati ut sciant agenda et possint ea perficere
querite faciem eius semper.
interl.| in presenti et in futuro
marg.| FACIEM. AUGUSTINUS. Id est presentiam que et si per fidem invenitur tamen semper in hac vita perquirenda est ut postea per speciem habeatur. Vel etiam tunc sine fine queretur quia qui amatur semper desideratur semper queritur ne sit absens sed semper presens malus timere potest presentiam quam bonus amat.
marg.| HIERONYMUS. A martyre Hippolyto : Isaac imago est Dei, Rebecca Spiritus Sancti, Esau prioris populi et diaboli, Iacob Ecclesie vel Christi. Senuisse Isaac significat consummationem orbis caligasse fidem perisse. Quod filius maior vocatur. Acceptio legis est quod capturas diligit salvati sunt ab errore iustis eos venantibus vade accipe duos hedos significat adventum Christi in carne in quo {t. 2 : Erfurt, f. 295ra ; facsim., p. 589a} duos populos liberat a peccatis teneros dociles innocentes ; vestis Esau : fides Hebreorum, Scriptura, quibus gentilis induitur pellis in brachiis, peccata utriusque populi que in extensione manuum Christus secum cruci affixit. Cur tam cito venerit, miratur celerem fidem. Cibus placens salus est peccatorum. Post esum sequitur benedictio. Et odore virtutem resurrectionis et regni pronuntiat ut serviant ei credentes ex Israel. Esau necem cogitat quia iniquitas inimica est iustitie. Vadit Iacob in Syriam accepturus uxorem Christus a Iudeis in Galileam ibi ex gentibus sumpturus Ecclesiam.a
a Cf. Hieronymus , Epistulae, Ep. 36 § 16, CSEL 54, p. 283.7-285.11 : « Ergo puto divinae dispensationis fuisse, ut oculis caecaretur et, cum ipse diceret : uox uox Iacob, manus autem manus esau, tamen non intellegeret minorem esse filium, qui ad benedictionem fratris praereptor adstiterat. quoniam autem polliciti sumus et de eo, quid in figura significaret, adiungere, Hippolyti martyris verba ponemus, a quo et Victorinus noster non plurimum discrepat, non quo omnia plenius exsecutus sit, sed quo possit occasionem praebere lectori ad intellegentiam latiorem :"Isaac portat imaginem dei patris, Rebecca spiritus sancti, esau populi prioris et diaboli, Iacob ecclesiae siue christi. senuisse isaac consummationem orbis ostendit; oculos illius caligasse fidem perisse de mundo et religionis lumen ante eum neglectum esse significat. quod filius maior uocatur, acceptio legis est iudaeorum; quod escas eius atque capturam diligit pater, homines sunt ab errore saluati, quos per doctrinam iustus quisque uenatur. sermo dei benedictionis est repromissio et spes regni futuri, in quo cum christo sancti regnaturi sunt et uerum sabbatum celebraturi. Rebecca plena spiritu sancto et sciens, quid audisset, antequam pareret, quia maior seruiet minori, - magis autem forma spiritus sancti, quae futura norat in christo, in Iacob ante meditatur - loquitur ad filium minorem : uade ad gregem et accipe mihi inde duos haedos praefigurans carneum saluatoris aduentum, in quo eos vel maxime liberaret, qui peccatis tenebantur obnoxii, siquidem in omnibus Scripturis haedi pro peccatoribus accipiuntur. quod autem duos iubetur adferre, duorum populorum significatur adsumptio; quod teneros et bonos, dociles et innocentes animae. stola Esau fides et scripturae sunt hebraeorum, quibus gentilium indutus est populus; pelles, quae eius brachiis circumdatae sunt, peccata utriusque sunt plebis, quae christus in extensione manuum cruci se cum pariter adfixit. quod isaac quaerit ab Iacob, cur tam cito uenerit, admiratur uelocem credentium fidem; quod cibi delectabiles offeruntur, hostia placens deo salus est peccatorum. post esum sequitur benedictio et eius odore perfruitur uirtutem resurrectionis et regni aperta uoce praenuntians, quomodo etiam adorent eum fratres sui et seruiant ei credentes ex israhel. quia igitur iniquitas est inimica iustitiae, esau in discordiam concitatur et necem fraudulentus excogitat dicens in corde suo : adpropient dies passionis patris mei et occidam Iacob, fratrem meum. diabolus fratricidae iudae os in cain ante praemeditans in esau manifestissime confitetur tempus quoque interfectionis ostendens : adpropinquent, inquit, dies passionis, ut interficiam fratrem meum. quapropter rebecca, id est patientia, nuntiavit uiro fratris insidias, qui uocato Iacob praecepit ei, ut mesopotamiam pergeret et inde acciperet uxorem de genere laban syri, fratris matris suae. quomodo itaque fratris dolos fugiens mesopotamiam tendit Iacob, ita et christus iudaeorum incredulitate conpulsus proficiscitur in galilaeam inde sibi ex gentibus sponsam sumpturus ecclesiam’’. Hec supra dictus vir" ».
