Psalmus 55
Numérotation du verset
Ps. 55,1
¶In finem
¶Codd. : (Ps. 55)
D30
Rusch
Ps-G,
def.
ΩF
pro populo1
1 pro populo] propulo
cacogr. D30
qui a sanctis
longe factus est
in tituli inscriptione ipsi David
cum tenuerunt eum Allophili
in Geth2.
2 in tituli… David
Ps-G (V D)
ΩS
Rusch Ed1530 cum Ps-α
] David in tituli inscriptione
Ps-G D30
(inscriptionem)
Clementina
Numérotation du verset
Ps. 55,2 I
Miserere mei Deus
quoniam conculcavit me
homo ¦
tota die
impugnans
tribulavit me.
Numérotation du verset
Ps. 55,3 II
Conculcaverunt me
inimici mei
tota die ¦ quoniam
multi bellantes adversum me.
Numérotation du verset
Ps. 55,4 III
Ab altitudine diei timebo ¦
ego vero in te sperabo.
Numérotation du verset
Ps. 55,5 IV
In Deo laudabo
sermones meos ¦
in Deo
speravi non timebo quid faciat mihi caro.
Numérotation du verset
Ps. 55,6 V
Tota die
verba mea
execrabantur3 ¦
3 execrabantur] exsecrabantur
ω
1
adversum me omnes cogitationes4 eorum in malum.
4 omnes cogitationes
ω
1
Rusch
] omnia consilia
Ps-G
Numérotation du verset
Ps. 55,7 VI
Inhabitabunt
et abscondent ¦ ipsi
calcaneum meum observabunt.
Numérotation du verset
Ps. 55,VII
Sicut sustinuerunt animam meam
Numérotation du verset
Ps. 55,8
pro nihilo salvos facies illos ¦
in ira populos confringes.
Numérotation du verset
Ps. 55,VIII
Deus
Numérotation du verset
Ps. 55,9
vitam meam annuntiavi tibi ¦
posuisti lacrimas meas in conspectu tuo.
Numérotation du verset
Ps. 55,IX
Sicut et in promissione tua ¦
Numérotation du verset
Ps. 55,10
tunc
convertentur
inimici mei
retrorsum.
Numérotation du verset
Ps. 55,X
In quacumque die
invocavero te ¦
ecce cognovi quoniam Deus meus es.
Numérotation du verset
Ps. 55,11 XI
In Deo laudabo verbum† in Domino
laudabo sermonem ¦
in Deo speravi
non timebo quid faciat mihi homo.
Numérotation du verset
Ps. 55,12 XII
In me
sunt Deus vota tua ¦
que reddam laudationes
tibi.
Numérotation du verset
Ps. 55,13 XIII
Quoniam eripuisti animam meam
de morte† et pedes meos de lapsu ¦ ut placeam coram
Deo in lumine viventium.
Psalmus 55
Numérotation du verset
Ps. 55,1
interl.|
Christum
pro populo1
1 pro populo] propulo
cacogr. D30
interl.|
salvando vel contra populum
marg.|
IN
FINEM
PRO
POPULO. AUGUSTINUS. Populus qui a sanctis longe fit in tituli inscriptione cui contradicit tam Iudeus quam omnis qui non vult habere regem Christum et ipsi qui tribulant Ecclesiam contra quos hic psalmus confirmat Ecclesiam.
qui a sanctis
interl.|
ut persecutores qui Ecclesiam sicut uvas calcant
longe factus est
interl.|
Christo
in tituli inscriptione ipsi David
interl.|
immutanda
marg.|
IN
TITULI
INSCRIPTIONE. AUGUSTINUS.
Tituli
inscriptio, etsi populus instaret, non est deleta quia prophetatum est etiam in alio psalmoa «Ne corrumpas tituli inscriptionem». Populus qui longe a sanctis ; persecutores qui Ecclesiam sicut uvas calcant.
a Ps. 56, 1 ; Ps. 57, 1 ; Ps. 58, 1 (Ps-Moz
c) : « In finem ne corrumpas David tituli inscriptionem » ; cf. Ps-G (V ΩS) : « In fine ne corrumpas vel disperdas David in tituli inscriptione… ».
cum tenuerunt eum Allophili
interl.|
alienigene persecutores christiani nominis
marg.|
ALLOPHILI. AUGUSTINUS. Idem quod populus qui a sanctis longe factus est.
in Geth2.
