Glossa ordinaria

Psalmus 16

Numérotation du verset Ps. 16,1 

¶ Oratio David.1
¶Codd. : (Ps. 16) Valic24 D30 Rusch Ps-G, def. C
1David] + Christus de Iudeis dicit ad Patrem D30
Numérotation du verset Ps. 16,I 

Exaudi Domine iustitiam meam ¦
intende
deprecationem meam.
Numérotation du verset Ps. 16,II 

Auribus percipe2
2 percipe Ps-G D30 ] + Domine Rusch (hapax)
orationem meam ¦
non in labiis dolosis.
Numérotation du verset Ps. 16,2 III

De vultu tuo
iudicium meum prodeat ¦ oculi tui3
3 tui Ps-G Valic24 (interl.)] mei Ps-G (L²) Valic24 cum Ps-R LXX
videant equitates4.
4 equitates Ps-G Valic24 ( interl. ) D30 Rusch ] equitatem Ps-G (L²) cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 16,3 IV

Probasti cor meum et5 visitasti nocte : ¦
5 et Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G (R F I K)
igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas.
Numérotation du verset Ps. 16,4 V

Ut non loquatur os meum opera hominum ¦
propter verba labiorum tuorum
ego custodivi vias duras.
Numérotation du verset Ps. 16,5 VI

Perfice gressus meos
in semitis tuis ¦
ut non moveantur
vestigia mea.
Numérotation du verset Ps. 16,6 VII

Ego clamavi quoniam exaudisti me Deus : ¦
inclina aurem tuam
mihi
et exaudi verba mea.
Numérotation du verset Ps. 16,7 VIII

Mirifica
misericordias tuas ¦
qui salvos facis sperantes in te.
Numérotation du verset Ps. 16,8 IX

A resistentibus dextere6* tue
6 dextere Ps-G D30 ] dextre Rusch
custodi me7 ¦ ut pupillam oculi.8
7me] + Domine L cum Ps-R graec. (Sedulius etc.); cf. HIERONYMUS, Ep. 106 § 8  : « dicitisque in Graeco legi: CUSTODI ME, DOMINE, quod nec in Hebraeo nec in ullo habetur interprete ». |
8 <divisio.> IX tue... me ¦ D30 ] tue ¦ ... me Rusch |
Numérotation du verset Ps. 16,X 

Sub umbra
alarum tuarum protege9 me ¦
9 protege Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] proteges Ps-G (R) cum LXX
Numérotation du verset Ps. 16,9 

a facie
impiorum
qui me afflixerunt.
Numérotation du verset Ps. 16,XI 

Inimici mei
animam meam
circumdederunt10,
10 circumdederunt Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R LXX] + super me Ps-G (R) cum hebreo
Numérotation du verset Ps. 16,10 

adipem suum
concluserunt ¦ ¦ os eorum locutum est superbiam11.
11 superbiam Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R (plur. codd. et edd. )] superbia Ps-G (F L U*) cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 16,11 XII

Proiicientes me
nunc circumdederunt me ¦
oculos suos
statuerunt declinare
in terram12.
12 terram] terra Valic24 Ps-R (U) Ps-α Ps-Moz C
Numérotation du verset Ps. 16,12 XIII

Susceperunt me
sicut leo
paratus ad predam ¦ et sicut13 catulus leonis14
13 sicut Ps-G Ps-Med ] quasi Ps-R |
14 catulus leonis Ps-G Ps-R Ps-H (praeter ΘG²m) cum Ps-Med LXX (σκύμνος λέων HoP : σκύμνος λέον των οίκων Sedulius) hebr. (ְכִכְפִיר)] λέων LXX (Rahlfs*) ¶Nota : L’ajout de λεωντος après σκύμνος par R156 est un hébraïsme et une réminiscence biblique grecque puisque que σκύμνος λεωντος revient 7 fois dans la Septante. Dans la Vulgate catulus leonis (8 fois) traduit aussi bien σκύμνος seul que σκύμνος λέοντος. {MM2023} |
habitans in abditis.
Numérotation du verset Ps. 16,13 XIV

