Glossa ordinaria

Psalmus 84

Numérotation du verset Ps. 84,1 

¶In finem
¶Codd. : D30 Rusch Ps-G
filiis Chore
psalmus.
Numérotation du verset Ps. 84,2 I

Benedixisti Domine
terram tuam ¦
avertisti captivitatem
Iacob.
Numérotation du verset Ps. 84,3 II

Remisisti
iniquitatem1 plebis tue ¦
1 iniquitatem plerique codd. et edd. D30 Rusch cum Ps-R] iniquitates Ps-G
operuisti
omnia peccata eorum.2
2 eorum] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 84,4 III

Mitigasti omnem iram tuam ¦
avertisti
ab ira indignationis tue.
Numérotation du verset Ps. 84,5 IV

Converte nos
Deus salutaris noster3 ¦ et
3 salutaris noster Rusch cum Ps-R ] salutum nostrarum Ps-G
averte iram tuam a nobis.
Numérotation du verset Ps. 84,6 V

Numquid
in eternum
irasceris nobis ¦
aut extendes iram tuam a generatione
in generationem.
Numérotation du verset Ps. 84,7 VI

Deus tu conversus
vivificabis nos ¦ et
plebs tua letabitur in te.
Numérotation du verset Ps. 84,8 VII

Ostende nobis Domine misericordiam tuam ¦ et salutare tuum da nobis.
Numérotation du verset Ps. 84,9 VIII

Audiam
quid loquatur in me
Dominus Deus ¦
quoniam loquetur pacem
in plebem suam.
Numérotation du verset Ps. 84,IX 

Et super sanctos suos ¦ et in
eos qui
convertuntur
ad cor.
Numérotation du verset Ps. 84,10 X

Verumtamen
prope timentes
eum salutare
ipsius ¦ ut inhabitet gloria in terra nostra.
Numérotation du verset Ps. 84,11 XI

Misericordia
et veritas
obviaverunt sibi ¦
iustitia et pax osculate sunt.
Numérotation du verset Ps. 84,12 XII

Veritas
de terra orta est ¦
et iustitia de celo
prospexit.
Numérotation du verset Ps. 84,13 XIII

Etenim Dominus dabit benignitatem ¦
et terra nostra
dabit fructum suum.
Numérotation du verset Ps. 84,14 XIV

Iustitia ante eum
ambulabit ¦
et
ponet in via gressus suos.

