Glossa ordinaria

Psalmus 72

Numérotation du verset Ps. 72,1 

¶ Defecerunt
¶Codd. : (Ps. 72) D30 Rusch Ps-G
laudes1
1 laudes] + vel hymni V ΩS hymni Ed1530
David filii Iesse.2
2 Defecerunt... Iesse] = Ps-G 71, 20 ; om. M ΨB Ω M Ed1452
Psalmus
Asaph3.
3 Asaph Ps-G Rusch ] + Vox Christi ad Patrem de Iudeis D30
Numérotation du verset Ps. 72,I 

Quam bonus Israel Deus ¦
his qui recto sunt corde.
Numérotation du verset Ps. 72,2 II

Mei autem
pene moti sunt
pedes ¦
pene effusi sunt
gressus mei.
Numérotation du verset Ps. 72,3 III

Quia zelavi
super iniquos4 ¦
4 iniquos plerique codd. et edd. D30 Cor2 ( vel ) Rusch ] iniquis Ps-G ( R F C I Q* ΦRGV) Cor2 ( secundum grecum et anti. sicut Is. 9, 8 “super foramine”)
pacem peccatorum videns.
Numérotation du verset Ps. 72,4 IV

Quia
non est respectus
morti eorum ¦ et firmamentum in plaga eorum.
Numérotation du verset Ps. 72,5 V

In labore hominum
non sunt ¦
et cum hominibus non flagellabuntur.
Numérotation du verset Ps. 72,6 VI

Ideo
tenuit eos
superbia ¦
operti sunt
iniquitate
et impietate sua.
Numérotation du verset Ps. 72,7 VII

Prodiit5 quasi
5 Prodiit plerique codd. et edd. D30 Rusch ] Prodiet Ps-G (R cum LXX) Ps-α Ps-β Ps-σ
ex adipe
iniquitas eorum ¦ transierunt
in affectum cordis.
Numérotation du verset Ps. 72,8 VIII

Cogitaverunt
et locuti sunt
nequitiam6 : iniquitatem in excelso
6 nequitiam plerique codd. et edd. D30 Cor2 (alia littera) Rusch cum Ps-R ] in nequitia Cor2 (similiter etiam Hieron.) Ps-G , in malitia Cor2 (similiter et grecus)
locuti sunt.
Numérotation du verset Ps. 72,9 IX

Posuerunt in celum os suum ¦
et lingua eorum
transivit
in terra.
Numérotation du verset Ps. 72,10 X

Ideo convertetur populus meus hic ¦
et dies pleni invenientur in eis7.
7 invenientur in eis D30 Cor2 Rusch Weber ] inveniantur in eis ΦR, inveniuntur eis F
Numérotation du verset Ps. 72,11 XI

Et
dixerunt
quomodo scit Deus ? ¦
et
si est scientia
in excelso?
Numérotation du verset Ps. 72,12 XII

Ecce
ipsi peccatores et abundantes in seculo ¦
obtinuerunt
divitias.
Numérotation du verset Ps. 72,13 XIII

Et dixi 8
8 <divisio.> dixi + D30²
ergo sine causa iustificavi cor meum ¦ et lavi
inter innocentes manus meas.
Numérotation du verset Ps. 72,14 XIV

Et fui flagellatus
tota die ¦ et castigatio mea
in matutinis9.
9 matutinis plerique codd. et edd. cum Ps-α Ps-γ Ps-Mozc Ps-Med Ps-H] matutino Ps-G (R F C I G) cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 72,15 XV

Si dicebam narrabo
sic ¦
ecce nationem
filiorum tuorum
reprobavi.
Numérotation du verset Ps. 72,16 XVI

Existimabam10
10 Existimebam] Et praem. Cor2 (hebr. et grec. et anti. et Hieron. premittunt ET )
ut cognoscerem11 ¦
11 Existimabam ut cognoscerem plerique codd. et edd. D30 ΩS Clementina ] Existimavi ut cognoscerem Rusch , Et existimabam cognoscere Ps-G (R F C I) Ps-α Ps-γ Ps-δ
hoc labor
est ante me.12
12 <divisio.> sic D30
Numérotation du verset Ps. 72,17 XVII