2 in tituli… David
Ps-G (V D)
ΩS
Rusch Ed1530 cum Ps-α
] David in tituli inscriptione
Ps-G D30
(inscriptionem)
Clementina
interl.|
in torculari in pressuris scilicet tribulationum
marg.|
GETH. AUGUSTINUS. Id est in torculari. Legitur David in illa civitate peregrinus fuisse sed non retentus sed Christus ex eius semine natus non solum olim in se sed ahuc in corpore suo tenetur in pressuris que utiles sunt augent enim sanctorum merita et vinum iustitie inde emanat ut uva que dum ante torcular integra est nihil inde manat sed cum premitur sterilis non est.
marg.|
CASSIODORUS. Orat Ecclesia summatim tangens tribulationes in quibus per spem Dei finit se non timere id est in fine prime partis dicit se non timere.
Numérotation du verset
Ps. 55,2
I
I
{t. 2 : Erfurt, f. 261rb ; facsim., p. 521b} Miserere mei Deus
interl.|
AUGUSTINUS. ne deficiam in conculcatione
quoniam conculcavit me
interl.|
AUGUSTINUS. sicut uvam in torculari ut vinum exeat
homo ¦
interl.|
diabolus
interl.|
AUGUSTINUS. qui longe a sanctis factus est de quo inimicus homo hoc fecit
tota die
interl.|
AUGUSTINUS. toto tempore nullus enim vivit in Christo sine tribulatione
impugnans
marg.|
IMPUGNANS. AUGUSTINUS. Homo visibiliter, diabolus invisibiliter ; unde periculosior est tribulatio.
tribulavit me.
Numérotation du verset
Ps. 55,3
II
II
Conculcaverunt me
interl.|
non quod merito meo sed quia inimici
interl.|
CASSIODORUS. quasi pedibus uvam
inimici mei
interl.|
AUGUSTINUS. membra diaboli
interl.|
qui longe a sanctis
tota die ¦ quoniam
interl.|
necesse est ut miserearis
multi bellantes adversum me.
Numérotation du verset
Ps. 55,4
III
III
Ab altitudine diei timebo ¦
interl.|
alti sunt qui conculcant sed die non diu
interl.|
quia multi sed timebo ab altitudine diei a potentia eis ad horam data non sed sperabo vel quia multi bellantes adversum me ideo timebo ab altitudine diei
marg.|
AB
ALTITUDINE
DIEI. CASSIODORUS. Altitudo diei mundus ubi superbie timor ut gravior fit tribulatio dicit se a superbis conculcari.
marg.|
AUGUSTINUS. Ab altitudine. Alia littera conculcaverunt me inimici tota die. Ab altitudine diei id est quia diem id est Christum in alto lucentem non cognoverunt. Vel quia alti licet ad horam die scilicet non diu sed non timendi quoniam et sequitur multi qui debellant me timebunt cum dies altitudinis eorum transierit. Ego vero non dico non timebo ne de me presumere videar sed sperabo quod est causa non timendi. Non timet aliquis duritia cordis vel superbia qui est stupido similis stupor enim est qui non sentit non sanitas. Tres sunt affectiones corporis. In stupore non dolet corpus quia non sentit. In immortalitate similiter quia plene firmatum est. Sanitas vero si molestatur dolerem habet nec ideo proprior immortalitati stupidus quam sanus. Ita tres affectiones anime sunt scilicet provida cautela. Stulta arrogantia. Gloria secura. Stulta arrogantia similis est stupori quando quis de se presumens nec timet nec cavet. Iste ergo ne videretur per stultam arrogantiam similis stupido non ait non timebo. Sed sperabo in te.
marg.|
DIEI. Dies Christus est. Cuius duodecim hore duodecim sunt apostoli unde ipse ait : «Nonne duodecim hore sunt diei ?» Huius diei altitudinem inimici non possunt attingere ; unde in passione Christi tenebre facte suntb.
b Cf. Mt. 27, 45 ; Mc. 15, 33 ; Lc. 23, 44.
ego vero in te sperabo.
interl.|
nulli speranti timendum
interl.|
et
Numérotation du verset
Ps. 55,5
IV
IV
In Deo laudabo
interl.|
quia ab ipso
interl.|
CASSIODORUS. ei tribuens quod bene loquor
sermones meos ¦
interl.|
CASSIODORUS. quia accepi
interl.|
et
in Deo
interl.|
sed et ante speravi
interl.|
CASSIODORUS. spe futuri non timet qui videns mala seculi superius formidans orat
speravi non timebo quid faciat mihi caro.
interl.|
quia si calcat vinum exit
Numérotation du verset
Ps. 55,6
V
V
Tota die
interl.|
quid enim caro facit
marg.|
TOTA
DIE. CASSIODORUS. Enumerat mala que sustinendo fit et inimicorum conversio unde et per spem Dei dicit se non timere sicut prius fecerat.
verba mea
interl.|
et si a Deo
execrabantur3 ¦
3 execrabantur] exsecrabantur
ω
1
interl.|
AUGUSTINUS. cum verba respuuntur persona dicentis non est immunis ab iniuria
adversum me omnes cogitationes4 eorum in malum.
