Glossa ordinaria

Psalmus 47

Numérotation du verset Ps. 47,1 

¶Psalmus vel laus cantici
¶Codd. : (Ps. 47) D30 Rusch Ps-G, def. ΩF Bari3
Chore secunda sabbati.1
1 Psalmus…sabbati] Canticum psalmi filiis Core secunda sabbati Ps-G , Psalmus cantici filiis Chore secunda sabbati figura Ecclesie Hierusalem futurae ( sic ) D30
Numérotation du verset Ps. 47,2 I

Magnus Dominus
et laudabilis
nimis ¦
in civitate
Dei nostri in monte sancto eius.
Numérotation du verset Ps. 47,3 II

Fundatur
exultatione
universe terre ¦ mons2 Sion
2 mons D30 Rusch ] montes Ps-G
latera aquilonis civitas regis magni.
Numérotation du verset Ps. 47,4 III

Deus
in domibus eius
cognoscetur3 ¦ cum suscipiet eam.
3 cognoscetur] cognoscitur Ps-G
Numérotation du verset Ps. 47,5 IV

Quoniam
ecce reges terre4* congregati sunt ¦
4 terre Cor2 (grecus aliquis habet) Ps-G* (C L Ω) ΩB Ω (al. m.) Bari1 cum Ps-R Vet. lat. (praeter Med.) etc. cum LXX Luc ( της γης Rahlfs R A, HoP* 124/130 + Sedulius) Hier. Ep. 106 ( in veteribus codicibus Latinorum) ; cf. Ps. 2:2 ; 71:11 ] om. Cor2 (hebr. et anti. et Hieron. non apponunt TERRE , grecus aliquis habet, primis standum) Ps-G (R F) ) D30 ΩX* cum hebr. LXX (Rahlfs* Hop 6/130 Hexapl. iuxta ) , eius Ps-Med (+Clm343) cum LXX (Rahlfs αυτης Βο 2013’; HoP: nullus cod.)
convenerunt in unum.
Numérotation du verset Ps. 47,6 V

Ipsi
videntes
sic
admirati sunt ¦
conturbati sunt
commoti sunt ¦
Numérotation du verset Ps. 47,7 

tremor
apprehendit eos.
Numérotation du verset Ps. 47,VI 

Ibi dolores
ut parturientis ¦
Numérotation du verset Ps. 47,8 

in spiritu
vehementi
conteres
naves Tharsis.
Numérotation du verset Ps. 47,9 VII

Sicut audivimus
sic vidimus
in civitate
Domini virtutum in civitate Dei nostri ¦
Deus
fundavit eam
in eternum.5
5 eternum] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 47,10 VIII

Suscepimus
Deus misericordiam tuam ¦
in medio templi tui.
Numérotation du verset Ps. 47,11 IX

Secundum nomen tuum Deus sic et laus tua
in fines terre ¦ iustitia plena est dextera tua.
Numérotation du verset Ps. 47,12 X

Letetur
mons Sion
et6 exultent filie Iudee ¦
6 et] om. Ps-G
propter iudicia tua Domine.
Numérotation du verset Ps. 47,13 XI

Circumdate
Sion
et complectimini eam ¦
narrate in turribus eius.
Numérotation du verset Ps. 47,14 XII

Ponite corda vestra
in virtute eius ¦
et distribuite
domos 7
7 domos] domus Ps-G
eius ut enarretis in progenie altera8
8 progenie altera] progeniem alteram Ps-G
Numérotation du verset Ps. 47,15 XIII

Quoniam hic
est Deus
Deus noster in eternum
et in seculum seculi ¦ et9 ipse
9 et] om. D30 Ps-G
reget nos in secula.