Donec intrem
in sanctuarium Dei ¦ et intelligam13
13 et plerique codd. et edd. D30 Rusch ] om. Ps-G (R F C I), ÷et : intellegam Φ ΨB
in novissimis eorum.
Numérotation du verset Ps. 72,18 XVIII

Verumtamen propter dolos posuisti eis ¦
deiecisti
eos dum allevarentur.
Numérotation du verset Ps. 72,19 XIX

Quomodo facti sunt
in desolationem ¦
subito defecerunt
perierunt propter iniquitatem suam.
Numérotation du verset Ps. 72,20 XX

Velut somnium
surgentium ¦
Domine
in civitate tua
imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
Numérotation du verset Ps. 72,21 XXI

Quia inflammatum est
cor meum et renes mei
commutati sunt ¦
Numérotation du verset Ps. 72,22 

et ego
ad nihilum redactus sum et nescivi.
Numérotation du verset Ps. 72,23 XXII

Ut iumentum factus sum apud te ¦ et ego semper tecum.
Numérotation du verset Ps. 72,24 XXIII

Tenuisti manum dexteram
meam
et in voluntate tua
deduxisti me ¦
et cum
gloria
suscepisti me.
Numérotation du verset Ps. 72,25 XXIV

Quid enim
mihi est in celo ¦ et a te
quid
volui super terram.
Numérotation du verset Ps. 72,26 XXV

Defecit caro mea
et cor meum ¦
Deus cordis mei
et pars mea Deus in eternum.
Numérotation du verset Ps. 72,27 XXVI

Quia ecce qui elongant se
a te peribunt ¦ perdidisti omnes qui fornicantur14
14 omnes qui fornicantur ΨB* D30 V D Cor2 ( alii in plurali sec. grecum ) Ω Ed1530 Rusch Clementina ] omnis qui fornicatur Cor2 ( hebr. et anti. et Hieron. habent in singulari ) Ps-G
abs te.
Numérotation du verset Ps. 72,28 XXVII

Mihi autem adherere Deo
bonum est ¦ ponere
in Domino Deo spem meam.
Numérotation du verset Ps. 72,XXVIII 

Ut annuntiem
omnes predicationes tuas ¦ in portis
filie Sion.

