Psalmus 45

Numérotation du verset Ps. 45,1 

¶In finem filiis Chore pro arcanis psalmus David1.
¶Codd. : (Ps. 45) D30 Rusch Ps-G, def. ΩF Bari3
1 finem] + pro Ps-G | David] om. Ps-G , + legendus ad lectionem Actus Apostolorum et ad evangelium Marci D30
Numérotation du verset Ps. 45,2 I

Deus noster
refugium
et virtus ¦
adiutor
in tribulationibus
que invenerunt nos
nimis.
Numérotation du verset Ps. 45,3 II

Propterea
non timebimus
dum turbabitur terra ¦
et transferentur montes
in cor maris.
Numérotation du verset Ps. 45,4 III

Sonuerunt2
2 Sonuerunt] sonaverunt D30 Ps-G
et turbate sunt aque eorum ¦
turbati3 sunt montes
3 turbati] conturbati D30 Ps-G
in fortitudine
eius.
Numérotation du verset Ps. 45,5 IV

Fluminis4 impetus
4 fluminis] praem. diapsalma Ps-G
letificat civitatem Dei ¦
sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
Numérotation du verset Ps. 45,6 V

Deus
in medio eius
non commovebitur ¦
adiuvabit eam
Deus
mane diluculo.
Numérotation du verset Ps. 45,7 VI

Conturbate sunt gentes inclinata sunt
regna ¦
dedit vocem suam
mota5 est terra.
5 mota] et praem. Rusch cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 45,8 VII

Dominus
virtutum
nobiscum ¦
susceptor noster
Deus Iacob.
Numérotation du verset Ps. 45,9 VIII

Venite6
6 Venite] praem. diapsalma Ps-G
et videte
opera Domini 7
7 <divisio.> Domini+ D30²
que posuit prodigia
super terram ¦
Numérotation du verset Ps. 45,10 

auferens
bella
usque ad fines8 terre.
8 fines] finem D30 Ps-G
Numérotation du verset Ps. 45,IX 

Arcum conteret
et confringet arma ¦
et scuta
comburet igni9.
9 igni D30 Rusch ] in igne  Ps-G
Numérotation du verset Ps. 45,11 X

Vacate
et videte
quoniam ego
sum Deus ¦
exaltabor in gentibus
et10 exaltabor
10 et D30 Rusch] om. Ps-G
in terra.
Numérotation du verset Ps. 45,12 XI

Dominus
virtutum nobiscum ¦ susceptor noster Deus Iacob.