Psalmus 47

Numérotation du verset Ps. 47,1 
APsalmus vel laus cantici
interl.| vel filiorum
marg.| PSALMUS  VEL  LAUS  CANTICI etc. AUGUSTINUS. 1 Primo die fecit Deus lucem et discrevit a tenebris. Sic dominico die Christum suscitavit et a mortalitate discrevit. Secundo die firmamentum id est Ecclesiam fecit corpus capiti que est firmata2 de qua hic cantatur filiis   Chore .3
1 Psalmus... etc om. codd. | Aug. P106] signum paragraphi speciale Tr511
2 firmata] + post Christi resurrectionem supra firmam petram a qua dimoveri non potest Rusch
3 post Christi resurrectionem supra firmam petram a qua dimoveri non potest
marg.| CASSIODORUS. De fundatione civitatis quam commendative describit.
marg.| AUGUSTINUS. Commendat civitatem et dominum civitatis ut omnes eum amplificent. Quinque modis commendat civitatem scilicet : A dignitate conditoris A situ Ab amplitudine A benignitate regis A stabilitate eterna.
Chore secunda sabbati.4
4 Psalmus…sabbati] Canticum psalmi filiis Core secunda sabbati Ps-G , Psalmus cantici filiis Chore secunda sabbati figura Ecclesie Hierusalem futurae ( sic ) D30
interl.| qua factum est firmamentum id est celum id est agens de Ecclesia que post Christi resurrectionem est confirmata quam vocat civitatem
Numérotation du verset Ps. 47,2 
I
Magnus Dominus
interl.| CASSIODORUS. quia omnia potenter facit
interl.| AUGUSTINUS. qui prius humilis
et laudabilis
interl.| AUGUSTINUS. quia pulchre et mire fecit
nimis ¦
interl.| AUGUSTINUS. sine termino et fine
in civitate
interl.| ubi
interl.| in malis enim blasphematur Deus
interl.| non in Babylonia
{t. 2 : Erfurt, f. 256rb ; facsim., p. 511b} Dei nostri in monte sancto eius.
interl.| AUGUSTINUS. que est iu monte nec potest abscondi omnibus diffamata hic est mons qui crevit et implevit omnem terram ne autem putes non ubique esse addit fundatur
marg.| IN  MONTE. AUGUSTINUS. Hic est mons ille qui (ut ait Daniel) fuit parvus lapis precisus de monte sine manibus qui crevit in montem magnum postea et implevit omnem terram id est Christus de gente Iudeorum sine virili semine natus super quem fundata est Ecclesia.
Numérotation du verset Ps. 47,3 
II
Fundatur
interl.| vel fundator
interl.| que civitas
exultatione
interl.| vel exultationis
marg.| FUNDATUR  EXULTATIONE. HIERONYMUS. Quasi que prius maledictionibus subiecta sterilitatis opprobrio dolebat nunc prole fecunda ubique exultat. Et commendatur hic ab amplitudine. Vel fundator exultationis universe etc. Quasi Dominus est magnus Dominus dico fundator exultationis universe terre cui concordat alia tanslatio. Alii sic transferunt dilatans exultationes universe terre ipse est Christus qui per universam Ecclesiam gaudia dilatat.
universe terre ¦ mons5 Sion
5 mons D30 Rusch ] montes Ps-G
interl.| duo parietes convenerunt in lapidem angularem qui fecit utraque unum ut esset unus pastor et unum ovile
interl.| per patres ostendit quod dixerat
latera aquilonis civitas regis magni.
interl.| id est Dei alii non magni
marg.| MONS  SION  LATERA  AQUILONIS. AUGUSTINUS. Quicumque alicui herent latera eius dicuntur ita gentes diaboli latera per montem Sion Iudeos significat per latera aquilonis gentes que adherent diabolo qui per aquilonem ventum frigidum et durum significatur. Ipse namque ait ascendam in celum et ponam sedem meam ab aquilone etc. de quo : «Surge aquilo et veni auster». Item : «Ab aquilone pandetur omne malum» etc.
