Glossa ordinaria

Psalmus 48

Numérotation du verset Ps. 48,1 

¶In finem Psalmus David
¶Codd. : (Ps. 48) D30 Rusch Ps-G, def. ΩF
filiis Chore 1
1 Psalmus David – filiis Chore] filiis Chore psalmus Ps-G, inv. D30
Numérotation du verset Ps. 48,2 I

Audite hec
omnes gentes ¦
auribus percipite
omnes
qui habitatis orbem.
Numérotation du verset Ps. 48,3 II

Quique
terrigine
et filii hominum ¦
simul2 in unum
2 simul] om. Ps-G
dives
et pauper.
Numérotation du verset Ps. 48,4 III

Os meum loquetur sapientiam ¦
et meditatio cordis mei
prudentiam.
Numérotation du verset Ps. 48,5 IV

Inclinabo
in parabolam
aurem meam ¦ aperiam
in psalterio propositionem meam.
Numérotation du verset Ps. 48,6 V

Cur timebo in die mala3 ¦
3 mala] malo Ps-G
iniquitas calcanei mei circumdabit me.
Numérotation du verset Ps. 48,7 VI

Qui confidunt
in virtute sua ¦ et in multitudine divitiarum suarum
gloriantur.
Numérotation du verset Ps. 48,8 VII

Frater
non redimit redimet homo ? non dabit Deo placationem suam.
Numérotation du verset Ps. 48,9 VIII

Et pretium
redemptionis anime sue ¦ et laborabit4 in eternum
4 laborabit] laboravit Ps-G
Numérotation du verset Ps. 48,10 

et vivet adhuc in finem.
Numérotation du verset Ps. 48,11 IX

Non videbit
interitum cum viderit sapientes morientes ¦
simul insipiens
et stultus
peribunt.
Numérotation du verset Ps. 48,X 

Et relinquent alienis
divitias suas ¦
Numérotation du verset Ps. 48,12 

et sepulcra
eorum domus illorum
in eternum.
Numérotation du verset Ps. 48,XI 

Tabernacula eorum
in progenie
et progenie5 ¦
5 progenie bis] progeniem bis Ps-G
vocaverunt
nomina sua in terris suis.
Numérotation du verset Ps. 48,13 XII

Homo6 cum in honore
6Homo Ps-G (I ΨV) D14* D30 Hi Ω P15205 P10489 P17272 BSG58 ] Et praem. Ps-G D14² Cbg150 Δ Cor2 (sic secundum hebr. et anti. et Hieron. ponitur ET ante hoc quod dicitur HOMO sed in ultimo versu (v. 21 ) non, grecus et in hoc versu et in ultimo versu preponit sed standum est primis) Rusch
esset non intellexit ¦
comparatus est iumentis insipientibus
et
similis factus est illis.
Numérotation du verset Ps. 48,14 XIII

Hec via illorum
scandalum
ipsis ¦
et postea in ore suo
complacebunt.7
7 complacebunt] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 48,15 XIV

Sicut oves
in inferno positi sunt ¦
mors
depascet eos.
Numérotation du verset Ps. 48,XV 

Et dominabuntur
eorum iusti in matutino ¦
et auxilium eorum
veterescet
in inferno a gloria eorum.
Numérotation du verset Ps. 48,16 XVI

Verumtamen
Deus redimet
animam meam de manu inferi ¦
cum acceperit me.8
8 me] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 48,17 XVII

Ne timueris
cum dives factus fuerit homo ¦
et cum multiplicata fuerit gloria domus eius.
Numérotation du verset Ps. 48,18 XVIII

Quoniam cum interierit non sumet9 omnia ¦
9 cum interierit non sumet] non cum morietur accipiet L cum Ps-R
neque descendet10 cum eo
10 descendet] simul praem. L cum Ps-R
gloria eius11*.
11 gloria eius F² L² D30 Ω cum LXX Ps-R] ※pone gloria eius Ps-G (=R, cf. hebr. LXX pauc. codd. lucian. Ps-H), pone gloria eius F* C I L*, gloria domus eius Rusch
Numérotation du verset Ps. 48,19 XIX