4 omnes cogitationes
ω
1
Rusch
] omnia consilia
Ps-G
interl.|
quia nihil boni tractant
Numérotation du verset
Ps. 55,7
VI
VI
Inhabitabunt
interl.|
AUGUSTINUS. ficte subintrabunt5
5 subintrabunt
Rusch
(
facsim.
)] ubsintrabunt
cacogr. Rusch
(
Erfurt Graz
)
interl.|
AUGUSTINUS. vel incolent id est quia peregrini sunt in hoc mundo ubi nullus videt cor quicquid mali cogitant absconsum est
marg.|
INHABITABUNT. AUGUSTINUS. Vel aliqui ex his qui longe a sanctis ficte subintrant et peius nocent ut et Iudas qui a diabolo electus est et ad tempus incoluit elegit eum qui noverat non ad opus probationis ut ceteros sed temptationis ut daret tibi solacium necienti quos eligas ut tolleres sicut ille si enim falsa dicunt de te celum non auferunt nec isti nocent.
et abscondent ¦ ipsi
interl.|
CASSIODORUS. dolos quia non audent palam contraire
calcaneum meum observabunt.
interl.|
AUGUSTINUS. pedem ad lapsum ut calumnientur vel calcaneum finem vite secundum quem iudicamur diabolus insidiatur calcaneo hoc agent utpote illi quibus sum gravis ad videndum sed tamen pro nihilo
Numérotation du verset
Ps. 55,VII
Sicut sustinuerunt animam meam
interl.|
AUGUSTINUS. vel sicut sustinuit anima mea foris latrones intus abscodentes et sicut ego sustinui sic tu Christe salvos facies illos id est sic tu sustine et ora pro illis et salvi erunt
Numérotation du verset
Ps. 55,8
{t. 2 : Erfurt, f. 261va ; facsim., p. 522a} pro nihilo salvos facies illos ¦
marg.|
PRO
NIHILO. AUGUSTINUS. Quia nullus inde tibi labor quasi nihil inde tibi fit quia et si desperati tamen verbo curas. Vel pro nullis eorum meritis sed gratis per pietatem vel per hoc salvabit quia in ira populos confringes dum per flagella Dei resipiscunt vel dum iram Dei prevident.
in ira populos confringes.
interl.|
vel deduces
marg.|
IN
IRA
DEDUCES. AUGUSTINUS. Quia terres tribulationibus et sic ducis ad te. Est enim ira consummationis qua filii flagellantur ad correctionem. Et ira consumptionis qua mali puniuntur ad peremptionem.
interl.|
o
Numérotation du verset
Ps. 55,VIII
Deus
interl.|
ego autem
interl.|
AUGUSTINUS. quia ut vivam tu fecisti tibi vitam enuntio non mihi ut alii hoc sequantur
Numérotation du verset
Ps. 55,9
vitam meam annuntiavi tibi ¦
interl.|
ut non ingratus
marg.|
DEUS
VITAM. Triplex vita hominis. Nature qua vivimus et spiramus. Gratie qua in Christo vivimus. Peccati que in vitiis agitur due sunt a Deo quia bone vita scilicet nature et vita glorie. Tertia est ab homine quia mala has omnes Deo annuntiare debemus.
marg.|
CASSIODORUS. Deus vitam. Confringes et ego ad institutionem eorum vitam meam annuntiavi que semper mala vitam Deo nuntiat qui peccatum confiterur non Deum docens sed se damnas ut solvatur.
interl.|
AUGUSTINUS. et tu
posuisti lacrimas meas in conspectu tuo.
interl.|
exaudisti me deprecantem sicut promiseras te exauditurum flentem inveni te misericordem promittendo veracem in reddendo
marg.|
POSUISTI
LACRIMAS. AUGUSTINUS. Pie lacrime que per inimicis rogant et ideo accepte Deo sicut ipse promisit.
