Glossa ordinaria

Psalmus 96

Numérotation du verset Ps. 96,1 

¶ Psalmus ipsi David
¶Codd. : (Ps. 96) D30 P748 Ω F ΩP Ω R Rusch Ps-G ; def. Hi (Ps. 96, 9-12)
quando terra eius restituta est ei.
¶Codd. : (Ps. 96) D30 ω² Ω R Rusch Ps-G | Psalmus ipsi... ei Ω R ( om. ipsi) Rusch ] Huic David quando terra eius restituta est Ps-G D30 (eius terra) , Psalmus David quando terra est restituta Ω R
Numérotation du verset Ps. 96,I 

Dominus
regnavit
exultet terra ¦
letentur insule
multe.
Numérotation du verset Ps. 96,2 II

Nubes et caligo
in circuitu eius ¦ iustitia et iudicium
correctio sedis eius1.
1 eius ω² ² ( sec. m. )] tuus ω² *
Numérotation du verset Ps. 96,3 III

Ignis ante ipsum2
2 ipsum] om. Ω R
precedet ¦ et inflammabit3 in circuitu
3 inflammabit D30 ² ( in ras. ) Ω Rusch Ps-G ] inflammavit Ps-G (F Q k)
inimicos eius.
Numérotation du verset Ps. 96,4 IV

Illuxerunt4*
4 Illuxerunt Ps-GB* V D*) Ω M ΩS* Ω F ω² Clementina cum Ps-R ] Alluxerunt Ps-GB² V D²) D30 P748 ΩS² ΩP Ω R Rusch Ed1530
fulgura eius
orbi terre ¦
vidit
et commota
est
terra.
Numérotation du verset Ps. 96,5 V

Montes
sicut cera fluxerunt a facie Domini ¦
a facie Domini omnis terra5.
5 terra Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ω² Rusch cum Ps-R ] terre Ps-G
Numérotation du verset Ps. 96,6 VI

Annuntiaverunt6
6 Innuntiaverunt cacogr. ω²
celi iustitiam eius ¦
et viderunt
omnes populi gloriam eius.
Numérotation du verset Ps. 96,7 VII

Confundantur omnes qui adorant sculptilia ¦
et7 qui gloriantur in simulacris suis.
7 et Ps-GB V D) D30 Ω ω² Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G
Numérotation du verset Ps. 96, VIII 

Adorate eum
omnes angeli eius ¦
Numérotation du verset Ps. 96,8 

audivit et8 letata est
8 et D30 Ω ω² Rusch Ps-G ] om.
Sion.
Numérotation du verset Ps. 96,IX 

Et exultaverunt filie Iudee ¦
propter
iudicia tua Domine.
Numérotation du verset Ps. 96,9 X

Quoniam
tu Dominus altissimus
super omnem terram ¦
nimis
exaltatus es9
9 exaltatus Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ω² Rusch cum Ps-R ] superexaltatus Ps-G
super omnes deos.
Numérotation du verset Ps. 96,10 XI

Qui
diligitis Dominum odite malum ¦
custodit Dominus10 animas
10 Dominus Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ω² Ω Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G
sanctorum suorum11 de manu peccatoris12
11 sanctorum Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ω² Rusch cum Ps-R ] servorum Ps-G (Q ΨB) cum Ps-R ; cf. Ps. 33, 23 | suorum] om. Ω R (hapax) |
12 peccatoris Ps-G Ω M Ω F ΩS ΩP Ω R Rusch Cor2 (grecus) LXX ( Alexandrinus : αμαρτ Ω Λ ου] peccatorum Ps-G ( F G W Φ GVP U G K ) P748 Cor2 ( P15554 ) ( PECCATORUM : secundum hebreum [מִיַּד רְשָׁעִים] et Ieronimus et antiq.; grecus PECCATORIS sed primus standum) ; cf. LXX (; cf. Rahlfs : ἁμαρτ Ω Λ ῶν) |
liberabit eos13 14.
13 liberabit D30 * ω² Ω Rusch ] liberavit Ps-G ( F Q* Φ RG G Ψ B D ) D30 ² |
14 <divisio.> malum ¦... suorum D30 ω² , malum’... s. ¦ |
Numérotation du verset Ps. 96,11 XII

Lux
orta est iusto ¦ et rectis corde
letitia.
Numérotation du verset Ps. 96,12 XIII

Letamini
iusti in Domino ¦
et confitemini
memorie sanctificationis eius.

