Glossa ordinaria

Psalmus 100

Numérotation du verset Ps. 100,1 

¶ David psalmus.1
¶Codd. : (Ps. 100) D14 D30 P10525 ω² T79 Rusch Ps-G
1 David psalmus Ps-G D14 ] Psalmus ipsi David. Vox Christi ad patrem dereliquus sanctorum D30
Numérotation du verset Ps. 100,I 

Misericordiam
et iudicium2 ¦
2 et iudicium P105 25 ( in ras. )
cantabo tibi Domine.
Numérotation du verset Ps. 100,II 

Psallam
Numérotation du verset Ps. 100,2 

et intelligam in via immaculata ¦
quando
venies ad me.
Numérotation du verset Ps. 100,III 

Perambulabam
in innocentia cordis mei ¦ in medio
domus mee3*.
3 mee Ps-G D14 D30 P10525 ω² T79] tue Rusch cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 100,3 IV

Non proponebam
ante oculos meos rem iniustam ¦
facientes
prevaricationes
odivi.
Numérotation du verset Ps. 100,V 

Non adhesit mihi
Numérotation du verset Ps. 100,4 

cor pravum ¦
declinantem
a me malignum4 non cognoscebam.
4 declinantem... malignum Edmaior. ( plerique codd. et edd. ) D14 D30 P105 25 ω² T79 Rusch cum Ps-Moz C] declinante... maligno Ps-G , declinantes... maligno Ps-R
Numérotation du verset Ps. 100,5 VI

Detrahentem5 secreto proximo suo ¦ hunc persequebar.
5 Detrahentem Ps-G 14 D30 P105 25 ω² T79] + in Rusch (hapax) (cf. Ps-Med. : in occulto)
Numérotation du verset Ps. 100,VII 

Superbo oculo
et insatiabili corde ¦
cum hoc
non edebam.
Numérotation du verset Ps. 100,6 VIII

Oculi mei
ad fideles terre
ut sedeant6 mecum ¦
6 sedeant Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D14 D30 P105 25 T79 ω² Rusch cum Ps-R ] sedeat , sederent Ps-G
ambulans in via immaculata hic
mihi
ministrabat7.
7 ministrabat Ps-G D14 D30 P105 25 ω² T79 cum Ps-R ] ministrabit Rusch (hapax)
Numérotation du verset Ps. 100,7 IX

Non habitabit8
8 habitabit Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D14 D30 P10525 ω² T79 Rusch cum Ps-R ] habitabat Ps-G
in medio domus mee’
qui facit superbiam ¦
qui loquitur iniqua
non direxit in conspectu oculorum meorum. 9
9 <divisio.> mee’... superbiam ¦ D30 ] mee ÷... superbiam’ D14, mee... superbiam ω² , mee... superbiam ¦... iniqua ¦ P10525
Numérotation du verset Ps. 100,8 X

In matutino
interficiebam omnes peccatores terre ¦
ut disperderem10 de civitate Domini
10 disperderem Ps-G D14 D30 P105 25 ω² T79] dispergerem Rusch (hapax)
omnes operantes iniquitatem.11
11 <divisio.> terre ¦... Domini D14 D30 P10525 ω² ] terre... Domini ¦ T79