Psalmus 72

Numérotation du verset Ps. 72,1 
A Defecerunt
A ¶Codd. : (Ps. 72) D30 Rusch Ps-G
interl.| qui non dat eis blanda
laudes1
1 laudes] + vel hymni V ΩS hymni Ed1530
interl.| vel : hymni
marg.| DEFECERUNT  LAUDES. HIERONYMUS. Etiam hoc diligentius observandum est quod illud defecerunt hymni David filii Iesse ad finem septuagesimiprimi psalmi pertineat. Id vero quod sequitur psalmus Asaph initium sit sequentis.
marg.| Hymnus tria habet laudem Dei cum cantico nisi enim cantetur hilariter non est hymnus. Non cantat autem qui non amat. Si sit laus et non est Dei non est hymnus, etsi sit Dei et non cum cantico non est hymnus. Preter solitum addit filii Iesse. David enim homo quidam filius Iesse regnavit in Israel tempore Veteris Testamenti in quo novum erat sed occultum sicut et Christus in David et in Abraham sed occultus ut fructus est in radice sed non apparet. Noverunt autem pauci prophete et Christum et Novum Testamentum scilicet in occulto et pronuntiaverunt revelandum. Illo ergo tempore pro regno illo ubi regnavit homo filius Iesse pro huiusmodi carnalibus carnalis populus laudabat Deum. Sed regno illo et ceteris huiusmodi deficientibus deficit laus non filii Dei sed filii Iesse his autem deficientibus que Deus subtraxit ut quererentur ea que occulta in illis tegebantur. Loquitur Asaph id est Synagoga sed fidelis que pie Deum coluit licet propter terrena que a Deo non a demonibus ut gentes querebat. Attendens autem blasphemos his abundare pro quibus serviebat cepit nutare nesciens quid in his figuris lateret quasi non esset aliquid melius quod Deus daret sed admonitus per hec sibi subtracta querere ea que non habet cum malis communia castigans se cum admiratione dicit. Quam bonus sed quibus rectis corde primo ergo describens nequitiam malorum dicit se zelasse prospera eorum tamen inde correctum et correctus alios corrigit.
marg.| CASSIODORUS. Hic agitur quod laudes defecerunt quia iam non dat Deus blanda ut pueris ad serviendum alliciendis. Et hoc dicit Synagoga que iam sibi contra hoc quod prius agebat testatur ut credibilius sit.
David filii Iesse.2
2 Defecerunt... Iesse] = Ps-G 71, 20 ; om. M ΨB Ω M Ed1452
interl.| non Dei
Psalmus
marg.| CASSIODORUS. Monet ut non pro temporalibus sed eternis Deum laudemus.
interl.| attribuitur
Asaph3.
3 Asaph Ps-G Rusch ] + Vox Christi ad Patrem de Iudeis D30
interl.| Synagoge
Numérotation du verset Ps. 72,I 
interl.| iocundum est quod non semper visum fuit
his qui recto sunt corde.
interl.| sed perversus perversis
Numérotation du verset Ps. 72,2 
II
Mei autem
interl.| modo fateor Deum bonum. Sed prius cum non esset cor rectum mihi
pene moti sunt
interl.| ad errandum
pedes ¦
interl.| affectus
marg.| PEDES. CASSIODORUS. Pro arbitrio mentis quod a veritate discrepabat. Gressus actus precipitati pene quia cito rediit. Vel pene AUGUSTINUS. Quia ceperam errare sed non erraveram ceperam cadere sed non cecideram.
pene effusi sunt
interl.| ad lapsum
gressus mei.
interl.| idem quod pedes
interl.| cur moti ?
Numérotation du verset Ps. 72,3 
III
Quia zelavi
interl.| invidi et graviter tuli
super iniquos4 ¦
4 iniquos plerique codd. et edd. D30 Cor2 ( vel ) Rusch ] iniquis Ps-G ( R F C I Q* ΦRGV) Cor2 ( secundum grecum et anti. sicut Is. 9, 8 “super foramine”)
interl.| intendens
pacem peccatorum videns.
interl.| quid in eis
interl.| quam solebam a Deo petere et pro qua serviebam
marg.| PACEM. AUGUSTINUS. Temporalem fluxam caducam.
marg.| VIDENS. Non intellligens. AUGUSTINUS. quia hec pax videtur non intelligitur oculos eludit est enim fluxa et caduca.