Quia anima eius
in vita ipsius
benedicetur ¦
confitebitur tibi cum benefeceris ei.
Numérotation du verset Ps. 48,20 XX

Introibit
usque in progenies
patrum suorum ¦ et12* usque in eternum non videbit lumen.
12 et ΨΒ V ΩS D30 Clementina cum Ps-R ] om. Cor2 (antiqui. et Hieronymus non interponunt ET sed neque grecus) Ed1455 Rusch Ps-G
Numérotation du verset Ps. 48,21 XXI

Homo13 cum in honore14 esset non intellexit ¦ comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis.
13 Homo D30 Ω Ps-G ] Et L² Ψ] Et praem. Rusch cum Ps-R , cf. LXX (codd. SRA et lucian.), Hieron. ep. 106 et supra v. 13 |
14 cum - in honore F*3plerique codd. et edd. cum Ps-R Ps-H, cf. Ps. 48:13] inv. Ps-G (R F² C L* cum Mozx Ps-Med. et Hieron. ep. 106) |

Psalmus 48

Numérotation du verset Ps. 48,1 
AIn finem Psalmus David
A ¶Codd. : (Ps. 48) D30 Rusch Ps-G, def. ΩF
interl.| id est Christum
filiis Chore 1
1 Psalmus David – filiis Chore] filiis Chore psalmus Ps-G, inv. D30
interl.| passionis et crucis Christi
marg.| IN  FINEM  PSALMUS etc. CASSIODORUS. Agit propheta de amatoribus mundi et Christo redemptore non illorum sed contemptorum mundi ut deiectus in mundo non apprecietur elatos.
marg.| AUGUSTINUS. Qui colunt Deum ut hic eis bene sit murmurant et blasphemant quia mali florent ipsi premuntur quasi Deus hoc ignoret vel non curet ne ipse laboret hoc videndo vel corrigendo contra hos loquitur hic.
marg.| AUGUSTINUS. Primum attentos facit ad nova et ad ingentia.
Numérotation du verset Ps. 48,2 
I
Audite hec
interl.| attentos facit
interl.| iam hodie per recitatores
omnes gentes ¦
interl.| AUGUSTINUS. omnes iniqui
auribus percipite
interl.| audiendi
omnes
interl.| AUGUSTINUS. Domini non servi rerum
interl.| non transeuntes audiatis
interl.| iusti
qui habitatis orbem.
interl.| AUGUSTINUS. habitat orbe qui non tenetur ab orbe nec eius erroribus implicatur
marg.| OMNES  GENTES  OMNES  QUI  HABITATIS  ORBEM. CASSIODORUS. Nullum excipio non accipit Deus personas omnibus presto est et generale beneficium est incarnatio.
marg.| TERRIGINE qui vitia sequuntur terrena hi in parte Ade qui homo non filius hominum . Filii hominum iusti in sorte Christi qui fuit Filius hominis. Brevis explicatio : dives terrigena, pauper filius hominum.   Simul : usque ad messem quandoque non   simul quando scilicet separabuntur zizania a tritico oves ab hedis.
Numérotation du verset Ps. 48,3 
II
Quique
interl.| exponit per partes
terrigine
interl.| iniqui
et filii hominum ¦
interl.| iusti
simul2 in unum
2 simul] om. Ps-G
interl.| AUGUSTINUS. non separatim usque ad messem
dives
interl.| ad terrigines
et pauper.
interl.| ad filios hominum
marg.| QUI  TERRIGENE. AUGUSTINUS. Nulli sermonem subtraho audiat heres terre propter iudicium iustus propter regnum.
interl.| quia
Numérotation du verset Ps. 48,4 
III
Os meum loquetur sapientiam ¦
interl.| Christum
marg.| OS  MEUM  LOQUETUR. CASSIODORUS. Commendat dicenda. Sapientia ad divinas res prudentia ad mores instruendos in his duobus omnis sermo divinus indicatur.
et meditatio cordis mei
interl.| ne putes eum solo ore et non ex corde loqui
prudentiam.
interl.| de moribus quod est in futuro providere
interl.| nec hoc a me sed
Numérotation du verset Ps. 48,5 
IV
Inclinabo
interl.| veritati
interl.| que parabolas et enigmata docet
