Glossa ordinaria

Psalmus 79

Numérotation du verset Ps. 79,1 

¶Intellectus1
¶Codd. : (Ps. 79) D30 Rusch Ps-G
1 Intellectus] In finem Ps-G
pro his qui commutabuntur
psalmus pro Assyriis2
2 pro Assyriis] om. Ps-G
testimonium3 Asaph4.
3 testimonium Rusch ( Erfurt Graz )] testimounmi cacogr. Rusch ( facsim. ) |
4 psalmus... Asaph] inv. Ps-G | Intellectus... Asaph] Psalmus Asaph vox apostolorum post passionem Christi D30 (hapax) |
Numérotation du verset Ps. 79,2 I

Qui regis Israel
intende ¦
qui deducis velut ovem5
5 velut ovem Hi Rusch cum Ps-R Hi D30 Ps-G (V D ΩS) Clementina ] tamquam oves Ω M D14 Ps-G
Ioseph.
Numérotation du verset Ps. 79,II 

Qui sedes super cherubim ¦
manifestare
Numérotation du verset Ps. 79,3 

coram
Ephraim6 Beniamin et Manasse.
6 Ephraim Ps-G (F ΦRGV D) Clementina ] Effraim D14 D30 Ω Ps-G , + et Ps-G Ps-R
Numérotation du verset Ps. 79,III 

Excita7 potentiam tuam
7 Excita] + Domine Rusch (hapax)
et veni ¦
ut salvos facias nos.
Numérotation du verset Ps. 79,4 IV

Deus converte nos ¦
et ostende
faciem tuam et salvi erimus.
Numérotation du verset Ps. 79,5 V

Domine Deus
virtutum ¦
quousque
irasceris super orationem servi tui?
Numérotation du verset Ps. 79,6 VI

Cibabis nos
pane lacrimarum ¦
et potum
dabis nobis in lacrimis in mensura.
Numérotation du verset Ps. 79,7 VII

Posuisti nos in contradictionem
vicinis nostris ¦ et inimici nostri subsannaverunt
nos.
Numérotation du verset Ps. 79,8 VIII

Deus virtutum converte nos ¦
et ostende faciem tuam
et salvi erimus.
Numérotation du verset Ps. 79,9 IX

Vineam de Egypto
transtulisti ¦
eiecisti
gentes
et
plantasti eam.
Numérotation du verset Ps. 79,10 X

Dux itineris fuisti
in conspectu eius ¦
et plantasti radices eius
et implevit terram.
Numérotation du verset Ps. 79,11 XI

Operuit montes
umbra eius ¦
et arbusta eius
cedros Dei.
Numérotation du verset Ps. 79,12 XII

Extendit
palmites
suos
usque ad mare ¦
et usque ad flumen
propagines eius.
Numérotation du verset Ps. 79,13 XIII 

Ut quid destruxisti
maceriam eius ¦
et vindemiant eam
omnes qui
pretergrediuntur viam.
Numérotation du verset Ps. 79,14 XIV

Exterminavit eam
aper
de silva ¦
et singularis ferus depastus est eam.
Numérotation du verset Ps. 79,15 XV

Deus virtutum convertere ¦
respice
de celo
et vide8
8 vide] + et D30 Ps-G
visita vineam istam.
Numérotation du verset Ps. 79,16 XVI

Et perfice eam quam plantavit
dextera tua ¦
et super
filium hominis9
9 hominis D14 D30* (ut vid.) Ps-G (V) Ω Rusch Clementina cum Ps-R ] eras. D14² D30²  ; om. ω 1 Ps-G
quem confirmasti tibi.
Numérotation du verset Ps. 79,17 XVII

Incensa igni
et suffossa ¦
ab increpatione vultus tui
peribunt.
Numérotation du verset Ps. 79,18 XVIII

Fiat manus tua
super virum dextere tue ¦
et10 super filium hominis quem confirmasti tibi.
10 et Hi D14 D30 ω1 Ps-G ] om. Rusch (hapax)
Numérotation du verset Ps. 79,19 XIX

Et non discedimus a te ¦ vivificabis nos
et nomen tuum invocabimus.
Numérotation du verset Ps. 79,20 XX

Domine Deus
virtutum converte nos ¦ et ostende faciem tuam et salvi erimus.

