Glossa ordinaria

Psalmus 143

Numérotation du verset Ps. 143,1 

¶Psalmus David ad Goliam
¶Codd. : (Ps. 143) D30 ΩP Rusch Ps-G | Psalmus… Goliam Ps-G ( I V D ) ΩS Rusch ] David adversus Goliad Ps-G D30 (Goliath), + Vox Christi adversus diabolum D30
Numérotation du verset Ps. 143,I 

Benedictus
Dominus
Deus meus
qui docet manus meas
ad prelium ¦
et1 digitos meos ad bellum.
1 et Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP cum Ps-R ] om. Ps-G
Numérotation du verset Ps. 143,2 II

Misericordia mea
et refugium meum ¦
susceptor meus
et liberator meus.
Numérotation du verset Ps. 143,III 

Protector meus
et in ipso2 speravi ¦
2 ipso Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch cum Ps-R ] eo Ps-G (R F)
qui
subdit3
3 subdit D30 Rusch ] subdis ΩP Ps-G
populum meum sub me.
Numérotation du verset Ps. 143,3 IV

Domine
quid est homo quia innotuisti ei ¦
aut
filius hominis
quia
reputas4 eum.
4 reputas] cogitas Clm383* (pseud.) Ps-Med
Numérotation du verset Ps. 143,4 V

Homo
vanitati similis factus est ¦ dies eius sicut umbra pretereunt.
Numérotation du verset Ps. 143,5 VI

Domine inclina celos tuos
et descende ¦
tange
montes
et fumigabunt.
Numérotation du verset Ps. 143,6 VII

Fulgura5
5 fulgura Ps-G ( M ² ΦV G* ΨB² V edd. ) D30 Ω ΩP Rusch ] fulgora Ps-G, corrusca Ps-R
coruscationem6
6 coruscationem Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch ] coruscationes tuas Clm383* (pseud.) Ps-G (I) cum Ps-R Ps-Med
et dissipabis eos ¦
emitte
sagittas tuas
et conturbabis eos.
Numérotation du verset Ps. 143,7 VIII

Emitte manum tuam
de alto
eripe7 me et libera me de aquis multis ¦
7 eripe] et praem. Clm343* (thet.)
et8 de manu
8 et Ps-G (Q* ΦRG K ΨB V D ) D30 Ω ΩP Rusch Ed1530 ] om. Ps-G
filiorum alienorum.
Numérotation du verset Ps. 143,8 IX

Quorum os locutum est vanitatem ¦
et dextera eorum dextera iniquitatis.
Numérotation du verset Ps. 143,9 X

Deus
canticum novum
cantabo tibi ¦
in psalterio decacordo psallam tibi.
Numérotation du verset Ps. 143,10 XI

Qui das9 salutem regibus
9 das Ps-G D30 ΩP Rusch Ed1530 Clementina Weber cum Ps-R ] dat Ps-G ( Edmaior. )
qui redemisti10 David servum tuum11 :
10 redemisti Ps-G (M² K² ΨB V D) D30 Ω ΩP Rusch Clementina] redemit Ps-G, liberas Clm323* (pseud.) |
11 tuum Ps-G (Ψ B V D) D30 Ω ΩP Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] suum Ps-G |
de gladio maligno.
Numérotation du verset Ps. 143,11 

eripe me.
Numérotation du verset Ps. 143,XII 

Et erue12 me de manu filiorum alienorum 13 quorum
12 erue Ps-G (Edmaior.) D30 ΩP Rusch cum Ps-αγ Ps-Moz C] eripe Ps-G (R F I Edminor.), libera Clm343 Ps-R Ps-Med |
13 de manu f. alienorum Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch cum Ps-R ] de man. f. alienigenarum Ps-G, de aquis multis Clm343* (thet.) Ps-R |
os locutum est vanitatem ¦
et dextera
eorum dextera14* iniquitatis.
14 dextera bis D30 ΩP] dextra bis Rusch
Numérotation du verset Ps. 143,12 XIII