Exsurge
Domine
preveni eum et supplanta eum 15
15 eum... supplanta eum Ps-G Valic24 (hebr. praem. interl. )] eos... subverte eos Ps-G (L) Valic24 cum Ps-R
eripe animam meam ab impio ¦
frameam tuam
Numérotation du verset Ps. 16,14 

ab inimicis manus tue16.
16 frameam tuam] framea inimicorum Ps-G (L*) Valic24 cum Ps-R (plur. codd.)
Numérotation du verset Ps. 16,XV 

Domine
a paucis de terra
divide eos in vita eorum17 : de absconditis tuis
17 de terra... eorum] a terra dispartire eos et supplanta eos Ps-R Valic24 | in vita eorum Ps-G D30 Kreuzlingen Lunel P106 Tr511 ] in vita ipsorum Rusch cum Ps-R , om. Valic24 , + et
adimpletus est venter eorum.
Numérotation du verset Ps. 16,XVI 

Saturati sunt filiis18 :
18 filiis Ps-G D30 ] porcina Ps-G (L*) Valic24 cum Ps-R
et dimiserunt19
19 dimiserunt Ps-G D30 Lunel P106 Tr511 ] diviserunt Rusch Ed1530 , reliquerunt Ps-G (L*) Valic24 cum Ps-R
reliquias b} suas parvulis suis.
Numérotation du verset Ps. 16,15 XVII

Ego autem
in iustitia20 apparebo conspectui tuo21 : satiabor cum apparverit22 gloria tua.
20 in Ps-G Valic24 (interl.)] cum Valic24 cum Ps-R |
21 conspectui Ps-G Od D30 ] in conspectu Ps-G (F I ΦRV ΨB²) Valic24 ΩS cum Ps-R |
22 cum apparuerit Ps-G ] dum manifestabitur Valic24 Ps-R |

