Glossa ordinaria

Psalmus 49

Numérotation du verset Ps. 49,1 

¶Psalmus
¶Codd. : D30 Rusch Ps-G, def. ΩF
Asaph1.
1 Asaph] + de adventu Christi et iudicio futuro D30
Numérotation du verset Ps. 49,I 

Deus deorum
Dominus locutus est ¦
et vocavit terram.
Numérotation du verset Ps. 49,II 

A solis ortu
usque ad occasum ¦
Numérotation du verset Ps. 49,2 

ex Sion
species decoris eius.
Numérotation du verset Ps. 49,3 III

Deus manifeste
veniet ¦
Deus noster
et non silebit.
Numérotation du verset Ps. 49,IV 

Ignis in conspectu eius exardescet ¦
et in circuitu eius tempestas
valida.
Numérotation du verset Ps. 49,4 V

Advocavit2
2 Advocavit R C I L Q* Φ G* K V D Ω Ed1455 Ed1532 Rusch cum Ps-R Ps-E] advocabit D30 Ps-G
celum
desursum ¦ et terram3
3 terram] terra M cum Ps-γ Ps-ε
discernere
populum suum.
Numérotation du verset Ps. 49,5 VI

Congregate
illi sanctos eius ¦ qui
ordinant4 testamentum eius super5 sacrificia6.
4 ordinant D30 Ps-G ] ordinaverunt Rusch cum Ps-R |
5 super] supra C I L |
6 sacrificia] + diapsalma ΦP |
Numérotation du verset Ps. 49,6 VII

Et annuntiabunt
celi iustitiam eius ¦ quoniam Deus iudex est.7
7 est] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 49,7 VIII

Audi populus meus
et8 loquar9 Israel ¦ et10 testificabor tibi
8 et] om. Sixtina |
9 loquar F² L² D30 plerique codd. et edd. cum hebr. Ps-R Ps-H, cf. LXX (R)] + tibi Ps-G (R F* C L*, I sub ÷) cum LXX |
10 et] sub ※ C G, om. ΨΒ* cum Ps-γ |
Deus Deus
tuus ego sum11.
11 ego sum] inv. R L² cum LXX Ps-γ Ps-moz Ps-med.
Numérotation du verset Ps. 49,8 IX

Non
in sacrificiis tuis
arguam te ¦
holocausta
autem tua
in conspectu meo sunt semper.
Numérotation du verset Ps. 49,9 X

Non accipiam
de domo tua vitulos ¦ neque de gregibus tuis hircos.
Numérotation du verset Ps. 49,10 XI

Quoniam mee sunt omnes
fere silvarum ¦ iumenta
in montibus et boves.
Numérotation du verset Ps. 49,11 XII

Cognovi
omnia
volatilia celi ¦ et pulchritudo agri
mecum est.
Numérotation du verset Ps. 49,12 XIII

Si esuriero
non dicam tibi ¦ meus est
enim orbis terre et plenitudo eius.
Numérotation du verset Ps. 49,13 XIV

Numquid manducabo
carnes taurorum ¦ aut sanguinem hircorum potabo ?
Numérotation du verset Ps. 49,14 XV

Immola Deo
sacrificium laudis ¦
et redde
Altissimo vota tua.
Numérotation du verset Ps. 49,15 XVI

Et12 invoca me
12 Et D30 Rusch] om. R cum Ps-R
in die tribulationis ¦
eruam te13
13 Eruam D30 V² Ed1455 Ed1532 Clementina cum hebr. Ps-R Ps-H] praem. Et Rusch Ps-R
et
honorificabis me.14
14 me] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 49,16 XVII

Peccatori autem
dixit Deus quare tu enarras
iustitias meas ¦ et assumis
testamentum
meum per os tuum ?
Numérotation du verset Ps. 49,17 XVIII

Tu vero
odisti disciplinam ¦ et proiecisti
sermones meos
retrorsum.
Numérotation du verset Ps. 49,18 XIX

Si videbas furem currebas
cum eo ¦ et cum adulteris portionem tuam ponebas.
Numérotation du verset Ps. 49,19 XX

Os tuum
abundavit malitia ¦
et lingua tua concinnabat dolos.
Numérotation du verset Ps. 49,20 XXI