marg.| INCLINABO. HIERONYMUS. Humiliabo me veritati intus loquenti que docet loqui in parabolis ne omnibus pateat.
in parabolam
interl.| videmus nunc per speculum in enigmate quicquid modo videmus per enigma est
aurem meam ¦ aperiam
interl.| factis ostendam quod dico
in psalterio propositionem meam.
interl.| id est quod mihi pre omnibus propono id est eternam beatitudinem
interl.| incipit
Numérotation du verset Ps. 48,6 
V
Cur timebo in die mala3 ¦
3 mala] malo Ps-G
interl.| AUGUSTINUS. iudicii que dies quia tunc omnia aperta
marg.| CUR  TIMEBO. CASSIODORUS. Incipit narrare que promisit dicens quod Christus non redimet impios hic propheta in sua persona generalem agens causam querit causam damnationis et timoris malorum que est iniquitas.
marg.| AUGUSTINUS. Cur timebo quasi non est quod timeam cum iniquitatem vitare sit in mea potestate pro qua tantum timebitur in die novissima que erit mala damnatis non iustis.
iniquitas calcanei mei circumdabit me.
interl.| AUGUSTINUS. Eva nostra caro per quam labitur homo de qua dicitur illa observabit caput tuum et tu eius calcaneo id est lapsum vel finem
marg.| CALCANEI. AUGUSTINUS. Alludit verbis que in Genesi Dominus serpenti dixit. Inimicitias ponam inter te et mulierem ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius. In singulis nostrum est hec mulier. Eva enim caro nostra est que seducit virum id est rationem per quam carnem labitur homo qui lapsus per calcaneum hic significatur. Vel per calcaneum finis vite intelligitur cui diabolus maxime insidiatur. Vel iniquitas calcanei. Que mihi erit in fine. Circumdabit me id est opprimet et timere faciet.
Numérotation du verset Ps. 48,7 
VI
Qui confidunt
interl.| AUGUSTINUS. alii presumunt in virtute sua corporali vel ingenii
marg.| QUI  CONFIDUNT. AUGUSTINUS. Hi scilicet qui confidunt sunt quos circumdabit iniquitas calcanei. AUGUSTINUS. Observat diabolus quando laberis ut deiciat te tu observa caput id est initium suggestionis ne veniat delectatio. AUGUSTINUS. Ideo timendum iniquitate circumdato quod per partes exprimit iniquitatis quia eos scilicet qui confidunt et cetera frater non redimit. AUGUSTINUS. Quasi timor est de iniquitate iniquitas de terrenis in quibus adeo stulti sunt.
in virtute sua ¦ et {t. 2 : Erfurt, f. 257ra ; facsim., p. 513ª} in multitudine divitiarum suarum
interl.| AUGUSTINUS. alii in divitiis confidunt
interl.| post intriseca que nomine virtutis significavit ponit exteriora que intelligit per divitias
gloriantur.
interl.| unde magis inflatur homo
Numérotation du verset Ps. 48,8 
VII
Frater
interl.| AUGUSTINUS. alii in amicis sed frustra quia
non redimit redimet homo ? non dabit Deo placationem suam.
marg.| FRATER  NON  REDIMIT. AUGUSTINUS. Si   frater id est Christus non redimit homo nullus redempturus est qui ergo in hoc fratre confidit non timebit in die mala ut alii. Vel qui confidit in divitiis vel virtute vel amicis non dabit placationem suam quo flectat Deum pro peccato et pretium id est eleemosynam quibus redimat animam et hic talis laborabit. Sub admiratione id est Christus #nos redimit et si ipse non homo qui sauciavit redimet non. Quasi nullus homo redimet quia non dabit homo Deo unde placetur et unde redimatur anima quia nulla oblatio potest compensari pretio Christi vel ideo frater non redimit talem quia talis non dat Deo placationem.
