Glossa ordinaria

Psalmus 27

Numérotation du verset Ps. 27,1 

¶ Psalmus huic David1.
¶Codd. : (Ps. 27) D30 Rusch Ps-G, def. C
1 Psalmus] om. Ps-G D30 | David] + deprecatio prophetia D30
Numérotation du verset Ps. 27,I 

Ad te Domine clamabo ¦
Deus meus ne sileas
a me’ nequando
taceas a me ¦
et
assimilabor descendentibus in lacum.
Numérotation du verset Ps. 27,2 II

Exaudi Domine2 vocem deprecationis mee
2 Domine D30 Rusch ] om. Ps-G
dum oro ad te ¦
dum extollo manus meas
ad templum sanctum tuum.
Numérotation du verset Ps. 27,3 III

Ne simul tradas me
cum peccatoribus ¦ et cum operantibus iniquitatem ne perdas3 me.
3 perdas D30 Rusch ] perdideris Ps-G
Numérotation du verset Ps. 27,IV 

Qui loquuntur pacem
cum proximo suo ¦
mala
autem4 in cordibus eorum.
4 autem D30 Rusch ] + sunt Ps-G
Numérotation du verset Ps. 27,4 V

Da illis secundum opera eorum5* : et secundum nequitiam adinventionum ipsorum.
5 illis D30 Rusch Edminor] + Domine Edmaior. (lapsu) cum Ps-α²Ps-ε Ps-Moz X | eorum Ps-G (V D) D30 Ω Ed1530 Clementina cum Ps-R ] ipsorum Rusch Ps-G
Numérotation du verset Ps. 27,VI 

Secundum opera manuum eorum tribue6 illis ¦
6 eorum Ps-G D30 Rusch ] illorum Ps-G (L) ΩS cum Ps-αβγδ Ps-Moz | tribue] retribue Ps-G (L) cum Ps-R
redde
retributionem eorum7 ipsis.
7 eorum Ps-G D30 ² (in ras.) Rusch ] Ps-αγδε Ps-Moz
Numérotation du verset Ps. 27,5 VII

Quoniam
non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius ¦
destrue8 illos et non edificabis eos.
8 destrue Ps-G (L Q W ΦP K) Rusch Ed1530 cum Ps-R ] destrues Ps-G (F ΦRG U R G ΨB V D) D30 Ω Clementina etc. cum LXX
Numérotation du verset Ps. 27,6 VIII

Benedictus Dominus ¦
quoniam exaudivit vocem deprecationis mee.
Numérotation du verset Ps. 27,7 IX

Dominus adiutor meus
et protector meus ¦
et9 in ipso speravit cor meum et adiutus sum.
9 et D30 Rusch] om. Ps-G
Numérotation du verset Ps. 27,X 

Et
refloruit caro mea ¦
et ex voluntate mea
confitebor ei.
Numérotation du verset Ps. 27,8 XI

Dominus fortitudo
plebis sue ¦ et protector
salvationum christi sui est.
Numérotation du verset Ps. 27,9 XII

Salvum fac
populum tuum Domine10
10 Salvum fac populum tuum Domine ΦRG Ps-G (V D) Ω Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] Salvam fac plebem tuam Ps-G (R F*), S. f. populum tuum cett.
et benedic
hereditati tue* et rege
eos et extolle illos11
11 eos... illos Ps-G (V D) D30 ² (cum Te Deum, f. 129) Cor2 (in cantico Te Deum dicitur ILLOS ) Ω Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] eos... eos Ps-G
usque in eternum.