Quorum filii sicut novelle15
15 novelle Ps-G ( Q ² W ΦP U G K ² ΨV D ² edd. ) D14 D30 ΩP V Ω Rusch Clementina cum Ps-R ] novella Ps-G
plantationes16 :
16 plantationes Ps-G ( Q ² W ΦP U G ² K V 1 D edd. ) D14 D30 V Ω ΩP Rusch Clementina ] plantationis Clm343 Ps-G cum Ps-R , + stabilitae Clm343* (thet.) Ps-R Ps-Med
in17 iuventute sua.
17 in] a Clm343 (pseud.) Ps-R Ps-Med
Numérotation du verset Ps. 143,XIV 

Filie eorum composite ¦ circumornate ut similitudo templi.
Numérotation du verset Ps. 143,13 XV

Promptuaria
eorum plena ¦ eructantia ex hoc in illud.
Numérotation du verset Ps. 143,XVI 

Oves eorum fetose abundantes in egressibus suis18 ¦
18 egressibus] itineribus Clm343 (pseud.)
Numérotation du verset Ps. 143,14 

boves eorum crasse19.
19 crasse Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch ] crassi Ps-G (M* ΦRGV) cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 143,XVII 

Non est ruina macerie
neque transitus ¦
neque clamor in plateis eorum.
Numérotation du verset Ps. 143,15 XVIII

Beatum
dixerunt
populum cui hec sunt ¦ beatus populus
cuius20 Dominus
20 cuius Ps-G Ps-α Ps-γ Ps-δ Ps-Moz cum LXX (+Sedulius) ] + est Ps-G (D) Clm343* (theta.) Ps-R Ps-Med; cf. LXXX (cod. S)
Deus eius21.
21 eius] eorum Clm343 (pseud.)

