Glossa ordinaria

Psalmus 9

Numérotation du verset Ps. 9,1 

¶ In finem
¶Codd. : (Ps. 9) D30 Rusch Ps-G, def. C
pro
occultis filii
psalmus David.1
1 David Ω X] + Mors Christi et resurrectio regni susceptio inimicorum autem omnium destructio D30
Numérotation du verset Ps. 9,2 I

Confitebor
tibi Domine in toto
corde meo ¦
narrabo
omnia mirabilia
tua.
Numérotation du verset Ps. 9,3 II

Letabor et exultabo
in te ¦
psallam
nomini tuo Altissime2.
2 Altissime Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Valic24 D30 Rusch cum Ps-R LXX] Altissimi Ps-G (R* F* Q*)
Numérotation du verset Ps. 9,4 III

In convertendo inimicum meum
retrorsum ¦
infirmabuntur
et peribunt
a facie tua.
Numérotation du verset Ps. 9,5 IV

Quoniam fecisti iudicium meum
et causam meam ¦
sedisti3
3 sedisti Ps-G Δ NAL3255 P 3 D30 Rusch ] sedes Ps-G (Q² D) Ω MS G L P P10489 Valic24 cum Ps-R
super thronum qui iudicas iustitiam.
Numérotation du verset Ps. 9,6 V

Increpasti
gentes et periit
impius ¦
nomen eorum
delisti in eternum
et
in seculum seculi.
Numérotation du verset Ps. 9,7 VI

Inimici
defecerunt framee
in finem ¦
et civitates4
4 civitates Ps-G D30 ² Rusch ] + eorum Ps-G (M² V) Valic24 D30 * (eras.) ΩS ΩP Δ Clementina cum Ps-R
destruxisti.
Numérotation du verset Ps. 9,VII 

Periit memoria eorum cum sonitu ¦
Numérotation du verset Ps. 9,8 

et
Dominus in eternum permanet.
Numérotation du verset Ps. 9,VIII 

Paravit
in iudicio
thronum suum ¦
Numérotation du verset Ps. 9,9 

et ipse iudicabit
orbem terre
in equitate ¦
iudicabit populos in iustitia.
Numérotation du verset Ps. 9,10 IX

Et factus est
Dominus refugium
pauperi ¦
adiutor
in opportunitatibus
in tribulatione.
Numérotation du verset Ps. 9,11 X

Et
sperent in te
qui noverunt nomen tuum ¦
quoniam
non dereliquisti
querentes te Domine.
Numérotation du verset Ps. 9,12 XI

Psallite Domino
qui habitat in Sion ¦
annuntiate inter gentes studia eius.
Numérotation du verset Ps. 9,13 XII

Quoniam requirens
sanguinem eorum
recordatus est ¦
non est oblitus clamorem pauperum.
Numérotation du verset Ps. 9,14 XIII

Miserere
mei
Domine ¦
vide humilitatem meam de inimicis meis.
Numérotation du verset Ps. 9,15 XIV

Qui exaltas
me de portis mortis ¦ ut annuntiem omnes laudationes tuas
in portis
filie Sion.
Numérotation du verset Ps. 9,16 XV

Exultabo
in salutari tuo ¦
infixe sunt
gentes
in interitu
quem fecerunt.
Numérotation du verset Ps. 9,XVI 

In laqueo
isto quem absconderunt ¦ comprehensus est pes eorum.
Numérotation du verset Ps. 9,17 XVII

Cognoscetur5
5 Cognoscetur Ps-G (F² M² plerique codd. et edd. ) Valic24 D30 Ω ΩP Rusch cum Ps-R (nonnuli codd.) Ps-Med] Cognoscitur Ps-G (I M* ΦRG) cum Ps-R
Dominus iudicia faciens ¦
in operibus manuum suarum
comprehensus est peccator6.
6 peccator] + Canticum diapsalmatis Ps-G
Numérotation du verset Ps. 9,18 XVIII

Convertantur peccatores in infernum ¦
omnes gentes que obliviscuntur Deum.
Numérotation du verset Ps. 9,19 XIX

Quoniam non in finem oblivio erit pauperis ¦
patientia pauperum
non peribit
in finem.
Numérotation du verset Ps. 9,20 XX

Exsurge Domine
non confortetur
homo ¦
iudicentur gentes in conspectu tuo.
Numérotation du verset Ps. 9,21 XXI

Constitue Domine legis
latorem
super eos ¦
sciant gentes7
7 sciant Ps-G D30 ] ut praem. Ps-G (U) Rusch Clementina cum Ps-R
quoniam homines sunt.
Numérotation du verset Ps. 9,22 XXII

Ut8 quid
8 Ut] praem. diapsalma Ps-G
Domine recessisti
longe ¦ despicis in opportunitatibus in tribulatione?
Numérotation du verset Ps. 9,23 XXIII

Dum superbit impius incenditur pauper ¦
comprehenduntur
in consiliis
quibus cogitant.
Numérotation du verset Ps. 9,24 XXIV

Quoniam
laudatur peccator
in desideriis anime sue ¦ et iniquus
benedicitur.
Numérotation du verset Ps. 9,25 XXV

Exacerbavit Dominum peccator ¦
secundum multitudinem ire sue non queret.
Numérotation du verset Ps. 9,26 XXVI

Non est Deus in conspectu eius ¦
inquinate sunt vie illius
in omni tempore.
Numérotation du verset Ps. 9,XXVII 

Auferuntur iudicia tua a facie eius ¦
omnium inimicorum suorum dominabitur.
Numérotation du verset Ps. 9,27 XXVIII

Dixit enim
in corde suo ¦ non movebor a generatione in generationem sine malo.
Numérotation du verset Ps. 9,28 XXIX

Cuius maledictione
os plenum est,
et amaritudine
et dolo ¦
sub lingua eius
labor et dolor.
Numérotation du verset Ps. 9,29 XXX

Sedet
in insidiis
cum divitibus
in occultis ¦
ut interficiat innocentem.
Numérotation du verset Ps. 9,30 XXXI

Oculi eius in pauperem
respiciunt ¦ insidiatur in abscondito
quasi leo
in spelunca sua.
Numérotation du verset Ps. 9,XXXII 

