Glossa ordinaria

Psalmus 63

Numérotation du verset Ps. 63,1 

¶In finem1
¶Codd. : (Ps. 63) D30 Δ ( ω 1 ω² Fi) Bar1 Bar3 ΩM ΩS Rusch Ps-G
1 finem] fine ΩS
psalmus David2.
2 David] + Vox Pauli de passione Christi D30
Numérotation du verset Ps. 63,2 I

Exaudi Deus orationem meam cum deprecor ¦
a timore inimici
eripe animam meam.
Numérotation du verset Ps. 63,3 II

Protexisti me a conventu
malignantium ¦
a multitudine
operantium
iniquitatem.
Numérotation du verset Ps. 63,4 III

Quia3
3 Quia] Qui M* Q cum Ps-H LXX Ps-α
exacuerunt
ut gladium
linguas suas intenderunt arcum
rem amaram ¦ 4
4 amaram] amarem P10525 <divisio.> suas+... amaram ¦ ] suas ¦ amarem P10525
Numérotation du verset Ps. 63,5 

ut sagittent in occultis
immaculatum.
Numérotation du verset Ps. 63,6 IV

Subito
sagittabunt eum
et non timebunt ¦
firmaverunt
sibi
sermonem nequam.
Numérotation du verset Ps. 63,V 

Narraverunt
ut absconderent laqueos ¦
dixerunt quis
videbit eos ?
Numérotation du verset Ps. 63,7 VI

Scrutati sunt
iniquitates ¦ defecerunt5 scrutantes scrutinio6.
5 defecerunt] Et praem. F cum Ps-δ |
6 scrutinio] scrutinia Ed1455 |
Numérotation du verset Ps. 63,VII 

Accedet7
7 Accedet] Accedit M W* cum Ps-R, accedat ΩM
homo
ad8 cor altum ¦
8 ad Ψ D D30 Ω Rusch Clementina ] et ΨB* D30 Ed1455 Ps-G Cor2 (hebr. et anti. et Ieron. cum greco interponunt ET neque habent AD sed Glossa : AD )
Numérotation du verset Ps. 63,8 

et9 exaltabitur Deus.
9 et] om. C I
Numérotation du verset Ps. 63,VIII 

Sagitte
parvulorum
facte sunt plage eorum ¦
Numérotation du verset Ps. 63,9 

et10 infirmate sunt
10 et Δ Bar1 Bar3 ΩV Ed1455 Rusch etc om. ΩS
contra eos
lingue eorum.
Numérotation du verset Ps. 63,IX 

Conturbati sunt
omnes qui11 videbant
11 qui Bar1 etc et Bar3
eos ¦
Numérotation du verset Ps. 63,10 

et timuit omnis homo.
Numérotation du verset Ps. 63,X 

Et
annuntiaverunt opera Dei ¦
et12 facta eius intellexerunt.
12 et] om. Ed1455
Numérotation du verset Ps. 63,11 XI

Letabitur iustus
in Domino et sperabit13 in eo ¦
13 sperabit] speravit R C G* V
et laudabuntur
omnes recti corde. 14
14 <divisio.> Domino+ ... eo ¦ D30² (propter confusionem cum et tironico  ? ), Domino ¦ ... eo ¦ Bar1, Domino ... eo ¦ P10525 etc.