Numérotation du verset Ps. 104,5 
V
{t. 2 : Erfurt, f. 295ra ; facsim., p. 589ª} Mementote mirabilium eius que fecit ¦ prodigia eius
interl.| maiora miracula quibus aliquid futurum significatur
marg.| MEMENTOTE. AUGUSTINUS. Querite ipsum, sed qui non ferunt solem in rota, id est qui non possunt intelligere Christum in altitudine sue deitatis, dic<unt> :   mementote etc.
marg.| AUGUSTINUS. Iam ardens laudator contemperat se infirmis quos mirabilibus Dei nutrit. Si id quod Deus est magnum est querere vel que fecit videre.
et iudicia oris eius.
interl.| que per Moysen mandavit in lege
marg.| PRODIGIA  ET  IUDICIA. AUGUSTINUS. Paulatim ascendit de prodigiis visibilibus ad iudicia inde ad eternum testamentum ubi et preceptum et promissum.
Numérotation du verset Ps. 104,6 
VI
Semen Abraham
interl.| quibus hoc dicitur illis qui sunt semen Abraham secundum fidem
servi eius ¦ filii Iacob
interl.| imitatores luctando
electi eius.
interl.| mementote quia
Numérotation du verset Ps. 104,7 
VII
Ipse Dominus Deus noster ¦
interl.| Christus est
in universa terra iudicia eius.
marg.| IN  UNIVERSA  TERRA. AUGUSTINUS. Non putes filios Abrahe in una gente secundum carnem quia in universa terra sunt Iacob et Israel quibus iudicia sua manifestat sed non alii genti.
interl.| mementote quia
Numérotation du verset Ps. 104,8 
VIII
Memor fuit
interl.| implendo promissa
in seculum testamenti sui ¦
interl.| iustitie et hereditatis eterne
marg.| TESTAMENTI. Dicitur enim testamentum illud quod promittitur et doctrina in qua promissio declaratur et pro qua servata redditur.
marg.| AUGUSTINUS. Promissum est quod accipere debemus mandatum quod facere. Hec est fides ut iustus ex fide vivat et huic fidei promittitur hereditas.
marg.| IN  SECULUM. AUGUSTINUS. id est in eternum ; unde post in testamentum eternum quod testamentum si vetus accipitur propter terram Chanaan de qua sequitur : quomodo eternum est cum illa terrena hereditas non possit esse eterna ?
verbi
interl.| cuius testamenti
quod mandavit in mille
interl.| pro infinito
generationes.
interl.| AUGUSTINUS. id est omnes quibus vivendum est ex fide
Numérotation du verset Ps. 104,9 
IX
Quod
interl.| verbi
disposuit ad Abraham ¦ et iuramenti sui
interl.| quod disposuit
ad Isaac.