Insidiatur
ut rapiat
pauperem ¦ rapere pauperem
dum attrahit eum.
Numérotation du verset Ps. 9,31 XXXIII

In laqueo
suo
humiliabit eum ¦
inclinabit se et cadet ¦
cum
dominatus fuerit pauperum.
Numérotation du verset Ps. 9,32 XXXIV

Dixit enim
in corde suo oblitus est Deus ¦
avertit faciem suam ne videat
in finem.
Numérotation du verset Ps. 9,33 XXXV

Exsurge
Domine Deus meus9 exaltetur manus tua ¦
9 meus Ps-G (U) Rusch ] ÷ meus ÷ et Valic24 , om. Ps-G D30 Ω M Δ Cor2 , et Ps-G (M* V) ΩS ΩP ΩX P? P10489 Ed1530
ne obliviscaris pauperum.
Numérotation du verset Ps. 9,34 XXXVI

Propter quid irritavit impius
Deum ? :
dixit enim in corde suo non requiret.
Numérotation du verset Ps. 9,35 XXXVII

Vides quoniam tu laborem et dolorem
consideras ¦
ut tradas eos
in manus tuas.
Numérotation du verset Ps. 9,XXXVIII 

Tibi derelictus est pauper ¦
orphano10
10 orphano] pupillo Valic24 cum Ps-R , + hebr. orphano Valic24
tu eris11 adiutor.
11 eris Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch cum Ps-R ] eras Ps-G (R F* I Q* ΦRG K)
Numérotation du verset Ps. 9,36 XXXIX

Contere
brachium
peccatoris
et maligni ¦
queretur
peccatum illius et non invenietur.
Numérotation du verset Ps. 9,37 XL

Dominus
regnabit12 in eternum et in seculum seculi ¦
12 regnabit Ps-G D30 ΩP] regnavit Ps-G (F* M Q* ΦRG)
peribitis gentes
de terra illius13.
13 illius Ps-G D30 ΩP] eius Rusch cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 9,38 XLI

Desiderium pauperum
exaudivit Dominus ¦ preparationes14
14 preparationes Ps-GB) Rusch cum Ps-Med] preparationem Ps-G D30 (-ationê) Ps-αβ Ps-Moz C
cordis eorum audivit auris tua.
Numérotation du verset Ps. 9,39 XLII

Iudicare
pupillo
et humili ¦
ut non apponat ultra
magnificare se
homo
super terram.