Psalmus 143

Numérotation du verset Ps. 143,1 
¶Psalmus David ad GoliamA
A ¶Codd. : (Ps. 143) D30 ΩP Rusch Ps-G | Psalmus… Goliam Ps-G ( I V D ) ΩS Rusch ] David adversus Goliad Ps-G D30 (Goliath), + Vox Christi adversus diabolum D30
interl.| agens de victoria
marg.| PSALMUS  DAVID  AD  GOLIAM. CASSIODORUS. David Christus totus caput et corpus. Arma quibus armatus erat populus iudaicus circumcisio sacrificia et alia visibilia sacramenta. Sed quia lex per ista non potest vivificare ut prementia non ut adiuvantia. In tempore gratie Christus caput et corpus deposuit legis sacramenta et quinque lapides id est ipsam legem quinque scilicet libros Moysi tulit de flumine id est a populo illo qui per flumen significatur quia labitur omne seculum quia ergo in flumine id est in illo populo lapides vacabant inutiles sed ut lex esset utilis David accepit vas pastorale id est gratiam sine qua non potest lex impleri quia plenitudo legis caritas que est ex Spiritu Sancto. Hoc est ergo mittere lapides in vase pastorali quo lac mulgere solebat legi scilicet admiscere gratiam. Sic armatus procedit adversus superbum. Unum lapidem misit quo deiecit superbum quia unitas vincit diabolum. Percussit in fronte quia ex eo loco corporis sui occidit ubi signum Christi non habuit. Deiecto caput gladio eius abstulit quia quando magni eius credunt quos ille in manu habebat unde animas trucidabat contra eum loquuntur et sic caput eius gladio suo inciditur.
marg.| CASSIODORUS. David Goliam Christus occidit diabolum humilitas superbiam Deus enim fit humilis ut superbi qui humiles sanctos dedignarentur sequi hunc saltem velint imitari de sua enim figurali et mystica gloria Christi agit ex qua processit et sua. Agens ergo Deo gratias de sua precatur ut ille veniat qui diabolum vincat et suos fideles liberet. Non insolescit de victoria ut solet homo sed virtuti Dei dat.
marg.| De hac victoria quasi terminum omnium mundanarum rerum sibi fecit propheta non enim post hanc aliquid dicturus est vel de Ecclesie persecutoribus vel erumnis seculi vel penitentia vel lamentatione pia vel Antichristi elatione sed septem reliqui divinis preconiis et celesti letitia pleni sunt ut quasi repulsis nubibus peccatorum serenis mentibus ad laudes Dei perveniatur et quasi completis omnibus quibus humana ignorantia erat instruenda nunc ad sola preconia Dei vacandum est unde spiritualiter sequens psalmus laudatio intitulatur.
marg.| CASSIODORUS. Triumphalis psalmus agit primo de victoria quod David figuraliter vicit Goliam spiritualiter ipse cum aliis sanctis diabolum que tota victoria inde esse dicitur quia Christus de eius semine venit vincere superbiam mundi unde adventum eius precatur. Secundo promittit se victori cantare in novo et Veteri Testamento precans per eum liberari ibi : Deus canticum.
Numérotation du verset Ps. 143,I 
Benedictus
interl.| sit
Dominus
interl.| omnium
Deus meus
interl.| cui me subieci et dedi
qui docet manus meas
interl.| CASSIODORUS. si primo das te Deo tunc illo adiuvante et docente pugnabis
ad prelium ¦
interl.| quod de prope fit
interl.| contra carnem
marg.| QUI  DOCET  MANUS. AUGUSTINUS. Id est qui per Spiritum Sanctum dat mihi dona gratiarum quibus me facit et docet pugnare et procedere ad bellum contra principes tenebrarum et contra carnem cuius desideriis et illi mala proponuntur. Sed vincit ille qui lapidem mittit in lactis exceptorium id est qui gratiam attendit qui Spiritu Dei ducitur. Et quia in pugnando periclitaris dic quod sequitur : misericordia etc.
et1 digitos meos ad bellum.
1 et Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP cum Ps-R ] om. Ps-G
interl.| quod de longe fit
interl.| contra principes tenebrarum
marg.| ET  DIGITOS. AUGUSTINUS. In digito notatur divisio operationis que est in radice veritas ut apostolus ait alii datur per Spiritum sermo sapientie. Alii etc. Quasi alii hoc alii illud sed omnes in eodem Spiritu omnia enim operatur unus atque idem spiritus dividens singulis prout vult.
interl.| et unde mihi hoc
Numérotation du verset Ps. 143,2 
II
Misericordia mea
interl.| in collatis beneficiis