Numérotation du verset Ps. 104,10 
X
Et statuit illud
interl.| verbum fidei
Iacob
interl.| ipsi
in preceptum ¦
interl.| CASSIODORUS. opus est in precepto merces in promisso
marg.| ABRAHAM  ISAAC  IACOB. AUGUSTINUS. Ecce tres patriarche quorum specialiter se dicit Deumb : «Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob». Ecce triplex auctoritas.
b Cf. Ex. 3, 6 ; Ex. 3, 15 ; Mt. 22, 32 ; Mc. 12, 26 ; Act. 7, 32.
et Israel in testamentum eternum.
marg.| IN  TESTAMENTUM  ETERNUM. AUGUSTINUS. Id est quod ex ipso verbo impleto daturus esset aliquid eternum scilicet terra Chanaan que non eterna sed eternum significat ad quam non omnes pertinent ideoque addit funiculum hereditatis. Cur celestis hereditas dicitur terra Chanaan nomen aperit interpretatur enim Chanaan humilis dixit autem Noe Cham futurum servum fratrum suorum is est servilis timor qui non manet in domo ideo excluso Chanaan datur terra semini Abrahe quia caritas foras mittit timorem et manet filius in domo in eternum.
Numérotation du verset Ps. 104,11 
XI
Dicens tibi dabo terram Chanaan ¦ funiculum hereditatis vestre.
interl.| in domo Patris mei mansiones multe sunt
interl.| exequitur historiam hec promisit cum essent
marg.| TERRAM  CHANAAN. CASSIODORUS. Id est quod ab ea significatur dedit enim etiam hanc terram in figuram eterne hereditatis.
marg.| AUGUSTINUS. Congrue hereditas eterna dicitur terra Chanaan quia ab ea servi repelluntur et filii recipiuntur.
Numérotation du verset Ps. 104,12 
XII
Cum essent2 numero brevi ¦ paucissimi
2 essent D30  Ω Δ Ps-G ] + in Rusch cum Ps-R
interl.| id est antequam in Egypto multiplicarentur
marg.| CUM  ESSENT  NUMERO. AUGUSTINUS. Que subsidia temporalis vite prestitit patribus {t. 2 : Erfurt, f. 295rb ; facsim., p. 589b} et filiis eorum tam carne quam fide, non ut his hereant sed ea ad bonum eternum referant, quod est ut his allecti iustificationes et legem Dei requirantc.
c Cf. Ps. 104, 45 : « Ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant ».
et incole3
3 brevi paucissimi et incole Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] breves (brevis R ) paucissimos et incolas Ps-G ( R F* Q*Cor2 (grecus et antiq. ... et Hieron. : viri pauci , alii ponunt ibi   brevi )
interl.| advene
eius.
interl.| terre Chanaan
Numérotation du verset Ps. 104,13 
XIII
Et pertransierunt
interl.| proponit breviter quod postea plenius narrabit
de gente in gentem ¦ et de regno ad populum alterum.
marg.| DE  REGNO. AUGUSTINUS. Non quod tunc esset sed quod futurum esset regnum Israel.
interl.| et quomodo durare potuerunt
Numérotation du verset Ps. 104,14 
XIV
Non reliquit
interl.| non permisit
hominem nocere eis ¦ et corripuit pro eis reges.
interl.| AUGUSTINUS. Ut regem Gerare Abimelech ne noceret Isaac de Rebeccad, et regem Egypti pharaonem ne noceret Abraham de Sarae.
d Cf. 1Rg. (1 Sm.) 20, 1-18, revera : Abraham de Sara.
e Revera : Isaac de Rebecca.
interl.| dicens :
Numérotation du verset Ps. 104,15 
XV
Nolite tangere christos meos ¦ et in prophetis meis {t. 2 : Erfurt, f. 295rb ; facsim., p. 589b} nolite malignari.
interl.| Hic aperte de Abraham constat quod propheta fuerit sic et de aliis credendum est
marg.| NOLITE  TANGERE. AUGUSTINUS. Hec verba, licet in historia non sint, tamen vel latenter dixit ea Deus in cordibus hominum vel per angelum.
marg.| CHRISTOS. AUGUSTINUS. Quia iam tunc Christiani et si latentur ; unde : «Abraham exultavit ut videret diem meum ; vidit et gavisus est». Nullus enim propter hanc fidem, vel ante vel post, Deo reconciliatus est. Unus enim mediator Christus.
