Psalmus 82

Numérotation du verset Ps. 82,1 

1Canticum
¶Codd. 
1 : (Ps. 82) D14 D30 Δ Rusch Ps-G | Canticum… Asaph] Psalmus Asaph. Vox Ecclesie ad Iudeos D30
psalmi
Asaph.
Numérotation du verset Ps. 82,2 I

Deus quis similis erit tibi ¦
ne taceas
neque compescaris Deus.
Numérotation du verset Ps. 82,3 II

Quoniam ecce inimici tui
sonuerunt2 :
2 sonuerunt Ps-G (V D) Ω Δ Rusch Clementina ] sonaverunt D14 D30 Ps-G
et qui oderunt te
extulerunt caput.
Numérotation du verset Ps. 82,4 III

Super populum tuum malignaverunt
consilium ¦
et3 cogitaverunt adversus sanctos tuos.
3 et D14 D30 Δ Ps-G ] om. Rusch cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 82,5 IV

Dixerunt venite
et disperdamus eos de gente ¦
et non memoretur nomen Israel ultra.
Numérotation du verset Ps. 82,6 V

Quoniam
cogitaverunt
unanimiter4 : simul
4 unanimiter D14 D30 Δ Rusch Ps-G ( plerique codd. et edd. )] unianimiter Ps-G (U aliqui codd.)
adversum5
5 adversum pr. m. D30 ω 1 Rusch Ps-G ] adversus D14 Ps-G (V D²) Ω ω² ; super ras.
te6
6 te D30 ω 1 Rusch Ps-G ] om. ω² Ps-G (R C I V) cum Ps-R (σ*)
testamentum
disposuerunt
Numérotation du verset Ps. 82,7 

tabernacula
Idumeorum
et Ismaelite.
Numérotation du verset Ps. 82,VI 

Moab
et Agareni
Numérotation du verset Ps. 82,8 

Gebal7
7 Gebal] Iebal Rusch
et Ammon
et Amalech ¦
alienigene
cum habitantibus Tyrum.
Numérotation du verset Ps. 82,9 VII

Etenim
Assur
venit cum illis ¦
facti sunt in adiutorium filiis Loth8.
8 Loth] + diapsalma D14 Ps-G
Numérotation du verset Ps. 82,10 VIII

Fac illis
sicut Madian9 et Sisare ¦
9 Madian Hi D30 Δ Rusch ] Madiam Ps-G
sicut Iabin in torrente Cison10.a
0 Cf. 3Rg. 18, 40.
10 sicut] et praem. et cancel. ω² (macul. ω1) γ δ Ps-Moz
Numérotation du verset Ps. 82,11 IX

Disperierunt
in Endor ¦ facti sunt ut stercus terre.
Numérotation du verset Ps. 82,12 X

Pone principes eorum sicut Oreb ¦
et Zeb
et Zebee
et Salmana.
Numérotation du verset Ps. 82,XI 

Omnes principes eorum ¦
Numérotation du verset Ps. 82,13 

qui dixerunt hereditate possideamus
sanctuarium Dei.
Numérotation du verset Ps. 82,14 XII

Deus meus pone illos
ut rotam ¦
et11 sicut stipulam
11 et pr. m. D14 D30 Ps-G (V D) ΩS Δ Rusch Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G Hi, eras. D14
ante faciem venti.
Numérotation du verset Ps. 82,15 XIII

Sicut ignis qui comburit silvam ¦
et12 sicut flamma
12 et pr. m. D14 D30 Ps-G ( V D ) Ω Δ Rusch Clementina cum Ps-Moz X Ps-H  ] om. Ps-G D14 ( eras. ) Hi
comburens montes.
Numérotation du verset Ps. 82,16 XIV

Ita persequeris illos in tempestate tua ¦
et in ira tua
turbabis eos.
Numérotation du verset Ps. 82,17 XV