Psalmus 16

Numérotation du verset Ps. 16,1 
A Oratio David.1
1David] + Christus de Iudeis dicit ad Patrem D30
marg.| ORATIO  DAVID. CASSIODORUS. a Oratio persone Domini convenit, adiuncta Ecclesia que eius corpus est.
a Cf. Cassiodorus , Expositio Psalmorum (Ps. 16), CCSL 97, p. 143.17-22 : « Dauid vero, sicut dictum est, significat dominum christum ex cuius persona ad institutionem humani generis totus psalmus iste prolatus est. Trifaria oratio ab humanitate christi in hoc psalmo depromitur. Trifaria oratio ab humanitate christi in hoc psalmo depromitur ».
marg.| EXAUDI  DOMINE. CASSIODORUS. b Iste psalmus veram naturam humanitatis facit attendere.   Oratio Christi institutio est fidelium, sicut flendo Lazarum caritatem {t. 2 : Erfurt, f. 236vb ; facsim., p. 472b} proximi habere nos docuit. Persecutores fugit ut inconsiderate temeritatis nobis auferret audaciam.
b Cassiodorus , Expositio Psalmorum (Ps. 85), CCSL 98, p. 780.26-35 : « Illud praeterea debemus agnoscere firmo que animo continere, quod   oratio quando a domino christo funditur, institutio est sancta fidelium, forma bonorum, sincerae humilitatis exemplum; cum a subiectis agitur, satisfactio delictorum, confessio criminum, lauacra culparum. Ibi magisterium est docentis; hic abolitio postulatur erroris. Nam sic innocens oravit, quemadmodum et crucem sine aliqua culpa sustinuit.Lazarum ploravit, ut nobis proximi ostenderet caritatem. Persecutores fugit, ut nobis audaciam inconsultae temeritatis auferret ».
Numérotation du verset Ps. 16,I 
{t. 2 : Erfurt, f. 236vb ; facsim., p. 472b} Exaudi Domine iustitiam meam ¦
interl.| CASSIODORUS. c Quia iustitia habet vocem apud Deum
c Cassiodorus , Expositio Psalmorum (Ps. 16, expositio), CCSL 97, p. 143.29-30 : « Apud Deum certum est habere   iustitiam vocem suam ». [  Petrus Lombardus, In Ps., Ps. cit., PL 191, 178C : « Quia iustitia habet vocem apud Deum que penetrat celum ».]
intende
interl.| pro iustitia
deprecationem meam.
interl.| de malis cavendis
marg.| CASSIODORUS. d Primo petit secundum iustitiam sibi retribui.
d Cassiodorus , Expositio Psalmorum (Ps. 16, divisio), CCSL 97, p. 143.22-23 : « Prima [oratio] est, ubi secundum iustitiam suam sibi petit debere restitui ».
Numérotation du verset Ps. 16,II 
Auribus percipe2
2 percipe Ps-G D30 ] + Domine Rusch (hapax)
interl.| non transitorie
orationem meam ¦
interl.| prolatam
interl.| de bonis sibi et suis
interl.| non modo intendas sed et
non in labiis dolosis.
marg.| NON  IN  LABIIS  DOLOSIS. CASSIODORUS. e Ut qui inique damnatur ; vel ut qui dicit ‘Domine Domine’ et non facit opera.
e Cf. Mt. 7, 21 : « Non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum celorum sed qui facit voluntate Patris mei qui in celis est ipse intrabit in regnum celorum ».
marg.| AUGUSTINUS. Vel non in labiis dolosis de vultu tuo iudicium meum prodeat ut iudicans non proferam aliud quam ex te intelligo.
Numérotation du verset Ps. 16,2 
III
De vultu tuo
interl.| AUGUSTINUS. Ex illuminatione tue notitie veritatem iudicem
interl.| AUGUSTINUS. Qui omnia vides nec eges testimonio alterius
interl.| Ecce quid petit
marg.| DE  ASPECTU  TUO. CASSIODORUS. Id est secundum ea que in me cognoscis, qui nullum habeo peccatumf.   iudicium quo fui iudicatus videatur prodisse   de vultu tuo, non de dispositione Iudeorum, quod factum patet in resurrectioneg. Vel   iudicium quo discernit omnia   probasti a similitudine fornacis que metallum purgat, sed   non est inventa iniquitas h. CASSIODORUS. Quam ustio coqueret que tu scis, et hoc   ut non loquatur os meum, id est etsi taceam, tu scis me purumi.