Psalmus 45

Numérotation du verset Ps. 45,1 
AIn finem filiis Chore pro arcanis psalmus David1.
1 finem] + pro Ps-G | David] om. Ps-G , + legendus ad lectionem Actus Apostolorum et ad evangelium Marci D30
marg.| IN  FINEM. CASSIODORUS. Psalmus David alicuius fidelis de Iudea ut sit certius testimonium.
marg.| PRO  ARCANIS pro manifestatione arcanorum quod Deus sit homo quod salus promissa utrique populo quod cecitas contigit in Israel quod apostoli transierunt ad gentes quod pax in terra unde conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces.
marg.| FILIIS  CHORE. CASSIODORUS. Filii crucis de arcanis id est de adventu Christi loquitur.
marg.| CASSIODORUS. AUGUSTINUS. In adventu Domini omnis spes habenda ostenditur etiam in transitu apostolorum ad gentes.
Numérotation du verset Ps. 45,2 
I
Deus noster
interl.| communis
interl.| non modo Iudeorum
refugium
interl.| AUGUSTINUS. alii dii non sunt refugium
interl.| dum de periculo liberat
et virtus ¦
interl.| AUGUSTINUS. quia est refugium ubi plus timetur quo quis confugerit plus infirmatur
adiutor
interl.| es
interl.| ideo ad te fugiendum
in tribulationibus
interl.| quia iuvat vincere eas
que invenerunt nos
interl.| AUGUSTINUS. que enim intus sunt a bonis nimis sunt sed et hic adiuvat quia peccata dimittit
interl.| AUGUSTINUS. non nos eas ut per nos peniteremus ubi tamen et ille rogandus sed et ipse tribulationibus nos invenerunt aliis monentibus penitere
marg.| INVENERUNT  NOS. AUGUSTINUS. Nos enim fugiebamus eas. Vel invenerunt nos expositos per Adam. Nimis tanto potentior qui liberat.
nimis.
interl.| quia hic perimus
Numérotation du verset Ps. 45,3 
II
Propterea
interl.| CASSIODORUS. quia talis est securitas
non timebimus
interl.| AUGUSTINUS. nos qui montibus consentimus timeant contrarii
dum turbabitur terra ¦
interl.| CASSIODORUS. de novitate tanti miraculi in adventu Christi
marg.| TERRA CASSIODORUS. Iudea quasi arida sine idolatria amaritudine gentium circumdata.
et transferentur montes
interl.| id est apostoli secundum illud. Quia repulistis Verbum Dei. Ecce convertimus ad gentes
in cor maris.
interl.| quia gentes credunt eis
interl.| AUGUSTINUS. in fidem gentium
marg.| VEL  MARE. AUGUSTINUS. Seculum.  COR  MARIS immanitas gentium .
Numérotation du verset Ps. 45,4 
III
Sonuerunt2
2 Sonuerunt] sonaverunt D30 Ps-G
interl.| quasi transferentur montes in qua translatione
marg.| SONVERUNT. Contradicentes gentes. Vel apostoli predicando.
et turbate sunt aque eorum ¦
interl.| vel eius maris populi seculi
marg.| ET  TURBATE  SUNT  AQUE  EORUM ad sensum fit relatio non ad vocem id est aque maris scilicet populi vel doctrine eorum que infatuate sunt coruscante doctrina salvatoris. Unde absorpti sunt iuncti petre iudices eorum. Et hec est virga Moysi que voravit virgas magorum.
turbati3 sunt montes
3 turbati] conturbati D30 Ps-G
interl.| potestates seculi id est exterius apostoli territi sunt
in fortitudine
interl.| nimia persecutione
eius.
interl.| eius Dei qui refugium et virtus vel maris
interl.| sed
Numérotation du verset Ps. 45,5 
IV
Fluminis4 impetus
4 fluminis] praem. diapsalma Ps-G
interl.| AUGUSTINUS. Spiritus Sancti inundatio
marg.| FLUMINIS  IMPETUS. CASSIODORUS. Diapsalmus quod Ecclesia in Christo fundatur cui gentes et regna subiiciuntur. AUGUSTINUS. Quasi diceret : ita sevit mare sed inter hos fluctus et sonitus non timent qui ad illud refugium confugerunt.
letificat civitatem Dei ¦
interl.| sanctam Ecclesiam
interl.| et
sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
interl.| CASSIODORUS. Ecclesiam vel corpus quod assumpsit
Numérotation du verset Ps. 45,6 
V
Deus
interl.| manet
interl.| AUGUSTINUS. eque omnibus non accepit personas
in medio eius
interl.| civitatis
interl.| et ideo
non commovebitur ¦
interl.| illa civitas