Sedens
adversus fratrem tuum
loquebaris
et adversus filium matris tue
ponebas scandalum ¦
Numérotation du verset Ps. 49,21 

hec fecisti et tacui.
Numérotation du verset Ps. 49,XXII 

Existimasti inique quod ero tui similis ¦
arguam te
et statuam contra faciem tuam.
Numérotation du verset Ps. 49,22 XXIII

Intelligite15
15 Intelligite D30 Rusch ] + nunc Ps-G
hec qui obliviscimini
Deum ¦
nequando rapiat
et non sit qui eripiat.
Numérotation du verset Ps. 49,23 XXIV

Sacrificium laudis
honorificabit me ¦
et illic iter
quo16 ostendam illi
16 quo ] quod Ps-G
salutare Dei

Psalmus 49

Numérotation du verset Ps. 49,1 
APsalmus
A ¶Codd. : D30 Rusch Ps-G, def. ΩF
interl.| attribuitur
Asaph1.
1 Asaph] + de adventu Christi et iudicio futuro D30
interl.| Synagoge fideli
marg.| PSALMUS  ASAPH. HIERONYMUS. Asaph latine congregatio grece Synagoga que fidelis hic loquitur que Christum exspectat per quam magis confutantur increduli Iudei.
marg.| CASSIODORUS. Asaph vocem Dei inducturus de mutatione sacrificiorum prius agit de utroque adventu per primum invitans per secundum terrens.
Numérotation du verset Ps. 49,I 
interl.| et omnis creature
interl.| AUGUSTINUS. Verbum caro factum est qui homines deificat
marg.| DEUS  DEORUM. CASSIODORUS. Ne quis mediocritet de incarnatione estimet potentia eius predicitur ut incredulitas tollatur.
marg.| Asaph etiam ut inde sit maior auctoritas sibi inducit Deum loquentem.
marg.| DEUS dicitur aliquando substantialiter vel naturaliter ut Deus Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Adoptive sicut dicuntur sancti qui per gratiam adoptionis dii sunt. Nuncupative ut falsi dii Iupiter Venus.
Dominus locutus est ¦
interl.| qui olim multifariam in prophetis loquebatur
marg.| LOCUTUS. AUGUSTINUS. Per se et per precones.
et vocavit terram.
interl.| hoc loquendo fecit
interl.| missis testibus usque ad ultimum eius
Numérotation du verset Ps. 49,II 
A solis ortu
interl.| non unam tantum sed omnem que est
usque ad occasum ¦
marg.| A SOLIS  ORTU. CASSIODORUS. Quasi qui omnes gentes vocat a Hierusalem incepit quia inde exeuntes apostoli speciem decoris Christi toto orbe annuntiaverunt unde exibit de Sion lex et verbum Domini de Hierusalem.
Numérotation du verset Ps. 49,2 
ex Sion
interl.| a Hierusalem
marg.| EX  SION. AUGUSTINUS. Cepit decus evangelii et inde « speciosus pre filiis hominum »a cepit annuntiari quia ibi datus est Spiritus apostolis ut testes essent in Hierusalem et in tota terra.
a Cf. Ps. 44, 3.
species decoris eius.
interl.| CASSIODORUS. quia «speciosus forma pre filiis hominum»b
b Ps. 44, 3.
Numérotation du verset Ps. 49,3 
III
Deus manifeste
interl.| quia et si occultus tunc et est adhuc tamen
veniet ¦
interl.| AUGUSTINUS. ad iudicium
Deus noster
interl.| qui verus est
et non silebit.
interl.| AUGUSTINUS. a iudicio ut modo cum #et flagella sunt admonitio
interl.| AUGUSTINUS. modo enim exspectat ad penitentiam
Numérotation du verset Ps. 49,IV 
Ignis in conspectu eius exardescet ¦
interl.| AUGUSTINUS. timeat ergo palea se arsuram
marg.| IGNIS. AUGUSTINUS. Ante eum preibit pena ergo terreat quos premia non invitant.
marg.| AUGUSTINUS. Ignis materialis vel male conscientie torquebit impios cum conspicient iudicantem. Ignis purgatorius qui erit perfectis qualis tribus pueris minus perfectos purgabit malos comitabitur ad inferos.
et in circuitu eius tempestas