Numérotation du verset
Ps. 55,IX
Sicut et in promissione tua ¦
interl.|
quasi salvos facies et confringes
interl.|
qua Abrahe promisisti in semine tuo benedicentur omnes gentes
Numérotation du verset
Ps. 55,10
tunc
interl.|
quando confringes
convertentur
interl.|
CASSIODORUS. a suo errore
inimici mei
interl.|
AUGUSTINUS. ita ut sequentur qui preire volebant
retrorsum.
interl.|
etiam
Numérotation du verset
Ps. 55,X
In quacumque die
interl.|
CASSIODORUS. non aliud querens quam te
marg.|
IN
QUACUMQUE
DIE. CASSIODORUS. Sive in pveritia sive in media etate sive in fine vite. Mira clementia que quodlibet tempus conversionis nostre exspectat et quandocumque rogatur indulget.
invocavero te ¦
interl.|
ac si audies me
ecce cognovi quoniam Deus meus es.
interl.|
AUGUSTINUS. ecce magne divitie quantumlibet6 enim avarus sis sufficit tibi Deus
6 quantumlibet] quatumlibet
Erfurt
marg.|
DEUS
MEUS
ES
TU. AUGUSTINUS. Et si omnium meus proprie qui mihi subvenis quem colo et amo alii alieni sunt.
interl.|
ideo
Numérotation du verset
Ps. 55,11
XI
XI
In Deo laudabo verbum† in Domino
interl.|
Spiritu Sancto
marg.|
IN
DEO
LAUDABO. AUGUSTINUS. Verbum id est doctrinam et sermonem quicquid loquar laudabo in Domino id est ei attribuam et si quid urget speravi et ideo non timebo.
marg.|
AUGUSTINUS. HIERONYMUS. Vel
in Deo
Patre Verbum id est Filium quia quicquid de Patre et Filio dicitur secundum substantiam et de Spiritu Sancto hoc de potentia Verbi dicitur qua est eternum et consubstantiale Patri postea et de humanitate subdit. In Domino id est in Christo qui Verbum caro factum est laudabo sermones id est predicationes quibus regulam vivendi et salutem mundo dedit hec duo predicat iste potentiam Verbi et humanitatem Christi.
marg.|
IN
DEO
LAUDABO. Vel ita ut Trinitas nature personaliter per tria verba que ponit. In Deo Patre laudabo Verbum id est Filium. In Domino id est in Spiritu Sancto laudabo sermonem id est Filium.
laudabo sermonem ¦
interl.|
Filium
interl.|
idem quod supra verbum
in Deo speravi
interl.|
CASSIODORUS. quasi mundana sperno et ideo non timebo quia nihil mihi nisi mundana eripit homo idem finis huius partis qui et prime
non timebo quid faciat mihi homo.
interl.|
AUGUSTINUS. si que extra sunt eripit non que intus
Numérotation du verset
Ps. 55,12
XII
XII
In me
interl.|
non extra quero quid offeram. De ara cordis, de macello vel cellario conscientie exit totum quod in caritate accendendum est.
sunt Deus vota tua ¦
marg.|
IN
ME
SUNT Intus que a nobis numquam recedunt. Vota laudationis que in eternitate reddentur.
marg.|
CASSIODORUS. In me sunt. Eccclesia iam de malis seculi libera in futura beatitudine vel etiam hic laudem Dei cantaturam se dicit.
que reddam laudationes
interl.|
vel laudationis
tibi.
interl.|
ideo laudabo
Numérotation du verset
Ps. 55,13
XIII
XIII
Quoniam eripuisti animam meam
interl.|
AUGUSTINUS. per me eram mortuus per te est vita quam tibi enuntio
marg.|
QUONIAM
ERIPUISTI. CASSIODORUS. Vel de futuro potest accipi seic. Ideo laudabo in futuro quia eripuisti ide st eripis aimam meam de morte eterna. Et oculos meos a lacrimis et pedes meos a lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium hoc in futuro ubi nec peccando anima moritur. Nec oculi flent mala nec pedes labuntur. Quod non est hic ubi etiam perfecte Deo placet unde addit ut placeam etc.
de morte† et pedes meos de lapsu ¦ ut placeam coram
interl.|
AUGUSTINUS. non alienis qui longe a sanctis quia non habent lumen unde videant
Deo in lumine viventium.
interl.|
AUGUSTINUS. in lumine est qui gratis Deum amat quod nemo nec etiam diabolus scit nisi solus Deus
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 55), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_55)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 55), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_55)
Notes :