Imple facies eorum13
13 eorum Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D14 D30 Δ Rusch cum Ps-R ] illorum Ps-G
ignominia ¦ et querent nomen tuum Domine.
Numérotation du verset Ps. 82,18 XVI

Erubescant
et conturbentur in seculum seculi ¦ et confundantur et pereant.
Numérotation du verset Ps. 82,19 XVII

Et cognoscant quia14
14 Et D30 ω 1 Rusch Ps-G ] Ut Ps-GB²) D14 Ω ω² | quia Hi D30 Δ Rusch ] quoniam Ps-G Ps-R
nomen tibi Dominus ¦
tu solus altissimus super omnem terram15.
15 super omnem terram Rusch cum Ps-R ; cf. Ps. 96, 9 ; cf. glosa interl. in Magna Glossatura (Ox2051) : « vel SUPER vel OMNEM vel TERRAM  »] in omni terra Hi D14 D30 Ox2051 Δ Ps-G

Psalmus 82

Numérotation du verset Ps. 82,1 
A 1Canticum
A ¶Codd. 
1 : (Ps. 82) D14 D30 Δ Rusch Ps-G | Canticum… Asaph] Psalmus Asaph. Vox Ecclesie ad Iudeos D30
interl.| de iocunditate mentis
marg.| CANTICUM. CASSIODORUS. Quia in rebus actualibus habenda est divina contemplatio deterret autem iniquos a persecutione populi Dei bonos vero monet ad patientiam.
psalmi
interl.| monentis ad bonas actiones
Asaph.
interl.| est
interl.| id est populi Dei
marg.| CASSIODORUS. Psalmus de adventu Christi ad iudicium ubi boni qui hic patiuntur coronabuntur. Mali vero qui eos persequuntur torquebuntur.
Numérotation du verset Ps. 82,2 
I
Deus quis similis erit tibi ¦
interl.| in forma servi
marg.| DEUS  QUIS  SIMILIS. CASSIODORUS. Proposito timore futuri iudicis describit malitiam inimicorum.
marg.| AUGUSTINUS. Deus quis similis. Et si homo ut alii et si indicatus cum iniquis de putaris quis similis cum in claritate iudicabi sideo tunc ne taceas qui primo tacuisti et potestatem compescuisti ut posses teneri et perimi.
marg.| AUGUSTINUS. Deus quis similis. Non ad divinitatem hoc refertur cui nullum hominem comparandum cogitavit. Ideo non ait quis similis est tibi quod utique ad divinitatem referretur. Sed dicit quis similis erit tibi hoc ad formam servi referens que tunc ceteris dissimilis hominibus erit quando iudex in gloria apparebit vel potest hoc referri ad divinitatem secundum quod dicit o Deus quis similis tibi in potentia deitatis. Christum enim quem mali viderunt extra iste videt intra scilicet omnipotentem.
ne taceas
interl.| a pena
neque compescaris Deus.
interl.| vel mitescas
interl.| in incepto
marg.| marg.|
interl.| ne taceas quia sonuerunt ne compescaris quia extulerunt caput
Numérotation du verset Ps. 82,3 
II
Quoniam ecce inimici tui
interl.| membra Antichristi
marg.| QUONIAM  ECCE  INIMICI. AUGUSTINUS. Novissima tempora Antichristi designat quando que modo premuntur metu in liberam vocem erumpent que vox quia irrationabilis erat magis sonitus quam locutio dicitur.
sonuerunt2 :
2 sonuerunt Hi Ps-G (V D) Ω Δ Rusch Clementina ] sonaverunt D14 D30 Ed1455 Ps-G
interl.| contradicendo
et qui oderunt te
interl.| iam diu non noviter
marg.| QUI  ODERUNT. CASSIODORUS. Plures sed unum caput Antichristus quod elatum est ut Deus dicatur.
extulerunt caput.
interl.| tunc levabunt caput non capita sed illud quod extollitur supra omne quod colitur aut nominatur deus id est Antichristum
Numérotation du verset Ps. 82,4 