f Cassiodorus , Expositio Psalmorum (Ps. 16.2-4), CCSL 97, p. 144.53-54 : « De uultu ergo dicit, id est de aspectu tuo, secundum illa que in me respicis atque cognoscis. Hoc autem ille recte petebat, qui se nouerat pollutionem non habere peccati. Sequitur : oculi mei uideant equitatem. Hic equitatem, ipsam divinitatem debemus accipere, quam orat ut sine aliquo interuallo semper intendat; quatenus illam respiciens, sicut et reuera prouenit, peccati maculam non haberet ». 
g Cassiodorus , Expositio Psalmorum (Ps. 16.2-4), CCSL 97, p. 144.65-74 : «   Probasti cor meum et uisitasti nocte; igne me examinasti et non est inuenta in me iniquitas ut non loquatur os meum . Ordinem seruat egregium. Prius se dicit probatum, deinde fuisse uisitatum, sed probatio significat passionem, uisitatio resurrectionem. Ibi enim probatus est, ubi inter multas iudeorum iniquitates et pericula mortis, mirande patientie documenta monstravit. Visitatus est autem nocte, quando anima eius non est in inferno derelicta, sed ad illam mirabilem resurrectionem, eterne glorie clarificatione peruenit ». 
h Cf. Cassiodorus , Expositio Psalmorum (Ps. 13), CCSL 97, p. 144.75-78 : « Metaphora introducitur fornacium igne flagrantium, que metallorum uitia solent purgare, ac decoctione consumere et in nature puritatem mundata reuocare ».
i Cassiodorus , Expositio Psalmorum (Ps. 13), CCSL 97, p. 144.78-82 : « Sic ergo et tribulationibus ignitis examinatus est dominus christus; sed non est in illo inuenta iniquitas, quam adustio ulla decoqueret. Pulchre autem subiunxit :   ut non loquatur os meum , id est etsi ego taceam, tu me purum esse perpendis ».
iudicium meum prodeat ¦ oculi tui3
3 tui Ps-G Valic24 (interl.)] mei Ps-G (L²) Valic24 cum Ps-R LXX
interl.| vel : mei
interl.| cordis
videant equitates4.
4 equitates Ps-G Valic24 ( interl. ) D30 Rusch ] equitatem Ps-G (L²) Ed1455 cum Ps-R
interl.| CASSIODORUS. ut mihi remedium Iudeis penam des
interl.| quia
Numérotation du verset Ps. 16,3 
IV
Probasti cor meum et5 visitasti nocte : ¦
5 et Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G (R F I K)
interl.| AUGUSTINUS. Ipsum cor visitatione tribulationis probatum est, que non solum nox quia perturbat, sed et ignis quia urit, in qua inventus sum iustus
igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas.
marg.| Vel non est inventa ita ut non loquatur, id est ut non iactanter hec dicam, vel ut non peccem in lingua quod est opus hominum.
Numérotation du verset Ps. 16,4 
V
Ut non loquatur os meum opera hominum ¦
interl.| AUGUSTINUS. ut aliud non procedat de ore meo quam quod ad gloriam tuam pertinet, non ad opera hominum que preter te sunt
interl.| sed
interl.| etsi innocens tamen
propter verba labiorum tuorum
interl.| pacis tue vel prophetarum
interl.| complenda, non pro culpa
ego custodivi vias duras.
interl.| hominibus
marg.| VIAS  DURAS. CASSIODORUS. Scilicet opera hominum quas scilicet merentur opera hominum.
marg.| Vel quas debent imitari homines quibus iter vitiorum leve est, virtutum difficile.
marg.| AUGUSTINUS. Vel vias duras latronis id est que latro merito ego patior immerito.   Vias duras mortalitatis et passionis.
marg.| AUGUSTINUS. Vel ad perficiendos gressus meos in semitis tuis ut perficeretur caritas Ecclesie in angustis viis, in artioribus preceptis, ut non moveantur signa itineris mei que sacramentis et Scripturis impressa sunt, ut intueantur et observent qui me sequi volunt. Vel ut iam stabiliter permaneam in eternitate postquam peregi vias duras et perfeci gressus.
Numérotation du verset Ps. 16,5 
VI
interl.| ideo
Perfice gressus meos
interl.| CASSIODORUS. humanas actiones meas
marg.| PERFICE. CASSIODORUS. Usque in finem ante non est nisi inchoatio.
marg.| Gressus , id est humanas actiones, ut qui volunt imitari non moveantur a te, vel vestigia ab eis.
in semitis tuis ¦
interl.| artioribus preceptis
ut non moveantur
interl.| qui volunt me imitari
vestigia mea.
interl.| quibus est impressa forma iustitie
Numérotation du verset Ps. 16,6 
VII