Psalmus 79

Numérotation du verset Ps. 79,1 
AIntellectus1
A ¶Codd. : (Ps. 79) D30 Rusch Ps-G
1 Intellectus] In finem Ps-G
interl.| vel in finem
pro his qui commutabuntur
interl.| in melius ut iam sint generatio dirigens se in Christum
marg.| INTELLECTUS  PRO  HIS etc.  COMMUTABUNTUR. AUGUSTINUS. In melius ut iam non sint generatio que non direxit cor suum sed dirigens vel sicut agit de commutandis ita et de Iudeis qui se dirigunt per liberum arbitrium et per carnales observantias.
marg.| Vel PRO  HIS  QUI  COMMUTABUNTUR  ET  PRO  ASSYRIIS. Id est pro convertendis et superbis. Et his scilicet convertendis est testimonium recte fidei his id est superbis est testimonium perfidie.
psalmus pro Assyriis2
2 pro Assyriis] om. Ps-G
interl.| qui ‘dirigentes’ interpretantur
testimonium3 Asaph4.
3 testimonium Rusch ( Erfurt Graz )] testimounmi cacogr. Rusch ( facsim. )
4 psalmus... Asaph] inv. Ps-G | Intellectus... Asaph] Psalmus Asaph vox apostolorum post passionem Christi D30 (hapax)
interl.| illuminati
marg.| ASAPH. Illuminatus agit de adventu Christi et de vinea eius bonum testimonium de capite ipso et corpore eius rege et plebe pastore et grege.
Numérotation du verset Ps. 79,2 
I
Qui regis Israel
interl.| desideratur et invocatur ut veniat
interl.| o Deus Pater
interl.| videntes te
marg.| QUI  REGIS. AUGUSTINUS. Hic loquitur Asaph illuminatus de adventu Christi qui convertit hominem et vineam de Egypto eductam solidat hoc est testimonium pro his qui immutantur.
marg.| CASSIODORUS. Supra trepidus qui pro peccatis Synagoge orabat iam presumit et commutatis in melius testimonium dat hic psalmus Synagoge est testimonium de capite ipso et corpore eius.
marg.| CASSIODORUS. Deprecatio primi adventus per quem fit reparatio generis humani.
marg.| CASSIODORUS. Per actus definit. O Deus Fili. Qui regis spiritualiter Israel videntes te . Intende id est lumen pietatis super nos infunde ut a te simus clari qui per nos sumus tenebrosi.
intende ¦
interl.| Filium mitte
qui deducis velut ovem5
5 velut ovem Hi Rusch cum Ps-R Hi D30 Ps-G (V D ΩS) Ed1455 Clementina ] tamquam oves Ω M D14 Ps-G
interl.| alias : oves
Ioseph.
interl.| AUGUSTINUS. ipsum, qui interpretatur augmentum ; et, mortuo grano, auctus est multum populus Dei et iunctus in angulo duobus parietibusa.
a Cf. 3Rg. 6, 27.
marg.| IOSEPH. CASSIODORUS. Fidelem populum ducis in caulas Dei ut oves ad pascua de quibus. Alias oves habeo que non sunt de hoc ovili et illos oportet me adducere ut fiat unum ovile et unus pastor propria singulis verba regitur Israel ducitur Ioseph id est devotus populus.
interl.| intende ita
Numérotation du verset Ps. 79,II 
interl.| super illas potestates celorum in plenitudine scientie que est caritas
manifestare
marg.| MANIFESTARE. CASSIODORUS. Rogat ut qui in secreto maiestatis erat per incarnationem appareat coram Iudeis ut promissum erat faciens in eis has virtutes que his nominibus signantur   Ephraim Beniamin et Manasse .
marg.| AUGUSTINUS. Manifestare coram. Angelis notus innotesce hominibus
Numérotation du verset Ps. 79,3 
coram
interl.| ut et nos simus plenitudo scientie quod potest esse per caritatem quam que est Deus qui scit quid nescit
Ephraim6 Beniamin et Manasse.
6 Ephraim Ps-G (F ΦRGV D) Hi Ed1455 Clementina ] Effraim D14 D30 Ω Ps-G , + et Ps-G Ps-R
marg.| CORAM  EPHRAIM. AUGUSTINUS. Id est gente Iudeorum ubi he tribus scilicet coram fructificatione et filio dextere ut et nos simus plenitudo scientie per caritatem que Deus est. Et   coram Manasse id est oblito ut iam illi venias in mentem iuxta illud reminiscentur et convertentur universi fines terre.