Psalmus 96

Numérotation du verset Ps. 96,1 
A ¶Codd. : (Ps. 96) D30 P748 Ω F ΩP Ω R Rusch Ps-G ; def. Hi (Ps. 96, 9-12)
interl.| id est Christo cuius laudem et victoriam continet
marg.| PSALMUS  IPSI  DAVID. Ad litteram illud tangit hic quod mortuo Absalom1 iniquo filio David qui vivens patrem persequebatur David restituta est terra et in pace regnavit de quo hic non agitur sed potius de significato.
1 Absalom] scrips., Absolon Rusch
marg.| AUGUSTINUS. David Christum significat quem iniqui filii id est Iudei crucifixerunt atque regnum abiuraverunt ei. Sed restituta est terra ei quando Iudea que crucifixerat credidit et apostoli qui titubaverant sunt confirmati sed et alie oves de gentibus sunt adducte. Vel restituta est terra cum caro eius resurrexit post quam resurrectionem hec omnia que hic cantantur facta sunt.
marg.| AUGUSTINUS. Previdentes in spiritu hec gavisi sunt prophete et si posset fieri vellent et impleta videre unde : multis regis et prophete voluerunt videre que vos videtis etc. Magna ergo letitia presentes implentur in hoc psalmo qui de promissis restitutionis terre intitulatur palato namque fidei dulce sapit mel divine promissionis.
marg.| CASSIODORUS. Quartus psalmus de primo adventu quo mundus liberatus est.
marg.| CASSIODORUS. Describit primo virtutes Domini et ostendit omnia restituta ei et arguit idolatras.
quando terra eius restituta est eiB.
B ¶Codd. : (Ps. 96) D30 ω² Ω R Rusch Ps-G | Psalmus ipsi... ei Ω R ( om. ipsi) Rusch ] Huic David quando terra eius restituta est Ps-G D30 (eius terra) , Psalmus David quando terra est restituta Ω R
interl.| id est Iudea credidit vel caro eius resurrexit
Numérotation du verset Ps. 96,I 
Dominus
interl.| qui spretus et occisus
regnavit
interl.| rex esse innotuit
marg.| DOMINUS  REGNAVIT. CASSIODORUS. Videns propheta superstitiones mundi abundare ante Christi resurrectionem opponit Dominus regnavit.
marg.| AUGUSTINUS. quis ergo altus colendus est ? quasi nullus. Inde exultet terra . Quid remanet idolis ? Quasi nihil :   insule totius mundi Ecclesie   multe, non omnes propter hereticorum conventus.
marg.| CASSIODORUS. Inde qualis sit Dominus primo adventu dicit nubes et caligo . Impii qui ceci sunt, nubilosus et caliginosus quibus nulla claritate spledet. Sed bonis.   iustitia et iudicium . Qui correcti sunt sedes eius. Ante adventum eius ignis precedet quia impii pro predicatione prophetarum ira succensi de nece eorum tractaverunt et ad indignationem inflammati in circuitu quia multi cum pauci essent predicatores.
exultet terra ¦
interl.| ideo vel inde
letentur insule
interl.| qui habitant in insulis
interl.| vel Ecclesie que in medio temptationum stant
marg.| INSULE. AUGUSTINUS. Ecclesia quia circumlatrantur fluctibus temptationum. Et sicut insula circumstrepentibus fluctibus tunditur sed non frangitur ita Ecclesia per totum orbem dilatata persecutiones infidelium patitur sed non vincitur.
multe.
interl.| non omnes
Numérotation du verset Ps. 96,2 
II
Nubes et caligo
interl.| impiis
marg.| NUBES  ET  CALIGO. AUGUSTINUS. Impiis qui eum non intellexerunt.  IUSTITIA  ET  IUDICIUM fidelibus.
in circuitu eius ¦ iustitia et iudicium
interl.| bonis de quibus iustitia quia ex fide iustificati sunt. Et iudicium quia et de eis id est per eos ipse iudicat
correctio sedis eius2.
2 eius ω² ² ( sec. m. )] tuus ω² *
Numérotation du verset Ps. 96,3 
III
Ignis ante ipsum3
3 ipsum] om. Ω R
interl.| caritas. Sicut gladius
interl.| ignem veni mittere in terram et quid volo nisi etc. Gladius separat ignis urit antequam in eis sedeat ignis Spiritus procedit