Numérotation du verset Ps. 48,9 
VIII
Et pretium
interl.| id est unde redimatur anima hominis
redemptionis anime sue ¦ et laborabit4 in eternum
4 laborabit] laboravit Ps-G
interl.| AUGUSTINUS. labor non finietur vita tamen hec finietur
Numérotation du verset Ps. 48,10 
et vivet adhuc in finem.
marg.| VIVET  ADHUC  IN  FINEM. AUGUSTINUS. Post finem vite vivet secundum animam quia non peribit anima cum corpore sed dolori servabitur usquequo accepto corpore utrinque crutietur.
interl.| ideo laborabit quia
Numérotation du verset Ps. 48,11 
IX
Non videbit
interl.| non intelliget
marg.| NON  VIDEBIT AUGUSTINUS. Id est non intelligit quid sit interitus dicit enim si sapiens qui pie Deum coluit mortuus est et non potest evadere cur sequerer eum mihi enim benefaciam dum vivo et ita nescit quis sit verus interitus qui enim ei imminet eternus cum sapiens transit ad vitam.
interitum cum viderit sapientes morientes ¦
interl.| cum viderit eque mori bonos et malos
simul insipiens
interl.| AUGUSTINUS. Qui sibi non prospicit in futurum.
marg.| VEL  INSIPIENS. AUGUSTINUS. Qui non attendit.
et stultus
interl.| AUGUSTINUS. Qui nescit in quo malo sit.
marg.| STULTUS qui si attendit non cavet.
peribunt.
Numérotation du verset Ps. 48,X 
Et relinquent alienis
interl.| et si filiis tamen alienis quia alieni sunt qui nihil prosunt
divitias suas ¦
marg.| DIVITIAS. CASSIODORUS. Propter quas fecerunt mala   suas que non secundum Deum.
Numérotation du verset Ps. 48,12 
et sepulcra
interl.| AUGUSTINUS. que extruxerunt quasi domos eternas ad memoriam quamvis in inferno magis maneant
eorum domus illorum
interl.| qui palatia huius seculi edificaverunt
in eternum.
interl.| huius seculi
Numérotation du verset Ps. 48,XI 
Tabernacula eorum
interl.| in quibus ad tempus
interl.| domos quas heredibus dimittant putant esse duraturas
in progenie
interl.| filiorum
et progenie5 ¦
5 progenie bis] progeniem bis Ps-G
interl.| AUGUSTINUS. hoc querunt ut vocentur nomina eorum
vocaverunt
interl.| nepotum
interl.| a domibus
interl.| vel invocabunt
nomina sua in terris suis.
interl.| provinciis suis quia ad exteros fama non pervenit
marg.| VEL  INVOCABUNT  NOMINA  EORUM  IN  TERRIS  IPSORUM. AUGUSTINUS. Heredes qui ad sepulcra mortuorum inebriant se in memoriam eorum sed nec gutta pervenit ad linguam in inferno ardentis.
Numérotation du verset Ps. 48,13 
XII
Homo6 cum in honore
6Homo Ps-G (I Ψ B² V) D14* D30 Hi Ω P15205 P10489 P17272 BSG58 ] Et praem. Ps-G D14² Cbg150 Δ Cor2 (sic secundum hebr. et anti. et Hieron. ponitur et ante hoc quod dicitur   homo sed in ultimo versu (v. 21 ) non, grecus et in hoc versu et in ultimo versu preponit sed standum est primis) Rusch
interl.| AUGUSTINUS. ad imaginem scilicet Dei factus non viribus sed rationis intellectu
marg.| ET  HOMO  CUM. Et tam in hoc quam in ceteris homo non intelligit. Vel inde non est accusandus Deus. Non intellexit suam dignitatem non intelligenter egit sed comparatus amissa ratione iumentis non in alia re sed in insipientia.
esset non intellexit ¦
interl.| dum sepulcra quasi eterna construit et nomina facit invocari cum potius eterna deberet querere
interl.| AUGUSTINUS. suam dignitatem scilicet quod intellectu preest homo iumentis non viribus
