Glossa ordinaria

Psalmus 98

Numérotation du verset Ps. 98,1 

¶Psalmus David1.
¶Codd. : (Ps. 98) D30 Rusch Ps-G
1 <divisio.>David] + Sermones sunt quos locutus est. Vox Ecclesie D30
Numérotation du verset Ps. 98,I 

Dominus
regnavit
irascantur
populi ¦ qui sedet
super cherubim
moveatur terra
Numérotation du verset Ps. 98,2 II

Dominus in Sion
magnus ¦ et excelsus2 super omnes populos.
2 excelsus Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] + est Ps-G
Numérotation du verset Ps. 98,3 III

Confiteantur
nomini tuo
magno
quoniam terribile
et sanctum est ¦
Numérotation du verset Ps. 98,4 

et3 honor regis iudicium diligit.
3 et D30 ] sub ÷ Ps-G ( I ), ÷ et : Valic24
Numérotation du verset Ps. 98,IV 

Tu parasti directiones4 ¦
4 directiones D30 Valic24 ² (+ interl. )] equitatem Valic24* cum Ps-R , dirictionem Ps-G ( R* )
iudicium
et iustitiam
in Iacob
tu fecisti.
Numérotation du verset Ps. 98,5 V

Exaltate
Dominum Deum nostrum
et adorate
scabellum
pedum eius ¦
quoniam sanctum est.
Numérotation du verset Ps. 98,6 VI

Moyses
et Aaron
in sacerdotibus
eius ¦
et Samuel
inter eos qui
invocant nomen eius.
Numérotation du verset Ps. 98,VII 

Invocabant Dominum
et ipse
exaudiebat eos5 ¦
5 eos Ps-R Ps-G . ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch] illos Ps-G
Numérotation du verset Ps. 98,7 

in columna nubis
loquebatur ad eos.
Numérotation du verset Ps. 98,VIII 

Custodiebant
testimonia eius ¦ et preceptum
quod
dedit illis.
Numérotation du verset Ps. 98,8 IX

Domine Deus noster tu exaudiebas eos 6
6 eos Ps-R Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch] illos Ps-G
Deus tu propitius fuisti eis ¦
et ulciscens in omnes
adinventiones eorum.
Numérotation du verset Ps. 98,9 X

Exaltate
Dominum
Deum nostrum et adorate
in monte
sancto eius ¦ quoniam sanctus Dominus Deus noster.