Ego clamavi quoniam exaudisti me Deus : ¦
interl.| AUGUSTINUS. Non deserat exauditio tua humilem
interl.| AUGUSTINUS. Libera et valida intentione, preces direxi quia, ut hoc possem, exaudisti me infirmius orantem
marg.| EGO  CLAMAVI. CASSIODORUS. Secundo precatus ut a Iudeorum insidiis eius puritas liberetur.   Ego etiam   clamavi quoniam exaudisti hoc non nisi iusto convenit qui confidenter orat quia scit se audiri.
interl.| ideo
inclina aurem tuam
interl.| clementie et misericordie
mihi
interl.| humili
et exaudi verba mea.
Numérotation du verset Ps. 16,7 
VIII
Mirifica
marg.| MIRIFICA. AUGUSTINUS. Mira sunt que nova sunt ; hec sunt que in carne gessit mirantibus Iudeis.
misericordias tuas ¦
interl.| que verba
interl.| AUGUSTINUS. Non vilescant misericordie, ne minus amentur
qui salvos facis sperantes in te.
Numérotation du verset Ps. 16,8 
IX
A resistentibus dextere6* tue
6 dextere Ps-G D30 ] dextre Rusch
interl.| AUGUSTINUS. favori quo mihi faves, vel mihi filio tuo
custodi me7 ¦ ut pupillam oculi.8
7me] + Domine L cum Ps-R graec. (Sedulius etc.); cf. Hieronymus, Ep. 106 § 8  : « dicitisque in Graeco legi:   custodi me, domine, quod nec in Hebraeo nec in ullo habetur interprete ».
8 <divisio.> IX tue... me ¦ D30 ] tue ¦ ... me Rusch
marg.| pupilla perexigua est et tamen per eam acies luminis dirigitur quo lux {t. 2 : Erfurt, f. 237ra ; facsim., p. 473a} et tenebre diiudicantur si per humanitatem Christi divinitas discernens est inter bonos et malos.
Numérotation du verset Ps. 16,X 
Sub umbra
interl.| in munimento caritatis et misericordie tue
9 protege Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] proteges Ps-G (R) cum LXX
interl.| ut gallina pullos
interl.| CASSIODORUS. Misericordia et caritas sunt ale Patris quibus protegit
Numérotation du verset Ps. 16,9 
a facie
interl.| instantia
impiorum
interl.| demonum et Iudeorum
qui me afflixerunt.
Numérotation du verset Ps. 16,XI 
Inimici mei
interl.| Iudei
interl.| sic
animam meam
interl.| CASSIODORUS. id est vitam volentes tollere
circumdederunt10,
10 circumdederunt Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R LXX] + super me Ps-G (R) cum hebreo
interl.| consiliis
interl.| + « Sanguis huius super nos et super filios nostros”.|B j
B ¶Codd. : Valic24  ; cf. infra Ps. 9, 14 § XVI
Numérotation du verset Ps. 16,10 
adipem suum
marg.| ADIPEM. CASSIODORUS. A similitudine animalium que ex adipe inflantur, id est superbiam retinuerunt non macri, id est non humiles.
marg.| Vel adipem , id est carnalem sensum retinuerunt.
marg.| Vel sceleribus saginati veram intelligentiam perdiderunt unde restat superba loqui.
interl.| AUGUSTINUS. Letitia sua pingui cooperti sunt, postquam cupiditas eorum de scelere satiata est, et ideo os eorum locutum est superbiam dicens : ‘Ave rex Iudeorum’.
concluserunt ¦ ¦ os eorum locutum est superbiam11.
11 superbiam Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R (plur. codd. et edd. )] superbia Ps-G (F L U*) cum Ps-R
marg.| Os , non cor, quia sepe iniqui quod ore defendunt corde damnant.
Numérotation du verset Ps. 16,11 
XII
Proiicientes me
interl.| AUGUSTINUS. Extra civitatem, quasi locus de me macularetur
nunc circumdederunt me ¦
interl.| non obsequio sed furore quasi ad spectaculum
interl.| pravi coloni qui prius servos in vineam missos occiderant nunc me filium et heredemk
k Cf. Mc 12, 1-8 ; Lc.20, 9-15.
interl.| quia
oculos suos
interl.| cordis
statuerunt declinare
interl.| AUGUSTINUS. cor in terrena declinaverunt, putantes malum pati eum qui occidebatur, et se nullum qui occidebantl
l Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 16, 10), CCSL 38, p. 93.2-3 : « … S  tatuerunt declinare in terra. Intentionem cordis sui statuerunt declinare in ista terrena ; putantes magnum malum perpeti eum qui occidebatur, et se nullum qui occidebant ».