Numérotation du verset Ps. 47,4 
III
Deus
interl.| etiam
in domibus eius
interl.| quia iam plures
interl.| vel gradibus
marg.| IN  DOMIBUS. Vel in gradibus id est secundum gradus meritorum quia in singulis distinctim dabit cognitionem sui.
cognoscetur6 ¦ cum suscipiet eam.
6 cognoscetur] cognoscitur Ps-G
interl.| sed hoc per gratiam suscipientis
interl.| ut medicus
interl.| in eterna beatitudine
marg.| VEL  SUSCIPIET. AUGUSTINUS. Lutandam et quid opus est quoniam reges contra sed videntes per fidem sic scilicet quod tam digna est hec civitas admirati sunt etc.
Numérotation du verset Ps. 47,5 
IV
Quoniam
interl.| a benignitate regis
interl.| hec sunt latera aquilonis
ecce reges terre7* congregati sunt ¦
7 terre Cor2 (grecus aliquis habet) Ps-G* (C L Ω) ΩB Ω (al. m.) Bari1 cum Ps-R Vet. lat. (praeter Med.) etc. cum LXX Luc ( της γης Rahlfs R A, HoP* 124/130 + Sedulius) Hier. Ep. 106 ( in veteribus codicibus Latinorum) ; cf. Ps. 2:2 ; 71:11 ] om. Cor2 (hebr. et anti. et Hieron. non apponunt terre , grecus aliquis habet, primis standum) Ps-G (R F) ) D30 ΩX* cum hebr. LXX (Rahlfs* Hop 6/130 Hexapl. iuxta Hier. Ep. 106 ) , eius Ps-Med (+Clm343) cum LXX (Rahlfs αυτης Βο 2013’; HoP: nullus cod.)
interl.| ceteris fidelibus
convenerunt in unum.
interl.| non est locus hereticis per partes pravi dogmatis concisis #dicent ecce hic est ecce illic
interl.| in lapidem angularem id est unitatem fidei et morum
marg.| REGES. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Principes Iudeorum.
marg.| CONGREGATI. Ab Herode scis citante locum nativitatis.
marg.| CONVENERUNT concordite dicendo in Bethleem Iude secundum Scripturas.
Numérotation du verset Ps. 47,6 
V
Ipsi
interl.| etiam sic scilicet per fidem
videntes
interl.| facti
marg.| VIDENTES que in prophetis legerant.
sic
interl.| et
interl.| scilicet videntes
admirati sunt ¦
interl.| de gloria et miraculis Christi
conturbati sunt
interl.| AUGUSTINUS. post admirationem glorie et miraculorum Christi
interl.| AUGUSTINUS. pro peccatis
commoti sunt ¦
interl.| AUGUSTINUS. ad bona mutati
Numérotation du verset Ps. 47,7 
tremor
interl.| AUGUSTINUS. pro conscientia delictorum
marg.| ADMIRATI  SUNT de tanta gloria non leviter vel otiose  SED  CONTURBATI pro peccato et  COMMOTI ad fidem et tantus fuit pavor ut corpus tremet.
apprehendit eos.
interl.| AUGUSTINUS. tantus erat pavor quod etiam corpore tremebant
Numérotation du verset Ps. 47,VI 
Ibi dolores
interl.| penitentie
marg.| IBI  DOLORES prime videntes ita sed
ut parturientis ¦
interl.| graves sed utiles
interl.| CASSIODORUS. quia inde fructus provenit
interl.| unde a timore tuo Domine concepimus et parturivimus spiritum salutis
interl.| quomodo
Numérotation du verset Ps. 47,8 
in spiritu
interl.| per Spiritum Sanctum
interl.| AUGUSTINUS. in forti timore iudicaturi
vehementi
marg.| in spiritu vehementi Herodis.
conteres
interl.| evertes superbiam gentium
marg.| CONTERES. a similitudine naufragantium vel iuxta interpretationem nominis. Interpretatur enim Tharsis exploration gaudii.
naves Tharsis.
marg.| CONTERES  NAVES  THARSIS quia in Tharso Cilice que magos transposuisse in patriam suam credebantur confracte sunt ab Herode. Decursis omnibus concludit ergo.