comparatus est iumentis insipientibus
interl.| et merito
et
interl.| quia
similis factus est illis.
interl.| vitio non natura
Numérotation du verset Ps. 48,14 
XIII
Hec via illorum
interl.| AUGUSTINUS. non Dei
marg.| HEC  VIA. CASSIODORUS. Hic iam omnia dicta colligit in unum.  VIA id est vita quia ducit ad mortem.
scandalum
interl.| CASSIODORUS. quia ducit ad mortem
marg.| SCANDALUM stimulus et dolor non securitas quia de suis actibus torquentur. In ore complacent alios secum perdunt. Vel sua palliant mala. Vel benedicent mos peccantium cum vota implent Deo gratias agunt sed non in ore. Iuxta illuda : « Populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe » etc.
a Mt. 15, 8 ; Mc 7, 6.
ipsis ¦
interl.| AUGUSTINUS. non ita sit tibi ut tales putes beatos
interl.| malis
et postea in ore suo
interl.| CASSIODORUS. ubi simulatio non in corde
complacebunt.7
7 complacebunt] + diapsalma Ps-G
interl.| vel benedicent
marg.| IN  ORE  SUO  COMPLACEBUNT. AUGUSTINUS. Cum tales sint fiunt hypocrite et labiis benedicunt Deum non corde audientes enim de eterna vita de contemptu mundi non curant sed ne erubescant vel corripiantur ore benedicunt et peiores sunt apertis malis.
Numérotation du verset Ps. 48,15 
XIV
interl.| sedB
Sicut oves
interl.| ignariC
C ¶Codd. : Rusch
interl.| AUGUSTINUS. iam mente ut iusti mente in celo vel postD
D ¶Codd. : Rusch
interl.| AUGUSTINUS. qui sola presentia attenduntE
E ¶Codd. : Rusch
marg.| SICUT  OVES. CASSIODORUS. Diapsalmus. Que impiis et iustis reddenda. Se iactant sed mihi iam constat quod   in inferno positi sunt. Oves amissa lana manent sic in istis sine consumptione substantie pena invenit quod cruciet.F
F ¶Codd. : Rusch
mors
interl.| diabolusG
G ¶Codd. : Rusch
depascet eos.
interl.| vel pastor est eisH
H ¶Codd. : Rusch
marg.| MORS. AUGUSTINUS. Ut Christus vita ita diabolus mors qui pastor est eis ut ovibus quas trahit ad pascua mortis.
marg.| DESPASCET. AUGUSTINUS. A similitudine iumentorum que non radicitus herbas evellunt sed summitates tantum carpunt unde iterum herbe nascuntur ad pastum. Sic et illi morte depasti reviviscunt quia non deficiunt. I
I ¶Codd. : Rusch
marg.| Vel DESPASCET. CASSIODORUS. De pascua id est de pena ad penam ducet.J
J ¶Codd. : Rusch
Numérotation du verset Ps. 48,XV 
Et dominabuntur
interl.| preminebunt eis et iudicabunt eos|K|
K ¶Codd. : Rusch
eorum iusti in matutino ¦
interl.| CASSIODORUS. resurrectione quia sunt cum Christo qui eos iudicabit|L|
L ¶Codd. : Rusch
interl.| AUGUSTINUS. id est in iudicio quando omnia erunt aperta|M|
M ¶Codd. : Rusch
marg.| IN  MATUTINO. AUGUSTINUS. Quia modo nox dum non apparent merita iustorum et quasi felicitas nominatur impiorum.N
N ¶Codd. : Rusch
et auxilium eorum
interl.| AUGUSTINUS. quod hic habebant in gloria seculi quod erat a gloria eorum id est a virtute sua pecunia amicisO
O ¶Codd. : Rusch
veterescet
interl.| a similitudine panni|P|
P ¶Codd. : Rusch
in inferno a gloria eorum.
marg.| VETERASCET  IN  INFERNO. AUGUSTINUS. Quantam visus est habere gloriam inter homines tantam in inferno corruptionem. Alia littera   a gloria sua repulsi sunt. Vel ita distingue secundum aliam litteram   auxilium eorum veterascet in inferno . Sequitur :   A gloria sua expulsi sunt. Q
Q ¶Codd. : Rusch
Numérotation du verset Ps. 48,16 
XVI
Verumtamen