Psalmus 27

Numérotation du verset Ps. 27,1 
A Psalmus huic David1.
1 Psalmus] om. Ps-G D30 | David] + deprecatio prophetia D30
interl.| id est Christo
marg.| PSALMUS  HUIC  DAVID. Per   David aliquando intelligitur caput id est Christus, aliquando corpus, id est Ecclesia, interdum utrumque simul, id est totus Christus. Ubi autem additur in titulo   huic vel   ipsi, Christus intelligitur ut hic.a
a = Petrus Lombardus, In Ps., loc. cit.
marg.| CASSIODORUS. Psalmus tertius qui breviter de passione et resurrectione.
marg.| CASSIODORUS. Hic proponitur Christus, etsi adeo dignus non in se confidere sed totum a Deo petere utile exemplum iustis.
Numérotation du verset Ps. 27,I 
marg.| AD  TE  DOMINE. CASSIODORUS. Oratio tempore passionis habita.
Ad te Domine clamabo ¦
interl.| ego homo
interl.| in resurrectione
Deus meus ne sileas
interl.| AUGUSTINUS. ne unitatem Verbi separes ab eo quod homo sum
interl.| sed responde annuendo, id est resuscitando
a me’ nequando
interl.| nec ad horam sed et hic in passione exaudi protegendo et post clarifica
taceas a me ¦
marg.| NE  SILEAS  NEQUANDO  TACEAS. Minus est in hebreo, et Hieronymus obelo anteposito quasi iugulandum notavit. Sed additum a Septuaginta propter duo que Christus in passione petiit scilicet in clarificando protectionem et a morte resuscitationem.
et
interl.| si silueris
assimilabor descendentibus in lacum.
interl.| AUGUSTINUS. in miseriam huius vite vel in infernum
marg.| NE  SILEAS etc.   et assimilabor etc. Ex eo quod verbum mihi semper unitur non talis homo sum quales ceteri qui nascuntur in profundam miseriam seculi.
marg.| AUGUSTINUS. ubi, quasi si sileas , non cognoscitur verbum tuum.
interl.| ne sileas sed
Numérotation du verset Ps. 27,2 
II
Exaudi Domine2 vocem deprecationis mee
2 Domine D30 Rusch ] om. Ps-G
interl.| de liberatione a malis
dum oro ad te ¦
interl.| CASSIODORUS. quia oro quod fecit ante traditionem pro credituris et quia manus in cruce extollo non pro culpa sed ut Ecclesiam constituam
dum extollo manus meas
interl.| CASSIODORUS. in cruce ad salutem eorum qui fiunt templum vel opera non deprimo
ad templum sanctum tuum.
marg.| AD  TEMPLUM. CASSIODORUS. Secundum morem Iudeorum quibus preceptum est ut ubicumque essent ad illam partem orarent ubi Hierusalem esse scirent quod et Iesus legem implens fecit. Vel ad celum unde auxilium speramus.
interl.| exaudi
Numérotation du verset Ps. 27,3 
III
Ne simul tradas me
interl.| CASSIODORUS. et si tradis non eo voto quo illi ad mortem et ne perdas damnando sicut illi intendunt quia sunt peccatores et operantur iniquitatem id est mortem meam et quia loquuntur pacem dolose unde subdit
cum peccatoribus ¦ et cum operantibus iniquitatem ne perdas3 me.
3 perdas D30 Rusch ] perdideris Ps-G
Numérotation du verset Ps. 27,IV 
Qui loquuntur pacem
interl.| scimus quia a Deo venisti magister
cum proximo suo ¦
interl.| AUGUSTINUS. per carnem qui non pertransivi sed appropiavi
interl.| id est mecum qui sum proximus eorum
mala
interl.| odium
autem4 in cordibus eorum.
4 autem D30 Rusch ] + sunt Ps-G
Numérotation du verset Ps. 27,4 
V
Da illis secundum opera eorum5* : et secundum nequitiam adinventionum ipsorum.
5 illis D30 Rusch Edminor] + Domine Edmaior. (lapsu) cum Ps-α²Ps-ε Ps-Moz X | eorum Ps-G (V D) D30 Ω Ed1455 Ed1530 Clementina cum Ps-R ] ipsorum Rusch Ps-G
interl.| ideo iustitie concedo
interl.| quia hoc iustum est
interl.| AUGUSTINUS. quia mala affectantes bona invenire non possunt. AUGUSTINUS. mala fecerunt mala adinvenerunt dicentes quod seductor essem et non Deus
marg.| DA  ILLIS. CASSIODORUS. Predicere est non optare secundum opera id est secundum quod intenderunt non secundum quod inde pervenit vel optat iustitiam Dei in hoc servari
Numérotation du verset Ps. 27,VI 
Secundum opera manuum eorum tribue6 illis ¦
6 eorum Ps-G D30 Rusch ] illorum Ps-G (L) ΩS cum Ps-αβγδ Ps-Moz | tribue] retribue Ps-G (L) cum Ps-R
interl.| et si aliis prosit quod fecerunt tamen secundum opera da eis