Numérotation du verset Ps. 79,III 
Excita7 potentiam tuam
7 Excita] + Domine Rusch (hapax)
marg.| EXCITA. AUGUSTINUS. Repetit quod oraverat. Ordo talis. Veni tu ipse in carnem. Et   excita potentiam tuam in resurrectione quia visus es infirmus in passione dum dicitur si filius Dei es descende de cruce. Quod presignatur est cum Iacob prevaluit angelo ipso quidem volente et tamen victus benedixit victorem sed et claudum fecit eundem claudicat quidem populus Iudeorum sed et ibi est benedictum genus apostolorum. Excita ergo id est crucifixus ex infirmitate resurge ex virtute.
marg.| CASSIODORUS. Excita potentiam miraculorum olim factorum que sopita est donec res eorum et veritas appareat.
et veni ¦
interl.| tu ipse
marg.| VENI. Ut salvos facias nos. Ecce quando tam utilitatem novit incarnationis et ideo tam studiose precatur que enim vota hic sufficiunt petere Deum virtutum quem novit miracula in se facturum qui solus ab infidelibus liberat.
ut salvos facias nos.
interl.| quasi sic erimus salvi
Numérotation du verset Ps. 79,4 
IV
Deus converte nos ¦
interl.| aversos a te
marg.| CONVERTE distortos et conversis.
interl.| aliter non convertimur nisi tu facias
et ostende
interl.| fac scire
interl.| vel illumina nube carnis opertam
interl.| Filium qui est imago tua
faciem tuam et salvi erimus.
marg.| OSTENDE  FACIEM  TUAM quia conversos solet respicere.
Numérotation du verset Ps. 79,5 
V
Domine Deus
interl.| conversis restat ira sed et hec finem habebit per Christum in secundo adventu
virtutum ¦
interl.| celestium
interl.| quibus nos socii futuri
quousque
interl.| ut iam non facias promissa
marg.| QUOUSQUE hoc Asaph illo tempore dicebat quo venire petebat quod adhuc differebatur consilio Dei. Iratum dicit quia tardat. Ecce que pietas et desiderium petentis et ideo clamat quia sciebat differri. Enumerat que interim mala.
irasceris super orationem servi tui?
interl.| iam
interl.| et si olim irascebaris super orationem inimici ne trascaris super orationem servi tui
Numérotation du verset Ps. 79,6 
VI
Cibabis nos
interl.| tamdiu
marg.| CIBABIS panis lacrimarum est vita doloribus plena sed et hic cibus dum non sic extinguimur sed erudimur. Addit quod et potus quia hec duo sunt quibus vivit omnis homo nam quod tempus a lacrimis vacuum quas tamen lacrimas das in mensura distributo modo. Unde fidelis Deus qui non patitur vos temptari super id quod potestis etc.
marg.| FACIEM  TUAM. AUGUSTINUS. Hec facies velata fuit Asaph tempore infirmitatis Christi et tunc egrotavit Asaph non valens intueri velatum nube de qua dicitur : Ascendit Deus super nubem levem et intrabit vel ingredietur #Egyptum id est carnem immunem a peccato illuminavit vero eam cum surrexit et ascendit et ita salvamur.
marg.| QUOUSQUE  IRASCERIS. AUGUSTINUS. Transit ira a servo non ut non flagellet ut pater sed ne damnet et conversis enim durat ira sed corrigens flagellat enim omnem filium que recipit.
marg.| CIBABIS. AUGUSTINUS. Exponit hic passiones quas sancti tempore adventus passuri sunt. Quasi et si optem Christi adventum tamen eo tempore multa passuri sumus quia cibabis.
pane lacrimarum ¦
interl.| que tamen erunt ad perfectionem et ad correctionem non ad peremptionem
et potum
interl.| alia similitudine
dabis nobis in lacrimis in mensura.
marg.| IN  MENSURA. AUGUSTINUS. Pro viribus tuis ut erudiaris non ut opprimaris unde fidelis Deus qui non patietur vos temptari supra quod potestis vel pro modo culpamur.