Psalmus 9

Numérotation du verset Ps. 9,1 
interl.| Christum
pro
interl.| id est ‘de’
occultis filii
interl.| scilicet Dei vel ipsius David, de quo natus est Christus
psalmus David.1
1 David Ω X] + Mors Christi et resurrectio regni susceptio inimicorum autem omnium destructio D30
interl.| loquentis in persona Ecclesie
marg.| IN  FINEM  PRO  OCCULTIS  FILII  PSALMUS.  FILII. Nec additur cuius per excellentiam est unigenitus Dei.   Occultis . Quia alia eius sunt manifesta. Duo ergo sunt adventus : primus occultus Iudeis, qui gentibus profuit. Undea : «Cecitas contigit in Israel ut plenitudo gentium intraret». Secundus manifestus omnibus. Duo etiam sunt iudicia Dei. Occultum quod nunc agit, quod incipit a domo Dei, id est pena qua quisque vel exercetur ad purgationem, vel monetur ad conversionem, vel, si contemnit, excecatur ad damnationem. Manifestum autem erit in ultimo, cum cuique retribuet secundum merita. Hic ergo agit de humili adventu qui, cecatis Iudeis, profuit gentibus ; et de pena qua iudicat purgando, convertendo, excecando.
a Rm11,25 : « Nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia cecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret ».
Numérotation du verset Ps. 9,2 
I
interl.| Quicumque detrahat ; ego
Confitebor
interl.| laudabo
tibi Domine in toto
interl.| non in parte
corde meo ¦
interl.| quia in nullo de providentia dubito, sed omnia recte agi, sentio que stulti temere et casu agi putant
narrabo
interl.| aliis
omnia mirabilia
interl.| generaliter visibilia et invisibilia
interl.| vel quecumque dico sunt mirabilia
tua.
interl.| non nostra
interl.| omnia narrat qui de visibilibus ad invisibilia transit, ut qui Lazarum in corpore, Paulum suscitavit in mente, quod maius est
interl.| Non solum narrabo aliis sed et
Numérotation du verset Ps. 9,3 
II
Letabor et exultabo
interl.| apud me
interl.| non in secularibus sed in occultis filii
in te ¦
interl.| alibi non est letitia
psallam
interl.| opere
nomini tuo Altissime2.
2 Altissime Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Valic24 D30 Rusch cum Ps-R LXX] Altissimi Ps-G (R* F* Q*)
interl.| ut meo exemplo psallant alii
marg.| CONFITEBOR  TIBI  DOMINE  IN  TOTO  CORDE  MEO. Propheta letus psallit quia cultura diaboli adventu Christi destruitur et Christus regnat, iudicat, adiuvat.
Numérotation du verset Ps. 9,4 
III
interl.| Ecce quare predicta :
interl.| diabolum
retrorsum ¦
interl.| amisso iure
interl.| qui precedebat
infirmabuntur
interl.| impii ut nihil possint contra pios
et peribunt
interl.| quia non erunt. Unde : «Converte impium et non erit, scilicet impius sed iustus».
a facie tua.
interl.| a cognitione Dei vel impugnatione tua cum dices : «Ite maledicti»b etc.
b Mt. 25, 41 : « Tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem eternum qui paratus est diabolo et angelis eius ».
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 233va ; facsim., p. 466a} IN  CONVERTENDO  INIMICUM  MEUM. AUGUSTINUS. Quia dum diabolum convertisti retro, membra infirmantur, ut nihil nocere possint et non erunt, vel destruentur ex toto ab impugnatione tua, cum dices : « ite maledicti »c. Vel   peribunt cum aufert Deus ab eis iniquitatem.
Numérotation du verset Ps. 9,5 
IV
interl.| Sed quomodo hoc ?
Quoniam fecisti iudicium meum
interl.| quando iudicatus est Christus
et causam meam ¦
interl.| quam egit contra impios accusatus
marg.| MEUM  ET  MEAM. AUGUSTINUS. Quia mihi servierunt ad utilitatem quia   sedisti .
interl.| quia
sedisti3
3 sedisti Ps-G Δ NAL3255 P 3 D30 Rusch ] sedes Ps-G (Q² D) Ω MS G L P P10489 Valic24 cum Ps-R
interl.| vel : sedes
interl.| O Deus super animam Christi, quia Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Vel, o Christe, post resurrectionem ad dexteram Patris. Unde, mittens Spiritum, per apostolos increpasti gentes pro peccatis, et sic   periit impius factus pius, vel diabolus
super thronum qui iudicas iustitiam.
marg.| IUDICAS. HIERONYMUS. Pater ut Christus moriatur pro genere hominum.
marg.| AUGUSTINUS. Vel Christus in fine iuste iudicabit cui Pater omne iudicium dedit.
Numérotation du verset Ps. 9,6 
V
Increpasti
interl.| terruisti
gentes et periit
interl.| adeo periit quod
impius ¦
interl.| non dicuntur impii qui credunt Deo
nomen eorum
interl.| impiorum
delisti in eternum
marg.| alia littera : ‘in seculum (et in seculum seculi)’ . |d
d ¶Fons : Sententialiter ; cf. Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 9, 7), CCSL 38, p. 61.27-62.33 : « Nam in grecis exemplaribus sic est : εἰς τὸν αἰῶνα, καὶ εἰς τὸν αἰῶνα τοῦ αἰῶνος. Quod latini plerique interpretati sunt, non ‘in seculum et in seculum seculi’, sed : ‘in eternum et in seculum seculi’, ut in eo quod dictum est ‘in seculum seculi’, illud exponeretur quod dictum est ‘in eternum’ ».Vide infra, Glossa ordinaria, marg. :   in seculum et in seculum seculi.
et
interl.| pro ‘id est’
in seculum seculi.
interl.| quia amodo nihil poterunt in populo Dei tranquillo
marg.| IN  SECULUM  ET  IN  SECULUM  SECULI. AUGUSTINUS.   Seculum est hoc presens quod volvitur ;   seculum seculi eternum cuius istud imago est. Vel determinatio est ne hoc presens acciperes. e