Psalmus 100

Numérotation du verset Ps. 100,1 
A David psalmus.1
A ¶Codd. : (Ps. 100) D14 D30 P10525 ω² T79 Rusch Ps-G
1 David psalmus Ps-G D14 ] Psalmus ipsi David. Vox Christi ad patrem dereliquus sanctorum D30
marg.| PSALMUS  IPSI  DAVID. CASSIODORUS. Psalmus iste continet formam perfecte sanctitatis ut centisimus numerus perfectus est.
marg.| IPSI  DAVID. Ut totum quod hic docetur virtutibus Christi applicetur nihil terreno regi. Hic docemur bona appetere mala renuere que est perfecta conversatio vite.
marg.| CASSIODORUS. Cantat hic Christus et nos in illo.
marg.| CASSIODORUS. Prius de misericordia et iudicio proponit.
Numérotation du verset Ps. 100,I 
Misericordiam
interl.| que modo
et iudicium2 ¦
2 et iudicium P105 25 ( in ras. )
interl.| in futuro
marg.| MISERICORDIAM  ET  IUDICIUM. CASSIODORUS. Hec duo mutua societate iunguntur in his breviter omnia opera Dei includit. Et hic et premissa causa quare sic se habet sicut postea subdit.
marg.| AUGUSTINUS. De misericordia et iudicio nemo de misericordia presumat ad impunitatem quia est ei iudicium nemo immutatus in melius iudicium timeat quia precedit misericordia semper hec simul in eo sunt sed per tempora secundum effectus distinguuntur misericordia nunc iudicium in futuro.
cantabo tibi Domine.
interl.| ad tuum honorem qui utroque laudabiliter uteris
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 100,II 
Psallam
Numérotation du verset Ps. 100,2 
et intelligam in via immaculata ¦
interl.| HIERONYMUS. AUGUSTINUS. psallere est in hilaritate operari et intelligere non potes nisi in via immaculata sed in ea intelligitur quando ad nos veniat Deus
marg.| PSALLAM  ET  INTELLIGAM. AUGUSTINUS. Hoc dat psallere ut intelligam mente quod oculis non patet id est credam quod Dominus veniet quem iste tantum desiderat qui veniet in via immaculata.
marg.| CASSIODORUS. Quia mundum transivit sine peccato vel ego psallam et intelligam existens in via immaculata quando etc. Vel psallam hilariter operabor et per hoc intelligam.
quando
interl.| id est quia
venies ad me.
interl.| quasi ope tua psallam et intelligam
interl.| ante etiam quam intelligerem
marg.| QUANDO  VENIES  AD  ME. In secundo adventu vel obitu cuiusque. Vel quando venias ad me per carnem in primo adventu quia in via immaculata.
Numérotation du verset Ps. 100,III 
Perambulabam
interl.| vel deambulabam. AUGUSTINUS. Angustias patitur omnis malitia sola innocentia lata est ubi deambuletur
marg.| PERAMBULABAM. CASSIODORUS. Secundo que sit via immaculata exponit.
marg.| AUGUSTINUS. Perambulabam . Que est   via immaculata ? Ea ab innocentia incipit et in illa consumatur et non est opus multis verbis. Innocens esto et #pe<r>fecisti iustitiam. Sed duobus modis nocet homo videlicet si facit miserum et si deserit miserum. Innocens est qui nec sibi nec alii nocet.
marg.| CASSIODORUS. Perambulabam . Quasi transitoria non quesivi sed cucurri viam mundi existens   in medio domus tue . Innocentia hoc potest ut faciat habitare   in medio domus Dei quasi honorabile exemplum aliorum.
{t. 2 : Erfurt, f. 291rb ; facsim., p. 581b} in innocentia cordis mei ¦ in medio
interl.| exemplo omnium
domus mee3*.
3 mee Ps-G D14 D30 P10525 ω² T79] tue Rusch cum Ps-R
interl.| vel : tue |4
4 tue] corr. , mee Rusch cum Ps-G
interl.| id est Ecclesie vel cordis in quo quiete habitat bene conscius alii foras pelluntur quasi a fumo vel stillicidio vel mala uxore et in nugis extra quiescunt qui intus non bene possunt
Numérotation du verset Ps. 100,3 
IV
Non proponebam
interl.| id est non diligebam
interl.| id est nec complacuit mihi in iustitia alterius facientis prevaricationem
marg.| NON  PROPONEBAM. CASSIODORUS. Innocentiam per partes exponit. Primo quia nihil habet cum malis dicit : non proponebam usque oculi mei post quod pars ei cum iustis et quod versutias diaboli de corde fugat ibi in matutinis.
marg.| AUGUSTINUS. Non proponebam. Quasi perambulabam in innocentia hac utique dicit totus Christus quod non proponebam id est non diligebam rem iniustam.
ante oculos meos rem iniustam ¦
interl.| sed
interl.| exponit rem iniustam
facientes
interl.| a me expuli prevaricationes sed non homines
prevaricationes
interl.| qui legem Dei non faciunt et si in Ecclesia sint
odivi.
Numérotation du verset Ps. 100,V 
Non adhesit mihi
interl.| non consensi non rectis
marg.| NON  ADHESIT. CASSIODORUS. Expon<it> prevaricationes. Cor pravum qui prevaricatur corde declinantem hereticum qui a catholicis dissentit et qui a rectis semitis deviat non agnoscebam quia et si signati nobiscum sacramentis non tamen veri sunt.
Numérotation du verset Ps. 100,4 
cor pravum ¦
interl.| tortum
interl.| quod habet qui non vult omnia que Deus vult et si timet infirmus quod presignavit timens Iesus tamen subdat se Deo dicens fiat tantum voluntas tua vitet malum quantum potest et si non potest subeat
declinantem
interl.| declinat qui dissimilis est
interl.| quem proposui primus ad imitandum
a me malignum5 non cognoscebam.
5 declinantem... malignum Edmaior. ( plerique codd. et edd. ) D14 D30 P105 25 ω² T79 Rusch cum Ps-Moz C] declinante... maligno Ps-G , declinantes... maligno Ps-R
interl.| palam non audet qui falsa tenet
Numérotation du verset Ps. 100,5 
