Glossa ordinaria

Psalmus 12

Numérotation du verset Ps. 12,1 

¶In finem
¶Codd. : (Ps. 12) D30 Rusch Ps-G, def. C
psalmus
David. 1
1 In... David = Ω X
Numérotation du verset Ps. 12,I 

Usquequo Domine
oblivisceris me in finem ?
usquequo
avertis2
2 usquequo] quousque Ps-G (L*) Valic24 cum Ps-R | avertis Rusch Ps-R Ps-G Valic24 D30 ] avertes Ps-GRGV) tantum cum LXX ; BRUNO (pseudo), In loc. cit., PL 152, 682D.
faciem tuam
a me ?
Numérotation du verset Ps. 12,2 II

Quamdiu
ponam consilia
in anima mea ¦ dolorem
in corde meo per diem.
Numérotation du verset Ps. 12,3 III

Usquequo exaltabitur inimicus meus
super me ?
Numérotation du verset Ps. 12,4 

Respice
et3 exaudi
3et F I plerique codd. et edd. cum. graec. (Sedulius R=Ps-α R39) cum Ps-R ] om. Cor2 (grecus et hebr. non habent) Ps-G (R tantum) cum hebr. LXX Ps-H
me Domine Deus meus.
Numérotation du verset Ps. 12,IV 

Illumina oculos meos
ne umquam obdormiam4
4 obdormiam] obdormiant L cum Ps-δ
in morte5 :
5 morte Ps-G ( F² I plerique codd. et edd. ) Valic24 D30 ΩP cum Ps-R ( plerique codd. et edd. )] mortem Ps-G (R F* L W ΦRG D) cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 12,5 

nequando
dicat inimicus meus
prevalui adversus eum.
Numérotation du verset Ps. 12,V 

Qui tribulant me
exultabunt si motus fuero ¦
Numérotation du verset Ps. 12,6 

ego autem
in misericordia tua
speravi.
Numérotation du verset Ps. 12,VI 

Exultabit cor meum in salutari tuo ¦
cantabo
Domino qui bona
tribuit mihi
et psallam nomini Domini altissimi.