Psalmus 84

Numérotation du verset Ps. 84,1 
AIn finem
A ¶Codd. : D30 Rusch Ps-G
interl.| Christum per quem fit benedictio
filiis Chore
interl.| id est : nobis cantatur
psalmus.
interl.| dirigens nos.
marg.| AUGUSTINUS. Psalmus de nova benedictione per Christum.
marg.| Monet per fidem ad Christum accedere ut habeatur benedictio.
marg.| Psalmus tertius de primo adventu per quem fit benedictio omnium gentium que per peccatum Ade maledictioni subiacebant.
Numérotation du verset Ps. 84,2 
I
marg.| Primo de aversione iniquitatis :
Benedixisti Domine
interl.| olim maledixeras per Adam sed nunc
interl.| secundum Christum per quem fit benedictio
terram tuam ¦
interl.| et per eum
avertisti captivitatem
interl.| quia lex membrorum captivabat homines
interl.| qua sub diabolo erat
Iacob.
interl.| novi populi
Numérotation du verset Ps. 84,3 
II
Remisisti
interl.| ne regnet peccatum in hoc mortali corpore
interl.| CASSIODORUS. sic avertit quod dedit veniam
marg.| REMISISTI. AUGUSTINUS. Futura dicit ut preterita.
iniquitatem1 plebis tue ¦
1 iniquitatem plerique codd. et edd. D30 Rusch cum Ps-R] iniquitates Ps-G
interl.| que tenebat captivos
operuisti
interl.| per baptismum
interl.| ne videres id est punires
omnia peccata eorum.2
2 eorum] + diapsalma Ps-G
interl.| benedixisti remisisti operuisti et sic
Numérotation du verset Ps. 84,4 
III
Mitigasti omnem iram tuam ¦
interl.| que hic
marg.| MITIGASTI. CASSIODORUS. Diapsalma. De aversione ire id est pene.
avertisti
interl.| penitus in iudicio
interl.| id est avertes
interl.| nos
ab ira indignationis tue.
interl.| que venit ex indignatione
Numérotation du verset Ps. 84,5 
IV
Converte nos
interl.| quod dixit fiat
interl.| a vitiis
marg.| CONVERTE  NOS. Petit quod adhuc futurum sciebat. Quasi quod dixi ut preteritum oro ut fiat.
marg.| AUGUSTINUS. Converte nos. Prophetice dixit futura ut preterita hic autem orat ut vere futura dicens converte et averte. Quasi diceret dixi quasi facta. Et quia video futura et quia non sunt oro ut fiant.
Deus salutaris noster3 ¦ et
3 salutaris noster Rusch cum Ps-R ] salutum nostrarum Ps-G
interl.| sic
averte iram tuam a nobis.
Numérotation du verset Ps. 84,6 
V
Numquid
interl.| enim
in eternum
marg.| NUMQUID  IN  ETERNUM. Previdet iste hanc penam transituram quia sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur.
irasceris nobis ¦
marg.| IRASCERIS. AUGUSTINUS. Ira Dei est omnis pena quam patimur. Sicut dictum est Adam quando peccavit. Maledicta terra in opere tuo. Et in labore et sudore vultus tui vesceris pane tuo. De ira ergo mortales sumus et passibiles sed innovati in Christo.
aut extendes iram tuam a generatione
interl.| que ab Adam usque ad Christum
marg.| A GENERATIONE. #AUGUSTINUS. Prima generatio fuit mortalis de ira erit altera immortalis de misericordia. Sed nec hanc misericordiam meremur conversi per nos ad Deum ipse enim nos convertit. Et inde subit  DEUS  CONVERTENS. Quasi sicut vivificatio est a te ita et conversio.
in generationem.
interl.| que sub gratia baptismi in tempore Filii
interl.| sed
Numérotation du verset Ps. 84,7 
VI
Deus tu conversus
interl.| vel convertens
marg.| DEUS  TU  CONVERSUS. CASSIODORUS. Non extendens. Sed Deus convertens. Prius dat votum conversionis post ad vitam #ducat. Vel  DEUS  TU  CONVERSUS ab ira in adventu Filii.  VIVIFICA  NOS tanto tempore antequam res habeatur. Et tunc  PLEBS  TUA  LETABITUR  IN  TE que prius in se male letabatur.
vivificabis nos ¦ et
interl.| tunc
plebs tua letabitur in te.
interl.| male letatur quis in alia re malo ergo suo letabatur in se bono suo letabitur in te
interl.| ut hoc fiat
Numérotation du verset Ps. 84,8 
VII
Ostende nobis Domine misericordiam tuam ¦ et salutare tuum {t. 2 : Erfurt, f. 282vb ; facsim., p. 564b} da nobis.
marg.| OSTENDE  NOBIS  DOMINE. AUGUSTINUS. Hoc orando predixit propheta sed iam factum est. Sunt tamen multi qui nolunt sanari ut videant misericordiam ostensam. Sed quomodo ceci videbunt etiam ostensam ? bene si velint quia ipsa lux est salutare sanat enim oculos interiores ut videri possit ostensa misericordia vel lux que est Christus. Ipse enim dicit : qui diligit me mandata mea custodit et ego diligam eam et ostendam illi meipsum. Sed nonne illi videbant eum quibus loquebatur. Quomodo dicit : ostendam meipsum illi ? Sed caro carnem Christi videbat divinitatem cor non videbat ad hoc autem caro carnem vidit ut per fidem cor mundaretur unde Deus videretur unde dicitur fide mundans corda eorum. Et illuda : «Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt».
a Mt. 5, 8.