e ¶Fons : Sententialiter ; cf. Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 9, 7), CCSL 38, p. 61.10-27 : « Deletur autem nomen eorum   in seculum, id est quamdiu temporale seculum uoluitur.   Et in seculum seculi . Quid est   seculum seculi , nisi cuius effigiem et tamquam umbram habet hoc seculum ? Vicissitudo enim temporum sibi succedentium, dum luna minuitur et rursus impletur, dum sol omni anno locum suum repetit, dum uer, vel estas, vel autumnus, vel hiems sic transit ut redeat, eternitatis quedam imitatio est. Sed huius seculi seculum est quod incommutabili eternitate consistit. Sicut uersus in animo, et uersus in uoce : ille intellegitur, iste auditur; et ille istum modificat; et ideo ille in arte operatur et manet, iste in ere sonat et transit. sic huius mutabilis seculi modus ab illo incommutabili seculo definitur, quod dicitur seculi. et ideo illud in arte dei, hoc est in sapientia et uirtute permanet; hoc autem in creature administratione peragitur. si tamen non repetitio est, ut postea quam dictum est in seculum, ne hoc acciperetur quod transit, subiceretur in seculum seculi ».
Numérotation du verset Ps. 9,7 
VI
Inimici
interl.| genitivus
interl.| diaboli
defecerunt framee
interl.| diversi errores quibus animas occidit
interl.| rebelliones
marg.| FRAMEA. CASSIODORUS. Virtus diaboli in fine seculi destruetur.
in finem ¦
interl.| per Christum nunc ex parte, tunc plenarie
et civitates4
4 civitates Ps-G D30 ² Rusch ] + eorum Ps-G (M² V) Valic24 D30 * (eras.) ΩS ΩP Δ Clementina cum Ps-R
interl.| illos in quibus diabolus regnat
interl.| munitiones
marg.| CIVITATES. Populi eius.
destruxisti.
interl.| excluso diabolo ut serviant iustitie
interl.| ut nec memoria eorum sit
Numérotation du verset Ps. 9,VII 
Periit memoria eorum cum sonitu ¦
interl.| apud Deum ne puniat
interl.| vel ritus eorum excidet
marg.| CUM  SONITU. Id est clamore maximo ut fit cum res prospere gravi fine clauduntur sed e contra Dominus permanet.
marg.| FINIS. AUGUSTINUS. Est gladius quem vibrabit in secundo adventu aperte iudicans et qui modo occulte usque ad quem aliquid valent hostis framee sed tunc penitus deficient.
marg.| EORUM. CASSIODORUS.   Eorum pluraliter cum supra inimici singulariter dixit, quia cum plures sunt demones, quia tamen in malitia similes sunt quasi unum.
marg.| CUM  SONITU. AUGUSTINUS. Id est et strepitus et tumultus impietatis periit. Vel, cum impietas evertitur, strepitus fit quia non venit ad summam pacem, nisi qui magno strepitu cum vitiis pugnavit.
Numérotation du verset Ps. 9,8 
et
interl.| sed e contra
Dominus in eternum permanet.
interl.| frustra ergo contra eum nisi sunt impii
Numérotation du verset Ps. 9,VIII 
Paravit
interl.| Permanet et iudicabit quia paravit
in iudicio
interl.| cum iudicatus est, quia per patientiam celos acquisivit
thronum suum ¦
marg.| THRONUM. CASSIODORUS. Iudiciariam potestatem. Qui in humilitate iudicatus est in maiestate iudicabit.
Numérotation du verset Ps. 9,9 
et ipse iudicabit
interl.| tandem aperte
orbem terre
interl.| mundum ipsum ; vel de toto orbe omnes gentes
in equitate ¦
interl.| ex meritis digna reddens
iudicabit populos in iustitia.
interl.| omnes gentes
interl.| hoc est quod dixit : orbem terre in equitate
Numérotation du verset Ps. 9,10 
IX
Et factus est
interl.| interim
interl.| ut inimicus retro conversus non noceat sed hoc non nisi
Dominus refugium
interl.| in malis vitandis
pauperi ¦
interl.| illi qui nihil amat in transitoriis
marg.| ET  FACTUS. Quantum est eum qui iudex est esse   refugium pauperi qui nihil mundi cupit.
adiutor
interl.| in agendis
in opportunitatibus
interl.| in quibus opus est
marg.| IN  OPPORTUNITATIBUS. AUGUSTINUS. Non opportunius homo a seculo avertitur nisi his voluptatibus labores et dolores misceantur.
interl.| CASSIODORUS. dulce auxilium quod in necessitate datur
interl.| exponit opportunitatibus
interl.| posito paupere
Numérotation du verset Ps. 9,11 
X
Et
interl.| Et ideo o Domine
interl.| quia refugium es et adiutor
sperent in te
interl.| non in seculo
qui noverunt nomen tuum ¦
interl.| novit nomen Dei qui colit eum
marg.| SPERENT. AUGUSTINUS. Cum desinunt sperare in rebus seculi. Aversos a seculo querentes ubi figant spem. Excipitur «cognitio nominis».   Nomen scitur «cum ille cuius est nomen noscitur».   Nomen est vel ‘Dominus’, quod novit qui libenter ei servit, vel ‘Qui est’. Et ideo nemo speret in transitoriis, nihil habentibus preter ‘fuit’ et ‘erit’. Nam «quod in illis futurum est, cum venerit fit statim preteritum, exspectatur cum cupiditate, amittitur cum dolore», non tenetur cum certitudine.f
f ¶Fons : Sententialiter ; cf. Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 9, 11), CCSL 38, p. 63-64.
quoniam
interl.| vere adiutor et refugium es
non dereliquisti
interl.| etsi ad horam videtur
marg.| QUONIAM  NON  DERELIQUISTI. Fideles provocat ad laudem propheta respiciens beneficia presentis temporis et futuri.
querentes te Domine.
interl.| cum quo nemo potest querere transitoria
Numérotation du verset Ps. 9,12 
XI
Psallite Domino
interl.| Laudate eum predicando et opere quod predicatis implendo
qui habitat in Sion ¦
interl.| In presenti Ecclesia que nunc per speculum contemplatur
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 233vb ; facsim., p. 466b} SION. AUGUSTINUS. Speculatio que modo agitur ut perveniamus ad pacis visionem, id est de   Sion in Hierusalem, quelibet autem studiosa speculatio it in errorem, nisi Dominus in ea habitet.
interl.| Ergo, o vos quos querentes non reliquit :
annuntiate inter gentes studia eius.
interl.| que habet erga suos
interl.| que sunt hec :
marg.| STUDIA. HIERONYMUS. Id est mandata   eius quibus studendum est.
Numérotation du verset Ps. 9,13 
XII
Quoniam requirens
interl.| ultione
sanguinem eorum
interl.| occisorum
recordatus est ¦
interl.| consolando et glorificando
marg.| QUONIAM  REQUIRENS. AUGUSTINUS. Sed, quasi dicant qui missi sunt evangelizare : ‘nemo credit nobis et occidimur’, respondit : ‘non sine fructu quia,   requirens ultione   sanguinem eorum in iudicio, ubi gloria occiso, pena occisori erit.   Recordatus est etc.
