Glossa ordinaria

Psalmus 65

Numérotation du verset Ps. 65,1 

¶ In finem
¶Codd. : (Ps. 65) D30 Rusch Ps-G
canticum
psalmi resurrectionis1.
1canticum Psalmi Ps-G Rusch ] Psalmus David canticum Ps-G (I D) D30 | resurrectionis] + Vox apostolorum ad gentes D30 ( om. Salmon I n°65)
Numérotation du verset Ps. 65,I 

Iubilate Deo
omnis terra
Numérotation du verset Ps. 65,2 

psalmum
dicite
nomini eius ¦
date gloriam
laudi eius.
Numérotation du verset Ps. 65,3 II

Dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine ¦
in multitudine virtutis tue
mentientur tibi
inimici tui.
Numérotation du verset Ps. 65,4 III

Omnis terra
adoret te2
2 adoret] adorent Ps-G
et psallat tibi ¦
psalmum dicat3
3 adoret... psallat... dicat] adorent... psallant... dicant Ps-G
nomini tuo.
Numérotation du verset Ps. 65,5 IV

Venite et videte4
4 Venite] praem. diapsalma  Ps-G
opera Dei ¦
terribilis in consiliis
super filios hominum.
Numérotation du verset Ps. 65,6 V

Qui convertit mare in aridam
in flumine
pertransibunt pede ¦ ibi
letabimur in ipso.
Numérotation du verset Ps. 65,7 VI

Qui
dominatur in virtute sua
in eternum oculi eius super gentes
respiciunt ¦
qui
exasperant
non exaltentur
in semetipsis.
Numérotation du verset Ps. 65,8 VII

Benedicite5
5 Benedicite] praem. diapsalma Ps-G
gentes Deum nostrum ¦
et auditam
facite vocem laudis eius.
Numérotation du verset Ps. 65,9 VIII

Qui
posuit animam meam
ad vitam ¦ et non dedit
in commotionem pedes meos6.
6 in commotionem ω ² Ps-G etc. ] commoveri Rusch cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 65,10 IX

Quoniam
probasti7 nos Deus ¦ igne nos examinasti
7 probasti ω ² Ps-G Ps-R etc. ] tu praem. Ps-G
sicut examinatur argentum.
Numérotation du verset Ps. 65,11 X

Induxisti nos in laqueum
posuisti tribulationes
in dorso nostro ¦
Numérotation du verset Ps. 65,12 

imposuisti
homines
super capita nostra.
Numérotation du verset Ps. 65,XI 

Transivimus per ignem et aquam ¦
et eduxisti nos
in refrigerium.
Numérotation du verset Ps. 65,13 XII

Introibo
in domum tuam
in holocaustis ¦ reddam tibi
vota mea
Numérotation du verset Ps. 65,14 

que distinxerunt labia mea.
Numérotation du verset Ps. 65,XIII 

Et locutum est
os meum ¦
in tribulatione mea.
Numérotation du verset Ps. 65,15 XIV

Holocausta
medullata
offeram tibi cum incenso8
8 incenso] incensu Ps-G
arietum ¦
offeram tibi boves
cum hircis.9
9 hircis] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 65,16 XV

Venite
audite10
10 audite] et rubeo cancel. praem. ω ²
et narrabo omnes
qui timetis Deum ¦
quanta fecit anime mee.
Numérotation du verset Ps. 65,17 XVI

Ad ipsum
ore meo clamavi ¦
et exaltavi sub lingua mea.
Numérotation du verset Ps. 65,18 XVII

Iniquitatem
si aspexi
in corde meo ¦ non exaudiat Dominus.11
11 exaudiat] exaudiet ω ² Ps-G D30
Numérotation du verset Ps. 65,19 XVIII

Propterea
exaudivit Deus ¦ et12 attendit
12 et ω ² Ps-G Rusch ] om. Ps-G
voci13 deprecationis mee.
13 voci ω ² Ps-G Ps-R ] vocem Rusch
Numérotation du verset Ps. 65,20 XIX

Benedictus Deus ¦
qui non amovit orationem meam
et misericordiam suam a me.

