Glossa ordinaria

Psalmus 121

Numérotation du verset Ps. 121,1 

¶Canticum graduum.
¶Codd. : (Ps. 121) D30 Ω F Rusch Ps-G
Numérotation du verset Ps. 121,I 

Letatus sum
in his que dicta sunt mihi ¦
in domum
Domini ibimus.
Numérotation du verset Ps. 121,2 II

Stantes erant pedes nostri ¦
in atriis tuis
Hierusalem.
Numérotation du verset Ps. 121,3 III

Hierusalem
que edificatur
ut civitas ¦
cuius participatio eius
in idipsum.
Numérotation du verset Ps. 121,4 IV

Illuc1
1 Illuc D30 ΩX] Illic Ps-G Ω F
enim ascenderunt tribus
tribus Domini
testimonium Israel ¦
ad confitendum nomini Domini.2
2 <divisio.> Domini... Israel ¦ D30² ] Domini ¦... Israel ¦ Ω F
Numérotation du verset Ps. 121,5 V

Quia
illic sederunt
sedes
in iudicio3 ¦ sedes super domum David.
3 iudicio Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω F Rusch cum Ps-R ] iudicium Ps-G (R I L)
Numérotation du verset Ps. 121,6 VI

Rogate que ad pacem sunt Hierusalem ¦
et abundantia
diligentibus te.
Numérotation du verset Ps. 121,7 VII

Fiat pax
in virtute tua ¦
et abundantia in turribus tuis.
Numérotation du verset Ps. 121,8 VIII

Propter fratres meos et proximos meos ¦
loquebar pacem
de te.
Numérotation du verset Ps. 121,9 IX

Propter
domum Domini Dei nostri ¦
quesivi bona tibi.