III
Super populum tuum malignaverunt
interl.| vel astute cogitaverunt
marg.| SUPER  POPULUM  TUUM. Caput suum extulerunt sed non populum tuum depresserunt.
marg.| AUGUSTINUS. Super populum tuum. Irridentur hoc dicit non enim possunt nocere populo Dei pri quo est Deus unde apostolus. Si Deus pro nobis quis contra nos.
consilium ¦
interl.| ad decipiendum
et3 {t. 2 : Erfurt, f. 281va ; facsim., p. 562ª} cogitaverunt adversus sanctos tuos.
3 et Hi D14 D30 Δ Ps-G ] om. Rusch cum Ps-R
interl.| non solum contra mediocres sed etiam contra celestes viros
Numérotation du verset Ps. 82,5 
IV
Dixerunt venite
interl.| querentes in hoc sibi socios
marg.| DIXERUNT  VENITE. AUGUSTINUS. Ecce consilium quo meditati sunt inania. Iste est ille sonus qui non est sermo sed inaniter strepit
et disperdamus eos de gente ¦
interl.| AUGUSTINUS. ne sint gentes id est tollamus eos de mundo
interl.| vel gentibus
marg.| DE  GENTE. CASSIODORUS. Singulariter quia omnes christiani una gens cum est uno fonte baptismatis nati vel omnes boni quos ille Antichristus vocat unam gentem ecce persecutio Antichristi que nomen christianum quasi malum intendit tollere funditus.
et non memoretur nomen Israel ultra.
interl.| eroum qui se dicunt Israel
interl.| veri
Numérotation du verset Ps. 82,6 
V
Quoniam
interl.| exponit malignantes qui vel quo studio malignaverunt
cogitaverunt
interl.| cum studio
unanimiter4 : simul
4 unanimiter Hi D14 D30 Δ Rusch Ps-G ( plerique codd. et edd. )] unianimiter Ps-G (U aliqui codd.)
interl.| omnes
adversum5
5 adversum pr. m. Hi D30 ω 1 Rusch Ps-G ] adversus D14 Ps-G (V D²) Ω ω² ; super ras. Hi
interl.| et quasi possent esse fortiores
te6
6 te Hi D30 ω 1 Rusch Ps-G ] om. ω² Ps-G (R C I V) cum Ps-R (σ*)
interl.| ut contra eos movearis
testamentum
interl.| pactum interisse placitum scilicet quod et inter vivos valet
marg.| TESTAMENTUM. AUGUSTINUS. Quippe in Scripturis non illud solum dicitur quod non valet nisi testatore mortuo sed etiam omne pactum et placitum quod inter vivos valet testamentum vocatur sicut Laban et Iacob testamentum fecerunt. Ita et mali inter se quasi pactum fecerunt quod unanimiter bonos persequerentur.
disposuerunt
Numérotation du verset Ps. 82,7 
tabernacula
interl.| AUGUSTINUS. incipit inimicos Christi memorare sub «nominibus gentium que mystice eis congruunt
Idumeorum
interl.| ab Edom qui et Esau
marg.| TABERNACULA  IDUMEORUM. Exposuit quo studio malignaverunt ostendit deinde iam qui sint malignantes dicens : tabernacula Idumeorum etc.
et Ismaelite.
interl.| ab Ismael filio Abrahe et Agar
marg.| IDUMEO  ET  ISMAELITE. CASSIODORUS. Per hec nomina Christi inimicos declarat qui temporibus Antichristi tot malis simulantur quia sicut isti contra christianos tunc bellabunt.
Numérotation du verset Ps. 82,VI 
Moab
interl.| gentes exleges que recedentes a Deo Patre sunt ex patre diabolo
marg.| MOAB. AUGUSTINUS. HIERONYMUS. Unde Moabite que Loth ebrius de maiore filia sua genuit.
et Agareni
interl.| alieni qui et advene falsi fratres qui nominetenus sunt in Ecclesia
marg.| AGARENI. AUGUSTINUS. HIERONYMUS. Ab Agar qui et proselyti interpretantur.