Psalmus 98

Numérotation du verset Ps. 98,1 
APsalmus David1.
A ¶Codd. : (Ps. 98) D30 Rusch Ps-G
1 <divisio.>David] + Sermones sunt quos locutus est. Vox Ecclesie D30
marg.| PSALMUS  DAVID. CASSIODORUS. Propheta describit Christum regem bona dantem cui antiqui servierunt his tribus tres admonitiones subiicit. Monet ut Christum tamquam Deum adoremus et velut regem exaltemus.
marg.| Hec autem de Christo futura sub velamine predixerunt prophete ut quibusdam figuris rerum tegerent sententias suas. Sed velamen ablatum est cum veritas de terra orta est et iustitia de celo prospexit.
marg.| CASSIODORUS. De potentia et regno Christi ut et in homine adoretur.
marg.| CASSIODORUS. Ostendit Christum regnantem et quicumque repugnet altum super omnes unde ei cedere monet.
Numérotation du verset Ps. 98,I 
Dominus
interl.| Christus cum post resurrectionem predicaretur irati sunt qui colebant idola
regnavit
interl.| vel regnabit
interl.| si prius humilis
irascantur
interl.| qui inde bona
interl.| quantum cumque velint
marg.| IRASCANTUR. CASSIODORUS. Irrisio secure concedi potest ut irascantur quia non sunt ultra nocituri permittendo dicit non imperando.
populi ¦ qui sedet
interl.| ille regnavit
super cherubim
interl.| angelicas potestates
marg.| SEDET  SUPER. CASSIODORUS. Contra eum nihil potest terra et si ipse fuit in terra ubi passus est iram populi.
marg.| CHERUBIM. AUGUSTINUS. Plenitudo scientie interpretatur que est caritas. Plenitudo scientie legis que est sedes Dei erit et in te si caritatem habueris contra quam nihil possunt irati quid enim terra contra celum.
moveatur terra
interl.| idem quod irascantur populi
Numérotation du verset Ps. 98,2 
II
Dominus in Sion
interl.| Ecclesia
interl.| si tu es de Ecclesia et in te magnus super omnes qui irascuntur
marg.| DOMINUS  IN  SION. AUGUSTINUS. Si non intelligis quid est super cherubim hoc vide quia in Sion magnus. Sion est anima que Deum speculatur.
magnus ¦ et excelsus2 super omnes populos.
2 excelsus Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] + est Ed1455 Ps-G
interl.| gentium
marg.| IN  SION  MAGNUS. CASSIODORUS. Quis Dominus ? exponit.  IN  SION natus.  MAGNUS. Ne pro passione vilescat. Vel tamen Dominus magnus in Sion Iudeorum et super populos gentium.
marg.| MAGNO. AUGUSTINUS. Parvum erat quando irascebantur id est paucis diffamatum sed iam in omni terra dilatatum.
Numérotation du verset Ps. 98,3 
III
Confiteantur
interl.| iam ergo et ipsi populi qui prius blasphemi
nomini tuo
interl.| fame et glorie tue
magno
interl.| iam
quoniam terribile
interl.| ipsum nomen
interl.| potentia qua punit
marg.| TERRIBILE. AUGUSTINUS. Quia et si crucifixus predicatur iudex venturus et non errabit in iudicio.
et sanctum est ¦
interl.| bonitate qua parcit
Numérotation du verset Ps. 98,4 
et3 honor regis iudicium diligit.
3 et D30 ] sub ÷ Ps-G ( I ), ÷ et : Valic24
interl.| ne quis de misericordia presumat quia cuique reddet pro meritis si ergo queritis iusti esse ipse est qui facit quia dirigit unde subdit : tu parasti
marg.| ET  HONOR  REGIS. CASSIODORUS. Exponit quomodo debent confiteri honor regis est gloriosa predicatio iudicium discretionem exigit non levi voluntate colendus est sed fixa deliberatione quod ab ipso est unde subdit.   Tu parasti direction es.
marg.| Vel honor regis est damnatio nocentium unde regis gloria augetur.
Numérotation du verset Ps. 98,IV 
Tu parasti directiones4 ¦
4 directiones D30 Valic24 ² (+ interl. )] equitatem Valic24* cum Ps-R , dirictionem Ps-G ( R* )
interl.| tortis
iudicium
interl.| has scilicet
et iustitiam
in Iacob
marg.| IN  IACOB. AUGUSTINUS. Non solum patriarcha sed populo que significat.
tu fecisti.
marg.| TU  FECISTI. Hec que alius non posset.
interl.| AUGUSTINUS. ut discernamus inter bonum et malum iustitiam cum bonum sequimur malum vitamus
interl.| ergo
Numérotation du verset Ps. 98,5 
V
Exaltate
interl.| secundum quod Deus
marg.| EXALTATE. CASSIODORUS. Secunda pars monet adorari eum quia patres eius fuerunt. Quasi quia hec facit nobis ergo : exaltate.
Dominum Deum nostrum