interl.| ipsi ita sed ego non
Deus redimet
interl.| CASSIODORUS. ut terror prosternit malos spes redemptionis relevat bonos
animam meam de manu inferi ¦
interl.| CASSIODORUS. de potestate diaboli qui ante adventum animas tenebat
cum acceperit me.8
8 me] + diapsalma Ps-G
interl.| carnem ex me
Numérotation du verset Ps. 48,17 
XVII
interl.| Ergo, quia sic peribunt mali et quia sic Deus retribuet, |R|
Ne timueris
marg.| NE  TIMUERIS. CASSIODORUS. Diapsalmus. Admonitio ne timeantur potentes qui omnia cum luce relinquunt. Cur enim hec peccatoribus permissa sint communis querela est.
cum dives factus fuerit homo ¦
marg.| DIVES. CASSIODORUS. Hec enim et abiecti habent.
interl.| AUGUSTINUS. In quo tibi videris frustra laborasse qui iustus es et tamen pauper non est magnum quod dives est.S
S ¶Codd. : Rusch
et cum multiplicata fuerit gloria domus eius.
marg.| GLORIA in honoribus seculi.  DOMUS quia non solum ipse sed omnes qui ad eum pertinent.
Numérotation du verset Ps. 48,18 
XVIII
interl.| ideo ne timueris
Quoniam cum interierit non sumet9 omnia ¦
9 cum interierit non sumet] non cum morietur accipiet L cum Ps-R
interl.| hic possessa
neque descendet10 cum eo
10 descendet] simul praem. L cum Ps-R
interl.| ad inferos quia in abyssum cadet
gloria eius11*.
11 gloria eius F² L² D30 Ω cum LXX Ps-R] ※pone gloria eius Ps-G (=R, cf. hebr. LXX pauc. codd. lucian. Ps-H), pone gloria eius F* C I L*, gloria domus eius Rusch
interl.| AUGUSTINUS. Quamdiu vixit in prosperis sibi benefecit in morte torquebitur anima
Numérotation du verset Ps. 48,19 
XIX
Quia anima eius
interl.| CASSIODORUS. sensualis ; non ideo
in vita ipsius
interl.| laudabit te
benedicetur ¦
interl.| id est exaltabitur
marg.| BENEDICETUR. CASSIODORUS. Non de bono actu sed de deliciis benedicetur favore luxuriantium qui inter epulas pastoribus bene optant.
interl.| quia
confitebitur tibi cum benefeceris ei.
interl.| AUGUSTINUS. O Deus solum in prosperis in adversis blasphemet
marg.| CONFITEBITUR. AUGUSTINUS. Despecta confessione quam prosperitas facit sed illa est magni meriti quam non tollit vis doloris.
Numérotation du verset Ps. 48,20 
XX
Introibit
interl.| CASSIODORUS. imitabitur antiquos iniquos
usque in progenies
interl.| AUGUSTINUS. quia etiam hic in tenebris interioribus est et postea exteriores patietur
patrum suorum ¦ et12* usque in eternum non videbit lumen.
12 et ΨΒ V ΩS D30 Clementina cum Ps-R ] om. Cor2 (antiqui. et Hieronymus non interponunt et sed neque grecus) Ed1455 Rusch Ps-G
marg.| IN  PROGENIES  PATRUM. AUGUSTINUS. Qui patres sequuntur pessimos eorum societate damnandi sunt.
interl.| sed quare hoc
interl.| AUGUSTINUS. quia non inde accusandus Deus sed homo quia
Numérotation du verset Ps. 48,21 
XXI
Homo13 cum in honore14 esset non intellexit ¦ comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis.
13 Homo D30 Ω Ps-G ] Et L² Ψ] Et praem. Rusch cum Ps-R , cf. LXX (codd. SRA et lucian.), Hieron. ep. 106 et supra v. 13
14 cum - in honore F*3plerique codd. et edd. cum Ps-R Ps-H, cf. Ps. 48:13] inv. Ps-G (R F² C L* cum Mozx Ps-Med. et Hieron. ep. 106)
marg.| ET  HOMO  CUM. CASSIODORUS. Iterat deformitatem hominis ut malus a malo quiescat.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 48), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_48)

Notes :