marg.| THARSIS. AUGUSTINUS. Cilicia regio a Tharso metropoli Tharsis dicitur. Vel Tharsis est Carthago que navibus floruit ad mercandum quibus superbia gentium signatur que in incertis divitiarum ut in flatibus venti confidit sed iam firma sedes in Sion non in mari.
marg.| NAVES  THARSIS discursores in diversis experientiis, gaudia mundi explorantes.
Numérotation du verset Ps. 47,9 
VII
Sicut audivimus
interl.| quia ita est ergo
interl.| AUGUSTINUS. in promissionibus propheticis. Sicut est illud adorabunt eum omnes gentes etc. Et illud in semine tuo benedicentur omnes gentes
sic vidimus
interl.| AUGUSTINUS. in exhibitione
in civitate
interl.| omnes enim reges omnes gentes adorant Christum. Christus regnat in celo ad dexteram Patris
interl.| AUGUSTINUS. qui in hac civitate est audit ei videt qui extra est cecus est
interl.| Ecclesia
Domini virtutum in {t. 2 : Erfurt, f. 256va ; facsim., p. 512ª} civitate Dei nostri ¦
marg.| SICUT  AUDIVIMUS  IN  CIVITATE  DOMINI  VIRTUTUM. quia ibi custodes angelos deputat. Repetit :  IN  CIVITATE  DEI  NOSTRI id est catholica Ecclesia ne sibi hoc nomen conventus hereticorum usurpet. Ne autem putetur temporalis addit :
Deus
interl.| ipse
fundavit eam
interl.| AUGUSTINUS. ne ergo timeas nequando cadat firmamentum
in eternum.8
8 eternum] + diapsalma Ps-G
interl.| stabiliter
marg.| DEUS  FUNDAVIT  EAM  INETERNUM non ad horam ut prius tabernaculum Moysi.
interl.| fundavit quia
Numérotation du verset Ps. 47,10 
VIII
Suscepimus
interl.| fide
interl.| nos grana inter paleas lilium inter spinas amica inter filias
marg.| SUSCEPIMUS. CASSIODORUS. Agens gratias de adventu Christi monet de gradibus Ecclesie distribuendis per quos salvator possit agnosci.
interl.| o
Deus misericordiam tuam ¦
interl.| Filium
interl.| AUGUSTINUS. non solum sacramenta sed etiam rem sacramentorum
in medio templi tui.
interl.| in medio palearum que per sacramenta quibus communicant populus Dei sunt et templum de quibus habentes formam pietatis virtutem vero abnegantes
interl.| in communi populi tui
marg.| IN  MEDIO  TEMPLI  TUI. Hierusalem gravius accusantur qui contemnunt eum qui in medio eroum conspectus est. Per hoc notatur incarnatio Christi qui secundum quod homo presentatus est in templo.
interl.| et quia hoc est
Numérotation du verset Ps. 47,11 
IX
Secundum nomen tuum Deus sic et laus tua
interl.| que non est nisi in sanctis
interl.| AUGUSTINUS. non desunt qui laudent per omnes terras
in fines terre ¦ iustitia plena est dextera tua.
interl.| AUGUSTINUS. multi sunt iusti qui stabunt ad dexteram
interl.| ad quam iusti
marg.| DEXTERA. CASSIODORUS. Hac parte iusti locantur.
marg.| AUGUSTINUS. Suscepimus Deus. Quo ordine fundata vel quod audivimus et vidimus.
marg.| TEMPLI. AUGUSTINUS. Id est populi non suscipientis misericordiam qui multus ut nulla videantur esse grana sed tamen non nulla quia secundum nomen.
marg.| SECUNDUM  NOMEN. AUGUSTINUS. Quod ubique diffusum est quia nullus est et si nesciat cultum qui huic nomini non se subiiciat. Vel secundum nomen ergo id est sicut reverentia tui nominis dilatatur ita in Ecclesia que toto orbe diffusa est laus tibi datur quia dextera id est tua propitiatio iustificavit multos qui omnes laudant.
Numérotation du verset Ps. 47,12 
X
Letetur
interl.| unde
marg.| LETETUR. AUGUSTINUS. Et si laborent iusti inter spinas tamen exaltentur quia non errat Deus in iudicando sed discernet omnia grana a paleis. Concrete nati discrete iuvant non temere modo iudicent eorum est modo colligere Dei est separare.