interl.| a similitudine
interl.| AUGUSTINUS. angeli separatores et sancti
marg.| TEMPESTAS. CASSIODORUS. Non ventus sed potentia Dei ut eius sententia #area ventiletur. Que iudicatio tempestas dicitur a simili quia improvisa veniet et celeriter rapiet.
marg.| IN  CIRCUITU. Quia cum ipso iusti sedentes iudicabunt prius omnes communiter vocavit tunc vocabit ut discernat.
valida.
interl.| AUGUSTINUS. quia separabit bonos a malis
Numérotation du verset Ps. 49,4 
V
Advocavit2
2 Advocavit R C I L Q* Φ G* K V D Ω Ed1455 Ed1532 Rusch cum Ps-R Ps-E] advocabit D30 Ps-G
interl.| vel advocabit
interl.| AUGUSTINUS. veniens autem ad iudicium. CASSIODORUS. vel veniens sursum a Patre
celum
interl.| vel celos
interl.| AUGUSTINUS. omnes perfectos secum iudicaturos desursum sessuros celum enim cum illo terram discernit
desursum ¦ et terram3
3 terram] terra M cum Ps-γ Ps-ε
interl.| omnes iudicandos
interl.| peccatores
discernere
interl.| a malis
populum suum.
marg.| DISCERNERE  POPULUM. AUGUSTINUS. Primo commixtos vocavit a solis ortu usque ad occasum tunc autem ut discernat.
Numérotation du verset Ps. 49,5 
VI
Congregate
interl.| et quia erit ergo o angeli messores
marg.| CONGREGATE. AUGUSTINUS. Videns propheta futura quasi presentia hortatur angelos congregantes et applaudit.
marg.| AUGUSTINUS. CONGREGATE. Messores angeli quosdam portabant in sinu quosdam in manibus. In sinu contemplativos. In manibus activos quasi salvos per bonam voluntatem et operationem. De malis dicitur de quo non implevit manum suam.
illi sanctos eius ¦ qui
interl.| AUGUSTINUS. qui cogitant de promissis eius supra illa que operantur que sunt sacrificia Deo
ordinant4 testamentum eius super5 sacrificia6.
4 ordinant D30 Ps-G ] ordinaverunt Rusch cum Ps-R
5 super] supra C I L
6 sacrificia] + diapsalma ΦP
marg.| QUI  ORDINANT. AUGUSTINUS. Novum Testamentum super vetus. Vel qui dicunt non sunt contra digne passiones huius #tempus. Vel post laborem sequi denarium. Vel qui pluris habent opera caritatis quam sacrificia pecudum.
Numérotation du verset Ps. 49,6 
VII
Et annuntiabunt
interl.| veniet manifestus et iudicabit et hanc iustitiam annuntiabunt celi id est apostoli toti mundo
celi iustitiam eius ¦ quoniam Deus iudex est.7
7 est] + diapsalma Ps-G
interl.| qui non fallitur
interl.| discernens
marg.| AT  ANNUNTIABUNT  CELI  IUSTITIAM. AUGUSTINUS. Iam celi nuntiaverunt nobis hanc iustitiam Dei quod quidam erunt ad dexteram quidam ad sinistram nullum granum erit tunc cum palea et si nunc permixta quia Deus est iudex iustus.
Numérotation du verset Ps. 49,7 
VIII
Audi populus meus
interl.| AUGUSTINUS. si populus meus audis et si audis loquar tibi aliter et si loquar non tibi loquar
marg.| AUDI  POPULUS  MEUS. CASSIODORUS. Vox Christi ut relictis sacrificiis pecudum fiat sacrificium laudis.
marg.| AUGUSTINUS. vel repetit sub alio verbo audi sicut Israel id est sicut videns Deum et testificabor hec scilicet «Deus Deus tuus ego sum»c.
c Ps. 49, 7.
et8 loquar9 Israel ¦ et10 testificabor tibi
8 et] om. Sixtina
9 loquar F² L² D30 plerique codd. et edd. cum hebr. Ps-R Ps-H, cf. LXX (R)] + tibi Ps-G (R F* C L*, I sub ÷) cum LXX
10 et] sub ※ C G, om. ΨΒ* cum Ps-γ
interl.| per Scripturas et miracula
interl.| hoc
Deus Deus
interl.| omnium per potentiam
interl.| CASSIODORUS. familiarius quia te servum habeo
tuus ego sum11.