marg.| RECORDATUS. AUGUSTINUS. Non post oblivionem sed post longum tempus secundum affectum infirmorum qui oblitum putant, quia non tam cito fit ut volunt, quibus etiam adde : immo   non est oblitus, ut putatis, etsi dixi   recordatus, hoc contra querentes qui pro dilatione putant oblitum.
non est oblitus clamorem pauperum.
Numérotation du verset Ps. 9,14 
XIII
Miserere
interl.| ecce clamor
mei
interl.| unus pro omnibus
marg.| MISERERE. CASSIODORUS. In sua persona dicit quod unusquisque petit.
Domine ¦
interl.| contuitu misericordie que quanta sit estimatur
vide humilitatem meam de inimicis meis.
marg.| VIDE. CASSIODORUS. Aspectus Dei auxilium est qui cum sit et lux tenebras fugat ; de superbia inimici estimatur humilitas patientis quia tantum hi humiliantur quantum illi extolluntur.
Numérotation du verset Ps. 9,15 
XIV
Qui exaltas
interl.| longe facis
me de portis mortis ¦ ut annuntiem omnes laudationes tuas
interl.| quicquid dico laudatio est
in portis
interl.| prophetis, apostolis, id est in imitatione doctrine apostolorum qui sunt porte quibus intratur ad Ecclesiam
filie Sion.
marg.| QUI  EXALTAS  ME  DE  PORTIS  MORTIS. AUGUSTINUS. Id est ab omnibus cupiditatibus quibus itur ad mortem mors iam est ipsa letitia in perfruendo cupitis. Unde Apostolusg : ‘’Vidua que vivit in deliciis mortua est’’.
g 1 Tim. 5, 6 : « Que autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die. 6 Nam que in deliciis est vivens mortua est ».
marg.| PORTE  FILIE  SION. Sunt omnia optima studia per que venitur ad visionem pacis in Ecclesia in quibus bene nuntiantur omnes laudes Dei ut petentibus detur sanctum et non canibus. Vel porte mortis sunt corporei sensus a quibus exaltantur qui querunt non que videntur sed que non videntur. Et   portis filie Sion sunt sacramenta et initia fidei que pulsantibus aperiuntur ut perveniatur ad occulta que «nec oculus vidit nec auris audivit»h.
h 1Cor. 2, 9 : « Sed sicut scriptum est [cf. Si (Qo) 1, 8)] quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit que preparavit Deus his qui diligunt illum ».
marg.| CASSIODORUS. Porte contra portas quia he mortis ille vite.
marg.| SION. CASSIODORUS. Omnes Ecclesias mundi generavit quia ibi natus est Christus unde fides incepit.
Numérotation du verset Ps. 9,16 
XV
Exultabo
interl.| Ideo
in salutari tuo ¦
interl.| Iesu Christo
marg.| EXULTABO. AUGUSTINUS. Hucusque clamor inde dicit Ecclesia que affligitur : ‘Exultabo in Iesu’. CASSIODORUS. Spe enim salva est.
infixe sunt
interl.| quibusdam clavis peccatorum
gentes
interl.| volentes corpora sanctorum occidere in anima moriuntur
interl.| sed
in interitu
interl.| anime
quem fecerunt.
interl.| pena cuique sua est iniquitas
Numérotation du verset Ps. 9,XVI 
In laqueo
interl.| fraude
interl.| etiam
isto quem absconderunt ¦ comprehensus est pes eorum.
interl.| affectus
interl.| amor anime
marg.| IN  LAQUEO. AUGUSTINUS. Laqueus occultus dolosa cogitatio.   pes anime amor qui, si pravus est, dicitur cupiditas, si rectus caritas ; eo movetur anima quasi ad locum quo tendit, id est delectationem bonam vel malam, quo se pervenisse per amorem letatur.   In laqueo ergo, id est fraudulento consilio,   pes , id est amor qui per fraudem pervenit ad vanam letitiam,   comprehensus est , quia illa delectatio alligat eos, ut inde abrumpere amorem, et ad utilia vertere non audeant. Si enim conentur, dolor est deserere que delectant, et ille dolor non sinit abscedere.
Numérotation du verset Ps. 9,17 
XVII
Cognoscetur5
5 Cognoscetur Ps-G (F² M² plerique codd. et edd. ) Valic24 D30 Ω ΩP Rusch cum Ps-R (nonnuli codd.) Ps-Med] Cognoscitur Ps-G (I M* ΦRG) cum Ps-R
interl.| et
interl.| vel hic a suis, vel in iudicio ab omnibus
Dominus iudicia faciens ¦
interl.| hoc
interl.| secernens malos a bonis
interl.| hic merito non loco, ibi autem et loco
in operibus manuum suarum
interl.| non a Deo procedit quo cruciet eos sed ab eis
6 peccator] + Canticum diapsalmatis Ps-G
interl.| pro qualitate operum damnatus penis exterioribus
marg.| COGNOSCETUR. CASSIODORUS. Vel de futuro iudicio potest totum accipi. Quasi {t. 2 : Erfurt, f. 234ra ; facsim., p. 467a} inde scietur vera   iudicia facere quia peccator suis   operibus constringetur et in infernum convertetur, non memoria eorum tantum punitus, ut quidam falso putant.
Numérotation du verset Ps. 9,18 
XVIII
Convertantur peccatores in infernum ¦
interl.| Illaqueentur delectatione mortifera
interl.| scilicet exponit peccatores :
omnes gentes que obliviscuntur Deum.
interl.| AUGUSTINUS. quasi sicut non probaverunt Deum habere in notitia, ita det illos Deus in reprobum sensum
marg.| CONVERTANTUR  PECCATORES. AUGUSTINUS. Hic est canticum diapsalmatis quasi occulta letitia separationis que hic fit non loco sed affectu intra bonos et malos.
marg.| CASSIODORUS. Peccatoribus cum Antichristo finem malorum predicit quasi hoc interim, sed tandem convertentur ne in suis gaudeant, in infernum ne alibi mittendos se putent.
Numérotation du verset Ps. 9,19 
XIX
Quoniam non in finem oblivio erit pauperis ¦
interl.| Etsi hoc videtur cum mali florent felicitate et iusti laborant, in fine tamen mundi non contemnentur pauperes
patientia pauperum
marg.| PATIENTIA. AUGUSTINUS. Patienter ; propter hoc precipue memor erit Deus   pauperum, scilicet propter patientiam.i
i ¶Fons : Non inveni in operibus Augustini Hipponensis.
non peribit
interl.| Patientia pauperum non peribit ut autem non pereat
in finem.
interl.| AUGUSTINUS. qua modo opus est ad ferendos malos, qui iam voto separati donec finaliter seperentur et loco
