Glossa ordinaria

Psalmus 87

Numérotation du verset Ps. 87,1 

¶Canticum
¶Codd. : D30 Rusch Ps-G
psalmi
filiis
Chore
in finem
pro Melech1
1 Melech C K V D Ω ΩX Rusch cum Ps-R ] Maheleth Clementina , Maeleth Ps-G , Amalech D30
ad respondendum
intellectus
Heman2
2 Heman] scrips. hic et ubique, Eman Ps-G D30 ΩX cum Ps-R
Israelite3
3 Israelite Amiatinus C Rusch cum LXX ] Ezraitae Ps-G D30
Numérotation du verset Ps. 87,2 I

Domine Deus salutis mee ¦
in die clamavi4
4 in die Rusch cum Ps-R] die Ps-G
et nocte coram te.
Numérotation du verset Ps. 87,3 II

Intret
in conspectu tuo
oratio mea ¦ inclina
aurem tuam ad precem meam.
Numérotation du verset Ps. 87,4 III

Quia repleta est
malis anima mea ¦ et vita mea in inferno
appropinquabit5.
5 appropinquabit Rusch ] appropinquavit D30 Ps-G
Numérotation du verset Ps. 87,5 IV

Estimatus sum
cum descendentibus in lacum ¦
factus sum
sicut homo
sine adiutorio
Numérotation du verset Ps. 87,6 

inter mortuos
liber.
Numérotation du verset Ps. 87,V 

Sicut
vulnerati dormientes
in sepulcris
quorum
non est6 memor amplius ¦ et ipsi
6 est Rusch ] es Ps-G
de manu tua repulsi sunt.
Numérotation du verset Ps. 87,7 VI

Posuerunt me
in lacu inferiori ¦
in tenebrosis
et in umbra mortis.
Numérotation du verset Ps. 87,8 VII

Super me confirmatus est
furor tuus ¦
et omnes
fluctus tuos
induxisti
super me.7
7 me] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 87,9 VIII

Longe fecisti
notos meos a me ¦
posuerunt me
abominationem sibi.
Numérotation du verset Ps. 87,IX 

Traditus sum
et non egrediebar ¦
Numérotation du verset Ps. 87,10 

oculi mei
languerunt pre inopia.
Numérotation du verset Ps. 87,X 

Clamavi
ad te Domine ¦ tota die expandi ad te manus meas.
Numérotation du verset Ps. 87,11 XI

Numquid mortuis facies mirabilia ¦
aut medici suscitabunt et
confitebuntur tibi.
Numérotation du verset Ps. 87,12 XII

Numquid8 narrabit
8 Numquid] praem. diapsalma Ps-G
aliquis in sepulcro
misericordiam tuam ¦ et veritatem tuam in perditione ?
Numérotation du verset Ps. 87,13 XIII

Numquid cognoscentur
in tenebris
mirabilia tua ¦ et iustitia tua in terra oblivionis ?
Numérotation du verset Ps. 87,14 XIV

Et ego
ad te Domine clamavi ¦
et mane oratio mea
preveniet te.
Numérotation du verset Ps. 87,15 XV

Ut quid Domine repellis orationem meam ¦ avertis faciem tuam a me?
Numérotation du verset Ps. 87,16 XVI

Pauper sum ego
et in laboribus a iuventute mea ¦
exaltatus
autem humiliatus sum et conturbatus.
Numérotation du verset Ps. 87,17 XVII

In me
transierunt
ire tue ¦
et terrores tui
conturbaverunt me.
Numérotation du verset Ps. 87,18 XVIII

Circumdederunt9 me
9 Circumdederunt plerique codd. et edd. D30 Rusch] Circuierunt Ps-G
sicut aqua
tota die ¦ circumdederunt me simul.
Numérotation du verset Ps. 87,19 XIX

Elongasti a me amicum et proximum ¦ et notos meos
a miseria.