marg.| CASSIODORUS. Pacem peccatorum quia non est declinatio morti eorum id est non cito moriuntur sed diu vivunt etsi plaga aliquando non firma ut durat flagellum correctionis.
Numérotation du verset Ps. 72,4 
IV
Quia
interl.| exponit breviter quare sit eis data hec pax
non est respectus
interl.| vel declinatio mortis id est quia certa mors et eterna manet eos
morti eorum ¦ et firmamentum in plaga eorum.
interl.| AUGUSTINUS. id est flagellum eorum firmum est non temporale sed eternum et ideo modo non sunt in labore hominum
marg.| NON  EST  FIRMAMENTUM  IN  PLAGA. CASSIODORUS. Non miseretur Deus consolidando plagas eorum vel a similis incurabilis cui nihil prohiberur.
Numérotation du verset Ps. 72,5 
V
In labore hominum
interl.| sanctorum
non sunt ¦
interl.| CASSIODORUS. ab infirmitate et plagis velociter convalescunt nec sicut homines iusti tribulationum quatiuntur flagellis
et cum hominibus non flagellabuntur.
interl.| ad correctionem
Numérotation du verset Ps. 72,6 
VI
Ideo
interl.| et quia sic eis modo prospere cedit
tenuit eos
interl.| ne evaderent
interl.| quod quidem peius est quam quolibet modo superbire
superbia ¦
interl.| unde iniqui
operti sunt
interl.| AUGUSTINUS. undique nec vident nec videntur interiora eorum ubi miseri sunt qui felices putantur
interl.| vel circumamicti
marg.| OPERTI. CASSIODORUS. Ne resipiscant non amicti ut vel liberum caput haberent sed toti operti.
iniquitate
interl.| ad proximum
et impietate sua.
interl.| AUGUSTINUS. contra Deum blasphemi
interl.| in apertum
interl.| et hec iniquitas
Numérotation du verset Ps. 72,7 
VII
Prodiit5 quasi
5 Prodiit plerique codd. et edd. D30 Rusch ] Prodiet Ps-G (R cum LXX) Ps-α Ps-β Ps-σ
interl.| et
marg.| PRODIIT  QUASI. AUGUSTINUS. Sunt quidam mali ex macie id est necessitate. Alii ex abundantia ut pauper egestate furatur dives ex cupiditate.
ex adipe
interl.| transierunt viam rectam modum hominum non putant se pares hominibus facientes quod placet
iniquitas eorum ¦ transierunt
interl.| de vitio in vitium
marg.| TRANSIERUNT. CASSIODORUS. Quasi a rectis semitis.
in affectum cordis.
interl.| desiderio non necessitate
Numérotation du verset Ps. 72,8 
VIII
interl.| et ut gravius eos peccasse ostendat quam si ex improviso egissent subdit
et locuti sunt
interl.| non cum timore sed in alto clare cunctis audientibus et superbe
interl.| non satis fuit quod intus habent nisi extra effundant et alios iniuste doceant
nequitiam6 : iniquitatem in excelso
6 nequitiam plerique codd. et edd. D30 Cor2 (alia littera) Rusch cum Ps-R ] in nequitia Cor2 (similiter etiam Hieron.) Ps-G , in malitia Cor2 (similiter et grecus)
interl.| vel <excel>sum id est contra excelsum
marg.| IN  EXCELSO. AUGUSTINUS. Palam in manifesto vel contra Deum blasphemi.
locuti sunt.
Numérotation du verset Ps. 72,9 
IX
Posuerunt in celum os suum ¦
interl.| superba loquuntur de celo et de aliis
et lingua eorum
interl.| defecit vel deambulavit
marg.| IN  CELUM. AUGUSTINUS. Ac si dii essent vel contra Deum quem blasphemant dicentes Deum vel nescire sua mala vel non punire.
transivit
interl.| ens
in terra.
interl.| vel super terram
marg.| LINGUA  TRANSIT  SUPER  TERRAM. AUGUSTINUS. Que ultra mensuram humanitatis loquitur quasi immortales sint. Vel et si ipsi in terra tamen modum transeunt.
marg.| IN  TERRA vel super terram id est transit terrena omnia quia non cogitant se homines cito posse mori sed transit lingua eorum humanam fragilitatem.
marg.| HIERONYMUS. Vel lingua eorum ens in terra id est locutio eorum facta terrena transivit id est defecit quia preter rationem veritatis infirma est.