interl.| exponit lacrimas
Numérotation du verset Ps. 79,7 
VII
Posuisti nos in contradictionem
interl.| de Asaph electi sunt qui predicarent in gentibus Christum quibus contra dicebatur et inde cibati lacrimis
marg.| POSUISTI. CASSIODORUS. Dum vicini qui de nobis sunt contra nos. Irrident inimici a quibus omnibus ut salvi simus Deus virtutum.
vicinis nostris ¦ et inimici nostri subsannaverunt
interl.| non modo contradixerunt
nos.
interl.| quasi colentes mortuum
Numérotation du verset Ps. 79,8 
VIII
Deus virtutum converte nos ¦
interl.| sed licet tanta simus passuri. Non tamen ideo minus optamus eum
marg.| DEUS  VIRTUTUM. AUGUSTINUS. Desiderantis mos est frequenter repetere que tantis per cibum orat.
interl.| presentiam Christi
et salvi erimus.
Numérotation du verset Ps. 79,9 
IX
Vineam de Egypto
marg.| VINEAM. CASSIODORUS. De vinea quomodo incepta et perfecta.
marg.| AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Vineam de Egypto . Quasi nos salvi erimus sed Iudeos quibus tot fecisti destrues quod non pro levi culpa sed quia adventum Christi non noverunt. Vel   salvi erimus quia ita presignasti.
marg.| VINEAM  DE  EGYPTO sed quare destrues hoc de infidelibus.
marg.| DE  EGYPTO. Ut illos de Egypto ita Ecclesiam de tenebris eiecit vitiorum gentes plantat in virtutibus et ducit per hoc desertum seculi.
transtulisti ¦
interl.| in terram promissionis
eiecisti
interl.| de terra promissionis
gentes
interl.| Amorreos Iebuseos et alios
et
interl.| post
plantasti eam.
interl.| ut agricola
interl.| vineam
Numérotation du verset Ps. 79,10 
X
Dux itineris fuisti
interl.| ut vinea orbem comprehenderet
interl.| vel dux itineris in columna nubis et ignis
marg.| CASSIODORUS. Vineam de Egypto per mysticas simulis que gesta sunt dicit vinea gens Iudeorum in typo Ecclesie que inter turbas umbratiles peccantium fruge sanctorum ornatur quasi vinea inter folia fructu et fossa et putata in tribulationibus plus crescunt que ita per orbem dilatata est.
marg.| DUX dum ea ducit spirituali itinere.
marg.| DUX  ITINERIS. AUGUSTINUS. Vel alia littera :   viam fecisti in conspectu eius id est Christum visibilem ei misisti qui dicitb : «Ego sum via veritas et vita» et sic implevit modo vinea terram quod fit usque in finem dum quotidie aliqui convertuntur hoc de perfectione dictum est sed prima gens Iudea fuit vinea ista que regnavit usque ad mare quod ibi vicinum et usque ad flumen Iordanis trans Iordanem enim aliqui Iudeorum sed infra tota gens. Hoc ergo initium est vinee cui perfectio est quam predixerat ibi implevit terram per viam Christum. Et hoc est quod alibi dicitur : Et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terre quod non gentes Iudeorum. Et non est altera sed eadem vinea inde Christus inde apostoli inde et alii iusti etsi aliqui rami fracti.
b Io. 14, 6.
in conspectu eius ¦
interl.| apparens eis visiblis carne assumpta
et plantasti radices eius
interl.| principes eorum
interl.| prophetas apostolos et martyres
marg.| RADICES. Prophetas apostolos martyres et alios de quibus palmites tendens mundum occupat et operit.
marg.| RADICES. Martyres et alios firmos facit et implet orbem.
et implevit terram.
Numérotation du verset Ps. 79,11 
XI
Operuit montes
interl.| sed prius vinea que modo implevit terram operuit montes umbra
marg.| OPERUIT. CASSIODORUS. Altitudo et latitudo vinee hic exponitur. Superna est vinea que et montes sublimiores vita et doctrina obumbrat et magnis crescere facit vites que arbores ascendunt arbusta nominantur per que minores in Ecclesia accipiuntur.
