Glossa ordinaria

Psalmus 119

Numérotation du verset Ps. 119,1 

¶Canticum graduum.
¶¶Codd. : (Ps. 119) D30 Ω F Rusch Ps-G | gr + Vox Christi in passione ad Patrem de Iudeis D30
Numérotation du verset Ps. 119,I 

Ad Dominum cum tribularer
clamavi ¦
et exaudivit me.
Numérotation du verset Ps. 119,2 II

Domine libera animam meam a labiis iniquis ¦
et1 a lingua dolosa.
1 et Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω F Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G
Numérotation du verset Ps. 119,3 III

Quid detur tibi
aut2 quid apponatur tibi ¦
2 aut Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω F Rusch Edmaior.cum Ps-R] et Ps-G (F L) Edminor.
ad
linguam dolosam ?
Numérotation du verset Ps. 119,4 IV

Sagitte potentis acute ¦
cum carbonibus
desolatoriis. 3
3 vv. III-IV inv. Ω F
Numérotation du verset Ps. 119,5 V

Heu mihi
quia incolatus meus
prolongatus est’
habitavi
cum habitantibus4
4 habitantibus Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω F Rusch cum Ps-R ] habitationibus Ps-G (L F)
Cedar ¦ 5
5 Cedar] Caedar Ps-G ( R F I M W U ) Φ D30 *
Numérotation du verset Ps. 119,6 

multum
incola fuit anima mea.
Numérotation du verset Ps. 119,7 VI

Cum his
qui oderunt6
6 oderunt plerique codd., edd oder’t D30 Ω F,oderant Ps-G ( R F L Φ RGVP*) cum Ps-αδ Ps-Moz
pacem eram pacificus ¦ cum loquebar illis impugnabant me gratis.