in terram12.
12 terram] terra Valic24 Ps-R (U) Ps-α Ps-Moz C
interl.| ne perdent locum et gentem
Numérotation du verset Ps. 16,12 
XIII
Susceperunt me
marg.| SUSCEPERUNT. CASSIODORUS. Unde eis hec opportunitas ? Respondet :   susceperunt . Vel   susceperunt a Deo cuius dispositio est, vel a traditore, vel a iudice acceperunt avide.
sicut leo
interl.| diabolus et princeps
marg.| LEO. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Principes comparandi leoni diabolo quo auctore faciuntur. Populus   catulus leonis, id est filius diaboli, habitans permanens in insidiis, quia mos est malis vota tegere ut latenter possint perficere.
paratus ad predam ¦ et sicut13 catulus leonis14
13 sicut Ps-G Ps-Med ] quasi Ps-R
14 catulus leonis Ps-G Ps-R Ps-H (praeter ΘG²m) cum Ps-Med LXX (σκύμνος λέων HoP : R156, σκύμνος λέον των οίκων Sedulius) hebr. (ְכִכְפִיר)] λέων LXX (Rahlfs*)
¶Nota : L’ajout de λεωντος après σκύμνος par R156 est un hébraïsme et une réminiscence biblique grecque puisque que σκύμνος λεωντος revient 7 fois dans la Septante. Dans la Vulgate catulus leonis (8 fois) traduit aussi bien σκύμνος seul que σκύμνος λέοντος. {MM2023}
interl.| populus
habitans in abditis.
interl.| cogitans de insidiis
interl.| sed tu
Numérotation du verset Ps. 16,13 
XIV
marg.| EXSURGE. CASSIODORUS. De retributionibus oratio.
Exsurge
interl.| ad vindictam
Domine
interl.| AUGUSTINUS. qui videris non curare hec
preveni eum et supplanta eum 15
15 eum... supplanta eum Ps-G Valic24 (hebr. praem. interl. )] eos... subverte eos Ps-G (L) Valic24 cum Ps-R
interl.| AUGUSTINUS. Factum eorum vindicta excecationis preveniat, et ita subverte eos
marg.| PREVENI. CASSIODORUS. A similitudine currentis nemo non prius in se quam in alium peccat.   Supplanta a similitudine lucrantis, id est inefficaces fac et deice eos.
eripe animam meam ab impio ¦
interl.| diabolo
marg.| ERIPE. AUGUSTINUS. Resuscitando a morte ab impiis illata.
frameam tuam
interl.| idem quod anima
marg.| FRAMEAM  TUAM. AUGUSTINUS. anima mea est framea quam manus, id est virtus tua, assumpsit ut per eam regna iniquitatis debellet et iustos dividat ab impiis.
Numérotation du verset Ps. 16,14 
ab inimicis manus tue16.
16 frameam tuam] framea inimicorum Ps-G (L*) Valic24 cum Ps-R (plur. codd.)
interl.| id est virtutis tue, id est meis
Numérotation du verset Ps. 16,XV 
Domine
interl.| quasi : ‘supplanta eos hoc modo : ’
a paucis de terra
interl.| AUGUSTINUS. Domine , perdens eos   de terra quam inhabitant, dispertire eos per orbem in ista vita quam solam suam putant, qui de eterna desperant
divide eos in vita eorum17 : de absconditis tuis
17 de terra... eorum] a terra dispartire eos et supplanta eos Ps-R Valic24 | in vita eorum Ps-G D30 Kreuzlingen Lunel P106 Tr511 ] in vita ipsorum Rusch cum Ps-R , om. Valic24 , + et Ed1455
interl.| peccatis
marg.| ABSCONDITIS. AUGUSTINUS. Non solum eis hec pena visibilis sed   de absconditis, id est peccatis que a lumine veritatis tue absconduntur, plena est memoria eorum ut obliviscantur Deum.
adimpletus est venter eorum.
marg.| divide eos . CASSIODORUS. id est Iudeos18 divisos   a paucis id est electis secundum mores. Vel   a paucis 19 qui in regnum Agrippe secesserant20 de terra sublatos21 divide per orbem   in vita 22. Quid ergo post ?23 Merito quia   de absconditis, id est de24 immunditiis quas Deus non novit, id est prohibet, satiata est carnalitas eorum. Vel de preceptis legis et miraculis Christi   venter , id est carnalis sensus, impletus est quibus bonis25 pasti ; tamen   saturati sunt porcina 26   , id est immunditia, et reliquias27 peccatorum miserunt posteris28. Vel   saturati sunt filiis 29 similitudo a re que non est id est ad opus filiorum ita quod30   reliquias maledictionis vel31 ad utilitatem filiorum qui sunt32 reliquie salvande.C m