Psalmus 12

Numérotation du verset Ps. 12,1 
AIn finem
interl.| Plenitudinem scilicet temporis, vel consummationem eterne beatitudinis
marg.| IN  FINEM. CASSIODORUS. Psalmus de caritate Christi, in qua totius legis perfectio est, quam qui habet mundum non amat. Propheta in persona antiquorum patrum plenus caritate quam avide incarnationem exspectat, quasi de dilatione conqueritur, in quo dilectio proximi ostenditur, cuius saluti hoc optatur, ut abiecta superstitione, cultura unius Dei suscipiatur. Vel in persona modernorum sanctorum, secundum adventum exspectantium, secundum illuda : «Cupio dissolvi et esse cum Christo».
a sententia ex Phil. 1, 23-24, ut laudant Augustinus, Ambrosius, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815.
psalmus
interl.| dirigens
David. 1
1 In... David = Ω X
interl.| Christi vel prophete
Numérotation du verset Ps. 12,I 
Usquequo Domine
interl.| AUGUSTINUS. Id est differs me ad intelligendum ipsum specialiter qui est sapientia et finis.
marg.| USQUEQUO. CASSIODORUS. Hec prima pars est de dilatione adventus conquestio.
oblivisceris me in finem ?
interl.| |usque ad temporis plenitudinem
interl.| «Cum venerit plenitudo temporis»b etc.
b Gal. 4, 4 : « Ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege 5 ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus ».
usquequo
interl.| repetit
avertis2
2 usquequo] quousque Ps-G (L*) Valic24 cum Ps-R | avertis Rusch Ps-R Ps-G Valic24 D30 ] avertes Ps-GRGV) tantum cum LXX ; Bruno (pseudo), In loc. cit., PL 152, 682D.
interl.| non das anime notitiam tui
faciem tuam
interl.| presentiam filii que hominibus videnda est
a me ?
Numérotation du verset Ps. 12,2 
II
Quamdiu
marg.| QUAMDIU. CASSIODORUS. Magnus ardor sustinentis dicit deesse consimilium ut videndi mitiget affectum, quando magna anxietas et concupiscere bonum et diutius sustinere crescit desiderium in dolorem, quia spes protrahitur.
ponam consilia
interl.| de diversis ut qui anxius est
marg.| CONSILIA. AUGUSTINUS. Consilio non est opus nisi in adversis, id est quamdiu ero in adversis, vel est respectus tamdiu avertis quamdiu ponam consilia, ut nisi ponat quisque consilium in anima, ut operetur misericordiam, nec eum diriget Deus in finem, neque det ei plenam sui notitiam.
in anima mea ¦ dolorem
interl.| scilicet quamdiu ponam
in corde meo per diem.
interl.| absolute, id est per singulos dies
marg.| PER  DIEM. AUGUSTINUS. Continue, vel diem pro tempore quo vult exui dolens precansque eterna.
Numérotation du verset Ps. 12,3 
III
Usquequo exaltabitur {t. 2 : Erfurt, f. 235va ; facsim., p. 470ª} inimicus meus
interl.| id est diabolus vel carnalis consuetudo
super me ?
marg.| USQUEQUO  EXALTABITUR  INIMICUS etc. CASSIODORUS. Dicit quia ante adventum Christi diabolus {t. 2 : Erfurt, f. 235va ; facsim., p. 470a} captivos tenebat homines. Vel   super me, id est meam credulitatem quia toto orbe colitur et quia sic orbis interit plorat.
Numérotation du verset Ps. 12,4 
Respice
interl.| contra : avertis
marg.| RESPICE. CASSIODORUS. Post conquestionem oratio ut illuminetur ne cedat fraudibus inimici qui in misericordia confidit.
marg.| RESPICE. AUGUSTINUS. mitte quem missurus es.
et3 exaudi
3et F I plerique codd. et edd. cum. graec. (Sedulius R=Ps-α R39) cum Ps-R ] om. Cor2 (grecus et hebr. non habent) Ps-G (R tantum) cum hebr. LXX Ps-H
interl.| contra : oblivisceris
marg.| EXAUDI. CASSIODORUS. Pro omnibus pro quibus generaliter petit.
me Domine Deus meus.
Numérotation du verset Ps. 12,IV 
Illumina oculos meos
interl.| cordis ne delectatione peccati claudantur
marg.| ILLUMINA. CASSIODORUS. Si non corpore videamus vel mente.
ne umquam obdormiam4
4 obdormiam] obdormiant L cum Ps-δ
interl.| per concupiscentiam que ex me fit
in morte5 :
5 morte Ps-G ( F² I plerique codd. et edd. ) Valic24 D30 ΩP cum Ps-R ( plerique codd. et edd. )] mortem Ps-G (R F* L W ΦRG D) Ed1455 cum Ps-R
interl.| criminali
marg.| IN  MORTE. CASSIODORUS. Id est in peccato quod fit in Spiritum Sanctum de quo Ioannesc : «Est peccatum ad mortem, non pro eo dico ut quis oret».
c Cf. 1Io. 1, 16 : « Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei vitam peccantibus ; non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget ».
marg.| OCULI  OBDORMIAM  IN  MORTE. CASSIODORUS. Quando fidei lumine sepulto carnali delectatione clauduntur.
Numérotation du verset Ps. 12,5 
nequando
interl.| nec per alium et hoc est
dicat inimicus meus
interl.| diabolus qui insultat dum capit
interl.| nequando dicat mihi etc.
prevalui adversus eum.
interl.| ecce timenda est insultatio diaboli
Numérotation du verset Ps. 12,V 
interl.| quia
Qui tribulant me
interl.| diabolus et angeli eius
exultabunt si motus fuero ¦
interl.| de stabilitate fidei
marg.| EXULTABUNT. AUGUSTINUS. Non solum propter me illuminare sed ne inimicus gaudeat.
Numérotation du verset Ps. 12,6 
ego autem
interl.| quasi illi tribulant
in misericordia tua
interl.| Non de me presumpsi. AUGUSTINUS. Quia et qui non movetur non sibi dat
speravi.
interl.| de adventu Christi
marg.| SPERAVI. CASSIODORUS. Et si festinat tamen patiens est quia et si differtur firmus est in spe et interius iam videns exultat quem carne videre desiderat. Unde et sibi bona data dicit qui prius querebatur.
Numérotation du verset Ps. 12,VI 
interl.| Unde
Exultabit cor meum in salutari tuo ¦
interl.| Iesu quem mente futurum conspicio
cantabo
interl.| AUGUSTINUS. Corde.
interl.| CASSIODORUS. Cordis letitia quod ad contemplativam vitam pertinet
Domino qui bona
interl.| spiritualia
tribuit mihi
marg.| TRIBUIT. CASSIODORUS. Non tribuet magna virtus fidei iam habet quod futurum est.
et psallam nomini Domini altissimi.
interl.| cum gaudio gratias agam
interl.| opere
interl.| ad activam vitam
marg.| EXULTABIT,  CANTABO,  PSALLAM. Si tantum desiderat, si sic famulatur venturo, quid faciendum suscepto ?



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_12)

Notes :