mons Sion
interl.| Iudea que primos radios accepit fidei
marg.| MONS  SION. CASSIODORUS. Ecclesia que est in speculatione populi.
et9 exultent filie Iudee ¦
9 et] om. Ps-G
interl.| AUGUSTINUS. gentes a Iuda id est ab apostolis genite per confessionem
interl.| confessionis
marg.| FILIE  IUDE. Sancte femine per Iudam gens earum ostenditur que est propter Christum qui de Iuda et he exultent ut in utroque sexu Ecclesia sit.
marg.| AUGUSTINUS. Causa letitie iudicia futura ubi se sciunt ad beatitudinem venturas. Qui intus sunt letentur vos qui extra.
propter iudicia tua Domine.
interl.| AUGUSTINUS. quibus cecitas contigit in Israel ut plenitudo gentium intraret
Numérotation du verset Ps. 47,13 
XI
Circumdate
interl.| et o vos gentes
interl.| AUGUSTINUS. vos autem reprobi in quorum medio suscipitur misericordia circumdate non scandalis sed caritate bonos
marg.| CIRCUMDATE honores exhibendo.
Sion
interl.| electos
et complectimini eam ¦
interl.| brachiis caritatis
marg.| COMPLECTIMINI. Caritate.
narrate in turribus eius.
interl.| AUGUSTINUS. predicate laudes eius in altitudine munitionum eius
marg.| NARRATE  IN  TURRIBUS. CASSIODORUS. Predicate aliis in concordia apostolorum. In hac civitate bene sunt turres apostolorum munitiones contra hereticos et altitudines unde exteris est loquendum ut possint audire ne per letitiam remissi lentescant.
Numérotation du verset Ps. 47,14 
XII
Ponite corda vestra
interl.| non modo ora
interl.| AUGUSTINUS. non ita ut habeatis formam pietatis et veritatem eius negetis
in virtute eius ¦
marg.| VIRTUTE. AUGUSTINUS. Virtus civitatis caritas est quam nihil vincit unde Salomon dilectio fortis est ut mors.
marg.| CASSIODORUS. In virtute Ecclesie monet ponere corda.
et distribuite
interl.| AUGUSTINUS. habita caritate non temere iudicabitis videbitis non obesse malos bonis
domos 10
10 domos] domus Ps-G
interl.| vel gradus
marg.| DISTRIBUITE  GRADUS id est officia distincta ordinatione disponite presbyteros diaconos ut per eos magnalia narrentur in altera progenie id est populo christiano qui est secundus ab hebreo quem primum Dominus elegit.
eius ut enarretis in progenie altera11
11 progenie altera] progeniem alteram Ps-G
interl.| hoc solum
Numérotation du verset Ps. 47,15 
XIII
Quoniam hic
interl.| CASSIODORUS. Christus presens in terris visus et cum hominibus conversatus
est Deus
interl.| et si in homine latet
marg.| QUONIAM  HIC  EST hoc est quod narrendum est brevis sententia sed que omnia concludit. Ineternum contra illos qui temporales homines deos faciebant.
marg.| DISTRIBUITE. AUGUSTINUS. Id est distinguite domum a domibus que habet formam tantum et que cum forma pietatem nolite confudere quasi unum sint vel domos circumcisionis et preputii ut Paulus eat in gentes alii in circumcisionem. Dispensationem quidem diviserunt sed caritatem iunxerunt hoc magis convenit unde subdit ut sic o predicatores enarretis usque ad posteros.
Deus noster in eternum
interl.| non ad tempus ut falsi dii
et in seculum seculi ¦ et12 ipse
12 et] om. D30 Ps-G
interl.| quia Deus protegit ne moriamur quia rex regit ne cadamus
reget nos in secula.
interl.| sine fine



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 47), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_47)

Notes :