m Gilbertus Universalis , In Ps., loc. cit., Laon, BM, cod. 17 (La17), f. 26va : «   Domine a paucis de terra divide eos in vita eorum . Postquam ostendis quomodo velit ut sibi assurgat, exponit aliam partem, scilicet concedat eum exurgere in dampnationem inimicorum, hoc est quod ponit   Domine divide idest disperge ne habitent in unum aliquem locum, sublatos de terra sua et segregatos a paucis fidelibus quibus dictum est fuit visionis a spiritu sancto ut transirent in regnum agrippe et essent inquiete ibi ne affligerent obsidione illa que erat futura in Iherusalem et hoc in terra eorum ; idest quamdiu ipsi viverent quod presens pena inveniebat eis al ??? secuturam etsi non intelligerent. Et licet expulsio de terra sua satis esset difficilis pena, tamen gravior erat interior excecatio quia etiam multi sancti erant expulsi de loco suo et iure eos ita dispergis quia venit idest carnalis voluptas eorum ad implea es de absceonditis idest de tribulatione et de morte mea quod fuit occultum iudicium dicit tacite ab eternis temporibus quod est equiponenter dicere satisfactum est eis de morte mea [f. 26vb] sicut ibi dicitur : sicut fuit ionas in ventre ceci tribus diebus et tribus noctibus ita erit dilius hominis in corde terre idest iudeorum qui terreni erant quibus tribus diebus satisfactum fuit de Domino Ihesu».
C ¶Codd. : Lunel P106 Tr511 Rusch
18 divide eos. CASSIODORUS. id est Iudeos divisos Rusch ] divisos Lunel P106 Tr511 , divide Kreuzlingen
19 paucis] + fidelibus Rusch
20 secesserant] ascenderant Kreuzlingen, + Iudeos Rusch
21 sublatos] + pro qua me occiderant Rusch
22 vita] + presenti Rusch
23 post] + Miseria quasi Rusch
24 de Tr511 Rusch] om. Kreuzlingen Lunel P106
25 bonis] + etsi Rusch
26 porcina Kreuzlingen P106 Tr511 Rusch ] porcis Lunel
27 reliquias] reliquas Kreuzlingen
28 posteris Kreuzlingen (posteriS) Lunel P106 Rusch ] posterius Tr511
29 filiis Kreuzlingen Lunel P106] om. Tr511 , + ad opus filiorum et est Rusch
30 id est ad opus filiorum ita quod Lunel P106 Tr511 ] id est ad opus filiorum quibus dimiserunt Kreuzlingen, Nullius enim dape filli saturantur et ita saturati sunt quod dimiserunt Rusch
31 vel Kreuzlingen Lunel P106 Tr511 ] Sanguis eius super nos et super filios nostros praem. P106, parvulis suis vel saturati sunt de absconditis id est peccatis que a te remota sunt et hoc filiis id est Rusch
32 sunt] om. Kreuzlingen
Numérotation du verset Ps. 16,XVI 
Saturati sunt filiis33 :
33 filiis Ps-G D30 ] porcina Ps-G (L*) Valic24 cum Ps-R
interl.| id est34 operibus malis vel porcina , id est35 immunditiaD
D ¶Codd. : Kreuzlingen Lunel P106 Tr511 Rusch
34 id est Kreuzlingen Lunel P106 Rusch ] Alia translatio vel Tr511
35 id est Kreuzlingen Lunel P106 Rusch ] vel Tr511
et dimiserunt36
36 dimiserunt Ps-G D30 Lunel P106 Tr511 ] diviserunt Rusch Ed1530 , reliquerunt Ps-G (L*) Valic24 cum Ps-R
interl.| «Sanguis eius super nos et super filios nostros».n E
E ¶Codd. : Lunel P106 Tr511 Rusch ; cf. supra Valic24 super inimici mei (Ps. 9, 9).
reliquias {t. 2 : Erfurt, f. 237ra-rb ; facsim., p. 473 b} suas parvulis suis.
interl.| quasi illis ita continget
Numérotation du verset Ps. 16,15 
XVII
Ego autem
interl.| ego autem qui non apparui eis qui corde tenebroso et sordido lucem veritatis et sapientie non vident,   in iustitia tua   apparebo in conspectu tuo
in iustitia37 apparebo conspectui tuo38 : satiabor cum apparverit39 gloria tua.
37 in Ps-G Valic24 (interl.)] cum Valic24 cum Ps-R
38 conspectui Ps-G Od D30 ] in conspectu Ps-G (F I ΦRV ΨB²) Valic24 ΩS cum Ps-R
39 cum apparuerit Ps-G ] dum manifestabitur Valic24 Ps-R
interl.| et cum illi saturati sunt in immunditia ut me non noscerent ; ego satiabor dum manifestabitur gloria tua in his qui me intelligunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_16)

Notes :