Numérotation du verset Ps. 9,20 
XX
Exsurge Domine
interl.| ad iudicandum
marg.| EXSURGE. AUGUSTINUS. Precatur futurum iudicium.
marg.| CASSIODORUS. Loquens de fine seculi, propheta prospexit adventum Antichristi. Unde, quasi territus, clamat : exsurge .
non confortetur
interl.| super eos
homo ¦
interl.| purus, non Deus, sicut finget Antichristus
interl.| per eum precipitentur in peccatum, damnentur, et de malo in malum
interl.| AUGUSTINUS. sed ante
iudicentur gentes in conspectu tuo.
interl.| CASSIODORUS. in occulto quod pauci iusti et sancti vident
Numérotation du verset Ps. 9,21 
XXI
interl.| Quia te et tuam legem noluerunt
Constitue Domine legis
interl.| prave
latorem
interl.| Antichristum|j
j ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 9, 19), CCSL 38, p. 67.5-7 : «   Constitue, domine, legislatorem super eos . Videtur mihi Antichristum significare, de quo apostolus dicit : cum reuelabitur homo peccati ».
super eos ¦
interl.| in ruinam illorum
sciant gentes7
7 sciant Ps-G D30 ] ut praem. Ps-G (U) Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R
interl.| gentiliter viventes
quoniam homines sunt.
interl.| quia nolunt esse filii hominis, id est novi, sint veteres
marg.| SCIANT. Id est cruciati experiantur quod homines stulti fuerunt.
Numérotation du verset Ps. 9,22 
XXII
marg.| UT  QUID. AUGUSTINUS.   diapsalma quia illi licebit tanta facere ut Deus putetur, subdit quasi vocem gementium et querentium de dilatione iudicii.
Ut8 quid
8 Ut] praem. diapsalma Ps-G
interl.| gentes iudicentur ?
interl.| o
Domine recessisti
interl.| scilicet a tuis
longe ¦ despicis in opportunitatibus in tribulatione?
interl.| quasi subito intellexerit, vel quasi sciens ut doceret que scierit solvit ; opportune despicis et sinis tribulari hoc consilio ut incendantur desiderio adventus tui
marg.| CASSIODORUS. AUGUSTINUS. Ut quid . Mala illius temporis pertractat quorum nimietate permotus dicit Deo. Cur   recessisti dum tardat subvenire ? Querit ut simplices sanctos doceat. Ecce, cur despicis ut videtur gementibus dum differtur, vel modico tempore sed opportune, ita scilicet dum superbit.
Numérotation du verset Ps. 9,23 
XXIII
Dum superbit impius incenditur pauper ¦
interl.| spiritu amore Dei vel purificatur
marg.| INCENDITUR. AUGUSTINUS. Mire providentia Dei de malis operatur comparatione peccantium boni magno studio bone spei accenduntur ad recte vivendum sicut et per hereses crescit et gratior est inventio veritatis.
marg.| Fornax ligna cinerat, aurum purgat, sic tribulationes ligna vitiorum et aurum virtutum ; sic damnantur mali, iusti salvantur.
comprehenduntur
interl.| impii
interl.| male cogitationes sunt eis vincula
in consiliis
interl.| cogitationibus
quibus cogitant.
interl.| comprehendere sanctos
Numérotation du verset Ps. 9,24 
XXIV
interl.| Cur hoc est ?
Quoniam
interl.| magna ira Dei ut desit correctio et assit adulatio
laudatur peccator
interl.| in se
marg.| QUONIAM  LAUDATUR. Ideo superbit vel comprehenditur quia laudatur a suis impletione desideriorum sensualitatis sue.
marg.| AUGUSTINUS. Adulantium lingue alligant animas in peccatis, delectat enim ea facere in quibus non solum non metuitur reprehensor, sed etiam auditur laudator.
in desideriis anime sue ¦ et iniquus
interl.| nocendo
benedicitur.
interl.| quasi Deus
Numérotation du verset Ps. 9,25 
XXV
interl.| quia
interl.| et per hoc
Exacerbavit Dominum peccator ¦
interl.| Antichristus verum Deum ut puniatur
interl.| ut hoc patiatur, id est correctionis flagella, ab eo suspendantur
interl.| ideo
secundum multitudinem ire sue non queret.
interl.| non attendit peccata
marg.| IRE  SUE. CASSIODORUS. Antichristi, quia omnia turbulenter et crudeliter faciet. Vel Dei :   non queret Deum penitendo vel Deus eum ut hic ulciscatur, sed in futuro gravius puniturus.
Numérotation du verset Ps. 9,26 
XXVI
interl.| Quia
interl.| tanta est ira Dei vel nequitia Antichristi
Non est Deus in conspectu eius ¦
interl.| AUGUSTINUS. Magnum est malum luce veritatis deseri
inquinate sunt vie illius
interl.| cogitationes et consilia
marg.| INQUINATE. CASSIODORUS. Nequitie causa est quod Deum non habet ante oculos ; {t. 2 : Erfurt, f. 234rb ; facsim., p. 467b} et ideo   vie, id est cogitationes et opera, sordent.
in omni tempore.
marg.| IN  OMNI  TEMPORE AUGUSTINUS. suo, scilicet vite sue, vel ad comparationem omnium qui fuerunt. Quod inde procedit quia   auferuntur iudicia tua , id est quia differtur non putat se puniendum et quia   omnium inimicorum suorum dominabitur .
Numérotation du verset Ps. 9,XXVII 
Auferuntur {t. 2 : Erfurt, f. 234rb ; facsim., p. 467b} iudicia tua a facie eius ¦
interl.| AUGUSTINUS. Putet quod non iudicet Deus
omnium inimicorum suorum dominabitur.
interl.| AUGUSTINUS. dicitur omnes reges superaturus ut solus regnet et sedeat in templo Dei extollens se supra omne quod colitur et dicitur Deus et quia per malas artes ad illud culmen veniet addit :
Numérotation du verset Ps. 9,27 
XXVIII
Dixit enim
interl.| apud se extra alia dicit ut bonus videatur
in corde suo ¦ non movebor a generatione in generationem sine malo.
interl.| AUGUSTINUS. id est fama mea non transibit ad posteros nisi malis artibus tale culmen consequar de quo tacere non possint
marg.| DIXIT  ENIM. Omnes gentes occupabo sed non sine malo, id est peccato quod ei proprium est. Vel semper ero   sine malo ; hoc sibi promittit   cuius maledictione os plenum etc.
marg.| NON  MOVEBOR. AUGUSTINUS. Vel putabit se malis artibus et non aliter venturum de mortali generatione in eternam, quod et Simon magus putavit.
Numérotation du verset Ps. 9,28 
XXIX