marg.| CASSIODORUS. Ostende. Vel petit iste sibi spiritualiter tantum Christum ostendi sciebat eum quidem futurum sed petit ut puro corde intueamur non corporeis oculis ut infideles Iudei enim viderunt et crucifixerunt. Et in futuro. Salutare tuum da nobis id est Christum amplectendum et possidendum ut non tollatur a nobis et sic legitur partim de presenti partim de futuro.
marg.| MISERICORDIAM. AUGUSTINUS. Christus dicitur misericordia quia ostendit nobis misericordiam docens quicquid boni habet homo ex Deo esse et sic homo non superbit. Sed sic herens et fruens Deo letatur in eo.
Numérotation du verset Ps. 84,9 
VIII
Audiam
interl.| AUGUSTINUS. aversus a strepitu mundi qui inquietat foris
interl.| unde hoc confidis quod precaris
quid loquatur in me
interl.| intus
marg.| AUDIAM  QUID. CASSIODORUS. Unde scit et per quem fiat et quid prestet ipse veniens.
Dominus Deus ¦
interl.| Spiritus Sanctus
quoniam loquetur pacem
interl.| eternam
interl.| cui nihil adversi est que non hic unde : qui posuit fines tuos pacem
marg.| PACEM. AUGUSTINUS. Christum.  PACEM ad Deum et proximum et per Christum.
in plebem suam.
interl.| iudaicam
interl.| hec est sua plebs
Numérotation du verset Ps. 84,IX 
Et super sanctos suos ¦ et in
interl.| vel super
eos qui
interl.| de omni gente
convertuntur
interl.| vel convertunt cor ad ipsum non ad alium vel ad aliud
ad cor.
interl.| qui a ratione recesserant
Numérotation du verset Ps. 84,10 
X
Verumtamen
interl.| pacem super omnes loquitur tamen ex Sion species de# e Et hoc est
prope timentes
interl.| Iudeos qui eum timebant
eum salutare
interl.| Christus corporaliter
ipsius ¦ ut inhabitet gloria in terra nostra.
marg.| PROPE  TIMENTES  EUM. AUGUSTINUS. Ubique demonia colebantur timebatur in gente Iudeorum Deus licet pro terrenis his ergo prope erat non gentibus que hec petebant a diabolo. Licet ergo generalis sit misericordia super omnes, tamen aliquid speciale et proprium in gente Iudeorum factum est ; unde subdit : Ut in terra in qua natus sum (dicit propheta) habitet gloria ibi primo fuit templum sacrificia Dei, ibi patriarche, ibi Christus de eis natus apparuit ibi misericordia. Vel his tantum salvatio qui dum stant vident ne cadant   gloria in terra id est immortalitas in corpore nostro modo mortali.
Numérotation du verset Ps. 84,11 
XI
Misericordia
interl.| in gentibus que longe
interl.| unde evangeli savit pacem his qui erant longe et pacem his qui erant prope
marg.| MISERICORDIA. AUGUSTINUS. Postquam dixit ex qua nasciturus gente addit que sit prestiturus.
marg.| MISERICORDIA que in Novo Testamento.  ET  VERITAS impletio promissionum Veteris convenient in Christo unde apostolus : dico enim Iesum Christum ministrum fuisse circumcisionis ad implendas promissiones patrum. Gentes autem super id est de   misericordia honorare Deum. Iustitia et pax cum Deo convenient in hominibus sed hoc quomodo veritas de terra orta est.
et veritas
interl.| in Iudeis qui prope
obviaverunt sibi ¦
interl.| AUGUSTINUS. amant se hec duo ut qui facit iustitiam inveniat pacem non aliter
iustitia et pax osculate sunt.
Numérotation du verset Ps. 84,12 
XII
Veritas
interl.| AUGUSTINUS. HIERONYMUS. ipse de femina natus est ut iustitia de celo prospiceret id est iustificarentur homines sic enim veritas habet quod pro iustificandis offerret
de terra orta est ¦
marg.| VERITAS  DE  TERRA. AUGUSTINUS. Confessio de homine ut se accuset et sic iustitia prospicit ut publicanus confitens rediit iustificatus prospicit iustitia quasi Deus dicat parcamus huic quia sibi non parcit ignoscamus quia agnoscit peccatum suum de celo ergo iustitia prospexit id est a Deo data est iustificatio confitenti.
et iustitia de celo
interl.| celorum
prospexit.
interl.| proveniet
marg.| marg.|
interl.| de celo est iustitia
Numérotation du verset Ps. 84,13 
XIII
Etenim Dominus dabit benignitatem ¦
interl.| vel suavitatem
interl.| id est affectum bonum ut delectet bene agere
et terra nostra
interl.| etiam sic
interl.| vel Maria Christum vel nos opera bona
dabit fructum suum.
Numérotation du verset Ps. 84,14 
XIV
Iustitia ante eum
interl.| ante principem gladius
marg.| IUSTITIA  ANTE  EUM. AUGUSTINUS. Prima hominis iustitia est ut se puniat malum et hec est via Deo ut veniat ad eum qui sua peccata odit iam incipit esse Deo similis qui similiter ea odit unde Ioannes : parate viam Domino confitendo penitendo. Et Isaias : eicite lapides de plateis id est peccata de cordibus vestris et ipse veniens et visitans ponet in via gressus.
ambulabit ¦
AMBULABIT. Accrescet vel precurret parans ei viam et Dominus in via parata ponet gressus.
et
interl.| ipse
ponet in via gressus suos.
interl.| HIERONYMUS. impolluta namque via eius



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 84), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_84)

Notes :