Psalmus 87

Numérotation du verset Ps. 87,1 
ACanticum
A ¶Codd. : D30 Rusch Ps-G
interl.| quia letus sinis passionis hic ostenditur
psalmi
interl.| quia et hic agitur de bona operatione
filiis
interl.| canitur
Chore
interl.| Christi
in finem
interl.| celestium coronarum
pro Melech1
1 Melech C K V D Ω ΩX Rusch cum Ps-R ] Maheleth Clementina , Maeleth Ps-G , Amalech D30
interl.| id est in choro id est concordia caritatis
marg.| AUGUSTINUS. Melech chorus ut canenti chorus consonando respondeat sicut hic et in aliorum cantu psalmorum factum est sed tituli variantur pro levando fastidio vel forsan alia non satis nota causa hic autem passio Christi prophetatur cui debemus imitando respondere sed non prodest nisi fiat in choro id est in concordia caritatis. Heman frater eius interpretatur hi sunt qui in cruce gloriantur qui sunt veri Israelite vel Heman Ezraita, id est advena, dicitur enim fuisse quidam orientalis.
ad respondendum
interl.| imitatione vel gratiarum et actione
intellectus
interl.| et hic est
Heman2
2 Heman] scrips. hic et ubique, Eman Ps-G D30 ΩX cum Ps-R
interl.| qui in choro respondente canentibus mysterium #intellex<e>it
Israelite3
3 Israelite Amiatinus C Rusch cum LXX ] Ezraitae Ps-G D30
interl.| vel Esraite
marg.| CASSIODORUS. Monet Christi passionem imitari.
marg.| CASSIODORUS. Primo precatur auxilium referens contemptum ab inimicis unde in forma servi orans ad Patrem ait o Domine.
Numérotation du verset Ps. 87,2 
I
Domine Deus salutis mee ¦
interl.| auctor
interl.| quia totum ab eo
in die clamavi4
4 in die Rusch cum Ps-R] die Ps-G
interl.| ex forma servi et in letis rebus oravit Christus et in adversis
et nocte coram te.
interl.| ideo
Numérotation du verset Ps. 87,3 
II
Intret
interl.| ingressio orationis acceptio eius est
in conspectu tuo
marg.| INTRET  IN  CONSPECTU. CASSIODORUS. Virtus pure orationis que quasi quedam persona ad Deum intrat et mandatum peragit quo caro pervenire nequit.
oratio mea ¦ inclina
interl.| idem repetit
interl.| inclinatio auris misericors exauditio
aurem tuam ad precem meam.
Numérotation du verset Ps. 87,4 
III
Quia repleta est
interl.| AUGUSTINUS. non vitiis sed doloribus quibus anima carni compatitur vel malis pereuntis populi compatiendo
interl.| hoc est tristis est anima mea #t usque ad mortem
marg.| QUIA  REPLETA. AUGUSTINUS. Hos humane infirmitatis affectus sicut ipsam carnem ac mortem non condicionis necessitate sed miserationis voluntate suscepit ut transfiguraret in se corpus suum quod est Ecclesia ut si cui suorum tristari vel dolere contingeret non ideo se a gratia Dei alienum putaret et non esse hec peccata sed humane infirmitatis indicia.
malis anima mea ¦ et vita mea in inferno
interl.| hoc est quod in evangelio dicit usque ad mortem
appropinquabit5.
5 appropinquabit Rusch ] appropinquavit D30 Ps-G
interl.| dum trador ad mortem
Numérotation du verset Ps. 87,5 
IV
Estimatus sum
interl.| a nescientibus quid facerent qui sic putabant eum mori necessitate ut alii moriuntur
marg.| ESTIMATUS. Quasi non solum gravia sed et contumeliosa pertuli.
cum descendentibus in lacum ¦
interl.| miserie vel inferni
factus sum
interl.| id est estimatus sum
sicut homo
interl.| simpliciter
sine adiutorio
Numérotation du verset Ps. 87,6 
inter mortuos