Numérotation du verset Ps. 72,10 
X
Ideo convertetur populus meus hic ¦
interl.| vel huc
interl.| AUGUSTINUS. qui huc iniquuus redit ad Deum et incipit querere sed quando quando dies pleni id est plenitudo temporis quo missus Filius est qui hec docuit contemnere eterna querere
marg.| IDEO  CONVERTETUR. CASSIODORUS. Exponens Asaph suum et aliorum errorem de prosperitate impiorum dicit inde se reversum ad melius consilium ut et ipsi inquirant veritatem rei intrantes in sanctuarium Dei. quasi diceret hoc perpenso quod mala ex prosperis populus meus qui a veritate deviavit revertetur ad eam.
marg.| HIC. AUGUSTINUS. In hac sententia in qua modo sum.
et dies pleni invenientur in eis7.
7 invenientur in eis D30 Cor2 Rusch Weber ] inveniantur in eis ΦR, inveniuntur eis F
marg.| DIES  PLENI. HIERONYMUS. Perfecti inveniuntur et si modo non appareat.
marg.| CASSIODORUS. Vel dies pleni sunt quando Christus venit hi ergo sunt in Iudeis qui Christum noverunt.
Numérotation du verset Ps. 72,11 
XI
Et
interl.| quia
dixerunt
interl.| antequam de tali cogitatione reversi sunt
marg.| ET  DIXERUNT. AUGUSTINUS. Unde convertentur   et dixerunt priusquam convertentur8 quomodo dicitur scire que hic fiunt qui non punit   et si est scientia in excelso . Defectio est hic tunc iniustus est Deus qui patitur malos quia ecce ipsi peccatores hoc est quare videbatur eis nescire hoc.
8 convertentur] coniec., conver. Rusch
quomodo scit Deus ? ¦
marg.| QUOMODO  SCIT. AUGUSTINUS. Non dicit nescit sed adhuc hesitat et prope est sanitati et de tam gravi infirmitate vicinior est salus sicut vicina sanitate magis estuant egri.
et
interl.| an
si est scientia
interl.| vel nescit vel non curat humana
in excelso?
interl.| Deo
Numérotation du verset Ps. 72,12 
XII
Ecce
interl.| hoc ideo videtur quia mali sunt felices
ipsi peccatores et abundantes in seculo ¦
interl.| AUGUSTINUS. quasi ideo eram non peccator ut haberem divitias modo e contra fieri video
obtinuerunt
interl.| per violentiam
divitias.
Numérotation du verset Ps. 72,13 
XIII
Et dixi 9
9 <divisio.> dixi + D30²
interl.| AUGUSTINUS. quia servio et hec non habeo illi non serviunt et habent
marg.| ET  DIXI. CASSIODORUS. Hec dixerunt quibus confutandis hec ego vel adhuc ex persona dubitantis. Fatuis cogitationibus se dicit illusum ut cum hec repudiaverit melius nos procuraverit.
ergo sine causa iustificavi cor meum ¦ et lavi
interl.| sine causa
inter innocentes manus meas.
interl.| opera non modo cogitationes
Numérotation du verset Ps. 72,14 
XIV
Et fui flagellatus
interl.| et sine causa fui flagellatus
interl.| bene servio et flagellor non servit malus et ornatur vel honoratur
tota die ¦ et castigatio mea
interl.| sine causa
interl.| de perpetratis
marg.| ET  CASTIGATIO. AUGUSTINUS. Vel et iudex meus in matutino ecce iam remedium Christus iudex qui viam veritatis indicavit et mane surgens spem nostram de mundo ad celos transtulit.
in matutinis10.
10 matutinis plerique codd. et edd. cum Ps-α Ps-γ Ps-Mozc Ps-Med Ps-H] matutino Ps-G (R F C I G) cum Ps-R
interl.| mea non differtur illis vel sera vel nulla
interl.| sedula cita vel in oratione matutina
Numérotation du verset Ps. 72,15 
XV
Si dicebam narrabo
interl.| astruam
interl.| Deus
marg.| SI  DICEBAM. CASSIODORUS. Ecce iam se reprimit auctoritate sanctorum et iam vicina veritate deliberat sic. Si dicebam etc.
sic ¦
interl.| quod non curet ista
interl.| quod iuste iuvat quis frustra
ecce nationem
interl.| doctrinam
marg.| ECCE  NATIONEM. AUGUSTINUS. Aliud inconveniens incipit solvere.
filiorum tuorum
interl.| sanctorum prophetarum et patriarcharum