Psalmus 65

Numérotation du verset Ps. 65,1 
A In finem
A ¶Codd. : (Ps. 65) D30 ω 2 Rusch Ps-G
interl.| id est Christum vel consummationem future beatitudinis
marg.| IN  FINEM. AUGUSTINUS. Iudei ex legis iustitia sperabant sibi bona temporalia et resurrectionem. Licet in ea non intelligerent alia esse bona quam hic unde non poterant questioni Sadduceorum de muliere septem virorum respondere postea cepit etiam gentibus promitti resurrectio credentibus in Christum qui resurrexit. Inde est psalmus iste contra presumptionem et superbiam Iudeorum pro fide gentium ad eandem spem resurrectionis vocatarum.
canticum
interl.| dirigens
psalmi resurrectionis1.
1canticum Psalmi Ps-G Rusch ] Psalmus David canticum Ps-G (I D) D30 | resurrectionis] + Vox apostolorum ad gentes D30 ( om. Salmon I n°65)
interl.| exultatio de resurrectione unde et monet bene operari
marg.| CASSIODORUS. Primo monet omnes de resurrectione Christi gaudere que omnibus dat vitam.
Numérotation du verset Ps. 65,I 
Iubilate Deo
interl.| ineffabili effectu
interl.| pre gaudio resurrectionis
interl.| hoc Deo fit qui illud percipit
omnis terra
interl.| non solum Iudea
Numérotation du verset Ps. 65,2 
psalmum
interl.| hoc omnibus
interl.| opere
dicite
interl.| quod homines audiant
interl.| effabili affectu
nomini eius ¦
interl.| non vestro
date gloriam
interl.| quia infirma et ea que si sunt elegit ne quis glorietur
marg.| DATE  GLORIAM. AUGUSTINUS. Non ut Iudei qui meritis suis dant iustitiam et invident gentibus gratiam.
laudi eius.
interl.| non industrie vestre
Numérotation du verset Ps. 65,3 
II
Dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine ¦
interl.| dicit ut timeas
marg.| QUAM  TERRIBILIA. AUGUSTINUS. Si gaudes et time ne quod datum est humili auferatur superbo sicut factum est Iudeis ne ergo insultes fractis ramis sed time ne forte nec tibi parcat.
marg.| OPERA. CASSIODORUS. Breviter mysteria incarnationis dicit opera quod Deus homo quod passus mortuus et huiusmodi.
interl.| et hec sunt
in multitudine virtutis tue
interl.| id est multa et magna
marg.| IN  MULTITUDINE  VIRTUTIS. AUGUSTINUS. Hic innuit resurrectionem ad quam exclusis mendacibus Iudeis adhibentur gentes.
mentientur tibi
interl.| dicentes nobis dormientibus furati sunt eum prius in multis in Beezebub eicit demones
interl.| ad hoc mentientur ut multa sit potentia tua
marg.| MENTIENTUR . Opera sunt ter que inimici mentiuntur contra mentientes omnis terra adorent etc.
marg.| AUGUSTINUS. Mentientur. Solent mentiri inimici ut potentiam cuiusquam minuant tibi contra accidit quia minus appareret potentia tua si non mentirentur tibi. Maxime potentia Christi secundum hominem in resurrectione unde psalmus intitulatur apparuit unde proprium signum potentie scilicet resurrectionem commendat dicens de similitudine Ione quia : «Sicut fuit Ionas in ventre» etc. Itemque solvite templum et in triduo exctabo illud quo signo nihil est potentius. Fecerunt enim sancti, immo Deus in eis fecit multa miracula homines resuscitare et mortuos resurgere iterum morituros sed nullus in vitam eternam surrexit. Ad commendationem ergo huius potentie valuit mendacium Iudeorum quo ad crucem eum perduxerunt ut sic resurgeret. Valuit et mendacium falsorum testium ad solvendum templum quibus creditum est et damnatur Christus sed surrexit et illi sunt falsi accesserunt etiam mendacio custodes sepulcri qui et probati sunt falsi. Auctus est etiam numerus mendacium ut augeatur merces credentium. Mentiti sunt et contra mendaces apparuit Christus veracibus. Illis ergo relictis in mendacio te cuius potentie mentiti sunt adoret omnis terra.