interl.| AUGUSTINUS. inter peccatores solus sine peccato qui potest ponere animam suam et resumere
interl.| cum tamen essem
liber.
Numérotation du verset Ps. 87,V 
Sicut
interl.| ita estimatus sum
interl.| flagitiosi
vulnerati dormientes
interl.| qui evigilabunt in resurrectione
marg.| SICUT  VULNERATI. CASSIODORUS. Quia et ipse lancea vulneratus et sepulcro clausus sed differt per hoc quod sequitur quorum non meministi adhuc.
in sepulcris
marg.| IN  SEPULCRIS. Id est in carnali voluptate sopiti unde Deus non excitat eos.
quorum
interl.| AUGUSTINUS. vel quorum non meministi adhuc id est quorum tempus resurgendi nondum venit in quo Christus de ceteris mortuis discernitur qui et vulneratus et mortuus in sepulcro positus est
non est6 memor amplius ¦ et ipsi
6 est Rusch ] es Ps-G
interl.| quibus ita factus sum
interl.| id est adiutorio tuo privati sunt qui me sine adiutorio putaverunt
marg.| ET  IPSI  DE  MANU  TUA  REPULSI  SUNT. AUGUSTINUS. Non enim ad dormientes hoc refertur in quibus sunt iusti quorum licet non meminerit Deus adhuc ut resurgant de his tamen dictum est Iustorum anime in manu Dei sunt.
Numérotation du verset Ps. 87,7 
VI
Posuerunt me
interl.| sua opinione
in lacu inferiori ¦
interl.| profundissima miseria seculi
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 284ra ; facsim., p. 567a} Vel posuerunt me rei veritate   in lacu inferiori id est in lacu inferni scilicet in tenebris et in umbra mortis.
in tenebrosis
interl.| vitiorum
et in umbra mortis.
interl.| AUGUSTINUS. morte impietatis
marg.| IN  LACU  INFERIORI. CASSIODORUS. Vel inferni quia tam abiecta morte ablatus est in tenebris oblivionis quem nemo requiret.   et umbra mortis . Locus malorum in quo puniuntur.
Numérotation du verset Ps. 87,8 
VII
Super me confirmatus est
interl.| AUGUSTINUS. ut illi rati sunt cum mori viderent turpi morte
marg.| SUPER  ME  CONFIRMATUS  EST. CASSIODORUS. Putabant quod ira Dei periisset et quod Deus omnes indignationes super eum induxisset quando pertulit eum crucifigi.
furor tuus ¦
interl.| vel tua
interl.| vel ira
interl.| vel indignatio
et omnes
interl.| omnia que de passione prophetata sunt evenerunt
fluctus tuos
interl.| vel suspensiones id est passiones
induxisti
interl.| in alio Psalmo : «transierunt»
super me.7
7 me] + diapsalma Ps-G
interl.| et tunc
Numérotation du verset Ps. 87,9 
VIII
Longe fecisti
interl.| loco vel mente
notos meos a me ¦
interl.| quibus et ego notus vel bonos quos probat
marg.| NOTOS. Non quos novit quia tunc omnes noverat ut Deus sed quibus notus est.
marg.| LONGE  FECISTI. CASSIODORUS. Quid amici eius in passione fecerunt.
posuerunt me
interl.| AUGUSTINUS. vel noti qui hoc genus mortis horrebant vel magis persecutores
abominationem sibi.
Numérotation du verset Ps. 87,IX 
Traditus sum
interl.| a discipulo
et non egrediebar ¦
interl.| non ostendi quid essem ab intra
Numérotation du verset Ps. 87,10 
oculi mei
interl.| AUGUSTINUS. unde et apostoli cum non viderent eum in virtute sed quasi victum infirmati sunt subtracto cibo id est lumine suo
languerunt pre inopia.
Numérotation du verset Ps. 87,X 
Clamavi
interl.| hoc aperte in cruce fecit
ad te Domine ¦ tota die expandi ad te manus meas.
interl.| ad voluntatem Patris omnia fecit
interl.| sed
Numérotation du verset Ps. 87,11 