marg.| MISERICORDIA  MEA. CASSIODORUS. Quia prolixum est multas causas explicare breviter singula singulis verbis tangit. Misericordia quando ultimus fratrum in regem unctus est. Refugium quando contra Goliam consilium dedit ut petra deiceret eum cum quo non poterat armis pugnare. Susceptor quando fecit generum regis. Liberator a periculo regie ire. Protector quando in spelunca ius in Saulem accepit post tanta beneficia scit a tali spe non esse cessandum ideo subdit in ipso sperabo vel de futuro quia imperaturus erat populis vel semini suo Christo populos subditos predicit post tanta beneficia non solum se fatetur exiguum sed totum genus humanum beneficiis Dei indignum quia cum despectu et sub admiratione subditur Domine quid est homo etc.
marg.| AUGUSTINUS. Misericordia mea . Quia tu das mihi ut misericors sim et sic vincam quia de nullo alio sic vincitur diabolus inimicus ut de misericordia que in duobus consistit scilicet in dando et dimittendo. Qui enim dimittit et si peccavit dimittetur ei. Qui dat datur ei. De hac dicit Iacobus. Superexaltat misericordia iudicio id est superponitur iudicio quia in quo fuerit inventum opus misericordie et si habverit forte in iudicio quo puniatur unda misericordie quasi aqua peccati ignis extiguitur. In quo non est iniustus Deus nec iudicii veritatem deserit cum talibus ignoscit quia iustitia est ut secundum quod quis fecit aliis fiat ei unde Dominus ait : in qua mensura mensi fueritis ea remetietur vobis ac si diceret : si ignoscis ignosco. Etsi est apud te mensura venie dande invenies apud me mensuram venie accipiende. Et si est apud te mensura retribuendi quod habes invenies apud me mensuram accipiendi quod non habes dimitte ergo et dimitto da et do.
et refugium meum ¦
interl.| turris in tribulatione
susceptor meus
interl.| ne cadam
et liberator meus.
interl.| ne heream in via
Numérotation du verset Ps. 143,III 
Protector meus
interl.| ne feriar
et in ipso2 speravi ¦
2 ipso Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch cum Ps-R ] eo Ps-G (R F)
interl.| in omnibus laboribus et preliis
qui
interl.| ecce caput loquitur nobis vel Pater
subdit3
3 subdit D30 Rusch ] subdis ΩP Ps-G
interl.| vel subdis
populum meum sub me.
Numérotation du verset Ps. 143,3 
IV
Domine
interl.| quasi qui per se nihil per te dignum quid
quid est homo quia innotuisti ei ¦
interl.| AUGUSTINUS. totum quod est inde est quia innotuisti ei
interl.| per assumptam humanitatem
aut
interl.| id est et
filius hominis
interl.| quid est
quia
interl.| per hoc
reputas4 eum.
4 reputas] cogitas Clm383* (pseud.) Ps-Med
interl.| vel estimas
interl.| alicuius pretii
interl.| quod tanti eum facis
marg.| QUIA  REPUTAS. Magnum est quod Deus estimat et tanti facit ut pro eo filium dederit cui etiam fit panis qui est panis angelorum non enim sic estimat hominem Deus ut homo qui carius emit equum quam hominem.
Numérotation du verset Ps. 143,4 
V
Homo
interl.| quem tanti estimas
interl.| et tamen innotuisti ei et estimas eum
interl.| ecce quid per se
vanitati similis {t. 2 : Erfurt, f. 322rb ; facsim., p. 643b} factus est ¦ dies eius sicut umbra pretereunt.
interl.| dum est in nocte est
interl.| CASSIODORUS. videtur sed non habet firmitatem manendi
marg.| VANITATI  SIMILIS  FACTUS. AUGUSTINUS. Quando homo conditus est veritati similis factus est vanitati peccando vana sunt omnia transitoria comparatione semper manentis veritatis.
marg.| AUGUSTINUS. Vanum est quod de sua substantia cadens vanescit ut fumus umbra ita et ipse homo tabescit unde subdit dies eius id est vita eius motoria id est transitoria sic preterit sicut umbra.
interl.| sed o
Numérotation du verset Ps. 143,5 
VI
Domine inclina celos tuos
interl.| contempera hominibus apostolos humiles dicant aliis tuam excellentiam
interl.| quasi talis per se est homo sed ut per te reformetur
marg.| DOMINE  INCLINA. AUGUSTINUS. Humilis David ex persona Ecclesie plenus gratia presumens de Deo pugnans hic invocat adiutorium Dei. Quasi in lucta sumus sed ne deficiamus Domine inclina.
marg.| CASSIODORUS. Domine. Idem aperit quod supra dixit innotuisti quia tunc innotuit quando incarnatus apparuit. INCLINA quia hec nisi inclinata divinitate fieri non poterant inclinati sunt celi quando honor et virtus supernorum ad hominem descendit et forma Dei formam servi suscepti.
et descende ¦
interl.| per eos
interl.| ad nos
interl.| ad notitiam aliorum
tange
interl.| de gratia tua
montes