interl.| Christum
interl.| qui facit iudicium et iustitiam in nobis
et adorate
interl.| eousque exaltate ut adoretis et hoc est
interl.| corpus Christi sed propter ipsum cuius est
interl.| vel subpedaneum
pedum eius ¦
marg.| PEDUM. CASSIODORUS. Pedes indefecta stabilitas deitatis.  SANCTUM ut discernas corpus a deitate et si una persona.
marg.| SCABELLUM. AUGUSTINUS. Terra scabellum pedum eius dicit Scriptura hec sine impietate a Verbo Dei assumpta adoratur et quia nemo carnem eius digne manducat nisi prius adoret sed non terram intuetur qui adorat sed illum potius cuius scabellum est per quem adorat unde subdit quoniam sanctus est in cuius honore scabellum adorat.
quoniam sanctum est.
interl.| vel sanctus est
Numérotation du verset Ps. 98,6 
VI
Moyses
interl.| magni isti qui eum predicaverunt
interl.| legislator
marg.| MOYSES. CASSIODORUS. Sacerdos quia si non hostias vota populi obtulit et pro populo supplicavit.
et Aaron
interl.| summus sacerdos
in sacerdotibus
interl.| hos imitamini
eius ¦
interl.| Christi
et Samuel
interl.| qui de Ephraim unde non fit sacerdos, et ideo inter invocantes ponitur, non inter sacerdotes
inter eos qui
interl.| iam tunc
invocant nomen eius.
Numérotation du verset Ps. 98,VII 
Invocabant Dominum
interl.| Christum
et ipse
interl.| qui nunc loquitur in homine
exaudiebat eos5 ¦
5 eos Ps-R Ps-G . ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch] illos Ps-G
interl.| tantum valet sincera oratio
Numérotation du verset Ps. 98,7 
in columna nubis
interl.| per figuras in nube obscura sed illa dicta quemdam manifestum designant scilicet Christum
marg.| COLUMNA. CASSIODORUS. Fortitudo et decor domus. In hac specie loquebatur que nuntiabat Ecclesiam vel carnem sed tunc in nube modo aperte per Filium.
marg.| NUBIS. CASSIODORUS. Ad eos ergo tunc in nube qui iam nobis loquitur in scabello id est in carne assumpta aperte.
loquebatur ad eos.
Numérotation du verset Ps. 98,VIII 
Custodiebant
interl.| qui tanti erant
testimonia eius ¦ et preceptum
interl.| vel precepta
marg.| TESTIMONIA  ET  PRECEPTUM. CASSIODORUS. Testimonium est per signa aliqua precedentis rei posita significatio unde sepe in lege dicitur hoc erit vobis in testimonio precepta sunt sicut precepta legis per Moysen data.
quod
interl.| vel que
dedit illis.
interl.| ideo
Numérotation du verset Ps. 98,8 
IX
Domine Deus noster tu exaudiebas eos 6
6 eos Ps-R Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch] illos Ps-G
interl.| CASSIODORUS. in iustis petitionibus
Deus tu propitius fuisti eis ¦
interl.| CASSIODORUS. condonando eis ne noceant peccata in futurum
marg.| PROPITIUS. AUGUSTINUS. Non dicitur nisi peccatis propitius ignoscendo propitius et ulciscendo ecce et si tanti essent isti aliquid tamen habebant peccati unde addit in omnes adinventiones.
et ulciscens in omnes
interl.| AUGUSTINUS. quod est propitiatio castigando ne semper peccare delectet
marg.| ULCISCENS. Ne humana elatio surreperet unde datus est mihi stimulus carnis mee.
adinventiones eorum.
marg.| ADINVENTIONES. AUGUSTINUS. Vel affectiones quas solus Deus noverat in cordibus eorum unde pena eis pati eos cum quibus erant pro quorum peccatis quasi suis dolebant per caritatem. Non enim fuit (ut a plerisque putatur) Moysi pena non intrare in terram promissionis in quam et miseri intraverunt sed figura quod qui sub lege essent et sub gratia esse nollent non intrarent in requiem.
interl.| ergo
Numérotation du verset Ps. 98,9 
X
Exaltate
interl.| quia blanditur et cedit ut pater
Dominum
interl.| scilicet quod Deus
Deum nostrum et adorate
interl.| Dominum sed non preter montem eius hic est lapis parvus qui sicut Daniel dicit crevit in magnum montem et implevit totam faciem terre precisus id est natus de monte id est gente Iudeorum que colebat unum Deum sine manibus id est opere hominum quia de virgine sine virili semine conceptus
in monte
interl.| in corpore
sancto eius ¦ quoniam sanctus Dominus Deus noster.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 98), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_98)

Notes :