XI
Numquid mortuis facies mirabilia ¦
interl.| non enim eis dicit fieri quibus et si fiant non prosunt quia a medicis non suscitabuntur homines ut confiteantur Domino
interl.| quasi non
marg.| TOTA  DIE. AUGUSTINUS. Per extensas manus continuatio bonorum operum a quibus numquam cessavit intelligitur . In cruce enim nec una tota die fuit illa extensio ne totum pro parte potest accipi cum addit tota sed quia hec opera non omnibus profuerunt addit
marg.| NUMQUID  MORTUIS. Mortuos corde dicit quibus fiunt quidem miracula Christi sed non prosunt eis mortuis enim corpore facta sunt mirabilia cum quidam revixerunt. Et cum Dominus infernum penetravit atque inde victor mortis ascendit magnum factum est mortuis miraculum.
marg.| NUMQUID  MORTUIS. CASSIODORUS. Quibus non prosunt opera sua ostendit.
aut medici suscitabunt et
interl.| et suscitati
marg.| AUT  MEDICI. AUGUSTINUS. In hebreo non medici sed gigante pene eodem modo utrumque sonat in hebreo. Si ergo superbi gigantes dicuntur id est sapientes seculi bene dicuntur medici qui per artes suas promittunt salutem animarum contra quos dicitur Domini est salus. Si boni gigantes id est magni et fortes et ipsi medici qui viventes curare ministerio possunt sed non mortuos excitare. Sola enim gratia reviviscunt ad fidem unde nemo potest venire ad me nisi Pater traxerit eum.
confitebuntur tibi.
interl.| a mortuo enim corde perit confessio quasi non esset
interl.| quasi non
Numérotation du verset Ps. 87,12 
XII
Numquid8 narrabit
8 Numquid] praem. diapsalma Ps-G
interl.| non hi narrabunt sed vivi et fideles
aliquis in sepulcro
interl.| positus
interl.| mortue anime corpus sepulcrum est
marg.| SEPULCRO. Unde in evangelio de talibus. Similes estis sepulcris de albatis que foris apparent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum. Quasi sic et vos hypocrisi et iniquitate.
misericordiam tuam ¦ et veritatem tuam in perditione ?
interl.| id est obstinatus
marg.| MISERICORDIAM  ET  VERITATEM. AUGUSTINUS. Amat coniugere Scriptura maxime psalmi.
Numérotation du verset Ps. 87,13 
XIII
Numquid cognoscentur
interl.| positus
in tenebris
interl.| infidelium
marg.| IN  TENEBRIS. Idem ergo sunt mortui positi in sepulcro et tenebre et terra oblivionis.
mirabilia {t. 2 : Erfurt, f. 284rb ; facsim., p. 567b} tua ¦ et iustitia tua in terra oblivionis ?
interl.| He sunt tenebre, unde Apostolus fuistis aliquando tenebre nunc autem lux in Domino.
interl.| que dicit non est Deus
Numérotation du verset Ps. 87,14 
XIV
Et ego
interl.| Christus ex voce Ecclesie
ad te Domine clamavi ¦
interl.| quia nullus medicorum suscitat
marg.| EGO  DIXI  AD  TE. CASSIODORUS. Que in suis sustinet ecce chorus respondens precinenti.
marg.| CASSIODORUS. Et ego quasi cum illis cum quibus unum.
marg.| AUGUSTINUS. Et ego . His mortuis non prosunt opera Christi quis ergo usus eorum ? quid de eis agit Deus ad utilitatem corporis sui id est Ecclesie multum quia in eis ostenditur que sit gratia in predestinatis addit ergo. Et ego. Quasi fuimus et nos « natura filii ire »a sed clamavi ut salvus essem qui clamat et invocat credit sed non crederet nisi misericordia suscitaret qua preveniente {t. 2 : Erfurt, f. 284rb ; facsim., p. 567b} iam est mane post tenebras sed quia restat futura clarificatio nunc oratio mea preit que ut fervescat differtur bonum et crebrescunt mala unde addit : Ut quid Domine repellis.