VI
Detrahentem6 secreto proximo suo ¦ hunc persequebar.
6 Detrahentem Ps-G 14 D30 P105 25 ω² T79] + in Rusch (hapax) (cf. Ps-Med. : in occulto)
interl.| ne hoc ageret
Numérotation du verset Ps. 100,VII 
Superbo oculo
interl.| tumido corde
marg.| SUPERBO. AUGUSTINUS. Et Iesus convivatus cum superbis loquitur et cum Phariseo quando venit peccatrix et nos abstinemus a convivio fratrum notabilium ut corrigantur et cum extraneis comedimus ut paganis. Quid est ergo quod ait :   cum superbo non edebam et cum insatiabili corde . Habet epistolas suas cor superbum   et insatiabile unde pascitur et non reficitur. Epule enim superbi cordis quod est insatiabile est invidia. Superbia enim mater est invidentie que pascitur et gaudet alienis malis sed non satiatur hoc ergo cibo superbie invidie iniquitatis non pascitur iustus sed cibo iustitie unde beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam.
et insatiabili corde ¦
interl.| avaro
cum hoc
interl.| notabili
non edebam.
interl.| corporalia vel spiritualia
interl.| non pascebar nec delectabar superbie epulis et invidie
Numérotation du verset Ps. 100,6 
VIII
Oculi mei
interl.| cordis
marg.| OCULI  MEI. Hic alteram partem innocentie exequitur scilicet quod cum iustis habet partem Quasi diceret cum talibus non edebas unde ergo pascebaris.
ad fideles terre
interl.| id est fideles placuerunt mihi
marg.| TERRE. AUGUSTINUS. Degentes in terra ubi tot illecebre unde maior corona vel CASSIODORUS. qui per totum mundum sunt.
ut sedeant7 mecum ¦
7 sedeant Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D14 D30 P105 25 T79 ω² Rusch cum Ps-R ] sedeat Ed1455 , sederent Ps-G
interl.| iudicantes duodecim tribus Israel
marg.| UT  SEDEANT. AUGUSTINUS. In veritate fidei mecum permaneant vel participent mecum regno eterno vel iudicent mecum.
ambulans in via immaculata hic
interl.| non alius
mihi
interl.| non sibi non querens que sua sunt
ministrabat8.
8 ministrabat Ps-G D14 D30 P105 25 ω² T79 cum Ps-R ] ministrabit Rusch (hapax)
interl.| sed que sunt Christi
interl.| evangelium
interl.| sed
Numérotation du verset Ps. 100,7 
IX
Non habitabit9
9 habitabit Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D14 D30 P10525 ω² T79 Rusch cum Ps-R ] habitabat Ps-G
interl.| CASSIODORUS. hoc dicit ne videatur probare siquos habet familiares malignos
in medio domus mee’
interl.| id est in corde meo ubi mitis et quietus habitat
marg.| NON  HABITABIT  IN  MEDIO  DOMUS  MEE. AUGUSTINUS. Id est Ecclesie. Et si aliquamdiu tolleretur gratia correctionis non preminet meritis nihil potest non est in populo meo granum sed palea. Non habitabit hoc maxime convenit sacerdotibus ut pravis non cohabitent.
qui facit superbiam ¦
interl.| quilibet superbus
qui loquitur iniqua
interl.| quilibet maledicus
non direxit in conspectu oculorum meorum. 10
10 <divisio.> mee’... superbiam ¦ D30 ] mee ÷... superbiam’ D14, mee... superbiam ω² , mee... superbiam ¦... iniqua ¦ P10525
interl.| et si apud se et apud stultos apud me tamen non est gloriosus
Numérotation du verset Ps. 100,8 
X
interl.| AUGUSTINUS. in nocte parco tolero corrigo sed cum dies ceperit te omnia erunt aperta que modo occulta dum nescitur qualis post erit bonus modo vel malus et ideo modo tolerantur mali a longanimi ut corrigantur quod si non fecerint tempore misericordie interficientur
marg.| IN  MATUTINO. CASSIODORUS. Tertia pars ubi ostendit quis finis sit malorum. Et loquitur hic Christus.
interficiebam omnes peccatores terre ¦
marg.| CASSIODORUS. In matutino post vitatos malos iustus ad se reversus addit quod suggestiones demonum de corde expulit. in matutino id est quando in initio temptationis quasi in crepuscula incipiunt apparere.   interficiebam : oratione qua debent eici ne crescant,   peccatores : demones qui omnem carnem faciunt peccare. Civitas Dei anima iusti unde diabolus dispergitur et removetur.   Omnes operantes iniquitatem id est submissiones vel immissiones diaboli.
marg.| AUGUSTINUS. Iam enumeravit quod ei non adheserent nisi boni quasi cur ergo malos in tua civitate tanto tampore tolerasti quia tempus est misericordie nox est nondum omnia manifesta et in nocte temptationes in qua pertranseunt bestie silve et catuli leonum id est diaboli et querunt escam sibi a Deo scilicet ut temptent fideles unde Satanas expetivit vos cribrare sicut triticum. Ab homine triticum non manducatur nisi conteratur ut panis fiat. Sic neminem manducat diabolus nisi prius per tribulationem contriverit. Sed in matutinis, cum venerit dies iudicii, mittentur malis in igne. Hoc et iusto convenit qui previdet hoc futurum et ideo se sic habet.
interl.| quare
ut disperderem11 de civitate Domini
11 disperderem Ps-G D14 D30 P105 25 ω² T79] dispergerem Rusch (hapax)
interl.| de societate Ecclesie
omnes operantes iniquitatem.12
12 <divisio.> terre ¦... Domini D14 D30 P10525 ω² ] terre... Domini ¦ T79
interl.| Modo enim in ea sunt sed parcitur eis quia tempus misericordie sed tempore iudicii separabuntur. Ecce finitur psalmus in eo unde cepit misericordiam : «Et iudicium cantabo tibi Domine».



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 100), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_100)

Notes :