interl.| porte inferi non prevalebunt adversus eam
adiuvabit eam
interl.| CASSIODORUS. in labore seculi
Deus
interl.| CASSIODORUS. vel vultu suo id est presentia incarnationis
mane diluculo.
interl.| ideo salubriter
marg.| ADIUVABIT  EAM  DEUS  MANE. CASSIODORUS. Vel vultu id est demonstratione auxilii sui cum adiuvando se indicat.
marg.| MANE. CASSIODORUS. In ipso boni operis principio et hoc.  DILUCULO id est per illuminationem Sancti Spiritus qui est lux quasi diei.
Numérotation du verset Ps. 45,7 
VI
Conturbate sunt gentes inclinata sunt
interl.| AUGUSTINUS. ut adorent non erecta per superbiam
regna ¦
interl.| etiam
interl.| quia
dedit vocem suam
interl.| intonuit de nubibus
marg.| DEDIT. Quasi magnum premium predicationem unde tremuit terrenus. Tremet metu iudicis.
mota5 est terra.
5 mota] et praem. Rusch cum Ps-R
interl.| id est terrenus
Numérotation du verset Ps. 45,8 
VII
Dominus
interl.| quis dedit vocem suam
interl.| celestium
marg.| DOMINUS  VIRTUTUM. CASSIODORUS. Breviter definit quid sit Christus.
nobiscum ¦
interl.| CASSIODORUS. «Emmanuel quod interpretatur nobiscum Deus»a.
interl.| carne assumpta et per hoc
marg.| NOBISCUM. CASSIODORUS. Quasi qui misit angelos iam ipse venit et est nobiscum quia nobiscum susceptor ergo venite quasi iam securos vos invito.
susceptor noster
interl.| AUGUSTINUS. nulla ergo terreat infirmitas
marg.| NOSTER. CASSIODORUS. Non nisi filiorum crucis.
Deus Iacob.
marg.| DEUS  IACOB qui tanta nobis dabit quanta dedit Iacob non enim illius tantum est Deus.
Numérotation du verset Ps. 45,9 
VIII
interl.| ergo
Venite6
6 Venite] praem. diapsalma Ps-G
interl.| fide
et videte
interl.| intelligite
interl.| AUGUSTINUS. quid fecit susceptor
marg.| VENITE  ET  VIDETE. CASSIODORUS. Diapsalmus. Magnalia incarnationis.
opera Domini 7
7 <divisio.> Domini+ D30²
interl.| CASSIODORUS. HIERONYMUS. que tempore incarnationis fecit ut de nimia pace et huiusmodi
que posuit prodigia
interl.| AUGUSTINUS. quia aliquid portendebant hec scilicet auferens etc.
marg.| POSUIT. AUGUSTINUS. Quasi signa ad vocandum populum.  PRODIGIA ut de partu virginis et stella et ceteris.
super terram ¦
interl.| totam
Numérotation du verset Ps. 45,10 
auferens
interl.| ecce opera
bella
interl.| spiritualia scilicet male voluntatis
marg.| AUFERENS  BELLA. AUGUSTINUS. Quia per adventum idolatria et superstitio totius orbis periit vel tunc temporis pro eius presentia orbis pacatus fuit.
usque ad fines8 terre.
8 fines] finem D30 Ps-G
interl.| hoc iam factum est quibusdam non repugnantibus Deo
interl.| quia
Numérotation du verset Ps. 45,IX 
Arcum conteret
interl.| insidias
et confringet arma ¦
interl.| publicam impugnationem
et scuta
interl.| vane presumptionis protectionem
comburet igni9.
9 igni D30 Rusch ] in igne  Ps-G
interl.| spiritus
Numérotation du verset Ps. 45,11 
X
Vacate
interl.| AUGUSTINUS. dedit vocem quam vacate ab armis diaboli
interl.| infirmaris de te ut fortis sis de eo
marg.| VACATE. AUGUSTINUS. Si combusta sunt arma vacate non habentes unde pugnetis.
et videte
interl.| intelligite
quoniam ego
interl.| AUGUSTINUS. non vos. Sed ego qui feci et reficio non de vestris operibus extollamini
sum Deus ¦
interl.| non ille qui vos deludebat
exaltabor in gentibus
interl.| quando ad fidem convertentur
et10 exaltabor
10 et D30 Rusch] om. Ps-G
interl.| et postquam plenitudo gentium intraverit
in terra.
interl.| AUGUSTINUS. Iudea gentes mare
Numérotation du verset Ps. 45,12 
XI
Dominus
interl.| ergo licet dicere
{t. 2 : Erfurt, f. 255vb ; facsim., p. 510b} virtutum nobiscum ¦ susceptor noster Deus Iacob.
interl.| CASSIODORUS. qui fecit vincere populum christianum licet sit posterior



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 45), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_45)

Notes :