Cuius maledictione
interl.| exequitur eius malit
iam
os plenum est,
interl.| inter os, non extra, quia effectu caret
interl.| blasphemiis contumeliis
et amaritudine
interl.| ira et insidiis alios sibi convertet
interl.| amaris verbis, minis scilicet
et dolo ¦
interl.| blandis|B
B ¶Codd. : Tr511 Rusch
sub lingua eius
interl.| non in lingua, tacite enim apud se ista cogitabit, aliter extra loquetur
marg.| SUB  LINGUA. CASSIODORUS. 9 Id est cogitationes eius sunt de labore sanctorum et dolore corporeo, quod in martyribus patet10. Vel   labor sanctorum   et dolor qui est in penis corporis est sub lingua eius, id est levior lingua eius11, que intus nocet ; illa, scilicet pena12, extra.C
C ¶Codd. : Tr511 Rusch
9 Cassiodorus] eius Tr511
10 patet] om. Tr511 , pt3 Rusch .
11 corporis… lingua eius id] h om. Tr511
12 scilicet pena] om. Tr511
marg.| Vel sub lingua quia verba plus timentur et nocebunt quam verbera quibus precipitatur et peribit13 anima.D
D ¶Codd. : Rusch, om. Tr511
13 peribit] peribt Rusch
labor et dolor.
interl.| iniquitas unde sequitur pernicies|E
E ¶Codd. : Tr511 Rusch
Numérotation du verset Ps. 9,29 
XXX
Sedet
interl.| cum mora|F
F ¶Codd. : Rusch, om. Tr511
interl.| moram notat|G
in insidiis
interl.| latroni comparat|H
H ¶Codd. : Tr511 Rusch
cum divitibus
interl.| quos ditabit quorum felicitatem ad alios decipiendos ostentabit|I
I ¶Codd. : Tr511 Rusch
in occultis ¦
marg.| IN  OCCULTIS. AUGUSTINUS. Id est ambiguis ubi non facile videtur quid petendum, quid non.
ut interficiat innocentem.
interl.| faciendo nocentem
Numérotation du verset Ps. 9,30 
XXXI
Oculi eius in pauperem
interl.| quia pauperes spiritu maxime persequetur|J
J ¶Codd. : Tr511 Rusch
marg.| OCULI. CASSIODORUS. 14 Exponit insidias   oculi quasi15 misericordia et16 affectu. Vel alios sic decipit quod   oculi 17 crudeliter respiciunt in «pauperes spiritu»18 k.K
k Mt. 5, 3.
K ¶Codd. : Tr511 Rusch
14 Cassiodorus] eius Tr511
15 quasi] om. Tr511
16 et] om. Tr511
17 quod oculi] oculi vero Tr511
18 in pauperes spiritu] om. Tr511
respiciunt ¦ insidiatur in abscondito
interl.| quia19 nescit qui decipitur|L
L ¶Codd. : Tr511 Rusch
19 quia] om. Tr511
quasi leo
interl.| propter vim|M
M ¶Codd. : Tr511 Rusch
in spelunca sua.
interl.| propter dolum|N
N ¶Codd. : Tr511 Rusch
marg.| LEO. AUGUSTINUS. 20 Quia in eo vis et dolus. Vis in imperio, dolus in miraculis. Hec est tertia persecutio composita vi et fraude21. Due sunt ante. Prior violenta, cum martyres tormentis agebantur22, altera fraudulenta per hereticos et falsos fratres.O
O ¶Codd. : Tr511 Rusch
20 Augustinus] in spelunca Tr511
21 vi et fraude] om. Tr511
22 tormentis agebantur] inv. Tr511
Numérotation du verset Ps. 9,XXXII 
Insidiatur
interl.| ad quid ?|P
P ¶Codd. : Tr511 Rusch
ut rapiat
interl.| dolo vel vi|Q
Q ¶Codd. : Tr511 Rusch
pauperem ¦ rapere pauperem
interl.| violentia vel dolo23
23 vel dolo] om. Tr511
interl.| de utroque repetit|R
R ¶Codd. : Rusch, om. Tr511
dum attrahit eum.
interl.| trahit ad se cruciatibus, vel e converso dum blandis24 attrahit, quod tamen non minus25 est rapere S
S ¶Codd. : Tr511 Rusch
24 dum blandis] blandiciis Tr511
25 non minus Rusch Magna Glossatura] om. Tr511
Numérotation du verset Ps. 9,31 
XXXIII
In laqueo
interl.| ecce dolus
suo
interl.| qui sibi fit
humiliabit eum ¦
interl.| AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Quanto mirabiliora faciet signa, tanto sancti contrarii magis contenentur, et pro nihilo habebuntur sed inclinabitur et cadet cum sanctis supplicia intulerit
inclinabit se et cadet ¦
interl.| vel putare impunitum se inclinatio est et casus
marg.| INCLINABIT. CASSIODORUS. Cum nimia felicitate in otium remiserit animum, cadet repentino interitu, et Dominus «spiritu oris eius»l interficiet eum.
l Ps. 32, 6.
cum
interl.| vis
dominatus fuerit pauperum.
Numérotation du verset Ps. 9,32 
XXXIV
Dixit enim
interl.| merito inclinabit et cadet
in corde suo oblitus est Deus ¦
interl.| pauperum ad salvandum26 vel sui ad puniendum27|T
T ¶Codd. : Tr511 Rusch
26 ad salvandum] om. Tr511
27 ad puniendum] om. Tr511
avertit faciem suam ne videat
interl.| me vel illos
in finem.
interl.| in die iudicii|U
U ¶Codd. : Tr511 Rusch
interl.| cito veni|V
V ¶Codd. : Tr511 Rusch
marg.| IN  FINEM. Negant videre Deum qui dicunt eum non curare humanas res, quia terra finis est rerum et ultimum elementum in quo nihil agitur sine ordine, sed homines eum non vident quoniam pertinet ad occulta filii. Laborans ergo Ecclesia illo tempore in fluctibus excitat Dominum :   Exsurge Domine .m
m ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 9, 29), tract. 2, CCSL 38, p. 71.21-72.28 : « Usque   in finem autem negant Deum uidere, qui dicunt eum res humanas et terrenas non curare. Quoniam terra quasi finis est rerum, quia ultimum elementum est in quo homines ordinatissime laborant, sed laborum suorum ordinem uidere non possunt, qui maxime pertinet ad occulta filii. Laborans ergo Ecclesia illis temporibus, tamquam nauis in magnis fluctibus et procellis, quasi dormientem excitat dominum, ut imperet uentis, et tranquillitas redeat. Dicit ergo :   exsurge   , domine deus, exaltetur manus tua, ne obliuiscaris pauperum in finem  ».
Numérotation du verset Ps. 9,33 
XXXV
interl.| Sed|W
Exsurge
interl.| iam de vindicta|X
X ¶Codd. : Tr511 Rusch
interl.| manifesta potentia28|Y
Y ¶Codd. : Tr511 Rusch
28 potentia] potentiam Tr511
marg.| EXSURGE CASSIODORUS. Precatur iudicium ut hic cito finiantur que tanta sunt ut nemo velit tempus quo hec fiunt dilatari.
marg.| Exsurge quasi ex improviso ut conterantur dum tui tecum exaltati glorificantur.