marg.| IGNIS  ANTE  IPSUM. AUGUSTINUS. Quasi correcti sunt sedes Dei ante vero quam in eis sedeat Deus ignis Sancti Spiritus procedit quod ita ait : Ignis caritatis precedet ante ipsum. Iste est bonus ignis sicut et ille gladius bonus de quo Dominus : Non veni mittere pacem sed gladium. Et hic est gladius Verbi Dei qui separat carnali affectu male coniunctos. Ignis vero urit et inflammat inimicos eius in circuitu id est per totum ardet mundum quod contra eum est quo consumpto apparuerunt fulgura unde subdit alluxerunt. Vel ita de duplici igne agit qui erit ante secundum adventum Christi scilicet ignis caritatis qui ardebit in bonis et ignis ire et invidie qui malos consumet ultimus autem ignis in quem mittendi sunt mali non ante sed post eum erit iste vero preit qui est pena malorum et salus bonorum cum enim Christus predicatur irascitur pravus patitur iustus. Ira adversarium velut ignis comedit qui tamquam facula consumitur lignum autem viride permanet id est iustus qui ardet caritate. Inimici enim qui idola colebant incenduntur si mali sunt ad consumptionem si boni ad reparationem.
{t. 2 : Erfurt, f. 290ra ; facsim., p. 579ª} precedet ¦ et inflammabit4 in circuitu
4 inflammabit D30 ² ( in ras. ) Ω Rusch Ps-G ] inflammavit Ps-G (F Q k)
interl.| id est per totum orbem
inimicos eius.
interl.| ardet quod contra Deum est quo consumpto apparuerunt fulgura. Et hoc est
Numérotation du verset Ps. 96,4 
IV
Illuxerunt5*
5 Illuxerunt Ps-GB* V D*) Ω M ΩS* Ω F ω² Ed1455 Clementina cum Ps-R ] Alluxerunt Ps-GB² V D²) D30 P748 ΩS² ΩP Ω R Rusch Ed1530
interl.| insuper
fulgura eius
interl.| miracula
marg.| ALLUXERUNT  FULGURA. AUGUSTINUS. Nubes viluerunt forma humana, sed fulgor mirandus in verbis vel factis eorum apparuit, et inde   mota est terra .
orbi terre ¦
interl.| toti mundo
vidit
interl.| corde
et commota
interl.| territa
est
interl.| inde
terra.
interl.| que idola colebat
Numérotation du verset Ps. 96,5 
V
Montes
interl.| superbi omnis altitudo contra Deum
sicut cera fluxerunt a facie Domini ¦
interl.| ignis fuit Deus duris mollificans eorum corda ad fidem
marg.| FLUXERUNT. AUGUSTINUS. Et si non modo credit paganus tamen victus et.
a facie Domini omnis terra6.
6 terra Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ω² Rusch cum Ps-R ] terre Ps-G
interl.| etiam gentium
Numérotation du verset Ps. 96,6 
VI
Annuntiaverunt7
7 Innuntiaverunt cacogr. ω²
interl.| quis fidelium tacet Christum
celi iustitiam eius ¦
interl.| predicatores omnes quorum cor sursum est
et viderunt
interl.| corde
omnes populi gloriam eius.
Numérotation du verset Ps. 96,7 
VII
Confundantur omnes qui adorant sculptilia ¦
marg.| CONFUNDANTUR. Hoc iam factum est.
marg.| AUGUSTINUS. Cessat enim iam idolatria et erubescant qui adorant lapides quia mortui.
et8 qui gloriantur in simulacris suis.
8 et Ps-GB V D) D30 Ω ω² Ed1455 Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G
interl.| que non habent spiritum
Numérotation du verset Ps. 96, VIII 
Adorate eum
interl.| AUGUSTINUS. Noster Deus qualis quem et angeli adorant uni Deo convenit adoratio non etiam angelis nedum idolis vel demonibus
marg.| ADORATE. AUGUSTINUS. Cessat ergo adoratio angelorum sed adorant. Ipsi mali angeli volunt adorari boni adorant nec se permittunt adorari. Vel saltem hoc exemplo idolatrie cessent.
omnes angeli eius ¦
Numérotation du verset Ps. 96,8 
audivit et9 letata est
9 et D30 Ω ω² Rusch Ps-G ] om. Ed1455
interl.| quasi annuntiabunt celi et adorabunt angeli et Sion audivit etc.
marg.| AUDIVIT  ET  LETATA . CASSIODORUS. Secundo post restaurationem terre omnimoda exultatio quam nec persecutio interrumpat ostenditur.