Psalmus 63

Numérotation du verset Ps. 63,1 
AIn finem1
1 finem] fine ΩS
interl.| Christum
psalmus David2.
2 David] + Vox Pauli de passione Christi D30
interl.| dirigens
marg.| CASSIODORUS. Psalmus iste breviter agit de passione et resurrectione Christi ubi totus Christus caput et corpus loquitur.
marg.| CASSIODORUS. Enumerat que tulerit et quomodo contra hec se habverit ut in passionibus speremus in Domino.
marg.| AUGUSTINUS. Ut caput nostrum ita nos in tribulationibus rogemus.
Numérotation du verset Ps. 63,2 
I
Exaudi Deus orationem meam cum deprecor ¦
interl.| totis viribus
interl.| vel tribulor
marg.| ORATIONEM. Ut exaltes et eripe quia deprecor.
a timore inimici
interl.| ut non eos sed te timeam
interl.| in hec audi eripe quod fit etiam cum occiditur non enim timet vel cedit
marg.| A TIMORE  INIMICI. CASSIODORUS. Sed non a timore mortis.
eripe animam meam.
interl.| non ut non moriar
interl.| quod erit quia
Numérotation du verset Ps. 63,3 
II
Protexisti me a conventu
interl.| concilio
marg.| PROTEXISTI  ME. AUGUSTINUS. Hoc in capite factum quod et membra experiuntur hoc exemplo reliqui firmantur.
malignantium ¦
interl.| ut Iudeorum
a multitudine
interl.| actu
operantium
interl.| AUGUSTINUS. ut eum occiderent qui eis tot bona fecerat
iniquitatem.
interl.| actu
Numérotation du verset Ps. 63,4 
III
Quia3
3 Quia] Qui M* Q cum Ps-H LXX Ps-α
interl.| quid enim illi utique mala
exacuerunt
interl.| inclamando mortem
marg.| QUIA  EVACUERUNT. Vel qui scilicet malignantes et operantes iniqui.
ut gladium
interl.| si non manibus linguis occiderunt
linguas suas intenderunt arcum
interl.| dolos
interl.| gladius aperte arcus occulte ferit
marg.| ARCUM. Occultas insidias ut per discipulum quod est res amara ut conviva sit proditor.
rem amaram ¦ 4
4 amaram] amarem P10525
<divisio.> suas+... amaram ¦ ] suas ¦ amarem P10525
interl.| licet verba dulcia
Numérotation du verset Ps. 63,5 
ut sagittent in occultis
interl.| quantum ad sua opinionem per discipulum et huiusmodi
immaculatum.
interl.| CASSIODORUS. ideo esset eis timendum
interl.| magna iniquitas et ideo inexcusabiles
Numérotation du verset Ps. 63,6 
IV
Subito
interl.| intenderunt arcum et sic perficient
marg.| SUBITO. AUGUSTINUS. Insidiose quasi nescientem ut eis videtur qui se credunt Deum fallere.
sagittabunt eum
interl.| CASSIODORUS. scelus implebunt
et non timebunt ¦
interl.| inde
marg.| NON  TIMEBUNT. AUGUSTINUS. O cor durum occidere hominem qui mortuos suscitabat et inde non timere.
interl.| quia
firmaverunt
interl.| AUGUSTINUS. nec miraculis moti
interl.| nullo modo nec per iudicem obmittere volentes
marg.| FIRMAVERUNT. CASSIODORUS. Obstinatione non veritate sermonem reus est mortis vel expedit ut unus moriatur.
sibi
interl.| ad malum suum
marg.| SIBI. CASSIODORUS. Non Domino sibi cum dicunt sanguis eius super nos et super filios nostros.
sermonem nequam.
Numérotation du verset Ps. 63,V 
Narraverunt
interl.| prius apud se postea cum discipulo
interl.| vel disposuerunt
interl.| exponit arcum
interl.| si discipulus tradit romani crucifigunt quid ad nos
ut absconderent laqueos ¦
interl.| putabant enim eum latere
marg.| UT  ABSCONDERENT. Mos malorum qui dolum parat putat se fallere.
dixerunt quis
interl.| quis poterit cavere
videbit eos ?
Numérotation du verset Ps. 63,7 
VI
Scrutati sunt
interl.| AUGUSTINUS. ideo putabant non videre quia scrutati per discipulum tradatur a iudice occidatur et ita nihil ad nos
marg.| SCRUTATI. CASSIODORUS. Quomodo accusarent iustum vel quomodo perderent ne mundus post eum iret.
marg.| AUGUSTINUS. Scrutinia. Id est acerba et occulta consilia sed quanto acutius cogitant tanto plus deficiunt a veritate et equitate et in tenebras merguntur quia cum non vident Deum putant se non videri a Deo.
iniquitates ¦ defecerunt5 scrutantes scrutinio6.