Psalmus 121

Numérotation du verset Ps. 121,1 
ACanticum graduum.
A ¶Codd. : (Ps. 121) D30 Ω F Rusch Ps-G
marg.| CANTICUM  GRADUUM. CASSIODORUS. Tertius gradus. Magnum gaudium in Ecclesia pura mente versari atque digne Deo in hac peregrinatione militare unde suspiramus ad celestem Hierusalem ad quam duabus alis dilectionis levamur  AMBROSIUS amor namque qualiscumque sit vacare non potest. Nam si terrenus est animam ad concupiscenda terrena inclinat. Si vero celestis est ad celestia sublevat vel vehit et ad eterna inflammat. Obligata anima terreno amore viscum habet in pennis volare non potest sed amor sanctus ad superna levat ad celestem scilicet Hierusalem.
Numérotation du verset Ps. 121,I 
Letatus sum
interl.| spem habui et gaudium
marg.| LETATUS  SUM. CASSIODORUS. Primo gaudet se monitum ire ad Hierusalem ubi sancti securi et cum Domino iudicabunt. Secundo ascensurus optat abundantiam pacis ibi. Rogate que ad pacem etc.
in his que dicta sunt mihi ¦
interl.| a Spiritu Sancto
interl.| CASSIODORUS. a prophetis apostolis qui priores viderunt patriam et invitant ut curramus ad eam
interl.| que sunt illa quod sunt
in domum
interl.| non manufactam
Domini ibimus.
interl.| et cum hec dicerentur
Numérotation du verset Ps. 121,2 
II
Stantes erant pedes nostri ¦
interl.| AUGUSTINUS. qui currit ita cogitet quasi iam ibi stet
marg.| STANTES. AUGUSTINUS. Quia omnia ibi stant nihil transit vel cadit. Ibi non pertransit Belial. Ibi non est macula in luna. Ibi Rachel non dolet vel timet ude alibi. Qui posuit fines tuos pacem.
in atriis tuis
interl.| hec est domus Domini
marg.| IN  ATRIIS. CASSIODORUS. A parte totum atria introitus hic de penetralibus accipiuntur.
Hierusalem.
interl.| cuius
Numérotation du verset Ps. 121,3 
III
Hierusalem
interl.| non illius que servit cum filiis suis que corporeis parietibus erigitur sed
interl.| AUGUSTINUS. cuius Hierusalem non que prophetas occidit Hieronymus sed que edificatur de vivis lapidibus
que edificatur
interl.| non saxorum molibus sed que virtutum soliditate consurgit et sanctorum societate nusquam dissolvenda extruitur
ut civitas ¦
interl.| id est ad similitudinem civitatis.
interl.| AUGUSTINUS. non est corporalis civitas sed ei similis
cuius participatio eius
interl.| bonum quod fuerit singulorum erit omnium
in idipsum.
interl.| hic habent homines diversa bona et deficientia
marg.| IDIPSUM. AUGUSTINUS. Quod semper eodem modo est non potuit expressius dicere. Stabilitatis ergo particeps est illa civitas quod non est hic in aliqua creatura Deus vero est in #id<i>psum qui aita : «Ego sum qui sum».
a Ex. 3, 14.
Numérotation du verset Ps. 121,4 
IV
Illuc1
1 Illuc D30 ΩX] Illic Ps-G Ω F
interl.| unde scsis quod ibimus
interl.| quia
interl.| id est ascendunt
tribus Domini
interl.| non omnes sed que Domini
testimonium Israel ¦
interl.| que sunt Domini in quibus est testimonium
interl.| id est qui se testantur Israel per bona opera
marg.| TESTIMONIUM  ISRAEL. AUGUSTINUS. Id est in quibus cognoscitur quod vere sunt Israel. Quando enim grana sunt cum paleis totum palea putatur sed cum separabuntur tunc erit testimonium Israel.
ad confitendum nomini Domini.2
2 <divisio.> Domini... Israel ¦ D30² ] Domini ¦... Israel ¦ Ω F
interl.| quare ascenderunt
interl.| ut superbia de se presumit ita humilitas confitetur Deo
Numérotation du verset Ps. 121,5 
V
Quia
interl.| vere ibimus in domum Domini
illic sederunt
interl.| id est sedebunt
sedes
interl.| que
in iudicio3 ¦ sedes super domum David.
3 iudicio Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω F Rusch cum Ps-R ] iudicium Ps-G (R I L)
interl.| familiam Christi cui dederunt cibum in tempore
marg.| SEDES. AUGUSTINUS. Id est iusti in quibus Deus sedet et inde iudicat quicquid iudicat. Unde in libro Sapientie : «Anima iusti thronus est sapientie et hi sedebunt cum Christo super duodecim sedes ut iudicent». Iudicabunt autem qui omnia reliquerunt Christum sequentes qui fiunt amici de mammona iniquitatis ut recipiant dantes in eterna tabernacula et hec est pax Hierusalem dando et accipiendo ut opera misericordie corporea iungantur operibus predicationis unde : si non vobis spiritualia seminamus magnum est si carnalia vestra metamus. Et hec est equalitas quam Paulus dicit qua qui multum habverit non abundavit et qui modicum non minoravit unde convertit verba ad iudices. O sedes Domini qui sedetis ut iudicetis interrogate. Iudicum est interrogare iudicandos que ad pacem sunt Hierusalem id est opera misericordie que qui fecerunt sumuntur ad Hierusalem alii non quia iudicium sine misericordia fiet illi qui non fecit misericordiam. Caveant ergo sibi omnes interrogandi.
interl.| ergo
Numérotation du verset Ps. 121,6 
VI
Rogate que ad pacem sunt Hierusalem ¦
interl.| o sedes qui sedebitis ut iudicetis
interl.| iudicans debet omnia rimari
interl.| interrogate iudicandos
marg.| ROGATE. CASSIODORUS. Secunda pars ubi loquitur ad iudices optans eis abundantiam pacis quam amore fratrum predicavit.
et abundantia
interl.| que sunt ad pacem
interl.| ea per que
interl.| in eternum hic omnes pauperes et ibi divites qui hic dederunt sua
diligentibus te.
interl.| sed quibus est abundantia
marg.| DILIGENTIBUS. AUGUSTINUS. Qui amat in alio bonum quod ipse non potest habere imputatur ei quasi haberet unde : si caritas non habet quod det det calicem aque et tantum imputatur ei quantum Zaccheo multa. Impar facultas sed non impar caritas.
Numérotation du verset Ps. 121,7 
VII
Fiat pax
interl.| et o Hierusalem
marg.| FIAT  PAX. AUGUSTINUS. Caritas est virtus fortis ut mors cui nihil resistit cum venit cum regibus et ignibus et aliis possit resisti que et occidit quod fuimus ut aliud simus. Occidit ut et vivificet unde apostolus. Vivo ego iam non ego etc. Per hanc reguntur infirma a firmis ideo fiat pax in virtute tua. Caritatis autem est non nostra sed que aliorum sunt querere ideo cum de caritate diceret subdit propter fratres meos.
in virtute tua ¦
interl.| id est caritas
et abundantia in turribus tuis.
interl.| per hanc virtutem et pacem fiat
interl.| in numero et premio
marg.| IN  TURRIBUS. AUGUSTINUS. Id est in excelsis tuis pauci sunt iudices sed multi ad singulos pertinebunt quos recipient in eterna #tabernacula et tunc erit abundantia in turribus Deus autem est tota eorum abundantia tam recipientium quam receptorum.
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 121,8 
VIII
Propter fratres meos et proximos meos ¦
interl.| CASSIODORUS. non propter me sed ut fratres et proximi vinculo unitatis astringantur
loquebar pacem
interl.| id est hic predicabam
de te.
interl.| o Hierusalem
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 121,9 
IX
Propter
interl.| scilicet
interl.| non propter me sed propter Ecclesiam propter peregrinos ut ascendant
domum Domini Dei nostri ¦
marg.| PROPTER  DOMUM. Vel sic legas ut hic versus sit expositio precedentis. Quasi loquebar pacem de te propter proximos et fratres scilicet. Quesivi bona tibi propter domum Domini Dei nostri. Sententia horum verborum non mutatur.
quesivi bona tibi.
interl.| id est predicavi de te bona
marg.| TIBI. O tu celestis Hierusalem quia domus Dei es et ita in hoc quod te diligo Deum diligo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 121), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_121)

Notes :