interl.| pertransierunt quia
Numérotation du verset Ps. 104,16 
XVI
Et vocavit famem super terram ¦
marg.| ET  VOCAVIT. AUGUSTINUS. Quarta pars ubi incipit narrare quomodo factum est ut transirent de regno in regnum tota progenies.
marg.| VOCAVIT. AUGUSTINUS. Quasi personam animatam forte quia hec mala per angelos immittit malos qui talibus prepositi sunt. Vocavit ergo famem id est angelum fami prepositum. Vel potius vocavit famem id est dixit ut fames esset id est iussit esse que iam erat in dispositione. Ita vocavit et omne firmamentum panis contrivit.
interl.| id est quia
et4 omne firmamentum panis contrivit.
4 et Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 cum Ps-R ] om. Ps-G
interl.| id est consumpsit
Numérotation du verset Ps. 104,17 
XVII
Misit
interl.| per hoc transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum
interl.| vide quomodo Deus usus sit malis in bonum
ante eos virum ¦
interl.| quem et quomodo ecce
marg.| VIRUM. AUGUSTINUS. Ioseph venditus a fratribus postea in Egypto pro iustitia sublimatus est.
marg.| IOSEPH. AUGUSTINUS. Si Ioseph et humiliatus et exaltatus locum fecit ad temporalia bona populo Dei ut firmaretur super inimicos quanto magis Iesus humiliatus secundum carnem sublimatus et in celis exaltatus suis locum fecit ad eterna.
marg.| AUGUSTINUS. Filii Dei habentes promissionem vite presentis et future si temptationes seculi dure videntur Ioseph in carcere Christum in cruce cogitate si prosperitas adest non propter ipsam Deo sed ea propter Deum utimini nec eum putetis necessarium suis propter ea que dat et malis sed primum querite regnum Dei et omnia adiicientur vobis.
in servum venundatus est Ioseph.
Numérotation du verset Ps. 104,18 
XVIII
Humiliaverunt in compedibus pedes eius
interl.| narrat que tulerat in humilitate sua Ioseph quomodo sublimatus
marg.| IN  COMPEDIBUS. AUGUSTINUS. Non legimus de compedibus Ioseph in Genesi sed credendum est quod ibi pretermissum dicit Spiritus in Psalmis.
marg.| CASSIODORUS. Et si gratiam habverit apud custodem carceris tamen prius anxiatur. Sequitur ferrum pertransiit quasi propter mala corporis ferrum id est tribulatio dure necessitatis que in estuante et sollicita anima erat pertransiit etc. Vel secundum aliam litteramf   anima eius pertransiit ferrum id est tribulationem dure necessitatis. Idem sensus cum priore.
f Ps-γδ ; cf. Ps-R : « Ferrum pertransivit anima eius ».
ferrum
interl.| tribulationem dure necessitatis
pertransiit animam5* eius ¦
5 animam Ps-G ( G² Ψ B V D ΩS) D30² ( in ras. ) Ed1455 Ed1530 Clementina ] anima Cor2 (dicitur ex parte suppositi et nominativi casus, unde et Hieron. : in ferrum venit anima eius ) Ps-G Rusch
interl.| ut de Maria dicitur in Luca. Et tuam ipsius animam pertransibit gladius id est dolor
Numérotation du verset Ps. 104,19 
donec veniret verbum eius.
interl.| interpretatio somnii
Numérotation du verset Ps. 104,XIX 
Eloquium
interl.| sed non ab eo quia
Domini
interl.| Spiritus revelans mysteria
inflammavit
interl.| vel ignivit
interl.| vivaciter incitavit ut futura diceret
eum
interl.| ut de his esset de quibus apostolus spiritu ferventes
Numérotation du verset Ps. 104,20 
misit rex
interl.| pharao
et solvit
interl.| a reatu id est pena
eum ¦
interl.| compeditum
princeps populorum et dimisit
interl.| inclusum in carcere6
6 carcere] coniec. , carcre cacogr . Rusch
eum.
interl.| liberum de carcere
Numérotation du verset Ps. 104,21 
XX
Constituit eum
interl.| etiam
dominum domus sue ¦ et principem omnis possessionis sue.