marg.| MONTES. AUGUSTINUS. Prophete quos operit   umbra quia obscure locuti sunt in figuris sed post umbram venit res.
umbra eius ¦
marg.| UMBRA. Est circumcisio sabbatum et huiusmodi que et prophete locuti sunt.
marg.| UMBRA id est cura et sollicitudo de eis operit maiores.
et arbusta eius
marg.| ET  ARBUSTA id est eorum excrementa similiter operiunt cedros Dei id est doctores.
cedros Dei.
interl.| crescendo ista vinea operuit omnes sanctos prophetas et patriarchas
marg.| CEDRI non superbi sed qui sunt Dei martyres sunt qui in Ecclesia alti sunt hos etiam Ecclesia in gremio suo protegit.
marg.| CEDROS  DEI. AUGUSTINUS. Quia sunt cedri evertende superbi scilicet qui sunt cedri seculi sed non Dei.
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 79,12 
XII
Extendit
interl.| ab Hierusalem
palmites
interl.| a simili
suos
interl.| filios
usque ad mare ¦
interl.| quod prope Iudeos typice omnium gentium
et usque ad flumen
interl.| Iordanis
propagines eius.
interl.| ergo
marg.| PROPAGINES. Filios regenerationis qui a flumine Iordane manaverunt quia ibi cepit regula baptismi.
Numérotation du verset Ps. 79,13 XIII 
Ut quid destruxisti
interl.| inde quid accidit ei eversa est gens illa. Et hoc est destruxisti
marg.| UT  QUID. Miratur cur huic tali subtracta est Domini defensio. Aper diabolus fortis et ferox de silva quia cogitationes eius agrestes et avie sunt sed tu Domine Deus.
marg.| UT  QUID. AUGUSTINUS. Quia superbia fuit adversus plantatorem et servos occidit ad se missos et tandem Filium heredem destructa est maceria et invenerunt eam gentes destructam et deleverunt. Hoc primo plangit Asaph sed sine spe de dirigentibus enim cor iam loquitur.
maceriam eius ¦
interl.| CASSIODORUS. munitionem que de solis lapidibus fit circa vineas
et vindemiant eam
interl.| spoliant diripiunt
omnes qui
interl.| gentes que idola colunt
pretergrediuntur viam.
interl.| CASSIODORUS. vel viam transeuntes sunt temporaliter damnantes
interl.| legem vel Christum
Numérotation du verset Ps. 79,14 
XIV
Exterminavit eam
interl.| extra terminos patrie eiecit
aper
interl.| veniens
marg.| APER. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Vespasianus fortis et sevus et contrarius Iudeis qui hoc aimal inter cetera habent immundum.
de silva ¦
interl.| gentibus
interl.| ipse est aper qui vastavit
et singularis ferus depastus est eam.
interl.| sed quo fructu hoc passi sumus ut sic sanemur et convertamur. Et hoc dicit orando
marg.| SINGULARIS  FERUS. Titus qui reliquias terribili depastione consumpsit qui dicitur singularis id est superbus. Vel pro eodem accipitur aper et ferus scilicet romanus exercitus vel ita continua. Ita vastata est vinea sed ut reliquie salve sint.
marg.| SINGULARIS. CASSIODORUS. Dicit omnis superbus ‘ego sum ego sum et nemo alius’.
Numérotation du verset Ps. 79,15 
XV
Deus virtutum convertere ¦
interl.| ab ira
marg.| O DEUS  VIRTUTUM  CONVERTERE. In finem seculi supplices serenus aspice. Commutatis in melius hoc remedium precatur.
interl.| misericordia
de celo
interl.| celorum
et vide8
8 vide] + et D30 Ps-G
interl.| fac iam cognoscere te vel peccata sua
marg.| ET  VIDE quibus peccatis laboret et pereat homo.
visita vineam istam.
interl.| infirmam sana
Numérotation du verset Ps. 79,16 
XVI
Et perfice eam quam plantavit
interl.| inchoavit9
9 inchoavit] inchoavir cacogr. Rusch
marg.| ET  PERFICE  EAM. AUGUSTINUS. Non aliam institue sed hanc perfice in hac enim est semen Abrahe ibi est radix que portat oleastrum.