interl.| reliqui
interl.| reprobavi : iudicavi
marg.| REPROBAVI. Iudicavi quod non est.
marg.| FILIORUM  TUORUM. Omnes enim Abraham et ceteri aliter docent quibus cedere debeo, non enim omnibus prudentior. Sed ne reprobarem.
Numérotation du verset Ps. 72,16 
XVI
Existimabam11
11 Existimebam] Et praem. Cor2 (hebr. et grec. et anti. et Hieron. premittunt Et )
interl.| vel cogitabam
ut cognoscerem12 ¦
12 Existimabam ut cognoscerem plerique codd. et edd. D30 ΩS Ed1455 Clementina ] Existimavi ut cognoscerem Rusch , Et existimabam cognoscere Ps-G (R F C I) Ps-α Ps-γ Ps-δ
interl.| vel scirem
interl.| vel suscepi cognoscere
hoc labor
interl.| laboriosa questio ante oculos meos
est ante me.13
13 <divisio.> sic D30
marg.| ANTE  ME. id est quantum ad presentia vel maior me me superans nisi Deus aperiat.
marg.| AUGUSTINUS. Vel ecce natio filiorum tuorum cui disposui et continui subaudis occurrit et obviat mihi id est occurrit mihi prior predicatio quam Israelitis feci ut Deum colerent qui omnia creavit et omnibus secundum opera sua restituit obviat mihi doctrina cui congrui et accommodatus sum. Sed ne ego reprobarem nationem priorum patrum vel priori doctrine mee contradicerem. Existimabam etc.
marg.| EXISTIMABAM per predicta volo probare Deum non iustum sed hoc modo cogito non absolvo.
marg.| EXISTIMABAM. Vel suscepi cognoscere iam revocatur a lapsu qui non presumit se scientem contra sanctos. Ut cognoscere huius rei veritatem quod non ante dum dicebet Deum hec non curare.
marg.| COGITABAM  UT  SCIRE  HOC prior gradus scientie dum scit nescire se quod prius videbatur scire repudiat autem priorem sensum dum querit alium.
marg.| LABOR  EST  ANTE  ME. AUGUSTINUS. quasi murus mihi obstat in facie quomodo Deus sciat et curet hec et bene sit malis et bonis male vel ante me sed non ante Deum. Si ergo fuero ante Deum nec mihi labor quod et facit addit enim labor est donec intrem in sanctuarium Dei. Christus est sanctuarium illud in quo omnia consilia super filios hominum. Vel sancta sanctorum. Vel lex qua contuens videt in iudicio illos damnatos.
Numérotation du verset Ps. 72,17 
XVII
Donec intrem
interl.| AUGUSTINUS. quid tibi in eo de eo intendam oculo mentis in finem ubi omnia iudicantur
in sanctuarium Dei ¦ et intelligam14
14 et plerique codd. et edd. D30 Rusch ] om. Ps-G (R F C I), ÷et : intellegam Φ ΨB
interl.| non a me sed in sanctuario
marg.| SANCTUARIUM. AUGUSTINUS. Christus qui ut Deus singulorum merita dinoscit vel sanctuarium sancta sanctorum id est secretum divine dispositionis.
in novissimis eorum.
interl.| non modo in futuro sed et hic
interl.| sed
Numérotation du verset Ps. 72,18 
XVIII
Verumtamen propter dolos posuisti eis ¦
interl.| quia dolosi sunt et in ipso dolum patiuntur ut terrena eligant eterna reliquant dum aliquid aliis dolo tollunt animam suam perdunt
marg.| VERUMTAMEN. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Ecce quid didicit iste in sanctuario malos hic decipi postea in fine omnibus deserendos a quo malo ipse liberatus est qui et terrena quesivit sed a Deo hic dicit in hoc mundo malos non esse immunes et impunitos quia et si felices tamen reatum gestant et frequenter ruinas incurrunt.
marg.| VERUMTAMEN. Id est sed et hic posuisti eis hunc florem et copiam temporalium propter dolos etc.
marg.| PROPTER  DOLOS. AUGUSTINUS. Vel iuxta lubricum. Quasi modo dolosi fecisti eis sub specie boni dans mala. Vel iuxta lubricum ut sunt temporalia ubi cadunt qui amore sunt iuxta dum enim dolosus alium vult deicere iuxta lubricum eum ponit.
deiecisti
interl.| de alto
eos dum allevarentur.