interl.| elationes terre tumidos gentiles id est superbos
et fumigabunt.
interl.| confitebuntur peccata
Numérotation du verset Ps. 143,6 
VII
Fulgura5
5 fulgura Ps-G ( M ² ΦV G* ΨB² V edd. ) D30 Ω ΩP Rusch ] fulgora Ps-G, corrusca Ps-R
interl.| vel fulgora
interl.| ecce bellum Christi contra diabolum
interl.| contra eos autem qui conspirant contra te fulga coruscationem crebresce miraculis et territi nihil audebunt
coruscationem6
6 coruscationem Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch ] coruscationes tuas Clm383* (pseud.) Ps-G (I) cum Ps-R Ps-Med
interl.| vel : coruscationes
et dissipabis eos ¦
interl.| ab invicem
emitte
interl.| in fine autem
sagittas tuas
interl.| verba tua
et conturbabis eos.
interl.| ad penitentiam
Numérotation du verset Ps. 143,7 
VIII
Emitte manum tuam
interl.| Christum
de alto
interl.| Dominus in tuba Dei descendet de celo
marg.| EMITTE  MANUM. CASSIODORUS. Ad Patrem verba convertit emitte manum id est Christum de alto ubi cum Patre ut carnem induat.
marg.| AUGUSTINUS. Vel de secundo adventu agit in persona Ecclesie. Quasi ita fac modo. Emitte manum tuam de alto id est Christum de celo ad iudicium veniet enim Dominus in voce angeli et in tuba Dei descendet de celo deinde ex persona Ecclesie subdit : Eripe me scilicet per eam manum. Et libera etc. ut in littera.
eripe7 me et libera me de aquis multis ¦
7 eripe] et praem. Clm343* (thet.)
interl.| he sunt aque contradictionis
interl.| AUGUSTINUS. populis foris vel intus oppugnantibus
et8 de manu
8 et Ps-G (Q* ΦRG K ΨB V D ) D30 Ω ΩP Ed1455 Rusch Ed1530 ] om. Ps-G
interl.| quid est de aquis de manu filiorum
filiorum alienorum.
interl.| qui adverso patre diabolo nati sunt
Numérotation du verset Ps. 143,8 
IX
Quorum os locutum est vanitatem ¦
interl.| exaggerat eorum malitiam unde addit et dexteram
et dextera eorum dextera iniquitatis.
interl.| id est dextera eorum est sinistra
Numérotation du verset Ps. 143,9 
X
Deus
interl.| AUGUSTINUS. quid tu inter eos in vase pastorali habens quinque lapides
canticum novum
interl.| novi hominis novi testamenti
cantabo tibi ¦
interl.| AUGUSTINUS. in lege decem preceptorum cantabo tibi canticum novum quia plenitudo legis caritas qua qui caret portare potest psalterium psallere non potest
marg.| DEUS  CANTICUM. CASSIODORUS. Secunda pars ubi quasi ille quem precabatur victor etliberator venerit ei se cantare in Novo Testamento et veteri promitttit et ab eo precatur liberari ab his qui beatitudinem putant in terrenis.
marg.| CANTICUM. AUGUSTINUS. Hoc alio nomine significat legem quam per quinque lapides significavit.
in psalterio {t. 2 : Erfurt, f. 322va ; facsim., p. 644ª} decacordo psallam tibi.
interl.| strepitus aquarum non facit obmutescere
Numérotation du verset Ps. 143,10 
XI
Qui das9 salutem regibus
9 das Ps-G D30 ΩP Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina Weber cum Ps-R ] dat Ps-G ( Edmaior. )
interl.| montibus iam fumigantibus
qui redemisti10 David servum tuum11 :
10 redemisti Ps-G (M² K² ΨB V D) D30 Ω ΩP Ed1455 Rusch Clementina] redemit Ps-G, liberas Clm323* (pseud.)
11 tuum Ps-G (Ψ B V D) D30 Ω ΩP Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] suum Ps-G
interl.| totum Christum caput et corpus
de gladio maligno.
interl.| AUGUSTINUS. quia est et benignus gladius quo Deus loquitur veritatem malignus quo illo loquuntur vanitatem
marg.| GLADIO. AUGUSTINUS. Quas superius dixit aquas ipsum hic dicit gladium unde et hic subdit quod ibi. Et erue me de manu filiorum alienorum.
marg.| MALIGNO. AUGUSTINUS. De quo lingua eorum gladius acutus. Est et benignus gladius de quo Dominus ait : non veni pacem mittere sed gladium. Hic est gladius bis acutus utroque acumine prepotens scilicet veteris et novi testamenti quo omnis putredo a membris Christi abscinditur.
Numérotation du verset Ps. 143,11 
eripe me.
Numérotation du verset Ps. 143,XII 
Et erue12 me de manu filiorum alienorum 13 quorum
12 erue Ps-G (Edmaior.) D30 ΩP Rusch cum Ps-αγ Ps-Moz C] eripe Ps-G (R F I Edminor.), libera Clm343 Ps-R Ps-Med
13 de manu f. alienorum Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch cum Ps-R ] de man. f. alienigenarum Ps-G, de aquis multis Clm343* (thet.) Ps-R
interl.| hac repetitione detestabiliores iniquos reddit