5 defecerunt] Et praem. F cum Ps-δ
6 scrutinio] scrutinia Ed1455
Numérotation du verset Ps. 63,VII 
Accedet7
7 Accedet] Accedit M W* cum Ps-R, accedat ΩM
interl.| quasi Christus cognoscebat laqueos cur ergo prevaluerunt quia voluit
interl.| sed
homo
interl.| scrutans bonum
interl.| non pateretur nisi homo esset
marg.| ACCEDET  HOMO. CASSIODORUS. Nam qui scrutatur iniqua deficit sed qui res divinas perquirit quod est ad altum cor ire non deficit sed crescit et eo pervenit ut ab eo summus et omnipotens esse credatur Deus non in se sed in corde hominis grandescit.
marg.| AUGUSTINUS. Scrutati sed frustra quia sponte accedet homo ad passionem.
8 ad Ψ D D30 Ω Rusch Clementina ] et ΨB* D30 Ed1455 Ps-G Cor2 (hebr. et anti. et Ieron. cum greco interponunt et neque habent   ad sed Glossa :   ad )
interl.| vel et
interl.| AUGUSTINUS. Secretum obiiciens illis hominem servans intus Deum exaltabitur Deus occiditur homo Deus exaltatur suscitando
marg.| ET  COR  ALTUM erat ei quia hoc faciebat secundum altum consilium.
Numérotation du verset Ps. 63,8 
et9 exaltabitur Deus.
9 et] om. C I
interl.| in resurrectione
Numérotation du verset Ps. 63,VIII 
Sagitte
interl.| scrutati sunt
interl.| autem
parvulorum
interl.| nihil nocuerunt ut canne puerorum
marg.| SAGITTE  PARVULORUM. CASSIODORUS. Enumeratam pravitatem irridet Iudeorum qui magis turbati sunt nuntiata resurrectione iusti letati.
facte sunt plage eorum ¦
Numérotation du verset Ps. 63,9 
et10 infirmate sunt
10 et Δ Bar1 Bar3 ΩV Ed1455 Rusch etc om. ΩS
interl.| AUGUSTINUS. in omnibus que contra me dixerunt
interl.| hic patet quod sibi firmaverunt sermonem nequam
interl.| virtute resurrectionis
contra eos
interl.| ad vercundiam eorum
lingue eorum.
interl.| AUGUSTINUS. dicentes nobis dormientibus venerunt discipuli et furati sunt. Si enim dormierunt quomodo videre potuerunt
Numérotation du verset Ps. 63,IX 
Conturbati sunt
interl.| etiam
interl.| exaltato Domino visis miraculis
marg.| CONTURBATI. CASSIODORUS. Fuerunt illi qui salutis sue consilium querentes dixerunt. Quid faciemus viri fratres.
omnes qui11 videbant
11 qui Bar1 etc et Bar3
interl.| id est intelligebant eos defecisse alii de illis turbantur et ipsi non penitent
eos ¦
interl.| confusos
Numérotation du verset Ps. 63,10 
et timuit omnis homo.
interl.| AUGUSTINUS. qui non timuit non fuit homo utens ratione
marg.| ET  TIMUIT. AUGUSTINUS. Si timet homo non terreat homo quin annuntiet sicut apostoli quibus comminaverunt principes sacerdotum dicentes ne predicarent in nomine Iesu.
Numérotation du verset Ps. 63,X 
Et
interl.| predicatores
interl.| eruti a timore inimici timentes Deum
annuntiaverunt opera Dei ¦
interl.| resurrectionem ascentionem et cetera
et12 facta eius intellexerunt.
12 et] om. Ed1455
interl.| CASSIODORUS. esse divina non hominis
marg.| ET  FACTA  EIUS  INTELLEXERUNT. AUGUSTINUS. Cur passus cur non descendit de cruce quia moriendum erat et resurgendum quod tunc non fuit intellectum.
Numérotation du verset Ps. 63,11 
XI
Letabitur iustus
interl.| AUGUSTINUS. iam non tristis est iustus ut crucifixo Domino sed letatur et sperat quia omnia manifestata
marg.| LETABITUR. CASSIODORUS. Conclusio ex predictis. Et ostenditur promissio iustorum.
in Domino et sperabit13 in eo ¦
13 sperabit] speravit R C G* V
interl.| promissio unde letabitur iustus
et laudabuntur
interl.| perversi damnabuntur
interl.| exaltabuntur
omnes recti corde. 14
14 <divisio.> Domino+ ... eo ¦ D30² (propter confusionem cum et tironico  ? ), Domino ¦ ... eo ¦ Bar1, Domino ... eo ¦ P10525 etc.
interl.| AUGUSTINUS. CASSIODORUS. quibus per omnia placet Deus
marg.| OMNES. CASSIODORUS. Ne putes de solis apostolis di



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 63), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_63)

Notes :