interl.| in eo ipso non post quia elatio casus est|
Numérotation du verset Ps. 72,19 
XIX
Quomodo facti sunt
interl.| AUGUSTINUS. admiratur de eis videns novissima
interl.| sed in futuro
in desolationem ¦
interl.| ab omnibus rebus deserti sunt in morte que et repente venit et non communiter moriuntur cum bonis sed pereunt eternaliter propter iniqui etc.
subito defecerunt
interl.| ut fumus deficit dum extollitur
perierunt propter iniquitatem suam.
Numérotation du verset Ps. 72,20 
XX
Velut somnium
interl.| vel somnio
interl.| AUGUSTINUS. ita defecerunt ut somnium surgentis qui in somno sibi dives videtur evigilans nihil habet sic isti dum de hac vita in qua ceci dormiunt evigilaverint nihil nisi miseriam invenient
marg.| VELUT  SOMNIUM. AUGUSTINUS. Aperta comparatio clausis oculis videmus bona que mox apertis non inveniemus in vita somnium in morte evigilant scientes quid est.
surgentium ¦
interl.| vel surgentis
interl.| vel exsurgentes
Domine
interl.| sed ne modo magna videantur que eorum sunt subdit
in civitate tua
interl.| quia in terrena sua civitate imaginem Dei ad nihilum redegerunt
marg.| IN  CIVITATE  TUA. AUGUSTINUS. In contuitu populi tui vel dum constituitur tua civitas.
marg.| HIERONYMUS. Vel in celesti Hierusalem imaginem eorum effigies deformitatum quas sibi faciunt alius leo ferocitate alius aper sorde libidinis.
marg.| CASSIODORUS. vel gloriam temporis que non vera sed similitudo glorie quia cum deerit veritas eis peribit imago nec similitudinem retinebunt qui de beatitudine nihil habebunt ideo perdes eos quia per eos.
imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
Numérotation du verset Ps. 72,21 
XXI
Quia inflammatum est
interl.| zelo vel amore Dei
interl.| AUGUSTINUS. vel delectatum id est quando delectaverunt me terrena renes mei sunt mutati vel quia ad Deum totus castus factus est
cor meum et renes mei
interl.| carnales delectationes
commutati sunt ¦
interl.| vel resoluti sunt
marg.| INFLAMMATUM  EST  COR  MEUM id est invidi felicibus et  RENES quibus statur id est constantia mentis resoluta est ut prospera amarem gravis culpa prebere aliis occasionem peccandi.
Numérotation du verset Ps. 72,22 
et ego
interl.| AUGUSTINUS. qui modo talia dico de divitibus aliquando talia desiderabam et tunc nihil quando pene effusi sunt gressus non est ergo desperandum de huiusmodi
ad nihilum redactus sum et nescivi.
interl.| hebui vel hebes fui
interl.| quid est nescivi ecce
interl.| AUGUSTINUS. vel ut pecus cum terrena amans non novi eterna sed non recessit a Deo petens hec non a demonibus unde subdit et ego semper tecum
marg.| AD  NIHILUM  REDACTUS  SUM. Vanis herens iniurius Deo factus.
marg.| NESCIVI magna et profunda ignorantia nescire quod pecces.
marg.| CASSIODORUS. REMIGIUS. In civitate tua imaginem. Vel de hereticis potest hoc accipi quorum diversas imagines dicit diversas hereses et personas heresiarcharum quas sibi in variis dogmatibus induerunt. Quas rediget Deus ad nihilum in civitate sua scilicet presenti vel supercelesti Ecclesia.
marg.| QUIA  INFLAMMATUM. AUGUSTINUS. REMIGIUS. Ecce conversio huius Asaph facta superius inquisitione quomodo scit Deus etc. Quasi diceret : illos rediges ad nihilum sed ego semper ero tecum. Quare quia cor meum inflammatum est vel delectatum amore Dei et tunc renes mei carnales delectationes commutate sunt in spirituales.
marg.| Vel COMMUTATI  SUNT. AUGUSTINUS. quia prius ad nihilum redactus sum id est ad ea que nihil sunt descendi quia nescivi nihil esse et post ut iumentum mansuetus factus sum ferendo oneri et semper ero tecum.