os locutum est vanitatem ¦
interl.| quia terrena sunt beatitudo
et dextera
interl.| quia terrena pro dextera habent
eorum dextera14* iniquitatis.
14 dextera bis D30 ΩP] dextra bis Rusch
Numérotation du verset Ps. 143,12 
XIII
Quorum filii sicut novelle15
15 novelle Ps-G ( Q ² W ΦP U G K ² Ψ B² V D ² edd. ) D14 D30 ΩP V Hi Ω Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R ] novella Ps-G
interl.| vel : novella
interl.| vel novelle stabilite
marg.| QUORUM  FILII. Hic qui sint alieni et que illorum dextera iniquitatis et qualiter locuti sunt vanitatem exponit.
marg.| AUGUSTINUS. Felicitatem eorum enumerat hec est dextera eroum hec est vanitas quam loquuntur dum hec dicunt beatitudinem.
marg.| CASSIODORUS. Quorum filii . Vel mystice hec possunt intelligere ab illo loco. Et agit de erroribus malorum et heresibus heresiarcharum et pessimis cogitationibus ostendens eos esse hereticos de quibus etiam quedam ad litteram exponuntur sic. Quorum scilicet predictorum filii sunt sicut novelle plantationis in iuventute sua id est filii eorum sunt sicut novella plantatio. Qui non de apostolis fundati sed de perversitate novitatis. Post mala ipsorum nunc et bona accusat.  FILII pravo dogmate generati qui non antiquis ritibus patrum viguerunt sed novis erroribus pullulaverunt.
plantationes16 :
16 plantationes Ps-G ( Q ² W ΦP U G ² K V 1 D edd. ) D14 D30 V Hi Ω ΩP Ed1455 Rusch Clementina ] plantationis Clm343 Ps-G cum Ps-R , + stabilitae Clm343* (thet.) Ps-R Ps-Med
interl.| vel plantationis
in17 iuventute sua.
17 in] a Clm343 (pseud.) Ps-R Ps-Med
Numérotation du verset Ps. 143,XIV 
Filie eorum composite ¦ circumornate ut similitudo templi.
Numérotation du verset Ps. 143,13 
XV
Promptuaria
interl.| vel : cellaria a
a Ps-α
eorum plena ¦ eructantia ex hoc in illud.
Numérotation du verset Ps. 143,XVI 
Oves eorum fetose abundantes in egressibus suis18 ¦
18 egressibus] itineribus Clm343 (pseud.)
marg.| FILIE que non habent vires constantie.   Composite : non natura pulchre sed ab hominibus ;   composite he filie sunt cogitationes vel predicationes eorum que non habent veram Ecclesiam sed similitudinem.   Promptuaria : corda diversis rebus facta, unde pessimas eructuationes exalant que fetent.
Numérotation du verset Ps. 143,14 
boves eorum crasse19.
19 crasse Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch ] crassi Ps-G (M* ΦRGV) cum Ps-R
interl.| vel : crassi
Numérotation du verset Ps. 143,XVII 
Non est ruina macerie
interl.| vel sepis
neque transitus ¦
interl.| vel exitus
neque clamor in plateis eorum.
interl.| nullus tumultus sed pax quieta
interl.| sed quia
Numérotation du verset Ps. 143,15 
XVIII
Beatum
interl.| non hoc arguo
dixerunt
interl.| filii alieni
populum cui hec sunt ¦ beatus populus
interl.| quid tu David dicis
cuius20 Dominus
20 cuius Ps-G Ps-α Ps-γ Ps-δ Ps-Moz cum LXX (+Sedulius) ] + est Ps-G (D) Clm343* (theta.) Ps-R Ps-Med; cf. LXXX (cod. S)
interl.| voluntate
Deus eius21.
21 eius] eorum Clm343 (pseud.)
interl.| potestate
marg.| EX  HOC  IN  ILLUD instabiles quia non habent radicem veritatis.   Oves ad litteram quia vult eos ostendere caducis rebus herere. Quasi diceret peculium eorum fetosum cum ipsi fide steriles unde mystice discipuli eorum he oves sunt fetose quia ipsi alios plures in errore generant.   In egressibus non in ingressibus quia totum bonum quod habere videntur ab eis egreditur cito perituris.   Boves non labore macri sed otio pingues ut his qui affluunt divitiis cum ipsi sint a veritate ieiuni. Vel mystice boves magistri terrenis affluunt.   Maceria que de solis saxis in hortis vel vineis sed nec ipsa ruit illis adeo prosperi. Nec   transitus nec   clamor turbidus interrumpit quietem eorum. Vel mystice maceria ars philosophorum que non potest destrui ut transeant iusti nec clamor Dei qui in angusta via que ducit ad vitam est in plateis eorum id est in lata via eorum que ducit ad mortem.   beatum dixerunt . Non inde reprehendit quia his abundant sed quia pro dextera habent id est pro beatitudine et hec est vanitas quam locuti sunt his et Abraham et Isaac et Iacob abundavit felicitas est sinistra id est temporalis mortalis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 143), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_143)

Notes :