11 ego sum] inv. R L² cum LXX Ps-γ Ps-moz Ps-med.
interl.| in prophetis promissus Christus
marg.| DEUS  DEUS  TUUS. AUGUSTINUS. Prius dicit simpliciter sum Deus. Et postea dicit sum Deus tuus. Quasi et si non sum Deus tuus tamen sum Deus bono enim meo sum Deus malo tuo non sum Deus tuus.
marg.| SUM. CASSIODORUS. Esse est proprium deitatis.
marg.| ISRAEL CASSIODORUS. Quasi si es Israel id est si me vides audire non negligis. Deus ille generalis Deus tuus proprie.
Numérotation du verset Ps. 49,8 
IX
Non
interl.| et ipse
interl.| AUGUSTINUS. quia non quero animalia
interl.| non exhibitis
arguam te ¦
interl.| sed
holocausta
interl.| AUGUSTINUS. animam igne caritatis totam inflammatam vel sacrificium Deo spiritus contribulatus ubi dicit nolle animalia in holocausta
autem tua
interl.| que tua iuris
marg.| HOLOCAUSTA  AUTEM. AUGUSTINUS. Si anima inflammatur etmembra in usum suum rapit ne serviant cupiditati unde precipitur in Levitico ut adipem cum renunculis offerant quibus interna caritas signatur.
marg.| NON  ARGUAM. CASSIODORUS. Et si feceris non accipiam. De domo quasi significatos acciperem non illos de domo quoniam mee ac si diceret quia non sunt tua sed mea.
in conspectu meo sunt semper.
Numérotation du verset Ps. 49,9 
X
Non accipiam
interl.| sed ne putes holocausta de animalibus
interl.| AUGUSTINUS. prenuntiat Novum Testamentum ubi omnia sacrificia cessant figurativa
de domo tua vitulos ¦ neque de gregibus tuis hircos.
interl.| AUGUSTINUS. cur queram a te quod meum est qui creavi
Numérotation du verset Ps. 49,10 
XI
Quoniam mee sunt omnes
marg.| QUONIAM  MEE  SUNT. AUGUSTINUS. Mea sunt que non possides indomita scilicet.
interl.| etiam
fere silvarum ¦ iumenta
interl.| etiam domita que tu nutris
interl.| vel equi silvestres et boves secundum aliam litteram
in montibus et boves.
marg.| FERE  IUMENTA  BOVES. CASSIODORUS. His similitudinibus figurat Ecclesiam fere sunt gentes.   Iumenta in montibus : simplices in culmine fidei.   Boves : apostoli prophete.   Volatilia : superne angelorum virtutes.   Pulchritudo agri : gentes converse que sunt decus terre esurit salutem et de omnibus satitur.   Carnes taurorum non vult in sacrificiis sed in pauperibus.
Numérotation du verset Ps. 49,11 
XII
Cognovi
interl.| ab eterno quod nullus homo fecit
omnia
interl.| que et quot sunt
marg.| COGNOVI  OMNIA. AUGUSTINUS. Cum illo sunt omnia cognitione quadam ineffabilis sapientie.
volatilia celi ¦ et pulchritudo agri
interl.| AUGUSTINUS. ubertas omnium in terra gignentium
mecum est.
interl.| AUGUSTINUS. quia ego ubique vel apud me nihil preteriit nihil futurum est
interl.| mihi servit
Numérotation du verset Ps. 49,12 
XIII
Si esuriero
interl.| AUGUSTINUS. quod numquam fit sed dicitur ad convincendum parvulum sensum
marg.| SI  ESURIERO. AUGUSTINUS. Si hec datis forsitam esurire putatis quod est insania.
non dicam tibi ¦ meus est
interl.| ergo non queras quod mihi des
enim orbis terre et plenitudo eius.
interl.| CASSIODORUS. omnes creature
interl.| sed
Numérotation du verset Ps. 49,13 
XIV
Numquid manducabo
interl.| quasi non in sacrificiis sed in pauperibus hec volo
marg.| NUMQUID  MANDUCABO etc. Olim hec sacrificabantur non ideo quod Deus inde delectaretur sed ne demonibus offerentur et tantum Deo sacrificabantur in quibus erat aliqua significatio.
carnes taurorum ¦ aut sanguinem hircorum potabo ?