inimici tui.
interl.| sed licet sint multa tamen
Numérotation du verset Ps. 65,4 
III
Omnis terra
interl.| loco eorum
adoret te2
2 adoret] adorent Ps-G
interl.| fide
et psallat tibi ¦
interl.| opere
psalmum dicat3
3 adoret... psallat... dicat] adorent... psallant... dicant Ps-G
interl.| aliis id est aliorum instructioni
nomini tuo.
interl.| AUGUSTINUS. o altissime paulo ante humillimus inter mendaces
interl.| et o gentes
Numérotation du verset Ps. 65,5 
IV
Venite et videte4
4 Venite] praem. diapsalma  Ps-G
interl.| agnoscite
interl.| terribilia opera que ut sciatis venite longinqui
interl.| relinquite mendaces venite confitentes peccata
marg.| VENITE. CASSIODORUS. Diapsalma. Incipientes ad opera Dei consideranda invitat ut una fides iungat quos unum premium exspectat ubi exponens illa opera aperte dicit resurrectionem pertinere ad gentes repressis Iudeis.
opera Dei ¦
interl.| in quibus terribilis
terribilis in consiliis
interl.| AUGUSTINUS. filii hominum habuerunt consilium perdendi eum ille excecandi superbos ut et post humiliarentur et salvandi homines
super filios hominum.
interl.| hoc fecit consilio suo
Numérotation du verset Ps. 65,6 
V
Qui convertit mare in aridam
interl.| mundum amarum
interl.| ut sitiat aquam dulcem
marg.| QUI  CONVERTIT. Opera in quibus terribilis que sunt ea subdit qui convertit mare. In flumine Iordane ad litteram mystice labenti mundo.
in flumine
interl.| illi qui sunt conversi in aridam
interl.| in labenti mundo
marg.| IN  FLUMINE. CASSIODORUS. Licet remissa sint peccata tamen in decursu mortalitatis ad huc sunt non enim mox immortalitas.
marg.| AUGUSTINUS. In flumine. Flumen est mortalitas seculi ubi alii veniun alii recedunt sed qui in Christum credit transit pede in se humilis non equo superbus .
interl.| AUGUSTINUS. cum flumen transierimus iam non mortales
letabimur in ipso.
interl.| non in nobis
marg.| IBI  LETABIMUR  IN  IPSO. CASSIODORUS. Vel sic terribilia sunt opera que ut sciatis venite vos longinqui et videte id est agnoscite opera Dei in quibus est terribilis quia terribilis est in consiliis habitis super filios hominum. Et agit de actualibus operibus olim factis in populo Israel et que sunt illa subdit. Qui convertit mare Rubrum in aridam ad litteram. Et in flumine Iordane pertransivit pede sicco. Ibi id est in operibus illis letabimur in idipsum alia littera id est in eorum #significatis. Iam enim sacramenta illorum operum ostendit in quibus letantur christiani in idipsum. Maris transitus baptismum significat fluminis quod mundo sine periculo non potest transiri et in his letantur christiani.
marg.| IN  IPSO  DEO. AUGUSTINUS. Quando erit omnia in omnibus vel in ipso qui dominatur in virtute sua.
Numérotation du verset Ps. 65,7 
VI
Qui
interl.| in quo in eo
dominatur in virtute sua
interl.| AUGUSTINUS. nobis que virtus num eterna in eo erimus fortes si eius participes simus sed non hoc solis Iudeis prestat
in eternum oculi eius super gentes
interl.| AUGUSTINUS. id est illuminat gentes ne predictas promissiones putetis inanes
respiciunt ¦
interl.| unde
qui
interl.| Iudei
exasperant
interl.| meam iram alia littera
non exaltentur
interl.| AUGUSTINUS. sed in se humiles exaltentur in Christo
marg.| NON  EXALTENTUR. AUGUSTINUS. Pro lege quasi plus illis debeatur omnes enim peccaverunt.
marg.| CASSIODORUS. Qui Deum provocat solet exaltari in se peccata sua volens defendere quod prohibet.
in semetipsis.