Numérotation du verset Ps. 82,8 
Gebal7
7 Gebal] Iebal Rusch
interl.| hypocrite
marg.| GEBAL. AUGUSTINUS. HIERONYMUS. Vallet vana. ‘Ge’ enim valiis, ‘bal’ vana.
et Ammon
interl.| furiosi vel turbidi
marg.| AMMON. AUGUSTINUS. HIERONYMUS. Unde Ammonite. Genuit Loth ebrius de filia sua minore.
et Amalech ¦
interl.| cupidi avari amantes terrena
marg.| AMALECH. AUGUSTINUS. HIERONYMUS. Filius Eliphaz primogeniti Esau, a quo Amalechite.
alienigene
interl.| ebrii luxuria seculari
cum habitantibus Tyrum.
interl.| possidentibus terrena circa que angustiantur
Numérotation du verset Ps. 82,9 
VII
Etenim
interl.| cur isti sunt inimici populi Dei
interl.| quia
Assur
interl.| diabolus qui operatur in his
marg.| ASSUR. HIERONYMUS. AUGUSTINUS. Ad litteram Nabuchodonosor qui fuit rex Assyriorum.
marg.| IDUMEI. AUGUSTINUS. HIERONYMUS. Terreni vel sanguinei.   Ismaelite . Obedientes sibi non Deo quia pravas cogitationes suas sequuntur.   Moab ex patre quod in malo bonus quidem pater quod filia illicite usa est sicut et lex bona est si quis ea legitime utatur non inceste.   Agareni : proselyti id est advene qui non cives sed alieno animo subintrant et inventa occasione nocendi se ostendunt.   Gebal . Vallis vana id est fallaciter humilis.   Ammon . Populus turbidus vel meroris.   Amalech populus lingens terram.   alienigene licet latino nomine se indicent alienos et ob hoc inimicos tamen hebraice dicuntur Philistiim id est cadentes potione ut ebrii luxuria seculari. T  yrus : hebraice sor, tribulatio vel angustia secundum illud tribulatio vel angustia in omnem animam hominis operantis malum.   assur deprimens vel elatus.   Loth : declinans angeli apostate filii declinationis quia a veritate declinando in satellitium diaboli discesserunt unde in Apocalypsi : draco cecidit et traxit secum tertiam partem stellarum de quibus apostolus : Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principatus et potestates.   Madian : declinans iudicium, S  isara : exclusio gaudii,   Iabin a : sapiens de quo ubi sapiens ubi scriba,   Cison : ubi victi fuerunt duritia interpretatur,   Endor ubi perierunt fons generationis et intelligitur generatio carnalis non aqua baptismi regenerati.   Oreb : siccitas,   Zeb : lupus,   Zebee : victima lupi non Dei, S  almana : umbra commotionis. Hec omnia congruunt malis quos in bono vicit populus Dei.
a Cf. Idc. 4, 2-23.
venit cum illis ¦
interl.| Hi omnes operante in se diabolo adiuvant invisibiles hostes qui per istos oppugnant populum Dei
facti sunt in adiutorium filiis Loth8.
8 Loth] + diapsalma D14 Ps-G
interl.| et tu Domine
Numérotation du verset Ps. 82,10 
VIII
Fac illis
interl.| non maledicit sed predicit illis futura mala sub figura quorumdam nominum
marg.| FAC  ILLIS. CASSIODORUS. De vindicta iniquorum. Sicut omnes illi victi sunt in figura a populo Dei sic istos precatur in veritate superari.
sicut Madian9 et Sisare ¦
9 Madian Hi D30 Δ Rusch ] Madiam Ps-G
interl.| hos omnes populus Dei id est Israel debellavit et vicit
marg.| SICUT  MADIAN. AUGUSTINUS. Utpote illi qui declinant iudicium se iudicandos non putantes et qui excludunt futurum iudicium et hi omnes in Cison et in fonte Endor perierunt.