Numérotation du verset Ps. 104,22 
XXI
Ut erudiret principes eius sicut semetipsum ¦ et senes eius
interl.| neque hoc legitur in historia sed credendum est tantum virum Dei cultorem non solum de solis corporalibus curam gessisse
prudentiam doceret.
Numérotation du verset Ps. 104,23 
XXII
Et intravit Israel in Egyptum ¦ et Iacob accola fuit in terra Cham.
marg.| quasi : misit Deus post Ioseph Iacob in Egyptum
interl.| advena non indigena hec est Egyptus cuius gens a Cham filio Noe descendit
marg.| IN  TERRA  CHAM. AUGUSTINUS. Cham pater Chanaan de quo Egyptii trahunt originem.
Numérotation du verset Ps. 104,24 
XXIII
marg.| ET  AUXIT. AUGUSTINUS. Quinta pars. Ecce que in Egypto gesta breviter proponit que postea pleniter narrat dicit etiam quomodo firmavit populum suum super inimicos suos.
Et auxit populum eius
interl.| fecunditate nascendi
vehementer ¦ et firmavit eum
interl.| hoc non ante Moysem factum fuit sed per signa Moysi
marg.| Et firmavit eum p er signa Moysi scilicet ante enim masculin fetus filiorum Israel necabantur et ipsi in faciendis lateribus conterebantur. Sed postea in manu potenti et per signa et portenta Domini metuendi et honorandi facti sunt.
super inimicos eius.
interl.| vel suos
Numérotation du verset Ps. 104,25 
XXIV
Convertit
interl.| sum suos multiplicavit
marg.| CONVERTIT. AUGUSTINUS. Quomodo hoc factum sit narrare incipit.
marg.| AUGUSTINUS. Convertit . Non quod Deus sit auctor mali sed malis bene utitur dum auxit felicitatem Israel illi ad invidendum conversi sunt quia iam mali erant.
interl.| sponte sua malum
ut odirent7
7 odirent Rusch D30 etc erudirent Ed1455 ( corr. in aliquis exemplaribus )
interl.| per invidiam
marg.| UT  ODIRENT. Invidia est odium felicitatis aliene.
populum eius ¦ et8 dolum facerent
8 et Ps-G (M² Q U ΨB V D) D30 Ω Δ Ed1455 Rusch ] ut Ps-G cum Ps-R
interl.| vel ut
interl.| ut opere luti et lateris minuerentur
interl.| defraudando pretium
in servos eius.
interl.| quomodo his usus ad gloriam suam incipit
Numérotation du verset Ps. 104,26 
XXV
Misit
marg.| MISIT. Qui omnia per se poterat ut doceret qua moderatione hec egisset.
Moysen servum suum ¦ Aaron quem elegit ipsum.
marg.| QUEM  ELIGIT  IPSUM. AUGUSTINUS. Sufficeret dicere quem elegit sed nihil querendum est in eo quod addidit ipsum sed consuetudo divine locutionis est ad explanationem.
Numérotation du verset Ps. 104,27 
XXVI
Posuit
interl.| id est per eos dedit vel fecit
in eis
interl.| Moyse scilicet et Aaron
verba signorum suorum ¦ et prodigiorum
interl.| que aliquid portendebant
interl.| que aliquid tamquam verba significabant
marg.| VERBA  SIGNORUM. AUGUSTINUS. Quibus ab eis predicabatur que signa Dominus esset facturus in terra Cham.
marg.| AUGUSTINUS. Verba signorum. Non quibus signa fierent. Multa enim sine verbis facta sunt scilicet vel virga vel manu extenta sed quia ipsa facta non erant significationis inania sicut verba ideo et ipsa dicta sunt verba verba ergo non vocum sed signorum vel prodigiorum per eos fecit.
in terra Cham.