interl.| AUGUSTINUS. in quibus studiosi quia ceperunt crucifixerunt linguis et si non manibus instinctu et si non actu hoc ideo dicit ne se per alios excusent quia inter opera eorum sunt pessima
redde
interl.| AUGUSTINUS. sicut fallaciam pro veritate reddebant fallacia eorum eos fallat
retributionem eorum7 ipsis.
7 eorum Ps-G D30 ² (in ras.) Rusch ] Ps-αγδε Ps-Moz
interl.| CASSIODORUS. quia «mala pro bonis»b
b Ps. 34, 12 ; Ps. 37, 21 ; Ps. 108, 5.
Numérotation du verset Ps. 27,5 
VII
Quoniam
interl.| CASSIODORUS. Hec est retributio ut quem malivolo animo hominem temptaverunt non cognoscerent Deum quo consilio Pater incarnatum miserit
non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius ¦
interl.| nec ipsis visibilibus operibus moti sunt que porrecta sunt usque ad oculos eorum per que ad invisibilia ducerentur
marg.| QUONIAM  NON  INTELLEXERUNT. CASSIODORUS. Et si deessent opera hoc sufficeret damnationi quod non intellexerunt per legem et prophetas que invisibiliter Deus operatur per me nec etiam visibilia.
destrue8 illos et non edificabis eos.
8 destrue Ps-G (L Q W ΦP K) Rusch Ed1530 cum Ps-R ] destrues Ps-G (F ΦRG U R G ΨB V D) D30 Ω Ed1455 Clementina etc. cum LXX
interl.| non ut in melius edifices vel excecabis non ad horam unde misi te ut evelles dissipas et destruas disperdas et edifices et plantes
marg.| DESTRUES. AUGUSTINUS. ut nihil mihi noceant nec post Ecclesie tue vel mee.
Numérotation du verset Ps. 27,6 
VIII
Benedictus Dominus ¦
interl.| non ex diffidentia oro quia audivit unde benedictus sit
marg.| BENEDICTUS  DOMINE. CASSIODORUS. Auditus in resurrectione gratias agit subdens de salute credentium.
quoniam exaudivit vocem deprecationis mee.
interl.| ita
Numérotation du verset Ps. 27,7 
IX
Dominus adiutor meus
interl.| tanta patientis
interl.| mei
et protector meus ¦
interl.| in immortalitate resurgentis
et9 in ipso speravit cor meum et adiutus sum.
9 et D30 Rusch] om. Ps-G
Numérotation du verset Ps. 27,X 
Et
interl.| sic
refloruit caro mea ¦
interl.| resurrexit
interl.| immunitate peccati
interl.| que in Adam defloruit vel refloruit in resurrectione que prius immunitate peccati floruit in conceptione
et ex voluntate mea
interl.| non timoris necessitate
interl.| non timore sub lege sed libere cum lege
confitebor ei.
interl.| unde iam metu mortis consumpto
interl.| confitebuntur mei in quibus ego
Numérotation du verset Ps. 27,8 
XI
Dominus fortitudo
interl.| AUGUSTINUS. in pugna contra diabolum
interl.| non se fortem putet plebs ut suam iustitiam constituat
marg.| DOMINUS  FORTITUDO. CASSIODORUS. Idem qui adiutor meus et protector est fortitudo plebis que in eo confidit et protector ne ledantur et tu o Domine.
plebis sue ¦ et protector
interl.| post pugnam salvos factos per Christum in immortalitate proteget
interl.| id est illos quos Christus ad salutem elegit protegit hic in lucta ne ledantur a diabolo
salvationum christi sui est.
Numérotation du verset Ps. 27,9 
XII
Salvum fac
interl.| a malis seculi
interl.| quod ego iam resuscitatus interpello
marg.| SALVUM  FAC. Ecce quanta spes credentium cum pro eis orat passus pro eis iudex est et advocatus.
populum tuum Domine10
10 Salvum fac populum tuum Domine ΦRG Ps-G (V D) Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] Salvam fac plebem tuam Ps-G (R F*), S. f. populum tuum cett.
interl.| qui et meus est
interl.| quia omnia mea tua sunt
et benedic
interl.| auge virtutibus vel numero
hereditati tue* et rege
interl.| in hac temporali vita
marg.| REGE. CASSIODORUS. Ne declinent ad prava.
eos et extolle illos11
11 eos... illos Ps-G (V D) D30 ² (cum Te Deum, f. 129) Cor2 (in cantico Te Deum dicitur illos ) Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] eos... eos Ps-G
interl.| ineternum hinc tolle eos
marg.| EXTOLLE a terrenis ad petenda eterna et intellectu Scripturarum et bono opere per totum hoc seculum usque in finem.
usque in eternum.
interl.| eternam vitam



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_27)

Notes :