sicut Iabin in torrente Cison10.11
10 sicut] et praem. et cancel. ω² (macul. ω1) γ δ Ps-Moz
11 Cf. 3Rg. 18, 40.
Numérotation du verset Ps. 82,11 
IX
Disperierunt
interl.| dediti carnali generationi ut stercus de quibus nihil propagatur nisi terrena fecunditas
in Endor ¦ facti sunt ut stercus terre.
interl.| dum cadavera putrescerent
Numérotation du verset Ps. 82,12 
X
Pone principes eorum {t. 2 : Erfurt, f. 281vb ; facsim., p. 562b} sicut Oreb ¦
interl.| utpote siccos a gratia Dei
marg.| PONE  PRINCIPES. Hec omnibus comitur. Sed specialiter pone principes eo hoc optat militibus Antichristi qui non sunt convertendi.
et Zeb
interl.| et rapaces
et Zebee
interl.| qui iam sunt victima lupi
et Salmana.
interl.| diaboli et instabiles omni prave suggestioni cedentes
interl.| quid per singula
Numérotation du verset Ps. 82,XI 
Omnes principes eorum ¦
interl.| consiliorum auctores. Ecce inanis sonitus quo sonuerunt inimici tui
Numérotation du verset Ps. 82,13 
qui dixerunt hereditate possideamus
interl.| ut cedant nobis subditi
marg.| HEREDITATEM. AUGUSTINUS. Dei invadunt ut suam.
sanctuarium Dei.
interl.| de quo templum Dei sanctum est quos estis vos
Numérotation du verset Ps. 82,14 
XII
Deus meus pone illos
interl.| animo cadunt terrenis illati
ut rotam ¦
interl.| non sint stabiles in eo quod cogitant vel ex his que retro sunt id est terrenis extollantur de eo vero quos vere est et ante cadant id est ab eternis
et12 sicut stipulam
12 et pr. m. D14 D30 Ps-G (V D) ΩS Δ Rusch Ed1455 Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G Hi, eras. D14
interl.| cedant omnibus motibus prave suggestionis
marg.| UT  ROTAM  ET  SICUT  STIPULAM. CASSIODORUS. Per hanc similitudinem multas eorum predicit calamitates.
ante faciem venti.
interl.| presentiam temptationis qua levia et inania corda puniuntur. Levitatem vero peccantium sequitur malus et gravis cruciatus sicut ignis
marg.| VENTI. CASSIODORUS. Levitas peccantium vento comparatur quia huc et illuc volitat.
interl.| in futuro autem
Numérotation du verset Ps. 82,15 
XIII
Sicut ignis qui comburit silvam ¦
interl.| malos
interl.| quia illi steriles a iustitia
et13 sicut flamma
13 et pr. m. D14 D30 Ps-G ( V D ) Ω Δ Rusch Ed1455 Clementina cum Ps-Moz X Ps-H  ] om. Ps-G D14 ( eras. ) Hi
interl.| AUGUSTINUS. ignis flammeus puniens Deus
marg.| IGNIS  ET  FLAMMA. AUGUSTINUS. Congrue in iudicio esse dicuntur quando et dense silve peccatorum et montes superbie cremabuntur.
comburens montes.
interl.| quia pleni superbia
interl.| dicit quos et silvam
Numérotation du verset Ps. 82,16 
XIV
Ita persequeris illos in tempestate tua ¦
interl.| in iudicio quod improvisum et grave
et in ira tua
interl.| iustitia vindicte ultime
turbabis eos.
Numérotation du verset Ps. 82,17 
XV
Imple facies eorum14
14 eorum Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D14 D30 Δ Rusch cum Ps-R ] illorum Ps-G
interl.| fac eos sibi et aliis ignominiosos videri
marg.| IMPLE  FACIES. CASSIODORUS. Penis contumacium prophetatis orat pro credituris qui non habent scelerum laudatores sed culpatores quos sepe opprobrium corrigit.