interl.| AUGUSTINUS. in genere in carnalibus o<bservantiis>a
a = Magna Glossatura in loc. cit.
Numérotation du verset Ps. 65,8 
VII
Benedicite5
5 Benedicite] praem. diapsalma Ps-G
interl.| quia oculi eius super gentes respiciunt et quia vos illuminavit6
6 quia1] coniec. , Q. Rusch
marg.| BENEDICITE. CASSIODORUS. Diapsalma. Monet gentes benedicere Deum qui licet probet tribulationibus tamen ducit ad regnum hec enim videntur obviare promisse resurrectioni.
interl.| o
gentes Deum nostrum ¦
interl.| in quo benedicimur unde in semine tuo benedicentur omnes gentes
et auditam
interl.| palam
interl.| quasi dicat : non vos ipsos laudetis sed eum cuius gratia sumus quod sumus
facite vocem laudis eius.
marg.| AUDITAM  FACITE. AUGUSTINUS. Palam ut qui diligit Deum diligit et proximum.
marg.| VOCEM quam dicit Pater de Filio hic est Filius meus.
Numérotation du verset Ps. 65,9 
VIII
Qui
interl.| cuius laudis dico vocem eius
posuit animam meam
interl.| AUGUSTINUS. que in morte erat in se sed in eo vivit
marg.| QUI  POSUIT. AUGUSTINUS. Enumerat hic quibus causis debeat predicari.
ad vitam ¦ et non dedit
interl.| AUGUSTINUS. postea opus est ut perseveret in finem et hoc dedit
in commotionem pedes meos7.
7 in commotionem ω ² Ps-G etc. ] commoveri Rusch cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 65,10 
IX
Quoniam
interl.| que enim causa commotionis
probasti8 nos Deus ¦ igne nos examinasti
8 probasti ω ² Ps-G Ps-R etc. ] tu praem. Ps-G
interl.| non in cinerem vertisti sed sordes abstulisti
marg.| QUONIAM  PROBASTI. AUGUSTINUS. Non dedisti in commotionem. Quoniam probasti non in preceps dedisti probasti adversis igne caritatis qui non sinit sentire tormenta vel igne tribulationis nos examinasti etc.
sicut examinatur argentum.
interl.| non sicut fenum quod omnino comburitur
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 65,11 
X
Induxisti nos in laqueum
interl.| AUGUSTINUS. non ut capti liberaremur sed unde liberati experiremur
interl.| catenas
marg.| LAQUEUM. AUGUSTINUS. Non qui decipit sed qui probat.
posuisti tribulationes
interl.| flagella
in dorso nostro ¦
interl.| ut male erecti ad humilitatem curvemur
Numérotation du verset Ps. 65,12 
imposuisti
interl.| quia eius voluntate fit
homines
interl.| occisores
super capita nostra.
interl.| patimur superiores quos novimus esse peiores
Numérotation du verset Ps. 65,XI 
Transivimus per ignem et aquam ¦
interl.| a simili nec estu nec pluvia a via cessantes
marg.| TRANSIVIMUS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS. Tu hec omnia et nos transivimus per adversa et suavia. Vel per hec elementa mors martyrum sepe impleta est. Ignis urit id est adversitas aqua corrumpit id est prosperitas vas igne solidatum aquam non timet. Sic et tu igne adversitatis excoctus prosperitatis aqua non dissolveris. Inde est quod in sacramentis in catechizando et exorcizando prius adhibetur ignis unde immundus spiritus clamat ardeo post venitur ad aquam baptismi ab aqua in refrigerium. Et quod in sacramentis hoc in temptationibus nobis fit.
et eduxisti nos
interl.| vel induxisti
interl.| spe
interl.| post estus tribulationis
in refrigerium.
interl.| AUGUSTINUS. id est requiem ubi et ignis optabilis qui totum quod in nobis fragile est absumit ut nihil nostrum remaneat sed absorbeatur mors in victoriam et tune reddam
Numérotation du verset Ps. 65,13 
XII
interl.| ecce refrigerium
interl.| tandem in refrigerium
marg.| INTROIBO. CASSIODORUS. Ecce que bona contra precedentia mala ut roboret.
in domum tuam
interl.| futuram