Numérotation du verset Ps. 72,23 
XXII
{t. 2 : Erfurt, f. 273vb ; facsim., p. 546b} Ut iumentum factus sum apud te ¦ et ego semper tecum.
marg.| IUMENTUM. CASSIODORUS. Apud Deum vice pecudum sunt qui contra Deum sentiunt et tamen in his errans nesciens iudicia Dei semper fui tecum quo #damnatio ab idolis alienus et tibi credens et tu tenuisti.
interl.| et tu
Numérotation du verset Ps. 72,24 
XXIII
Tenuisti manum dexteram
interl.| vel dextre
meam
interl.| vel tuam vel <me>e
marg.| TENUISTI  MANUM. AUGUSTINUS. Quia licet pecus non recessi a Deo. Tenuisti manum id est potestatem dextere id est rexisti quod semper tecum quod Filius dedit enim potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eiuss. In sinistra pecus amans hec temporalia.
marg.| Vel MANUM  DEXTERAM. CASSIODORUS. Non sinistram. Tenet dexteram Deus dum ad bona opera dirigit et ne mergamur liberat ut Petrum.
marg.| CASSIODORUS. Viso malo impiorum bonoque suo arguit se de prioribus quod terrena a Deo quesivit et invitat in contrarium.
marg.| AUGUSTINUS. Comparat terrene voluptati sue premium celeste et se arguit.
et in voluntate tua
interl.| non meis meritis
deduxisti me ¦
interl.| ad verum intellectum
et cum
interl.| vel in
gloria
interl.| eterna
suscepisti me.
interl.| que maior gloria quam hominem Verbo Dei uniri et ad dexteram eius locari
interl.| humanam naturam Verbo unisti cum gloria
Numérotation du verset Ps. 72,25 
XXIV
Quid enim
interl.| quasi tantum et tale mihi paratum est in celo quod dici non potest scilicet tu ipse
interl.| quasi benedixi. In gloria suscepisti me quia
mihi est in celo ¦ et a te
interl.| quod habent et mali quasi magnum volui|
quid
interl.| qua vile
volui super terram.
interl.| ideo
Numérotation du verset Ps. 72,26 
XXV
Defecit caro mea
interl.| carnalis delectatio in opere
et cor meum ¦
interl.| CASSIODORUS. mala cogitatio
Deus cordis mei
interl.| tam castum cor mihi fecit quod gratis iam Deum amo
et pars mea Deus in eternum.
interl.| hoc est quod est ei in celo
interl.| alii alia eligunt sed ego Deum
interl.| tam magna res quod non alia
interl.| ideo pars mea Deus
marg.| IN  ETERNUM. Ab eo numquam ultra separabor.
Numérotation du verset Ps. 72,27 
XXVI
Quia ecce qui elongant se
interl.| longe sunt qui hec temporalia non a Deo petunt quod non iste
a te peribunt ¦ perdidisti omnes qui fornicantur15
15 omnes qui fornicantur ΨB* D30 V D Cor2 ( alii in plurali sec. grecum ) Ω Ed1455 Ed1530 Rusch Clementina ] omnis qui fornicatur Cor2 ( hebr. et anti. et Hieron. habent in singulari ) Ps-G
interl.| hi sunt longe
marg.| QUI  FORNICANTUR. Huic fornicationi contrarius est castus timor qui gratis ipsum amat in quo habet omnia.
abs te.
interl.| illi ita tu autem quid
Numérotation du verset Ps. 72,28 
XXVII
Mihi autem adherere Deo
interl.| AUGUSTINUS. nihil melius est quam videre facie ad faciem
interl.| in presenti per cultum et si erravit a a cultura non recessit
bonum est ¦ ponere
interl.| modo dum peregrinus dum non res
in Domino Deo spem meam.
interl.| que est ancora premissa ad terram
Numérotation du verset Ps. 72,XXVIII 
Ut annuntiem
interl.| AUGUSTINUS. id negotii iste interim habet laudare Deum et coamatores facere
omnes predicationes tuas ¦ in portis
interl.| vel in atriis
marg.| IN  PORTIS. AUGUSTINUS. In publico vel in concordia apostolorum qui sunt porte Ecclesie. Quia predicatio que est propter unitatem Ecclesie inanis est. Vel virtutibus. Ecclesia est filia Sion id est speculationis.
filie Sion.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 72), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_72)

Notes :