marg.| AUGUSTINUS. Melius est ruere ut peniteat quam sub spem religionis superbire unde propheta ait : et tu filia Sion usque ad Babylone venies ibique liberaberis.
marg.| AUGUSTINUS. Imple facies. Hoc bonum et optabile eis non prophetaretur nisi inter eos inimicos essent tales quibus hoc ante iudicium prestabitur quia et nunc idem corpus sonat et levat caput sed particulatim non universaliter ut in fine et tamen inde aliqui convertuntur pro quibus hic orat.
ignominia ¦ et querent nomen tuum Domine.
Numérotation du verset Ps. 82,18 
XVI
Erubescant
interl.| qui querunt nomen Domini et si modo pro peccatis erubescant et turbantur non tamen in eternum confundentur
interl.| querent nomen tuum quod si non fecerint
marg.| ERUBESCANT. AUGUSTINUS. Hic de malis qui non convertentur,   erubescant in futuro de malis que fecerunt,   et conturbentur de penis quas patientur, et hoc   in seculum seculi id est in eternum.
et conturbentur in seculum seculi ¦ et confundantur et pereant.
marg.| ET  CONFUNDANTUR  ET  PEREANT. AUGUSTINUS. Rursus redit ad eos qui in presenti confundentur ne confundantur in eternum. Quasi diceret : illi conturbentur in eternum. Querentes autem nomen Domini modo et confundantur de peccatis salubriter et pereant in quantum malis sunt et si cognoscant. Vel tunc confundantur mali anima et corpore et pereant omnino irreparabiliter et tunc cognoscant quod modo nolunt.
marg.| CASSIODORUS. Notandum quia undecim superioribus psalmis introductus est Asaph ut duritia Iudeorum frequenti voce ipsius Synagoge mollesceret vel ipsi nomini cui devote esse videbantur crederent. Egit autem in predictis psalmis de Domini incarnatione et de gentium fide et de iudicio in quibus transgressio multiplex Iudeorum redarguitur unde congrue undecim sunt undenarius enim numerus transgressionis est quia et denarium transit et ad duodenarium non pervenit unde undecim erant vela capillacea in tabernaculo Domini et in undenario fuerunt apostoli reiecto infelicissimo Iuda tempore passionis quando a fide defecerunt unde posuisti tenebras et facta est nox.
Numérotation du verset Ps. 82,19 
XVII
Et cognoscant quia15
15 Et Hi D30 ω 1 Rusch Ps-G ] Ut Ps-GB²) D14 Ω ω² Ed1455 | quia Hi D30 Δ Rusch ] quoniam Ps-G Ps-R
interl.| quicumque alii non vero nec suo nomine Domini nuncupantur quoniam serviliter dominantur
nomen tibi Dominus ¦
interl.| et quia
tu solus altissimus super omnem terram16.
16 super omnem terram Ed1455 Rusch cum Ps-R ; cf. Ps. 96, 9 ; cf. glosa interl. in Magna Glossatura (Ox2051) : « vel super vel   omnem vel   terram  »] in omni terra Hi D14 D30 Ox2051 Δ Ps-G
interl.| etiam in celo et super omne celum sed hoc elegit quo prematur humana superbia desinit enim terra superbire id est homo de quo «terra es et in terram ibis»b cum scit Deum altum super omnem terram id est nullum valere contra eos de quibus dicitur si Deus pro nobis quis contra nos
b Gn. 3, 19 (Vetus latina) ; Vulg. : « Pulvis es et in pulverem reverteris ».



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 82), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_82)

Notes :