Numérotation du verset Ps. 104,28 
XXVII
Misit tenebras et obscuravit9 ¦
9 obscuravit Ps-G D30 ² etc + eos D30 * cum Ps-R
interl.| hoc ad litteram inter plagas Egypti legitur
et non exacerbavit
interl.| vel exacerbaverunt
interl.| id est complevit per miracula confimavit quod promisit
sermones suos.
interl.| scilicet Egyptii contradictionibus suis
marg.| vel exacerbaverunt . AUGUSTINUS. Sermones eius quod apertum est. Vel non exacerbaverunt Moyses et Aaron. Sermones eius quia illos scilicet Egyptios etiam durissimos patientur tulerunt propter mandatum Domini donec omnia in eis que Dominus disposuit fierent.
marg.| ET  TENEBRAS. CASSIODORUS. Inter plagas passi sunt. Sed hic dicit corda eorum obscurata qui precepta Dei spernebant. Competens initium plagarum cecitas sine qua non incurrissent cetera.
Numérotation du verset Ps. 104,29 
XXVIII
Convertit aquas eorum in sanguinem ¦ et occidit pisces eorum.
interl.| CASSIODORUS. ne sit in aquis spes vite illis hominibus cum in aqua moritur quod ibi naturaliter nutritur
marg.| CONVERTIT. CASSIODORUS. Secunda plaga que in Exodo prima que signabat quod aquas maris Rubri verteret eis in mortem.
interl.| ecce tertia plaga
Numérotation du verset Ps. 104,30 
XXIX
Edidit10 terra eorum ranas ¦
10 Edidit Ps-G ( plerique codd. et edd. ) ΩM Rusch ] Et dedit D30S Δ cum Ps-γζ, Dedit Ps-G ,
interl.| socii ranarum tunc fiunt principes qui sub aquis post locandi erant
marg.| VEL  ET  DEDIT  TERRA. AUGUSTINUS. Terram eorum convertit in ranas quia tot fuerunt ut hoc congrue per hyperbolen dicatur.
in penetrabilibus regum ipsorum.
interl.| ecce quarta plaga
Numérotation du verset Ps. 104,31 
XXX
Dixit
marg.| DIXIT. AUGUSTINUS. In verbo enim eius erant sine tempore antequam fierent in tempore per ipsum verbum licet per angelos vel per Moysen quodammodo dixit ut fieret tunc cum fuerat faciendum .
et venit cynomia
interl.| muscag
g Cf. supra Ps. 77, 46.
interl.| que iactantia regis qui nec par est muscis
et scinifes11 :
11 scinifes D30M Ps-G ] cyniphes ΩS, cyniphee ω 1, cinifex ω² , sciniphes Ed1455 , cinifes Rusch
interl.| culex
in omnibus finibus eorum.
interl.| quinta plaga
Numérotation du verset Ps. 104,32 
XXXI
Posuit pluvias eorum grandinem ¦
interl.| pro pluvia que fecundat grando qui tacta arefacit
marg.| POSUIT  PLUVIAM. AUGUSTINUS. Simile est illi et dedit terra eorum ranas
ignem
interl.| scilicet posuit
comburentem
interl.| id est fulmina
in terra ipsorum.
Numérotation du verset Ps. 104,33 
XXXII
Et percussit
interl.| grandine et igne id est fulminibus
vineas eorum et ficulneas eorum ¦ et contrivit lignum finium eorum.
interl.| CASSIODORUS. ne dubites de satis qui perempta sint ubi maiora peremit
interl.| sexta plaga
Numérotation du verset Ps. 104,34 
XXXIII
Dixit et venit locusta
interl.| mater bruchi
et bruchus ¦ cuius non erat numerus.
marg.| LOCUSTA  BRUCHUS. AUGUSTINUS. Una plaga locusta et bruchus quia altera et parens altera fetus.
Numérotation du verset Ps. 104,35 
XXXIV
Et comedit omne fenum
interl.| herbam que per se nascitur
{t. 2 : Erfurt, f. 295vb ; facsim., p. 590b} in terra eorum ¦ et comedit omnem fructum
interl.| segetum
interl.| qui provenit ex labore
terre12 eorum.