marg.| PERFICE quia cecitas ex parte contigit in Israel ut plenitudo gentium intraret et sic omnis Israel salvus fieret.
dextera tua ¦
interl.| propitiatio tua
et super
interl.| sed ubi perfice
interl.| perfice
filium hominis10
10 hominis D14 D30* (ut vid.) Ps-G (V) Ω Rusch Clementina cum Ps-R ] eras. D14² D30²  ; om. Hi ω 1 Ed1455 Ps-G
interl.| qui solus est fundamentum
quem confirmasti tibi.
interl.| et sic erit quia
marg.| SUPER  FILIUM. CASSIODORUS.   Super te fundatam et super filium hominis hic aperte Christus ostenditur qui de Maria natus.   Confirmasti cum dixit hic est filius meus dilectus in quo mihi bene complacui ipsum audite in quo confirmatus est Christus apud homines.
Numérotation du verset Ps. 79,17 
XVII
Incensa igni
interl.| incendit amor uterque bonus scilicet et malus
marg.| INCENSA mala que igne cupiditatis fiunt.
et suffossa ¦
marg.| SUFFOSSA. Occulta dum aliis paratur insidiose foveat. Peribunt dum dicetur : ite in ignem eternum ut hec omnia impleantur.
marg.| SUFFFOSSA que timor male iacens et hec sunt omnia peccata quia omnia fiunt propter cupiditatem vel timorem que non capit cupiditas vincit timor. Sic e contra amor Dei et timor eius ducit ad omne bonum amas ut bene tibi sit times ne male tibi sit hoc age in Deo non in seculo uterque amor incendit uterque timor humiliat de bono dicitur fodiam circa illam et mittam stercora. Fossa significat piam humilitatem timentis. Stercora utiles sordes penitentis. De igne autem boni amoris dicitur : Ignem veni mittere in terram et quid volo nisi ut ardeat.
ab increpatione vultus tui
interl.| facies que delet peccata
interl.| Filii tui
peribunt.
interl.| iam ante
Numérotation du verset Ps. 79,18 
XVIII
Fiat manus tua
interl.| operatio tua ad effectum promissa perducat
marg.| FIAT  MANUS. CASSIODORUS. Grande sacramentum et munus Dei quia tamdiu salus Israel dubitari potuit donec Christus venit sed tunc completa est promissio nec ultra discedit ab eo Ecclesia sponso coniuncta. Dicit ergo  FIAT  MANUS operationem sancte incarnationis precatur.
marg.| FIAT  MANUS  TUA. Id est operatio ad effectum promissa ducat.   Incensa id est peccata sed   incensa sunt que facit amens cupiditas.
super virum dextere tue ¦
interl.| quasi quamdiu mali erimus ostendat se misericordia tua fac bene cum vinea tua demonstrata facie tua id est Verbo tuo super virum dextere tue id est Filium virginis
et11 super filium hominis quem confirmasti tibi.
11 et Hi D14 D30 ω1 Ps-G ] om. Rusch (hapax)
interl.| AUGUSTINUS. quasi quamdiu increpas et accusas tuos fiat manus hoc fac et non discedimus
Numérotation du verset Ps. 79,19 
XIX
Et non discedimus a te ¦ vivificabis nos
interl.| ut te non terrena amemus in quo prius mortui
marg.| NON  DISCEDIMUS. CASSIODORUS. Ultra cum filium hominis. Vivificabis hec est utilitas ab eo.
et nomen tuum invocabimus.
interl.| id est te diligemus tu eris nobis totum
Numérotation du verset Ps. 79,20 
XX
Domine Deus
interl.| quod ut sit
interl.| in quo cepi en eo finiam
virtutum converte nos ¦ et ostende faciem tuam et salvi erimus.
marg.| DOMINE  DEUS  VIRTUTUM. CASSIODORUS. Magna suavitas huius versiculi in quo regulam totius religionis exponit. Primo enim Deus nos convertit et tunc non ante faciem ostendit id est lumine pietatis nos inspicit post quod nos tandem salvat. Hunc ergo propheta iterat quia per ipsum quisque breviter quod expedit implorat.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 79), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_79)

Notes :