Domine Deus meus29 exaltetur manus tua ¦
29 meus Ps-G (U) Rusch ] ÷ meus ÷ et Valic24 , om. Ps-G D30 Ω M Δ Cor2 , et Ps-G (M* V) ΩS ΩP ΩX P? P10489 Ed1455 Ed1530
interl.| potentia|Z
Z ¶Codd. : Tr511 Rusch
interl.| iudicium|AA
AA ¶Codd. : Tr511 Rusch
ne obliviscaris pauperum.
interl.| ut putant dicentesn : «Avertit faciem suam».
n Ps. 21, 25.
Numérotation du verset Ps. 9,34 
XXXVI
interl.| Antichristus
Deum ? :
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 234va ; facsim., p. 468ª} PROPTER  QUID. AUGUSTINUS. Iam itaque et de iudicio illo intelligens et exaltans dicit :   propter quid, id est   quid proficit tanta mala facere ?
dixit enim in corde suo non requiret.
interl.| Deus que facio.
interl.| CASSIODORUS. irritavit non credens   Deum punitorem
Numérotation du verset Ps. 9,35 
XXXVII
interl.| Sed tu
Vides quoniam tu laborem et dolorem
interl.| quod supra, sub lingua eius labor et dolor quod putabat Deum nescire
consideras ¦
marg.| DIXIT  NON  REQUIRET. Et :   vides quoniam tu laborem et dolorem vel iram   consideras . Sensus iste pronuntiationem querit in qua si erratum fuerit obscuratur ; sic enim   dixit impius,   non requiret Deus, quasi Deus   laborem et dolorem consideret ut tradat eos in manus suas, id est quasi laborare et irasci timeat. Et ideo parcat eis ne puniendo eos laboret et turbetur ira, sicut aliquando faciunt homines dissimulata vindicta ne laborent vel irascantur.
marg.| AUGUSTINUS. Christus Iudam toleravit, et ad predicandum misit, et ei eucharistiam dedit ut ostenderet dona pervenire ad eos qui fidem accipiunt, etiam si talis sit per quem accipiunt qualis Iudas fuit.
marg.| VIDES. id est iam preordinasti ubi   tradas eos in manus tuas .
ut tradas eos
interl.| Antichristum et complices
interl.| qualiter tradas ?
in manus tuas.
interl.| hic30 : vindictaso
o ¶Fons : Glosa Psalmorum ex traditione seniorum, loc. cit., p. 47.3 : « Manus Dei illi dicuntur qui iustam uindictam Dei exercent super peccatores ». Cf. Petrus Lombardus, In Ps., Ps. cit. : « id est vindictas ». [MM2016]
30 hic] coniec. , hie<ronymus> cacogr. Rusch ; hec glosa non invenitur in originalibus Hieronymi Stridonensis nec in spuriis).
Numérotation du verset Ps. 9,XXXVIII 
interl.| Quia
Tibi derelictus est pauper ¦
interl.| AUGUSTINUS. Ideo enim pauper est omnibus contemptus, ut tu tantum sis spes eius.
orphano31
31 orphano] pupillo Valic24 cum Ps-R , + hebr. orphano Valic24
interl.| «cui moritur pater mundus» p
p ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 9, 31), CCSL 38, p. 72.4.
marg.| ORPHANO. AUGUSTINUS. Cui moritur pater mundus, per quem carnaliter est genitus, ut dicat : «Mihi mundus crucifixus est et ego mundo».q
q ¶Fons : Cf. Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 9, 31), CCSL 38, p. 72.3-6 : « Pupillo tu eris adiutor, id est ei cui moritur pater hic mundus, per quem carnaliter genitus est, et iam potest dicere : ‘mundus mihi crucifixus est, et ego mundo’ [Gal. 7, 14] ».
interl.| ergo :
tu eris32 adiutor.
32 eris Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch cum Ps-R ] eras Ps-G (R F* I Q* ΦRG K)
Numérotation du verset Ps. 9,36 
XXXIX
Contere
interl.| potentiam illius pessimi
marg.| CONTERE. Penis terret, bonis demulcet.
brachium
interl.| in vi
peccatoris
interl.| in se
et maligni ¦
interl.| in fraude
interl.| in alios
queretur
interl.| vindicabitur de peccato suo
peccatum illius et non invenietur.
interl.| id est et ipse peribit propter peccatum suum
marg.| QUERETUR. AUGUSTINUS. r Quasi : an adhuc neccesarium ad purgandos bonos sicut supra :   dum superbit impius etc.s, sed quia non inveni, id est quia iam non est in quo sit locus peccato illius, plano ferro non est opus lima.
r Augustinus] Non inveni.
s Ps. 9, 23.
Numérotation du verset Ps. 9,37 
XL
Dominus
interl.| autem
regnabit33 in eternum et in seculum seculi ¦
33 regnabit Ps-G D30 ΩP] regnavit Ps-G (F* M Q* ΦRG)
marg.| DOMINUS  REGNABIT. Hoc regnum gratius erit pro concurrentibus malis, quod veniet, destructo Antichristo ; ab hoc regno peribitis gentes sed pauperes habebunt quia   desiderium pauperum etc.t
t Ps. 9, 38.
interl.| sed vos
peribitis gentes
interl.| id est peccatores omnes qui sine lege Dei estis
de terra illius34.
34 illius Ps-G D30 ΩP] eius Rusch cum Ps-R
interl.| viventium
Numérotation du verset Ps. 9,38 
XLI
Desiderium pauperum
interl.| quo estuabant in malis seculi cupientes diem Domini
exaudivit Dominus ¦ preparationes35
35 preparationes Ps-GB) Rusch cum Ps-Med] preparationem Ps-G D30 (-ationê) Ps-αβ Ps-Moz C
interl.| vel : preparationem
interl.| id est cor paratum servire per patientiam exspectans
cordis eorum audivit auris tua.
interl.| potentia qua audit
interl.| misericordia
marg.| PREPARATIONES. CASSIODORUS. Vel concupiscentiam quod est ubi omnibus viribus anime aliquid ardentius petitur. Vel hoc quod in cordibus eorum ipse Deus preparavit. Vel quam statim volunt petere Deus audiat.
marg.| AURIS. Nominatis membris que in nobis visibilia et corporea sunt, in Deo potentias operationum intelligi oportet.
Numérotation du verset Ps. 9,39 
XLII
Iudicare
interl.| ecce desiderium pauperum
interl.| ut iudices
marg.| IUDICARE. Secundus adventus manifestus erit sed et nunc in occultis ponitur quia de eo nemo scit.
pupillo
interl.| non conformi seculo
et humili ¦
interl.| non superbo
ut non apponat ultra
interl.| ut fecit in terra
marg.| APPONAT. Tunc omnia mala finientur cum homo, id est auctor malorum, cum sua plebe damnabitur.
magnificare se
interl.| magnum se facere
homo
interl.| ille superbus
super terram.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_9)

Notes :