12 terre] terra D30 (hapax)
interl.| septima plaga que in Exodo decima
interl.| AUGUSTINUS. novissima plaga in Egypto qua victi cedunt Egyptii
Numérotation du verset Ps. 104,36 
XXXV
Et percussit omne primogenitum
interl.| de hominibus
marg.| ET  PERCUSSIT. AUGUSTINUS. Cum sint decem plagas non tamen omnes memorat hic propheta nec eo ordine quo in Exodo quia libera est laudatio de qua agit hic psalmus a lege historica additque quod historia non habet et preterit quod illa habet auctoritate eiusdem Spiritus qui et per historicum locutus est. Hic ergo septem mala dat Egyptiis contra septem beneficia que post dicet data Hebreis. Addit quoque laudibus Dei quod ditatos auro et argento eduxit quia tales erant qui non possent spernere laborum suorum mercedem licet temporalem.
in terra eorum ¦ primitias omnis laboris eorum.
interl.| propter primogenita pecorum dicitur que similiter percussit
interl.| primum beneficium
Numérotation du verset Ps. 104,37 
XXXVI
Et eduxit eos cum13 argento et auro ¦
13 cum Ps-G (M Q² W ΦP U G K ΨB² V D) D30S Δ edd in Ps-G
interl.| vel in pro cum more Scripture
marg.| ET  EDUXIT  EOS etc. Sexta pars secundum CASSIODORUS. AUGUSTINUS. Superius que mala intulit inimicis Israelitarum iustita Dei dixit nunc que bona eis temporalia misericordia Dei dedit supponit ut his adiuti legem Dei querant.
marg.| AUGUSTINUS. Et eduxit . Abrahe dixit Deus quod quarta progenie filii Israel de Egypto essent redituri. Moyses autem scribit. Quinta progenie ascenderunt de terra Egypti. Quarta secundum Levi. Quinta secundum Iudam. Levi genuit Caath. Caath Amram. Amram Aaron. Aaron Eleazar. Eleazar Phinees. Caath cum patre suo Levi intravit Egyptum. Eleazar cum Aaron exivit . A Caath usque ad Eleazar generationes quatuor sunt. Volunt autem quidam ab Amram usque ad Phinees. Secundum Iudam. Iudas genuit Phares. Iste Esrom14 qui Aram et ille Aminadab, is Nason et iste Salmon. Phares cum Iuda intravit Egyptum. Naasson princeps tribus Iude in deserto describitur cuius filius Salmon intravit terram promissionis. A Phares ad Naasson generationes quinque. Volunt quidam ab Ephron ad Salmon. Aquila autem interpretatur non quinta sed armati ascenderunt filii Israel de Egypto.
14 Esrom] scrips., Esron Rusch
marg.| AUGUSTINUS. Et eduxit eos cum. In hoc quod Egyptios deceperunt non est putandus Deus dolos in eis qui sursum habent cor vel iubere vel approbare quia ex eis non fuit hic dolus qui non ex cupiditate fecerunt sed ut Deo mandanti parerent. Et illi infirmi quorum cupiditates examinabat Deus magis permissi sunt hoc facere illis scilicet Egyptiis qui talia iure passi sunt quam iussi. Sicut enim bonis fuit preceptum. Ita et cupidis permissio secundum aliquid et secundum aliud preceptio. Precepit enim ut facerent sed permisit non precepit ut ita facerent. Quantitas ergo facti fuit in permissione factum vero in preceptione. Nec tamen hoc permisit Deus fieri sine aliquo provectu anime carnalis per hoc enim quod de vicino carnali aliquid carnales habuerunt postea Dei legem et iustificationes facilius receperunt. Et licet per dolum egerint ab iniquis tamen quod sibi reddi debuit abstulerunt. Et sicut iniquitate Egyptiorum sic et eorum infirmitate ad hoc quod opus erat his factis figurari divine usus est Deus. Ibi enim spiritualiter figuratum est philosophos sive hereticos a catholicis spoliari his que in verbis vel Scripturis eorum tabernaculo Dei id est Ecclesie congrua reperiuntur deinde sequitur secundum beneficium. Et non erat infirmus etc.