Psalmus 119

Numérotation du verset Ps. 119,1 
¶Canticum graduumA.
A ¶¶Codd. : (Ps. 119) D30 Ω F Rusch Ps-G | gr + Vox Christi in passione ad Patrem de Iudeis D30
interl.| quia spirituales gradus sunt
marg.| CANTICUM  GRADUUM. AUGUSTINUS. Beatitudinem quam superior psalmus unita varietate meritorum cantavit isti sequentes psalmi ordinatis quindecim gradibus tam psalmorum quam meritorum in sacramentum veteris et novi testamenti explicant. Septenarius ad vetus propter sabbatum. Octonarius ad novum patres namque veteris testamenti hebdoadi id est septenario serviebant. Observabant enim septimum diem id est sabbatum. Septimam septimanam. Septimum mensem. Septimum annum et septimum annum septime decadis qui iubileus dicitur. Patres vero novi testamenti ogdoadi serviunt id est octonario quia servant octavam diem que dominica dicitur et octavas nostrum et octavam resurrectionis exspectant. Ideoque per octonarium et septenarium duo testamenta signantur unde Salomon. Da partes septem necnon et octo. Quindecim ergo graduum fit distinctio ut per hoc significetur duorum testamentorum doctrina in his gradibus contineri. Et sunt hic quindecim gradus sicut in templo Salomonis totidem erant gradus quibus ascendebatur in templum quod est figura celestis templi ad quod his gradibus ascenditur hec est scala Iacob.
marg.| AUGUSTINUS. In scalis enim vidit Iacob angelos ascendentes et descendentes. Hi sunt spirituales doctores qui per hos meritorum gradus quasi per quasdam inter scalaria ascendendo proficiunt usque ad intellectum spiritualium. Et quasi descendentes parvulis se contemperant non cadentes. Cadit enim qui deficit descendit qui se contemperat parvulis. Cecidit Adam per superbiam intumescens descendit Christus per misericordiam parvulis condescendens. Sic et sui per humilitatem descendunt non per superbiam cadunt unde apostolus. Sive enim mente excedimus Deo sive sobrii sumus vobis etc. His ergo gradibus in offenso pede mentis ascenditur atque descenditur.
marg.| AUGUSTINUS. Canticum graduum . Graduum nomen ambiguum apud nos quia gradus dicimus ascendentium et descendentium. Apud grecos certum quod ascendentium tantum sunt gradus. Ascendens ergo iustus loquitur. Ascensus fit in corde unde alibi : «Ascensiones in corde suo disposuit a convalle plorationis» in illud quod oculus non vidit et in cor hominis non ascendit per Verbum caro factum quod descendit ut per ipsum nos ascenderemus Verbum enim caro factum bibens calicem passionis factum est nobis vallis plorationis manens apud Deum est mons ascensionis. Sic enim descendit ad te ut maneret apud se descendit ad te ut fieret tibi vallis plorationis. Mansit in se ut esset tibi mons ad quem ascenderes. Ab exemplo ergo humiliationis eius ascendatur ad voluntatem et altitudinem deitatis ipsius.
marg.| AUGUSTINUS. Primus gradus a malis seculi exire et universe vanitati renuntiare.
marg.| CASSIODORUS. Initium profectus est carnalia vitia relinquere et Domino supplicare unde in veteri lege quando emebatur mancipium gentile radebantur ungues ius et capilli tondebantur quia oportet vanitatem quamque exuere ut Dei obsequio mancipetur.
marg.| CASSIODORUS. Hic abrenuntiatione seculi quibusdam gradibus meritorum ad perfectam et eternam pervenitur caritatem que in summo locata est.
marg.| CASSIODORUS. Primo ascendere incipiens quia multos invenit obsistentes a linguis eorum petit liberari. Secundo de permixtione malorum conqueritur ibi : Heu mihi .
Numérotation du verset Ps. 119,I 
Ad Dominum cum tribularer
interl.| peccatis
clamavi ¦
interl.| ut me educeret
et exaudivit me.
interl.| constituendo ad gradus ascendendi ubi orat contra linguas detrahentium dicens
interl.| iam ergo o
Numérotation du verset Ps. 119,2 
II
Domine libera animam meam a labiis iniquis ¦
interl.| hec converso mox occurrunt unde primus homo corruit
interl.| que iniqua suadent
marg.| DOMINE  LIBERA. Cum incipit homo ascendere id est cum cogitat proficere contempto seculo soli herens Deo incipit pati linguas adversantium id est detrahentium et quod gravius quasi consulendo a salute avertentium has qui non patitur nondum proficere conatur. Ascensurus ergo primo contra eas precatur Domine libera.
et1 a lingua dolosa.
1 et Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω F Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G
interl.| que specie consulendi nocet
Numérotation du verset Ps. 119,3 
III
Quid detur tibi
interl.| sed quasi exercens istum dicit ei Dominus
aut2 quid apponatur tibi ¦
2 aut Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω F Rusch Edmaior.cum Ps-R] et Ps-G (F L) Edminor.
interl.| quo scilicet te munias
marg.| QUID  DETUR  TIBI. CASSIODORUS. More nimis cogitantis hesitat et querit remedium.   Quid tibi detur aut quid apponatur  ? Duo verba posuit dari et apponi. Sagitte dantur in azyma carbones apponuntur quasi in consolationem.
ad
interl.| id est contra
linguam dolosam ?
interl.| que iniqua suadet
Numérotation du verset Ps. 119,4 
IV
Sagitte potentis acute ¦
interl.| verba Dei
interl.| subiecit sue interrogationi ipse vel Dominus dicens
marg.| SAGITTE. AUGUSTINUS. Verbis Dei sagittatur cor ad amorem Dei ut fiat in eo vulnus amoris non livoris unde vulnerasti cor meum caritate. Carbones vero sunt exempla iniquorum conversorum ad Deum qui bene dicuntur carbones qui de mortuis reviviscunt igne caritatis calefacti et suo exemplo alios accendunt ut vivant hi bene post sagittas apponuntur quia post exhortationem verborum exemplis agendum est ut quod verbis accepit credat se posse cum multi delicati etiam femine iam impleverunt et si multum peccaverunt eo amplius amaverunt hec exempla vastando ad desolationem ducunt carnales cogitationes et seculares amores ut sit purus locus edificio Dei.
cum carbonibus
interl.| exemplis conversorum ad Deum
desolatoriis. 3
3 vv. III-IV inv. Ω F
interl.| vel vastatoriis quod est idem
Numérotation du verset Ps. 119,5 
V
interl.| quasi accepi sagittas et carbones sed adhuc inter malos sum et ideo
marg.| HEU  MIHI. CASSIODORUS. Secundo de incolatur et permixtione malorum conqueritur sed in area ubi multa palea premitur videns ergo multa mala que ante non viderat clamat heu mihi. Nulli homini apparent mali nisi factus sit bonus. Cum enim crevit herba et fructum fecit apparuerunt zizania.
quia incolatus meus
interl.| AUGUSTINUS. peregrinatio huius seculi
prolongatus est’
marg.| PROLONGATUS. CASSIODORUS. Et si breve tempus desiderio nimio longum videtur.
habitavi
interl.| AUGUSTINUS. cur inde gemis quia non cum bonis
cum habitantibus4
4 habitantibus Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω F Rusch cum Ps-R ] habitationibus Ps-G (L F)
interl.| vel : tabernaculis |a
a Ps-H.
Cedar ¦ 5
5 Cedar] Caedar Ps-G ( R F I M W U ) Φ D30 *
interl.| tenebre
marg.| CEDAR. CASSIODORUS. Filius Ismaelis unde Saraceni descenderunt qui verius ab Agar dicerentur Agareni, sed a Sara digniori, et libera sibi nomen vendicaverunt quorum uterque in tabernaculis legitur habitasse.
marg.| CASSIODORUS. Tabernacula Ismael recte Cedar dicta sunt Cedar ad Ismael pertinet.
marg.| AUGUSTINUS. Isaac ergo cum Ismael est id est sprirituales cum carnalibus filiis ancille a quibus et patiuntur.
marg.| AUGUSTINUS. Vel, secundum interpretationem nominis, Cedar enim interpretatur tenebre, et est :   cum habitantibus Cedar id est   cum habitantibus tenebras. Sed non est obscuratus ab eis. Et est idem sensus. Per hoc notatur quia non est dimittenda unitas, si nunc mali a bonis non possunt separari, ferendi sunt.
Numérotation du verset Ps. 119,6 
multum
interl.| cum malis et diu
interl.| cur cum illis doles esse
interl.| quia multum incola etc.
incola fuit anima mea.
marg.| ANIMA. AUGUSTINUS. Ne putes corporalem peregrinationem a Deo anima peregrinatur si terram amat.
Numérotation du verset Ps. 119,7 
VI
Cum his
interl.| habitavi cum habi<tantibus> vel cum tabernaculis ce<li> et te<rre>
qui oderunt6
6 oderunt plerique codd., edd oder’t D30 Ω F,oderant Ps-G ( R F L Φ RGVP*) Ed1455 cum Ps-αδ Ps-Moz
interl.| qui conscindunt unitatem catholicam
pacem eram pacificus ¦ cum loquebar illis impugnabant me gratis.
interl.| CASSIODORUS. Servans unitatem non iratus non turbulentus et cum prohiberem a malis bona loquens obstinati impugnabant
marg.| CUM  HIS  QUI  ODERUNT. CASSIODORUS. Multum non solum longus sed et gravis incolatus quia cum his qui oderunt pacem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 119), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_119)

Notes :