interl.| hec nolo sed
Numérotation du verset Ps. 49,14 
XV
Immola Deo
interl.| ecce quid exigit
marg.| IMMOLA  DEO. CASSIODORUS. Non dicit mihi sed de se quasi de alio ut et post peccatori autem dixit Deus non ego
sacrificium laudis ¦
interl.| quod in te ipso est
interl.| ut gratias de omnibus agas
et redde
interl.| iterum iterumque
Altissimo vota tua.
interl.| que in te non extra
Numérotation du verset Ps. 49,15 
XVI
Et12 invoca me
12 Et D30 Rusch] om. R cum Ps-R
interl.| tunc
interl.| AUGUSTINUS. non enim debes presumere de omnibus viribus tuis
in die tribulationis ¦
interl.| que ideo datur ut homo invocet
marg.| TRIBULATIONIS. AUGUSTINUS. Nostra tribulatio proprie est timore salutis non carnalium.
eruam te13
13 Eruam D30 V² Ed1455 Ed1532 Clementina cum hebr. Ps-R Ps-H] praem. Et Rusch Ps-R
interl.| ne deficias
et
interl.| sic
honorificabis me.14
14 me] + diapsalma Ps-G
interl.| ecce premium oblationis
interl.| AUGUSTINUS. apud alios causa honoris eris mihi
Numérotation du verset Ps. 49,16 
XVII
Peccatori autem
interl.| hec contra predicantem securus tamen sit qui audit a quocumque audiat bona
marg.| PECCATORI  AUTEM. AUGUSTINUS. A quibus sacrificium velit ubi peccatori sue nequitie imputantur.
marg.| CASSIODORUS. Hec populo suo dixit sed non suo id est peccatori dixit Deus quare enarras id est quare communi sermone ad Hierusalem profers aliquid de mea maiestate hoc contra predicantes.
marg.| CASSIODORUS. Quia laudem querit ne putet turpis sibi imperari prohibet ne lingua presumat laudare cui obviat prava conscientia non tamen interdicitur laus conversis ad primam sed oblitis Deum ut inferius ait. Immola Deo sacrificium laudis sed videas ne bene cantes et male vivas quia peccatori dixit Deus ne sit securus quasi hoc solo salvetur quod bene docuit.
dixit Deus quare tu enarras
interl.| cum opere non imples
marg.| QUARE  TU  ENARRAS. CASSIODORUS. Quasi nec sancta verba os pollutum presumat docere vel os heretici et si legere. Non enim lectio negatur corrigendis unde apostolus. Castigo corpus meum et in servitutem redigo ne cum aliis predicaverim ipse reprobus efficiar. Non ait cum aliis segerim. Ideo in Veteri Testamento erat labium eneum in introitu tabernaculi ubi sacerdotes lavabant manus unde mundamini qui fertis vasa Domini.
interl.| nec sanctum verbum os pollutum presumat
marg.| ASSUMIS. CASSIODORUS. Indevotus presumis. Non enim lectio negatur corrigendis.
testamentum
interl.| sanctum
meum per os tuum ?
interl.| pollutum
Numérotation du verset Ps. 49,17 
XVIII
Tu vero
interl.| AUGUSTINUS. laudas quando parco, murmuras quando castigo
odisti disciplinam ¦ et proiecisti
interl.| AUGUSTINUS. que dicis post te ponis ne videas
marg.| TU  VERO  ODISTI. CASSIODORUS. Tu vero ore dicis sed facto negas disciplinam si corrigo murmuras.
sermones meos
interl.| precepta contemnis
retrorsum.
interl.| non dicas te non fecisse quia
Numérotation du verset Ps. 49,18 
XIX
Si videbas furem currebas
interl.| AUGUSTINUS. assentiebas laudando
cum eo ¦ et cum adulteris portionem tuam ponebas.
interl.| aliquo consensu
interl.| id est astipulator facti eras
marg.| FUREM  ADULTERIS. CASSIODORUS. In his omnia notat vitia a parte totum. CASSIODORUS. Vel furem sani intellectus Scripture.  ADULTERIS qui ponunt falsum auferendo verum.
Numérotation du verset Ps. 49,19 
XX
Os tuum