a Cf. Eph. 2, 3.
et mane oratio mea
interl.| preventa a misericordia
preveniet te.
interl.| id est futurum iudicium
interl.| sed nunc
Numérotation du verset Ps. 87,15 
XV
Ut quid Domine repellis orationem meam ¦ avertis faciem tuam a me?
interl.| non dando quod volunt sed non expedit
marg.| UT  QUID. CASSIODORUS. Ecce quantum desiderat.
marg.| CASSIODORUS. Ut quid Domine. Proponit querendam esse causam que est ut dilatione boni et adversis multiplicatis quibus repulsa quasi oratio inflammetur ardentius.
Numérotation du verset Ps. 87,16 
XVI
Pauper sum ego
interl.| rebus seculi
interl.| AUGUSTINUS. exequitur breviter tribulationes corporis Christi
et in laboribus a iuventute mea ¦
interl.| AUGUSTINUS. Unde alibib : «Sepe expugnaverunt me a iuventute mea».
b Ps. 128, 1.
exaltatus
interl.| quedam membra exaltantur in seculo ut in eis sit maior humilitas
autem humiliatus sum et conturbatus.
interl.| adversis
marg.| CASSIODORUS. Exaltatus prius tumido corde, postea   humiliatus per confessionem ;   conturbatus id est confusus de peccatis ea damnando.
Numérotation du verset Ps. 87,17 
XVII
In me
interl.| venientes id est mihi illate
transierunt
interl.| non manet ira Dei in iustis sed transit
marg.| TRANSIERUNT. CASSIODORUS. Non mansuete contigerunt. AUGUSTINUS. quia non de fideli sed infideli dictum est. Ira Dei manet super eum flagellat enim filios quos recipit unde : quos ego corrigo arguo et castigo. Et alibi : percutiam et sanabo occidam et vivere faciam.
marg.| AUGUSTINUS. Transierunt et conturbaverunt quia aliud iam de damnatione patimur et aliud et eterna ultione timemus.
ire tue ¦
interl.| afflictiones
et terrores tui
marg.| TERRORES  TUI. CASSIODORUS. Quos patior quia tibi placuit non meo merito.
marg.| AUGUSTINUS. Terrores futuri iudicii quos omnis caro timet.
conturbaverunt me.
interl.| omne quod potest accidere et si non accidat prudenter timetur
marg.| CONTURBAVERUNT  ME. Secundum infirmitatem carnis.
marg.| AUGUSTINUS. Conturbaverunt me. Aliquando terrores ita conturbant animum comprehentibus malis ut sicut aqua circumfluere videantur et simul undique circumdare unde amici et noti timore deferunt unde apostolus omnes me dereliquerunt.
Numérotation du verset Ps. 87,18 
XVIII
Circumdederunt9 me
9 Circumdederunt plerique codd. et edd. D30 Rusch] Circuierunt Ps-G
interl.| inimici
interl.| tam graviter
sicut aqua
interl.| que mergit
tota die ¦ circumdederunt me simul.
marg.| CIRCUMDEDERUNT  ME. CASSIODORUS. Peccata undique copiosa in inundatione concludunt.
marg.| TOTA  DIE. AUGUSTINUS. Quia nullo tempore desunt mala Ecclesie donec finiatur seculum sed hec omnia fiunt ut oratio Ecclesie preveniat Deum donec illa salus veniat ubi nihil malorum sit.
Numérotation du verset Ps. 87,19 
XIX
Elongasti a me amicum et proximum ¦ et notos meos
interl.| qui sola opinione vel visione nos didicerunt
marg.| AMICUM. CASSIODORUS. Et qui pio et fideli amore coniuncti sunt.  PROXIMUM parentela. Sepe iustis humana officia timore subtracta sunt.
a miseria.
interl.| mea



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 87), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_87)

Notes :