Sion.
interl.| Ecclesia Iudee
marg.| Audivit Sion quod angeli eum adorant quod annuntiaverunt celi iustitiam et viderunt omnes populi gloriam eius et quod confunduntur adoratores idolorum et inde   letata est . Iudea enim prius credebat se solam pertinere ad Christum sed iam de sociis gentibus letatur ut de Cornelio fratres gavisi sunt quem Petrus baptizavit.
Numérotation du verset Ps. 96,IX 
Et exultaverunt filie Iudee ¦
interl.| Christi qui de Iuda
interl.| quod cecitas contigit in Israel
marg.| ET  EXULTAVERUNT. AUGUSTINUS. Audierunt apostoli qui erant in Iudea fratres quia gentes receperunt verbum Dei et letati sunt et magnificabant Deum.
propter
interl.| «quia non est personarum acceptor Deus»a sed omnes accipit qui ad eum veniunt
a Act. 10, 34.
iudicia tua Domine.
Numérotation du verset Ps. 96,9 
X
Quoniam
interl.| que illa iudicia
tu Dominus altissimus
interl.| potentia
super omnem terram ¦
interl.| non Iudeorum tantum Deus sed et gentium
nimis
interl.| O Christe
interl.| expositio
exaltatus es10
10 exaltatus Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ω² Rusch cum Ps-R ] superexaltatus Ps-G
interl.| quia equalis Patri
interl.| secundum opera
super omnes deos.
interl.| non modo super malos sed et bonos homines et angelos
marg.| TERRAM  DEOS. AUGUSTINUS. Per terram et deos peccatores et iustos accipe. Vel terrenis et celestibus significat eum imperare.
Numérotation du verset Ps. 96,10 
XI
Qui
interl.| interl.|et cum talis ergo||
diligitis Dominum odite malum ¦
interl.| interl.|diabolum cum quo non diligitur Deus. Nemo enim potest duobus dominis servire||
custodit Dominus11 animas
11 Dominus Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ω² Ω Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G
interl.| interl.|et si corpora moriuntur||
interl.| interl.|animam autem non possunt occidere||
marg.| marg.| CUSTODIT  DOMINUS.AUGUSTINUS.Si cum ceperis odisse malignum subsequantur persecutiones ne timeas quia custodit Dominus animas sanctorum suorum de quibus tollendis est ultimum genus persecutionis.||
sanctorum suorum12 de manu peccatoris13
12 sanctorum Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ω² Rusch cum Ps-R ] servorum Ps-G (Q ΨB) cum Ps-R ; cf. Ps. 33, 23 | suorum] om. Ω R (hapax)
13 peccatoris Ps-G Ω M Ω F ΩS ΩP Ω R Rusch Cor2 (grecus) LXX ( Alexandrinus : αμαρτ Ω Λ ου] peccatorum Ps-G ( F G W Φ GVP U G K ) P748 Cor2 ( P15554 ) ( peccatorum : secundum hebreum [מִיַּד רְשָׁעִים] et Ieronimus et antiq.; grecus   peccatoris sed primus standum) ; cf. LXX (; cf. Rahlfs : ἁμαρτ Ω Λ ῶν)
interl.| interl.|diaboli||
liberabit eos14 15.
14 liberabit D30 * ω² Ω Rusch ] liberavit Ps-G ( F Q* Φ RG G Ψ B D ) D30 ² Ed1455
15 <divisio.> malum ¦... suorum D30 ω² , malum’... s. ¦
interl.| interl.| AUGUSTINUS.quod si forte quereris te perdere lucem istam ne cures quia vera lux est tibi hoc est||
Numérotation du verset Ps. 96,11 
XII
Lux
interl.| fidei
orta est iusto ¦ et rectis corde
quibus per omnia placet Deus
letitia.
marg.| LETITIA. AUGUSTINUS. Non enim vere in miseria sunt sancti spe iam salvi.
interl.| ergo
Numérotation du verset Ps. 96,12 
XIII
Letamini
interl.| per spem
iusti in Domino ¦
interl.| non in mundo in quo pressure
et confitemini
interl.| letati
interl.| AUGUSTINUS. id est laudate eum quia memor fuit sanctificare vos quia nisi vellet non gauderetis in illo
memorie sanctificationis {t. 2 : Erfurt, f. 290rb ; facsim., p. 579b} eius.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 96), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_96)

Notes :