interl.| AUGUSTINUS. non solum non reprehendit vel tacet sed etiam laudat etsi malum esse sciat ut sit dolus
abundavit malitia ¦
interl.| vel nequitia
et lingua tua concinnabat dolos.
marg.| OS  TUUM  ABUNDAVIT  MALITIA  ET  LINGUA. CASSIODORUS. Accusat conscientiam et linguam.
marg.| CONCINNABAT quia mos est decipientis sic falsa componere ut lepore verborum blandiatur et hoc nam contra fratrem sedens non casu alii derogat sed studio.
Numérotation du verset Ps. 49,20 
XXI
Sedens
interl.| quasi cum studio
interl.| AUGUSTINUS. quasi cum otio ita tibi placet
marg.| SEDENS. CASSIODORUS. Quod transiens vel stans facit non cum voluntate facit.
adversus fratrem tuum
interl.| qui bene ambulat et bene docet
marg.| FRATREM CASSIODORUS. Omnem hominem. Et adversus filium matris Ecclesie cui caritate iungimur.
loquebaris
interl.| vel detrahebas alia littera
et adversus filium matris tue
interl.| repetit fratrem tuum
ponebas scandalum ¦
interl.| insidiose
marg.| PONEBAS  SCANDALUM hereses vel alia quibus innocens capiatur.
marg.| LOQUEBARIS  VEL  DETRAHEBAS. AUGUSTINUS. Dum detrahit qui doctus videtur fratri forsan bene docenti vel bene ambulanti ponit scandalum infirmo qui nescit iudicare et ideo filius matris dicitur lacte scilicet egens Ecclesie nondum patris ad mensam accedens cuius pane pascatur id est validioris doctrine cibo.
Numérotation du verset Ps. 49,21 
hec fecisti et tacui.
interl.| id est distuli penam exspectans ad penitentiam sed tu vertis ad impunitatem
Numérotation du verset Ps. 49,XXII 
Existimasti inique quod ero tui similis ¦
interl.| AUGUSTINUS. placere putas mihi mala quem non credis ultorem
marg.| TUI  SIMILIS. CASSIODORUS. Consentiendo malis.
interl.| sed ego
arguam te
interl.| arguendo
et statuam contra faciem tuam.
interl.| AUGUSTINUS. ostendam te tibi et displicebis tibi quod et modo faceres si te videres mihi vero placeres si tibi displiceres
marg.| STATUAM  ANTE  FACIEM  TUAM. AUGUSTINUS. Quod post dorsum posuisti ante faciem ponam.
interl.| ergo
Numérotation du verset Ps. 49,22 
XXIII
Intelligite15
15 Intelligite D30 Rusch ] + nunc Ps-G
interl.| laudem volo sed non a peccatore
interl.| nemo dicat non predictum
hec qui obliviscimini
interl.| me Deum non creditis
Deum ¦
interl.| cui nemo potest resistere
nequando rapiat
interl.| Deus id est ego
et non sit qui eripiat.
interl.| et hoc intelligite quod
marg.| RAPIAT. CASSIODORUS. Deus ad penam et non sit qui eripiat quando diabolus rapit Deus eripit. Sed cum Deus rapit nemo valet liberare.
Numérotation du verset Ps. 49,23 
XXIV
Sacrificium laudis
interl.| AUGUSTINUS. non laudat qui bene dicit si male vivit nec qui bene vivit si sibi dat vel si super altum se extollit cui potius erogare deberet quod habet
marg.| SACRIFICIUM  LAUDIS. CASSIODORUS. Non quod scelerati cantant sacrificium laudis non animalium et hec est via ad Deum scala Iacob qua angeli id est fideles ascendunt ad laudem divinitatis et descendunt ad laudem humanitatis.
honorificabit me ¦
interl.| me scilicet
marg.| ILLIC  ITER. CASSIODORUS. In sacrificio laudis
quo16 ostendam illi
16 quo ] quod Ps-G
interl.| illi laudanti
salutare Dei
marg.| SALUTARE  DEI. AUGUSTINUS. Christus qui cum gratia venit quem non novit qui aliquid alii quam gratie Dei attribuit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 49), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_49)

Notes :