et non erat
interl.| secuncum beneficium
interl.| magnum beneficium migraturis
in tribubus eorum infirmus.
interl.| corpore non animo
Numérotation du verset Ps. 104,38 
XXXVII
Letata est Egyptus
interl.| post submersionem exercitus
in profectione eorum ¦ quia incubuit timor eorum super eos.
marg.| QUIA  INCUBUIT. Timebat Israel ne reliquias eorum consumeret.
marg.| AUGUSTINUS. Hic impletum est quod superius ait et firmavit eum super inimicum eius.
interl.| tertium beneficium
Numérotation du verset Ps. 104,39 
XXXVIII
Expandit nubem in protectionem eorum ¦
interl.| contra ardorem solis
marg.| EXPANDIT  NUBEM. Et hec est secunda pars secundum Augustinum ubi supponit que temporalia bona misericordia Dei eis dedit dictis superius malis que inimicis eorum iustitia Dei intulit.
marg.| AUGUSTINUS. Iam incipit beneficia que iter agentibus in eremo facta sunt.
et ignem ut luceret eis per noctem.
interl.| contra tenebras
interl.| quartum beneficium
Numérotation du verset Ps. 104,40 
XXXIX
Petierunt
interl.| AUGUSTINUS. non coturnicem sed carnem
marg.| PETIERUNT. AUGUSTINUS. Que est et caro quia hic non de amaricatione iniquorum sed de fide electorum loquitur ipsi intelligendi sunt petisse unde amaricantium murmura premerentur.
et venit coturnix15 ¦
15 coturnix] coturnis ΩS
interl.| non quelibet caro sed
et pane16* celi
16 pane Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R Ps-He] panem Ps-G (R* F* M* Q* W ΦR K D*)
interl.| quintum beneficium
interl.| id est manna
saturavit eos.
interl.| sextum beneficium
Numérotation du verset Ps. 104,41 
XL
Dirupit17 petram et fluxerunt aque ¦ abierunt in sicco flumina.
17 Dirupit Ps-GB² V D²) D30 1455 Rusch cum Ps-α Ps-Med] Disrupit Ps-G
Numérotation du verset Ps. 104,42 
XLI
Quoniam memor fuit verbi sancti sui ¦
interl.| promissi Abrahe
interl.| quod in figura complens eterna presignavit
marg.| QUONIAM  MEMOR. AUGUSTINUS. His omnibus beneficiis Deus commendat in Abraham meritum fidei unde subdit quoniam memor fuit.
quod habuit ad Abraham puerum suum.
Numérotation du verset Ps. 104,43 
XLII
Et eduxit populum suum in exultatione ¦ et electos suos
interl.| is est populus
in letitia.
interl.| AUGUSTINUS. quia murmurantes percussi sunt
interl.| septimum beneficium in quo est completio promissionum
Numérotation du verset Ps. 104,44 
XLIII
Et dedit illis regiones gentium ¦ et labores
interl.| fructus regionum
marg.| ET  DEDIT. AUGUSTINUS. Non ut propter ista eum colant sed ut ea ad bonum eternum referant id est ut custodiant iustificationes eius.
marg.| POSSEDERUNT. AUGUSTINUS. Non ut hec habenda sint pro summo bono sed ut eius vacent unde summum et eternum bonum possit acquiri non ut in eis luxu defluant vel torpescant.
Numérotation du verset Ps. 104,45 
XLIV
Ut custodiant
interl.| electi verum semen Abrahe
iustificationes eius ¦
marg.| IUSTIFICATIONES. CASSIODORUS. Sunt ubi est evidens et absoluta preceptio ut diligas Deum et proximum que custodienda. Lex de his que non corporaliter sed spiritualiter et ideo querenda quia umbra futurorum.
et legem eius
marg.| LEGEM. CASSIODORUS. Ut de circumcisione eius et de aliis que diligenter investiganda sunt, quia mystice dicuntur,
requirant.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 104), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_104)

Notes :