in holocaustis ¦ reddam tibi
interl.| et interim hic
marg.| IN  HOLOCAUSTIS. CASSIODORUS. Id est ut me offeram conspectui tuo vel in holocaustis bonorum operum prius exhibitis et tunc cum introibo reddam cum angelis que hic voveo vel interim reddam que distinxit id est que ratio mea omnibus pretulit. Caim recte obtulit sed non recte divisit quia creaturam creatori obtulit sed se quod carius est subtraxit.
vota mea
interl.| laudum que hic voveo
interl.| meipsum
Numérotation du verset Ps. 65,14 
que distinxerunt labia mea.
interl.| AUGUSTINUS. non reddet qui non distinguit
marg.| DISTINXERUNT. AUGUSTINUS. Distinguit qui se dicit nihil esse Deum omnia et se eo egere non illum se.
Numérotation du verset Ps. 65,XIII 
Et locutum est
interl.| que promisit
marg.| QUE  LOCUTUM. Que pre omnibus manifestavi prevalere omnibus aliis votis in tribulatione mea non victus tribulatione.
os meum ¦
interl.| id est cor meum
in tribulatione mea.
interl.| quia spe dulcis est tribulatio
Numérotation du verset Ps. 65,15 
XIV
Holocausta
interl.| quid locutum est
interl.| vel introibo in holocausta quia dum vixero
medullata
interl.| AUGUSTINUS. intus est caritas non in superficie ut est illis qui hominibus placent
marg.| HOLOCAUSTA  MEDULLATA. Meipsum cum medullis intimi amoris.
offeram tibi cum incenso9
9 incenso] incensu Ps-G
interl.| vel incensu
arietum ¦
marg.| INCENSO  ARIETUM. AUGUSTINUS. Vel cum   incenso quod est oratio et arietibus quia duces gregis maxime orant pro grege.
marg.| CUM  INCENSO. HIERONYMUS. AUGUSTINUS. Cum oratione apostolorum quia Deo placet quod traditione eorum fit. Vel cum incensione et destuctione bestialitatis et repugnantie. Boves cervicositatem cum hircis petulantia hec in me mactando vitia.
offeram tibi boves
interl.| doctores qui in vinea Domini operantur
marg.| OFFERAM  TIBI  BOVES. AUGUSTINUS. Si offeruntur triturantes non remanent tamen peccatores sed per penitentiam sanati offeruntur et ipsi non per se sed potius adiuncti bobus quia fecerunt sibi «amicos de mammona iniquitatis»b.
b Lc. 16, 9.
cum hircis.10
10 hircis] + diapsalma Ps-G
interl.| peccatoribus
interl.| AUGUSTINUS. qui peccata eleemosynis redimunt
Numérotation du verset Ps. 65,16 
XV
Venite
interl.| fide
marg.| VENITE. CASSIODORUS. Diapsalma. Iam expositis omnibus item monet non iam rudes sed devotos ut exemplo sue liberationis amplius confidant in Domino benedicens eum de exauditione. Ita ego facio et o vos gentes venite.
audite11
11 audite] et rubeo cancel. praem. ω ²
interl.| mente
et narrabo omnes
interl.| vos dico
qui timetis Deum ¦
interl.| AUGUSTINUS. si Deum non timetis non narrabo nec vos audietis quia timore Dei aures aperit
interl.| narrabo
quanta fecit anime mee.
interl.| si vultis eadem faciet vestre
Numérotation du verset Ps. 65,17 
XVI
Ad ipsum
interl.| cum gentes ad idola
marg.| AD  IPSUM. CASSIODORUS. Exponit quanta fecit anime sue subdens ad ipsum etc. Hoc fecit anime mee ut clamarem ad ipsum cum gentes ad idola et quod extra loquor intus habeo et non iniquitatem quia sic puritas orationis auditur.
ore meo clamavi ¦
interl.| publice confitendo et predicando
et exaltavi sub lingua mea.
interl.| quia inde holocausta medullata
marg.| CLAMAVI  ET  EXULTAVI. AUGUSTINUS. Id est ipsum publice predicavi et in secreto confessus sum quod in ore hoc et in corde habeo tamen holocausta medullata offeram his duobus perfectus est christianus.
Numérotation du verset Ps. 65,18 
XVII
Iniquitatem
interl.| non quod non suggeratur sed non ametur
si aspexi
interl.| id est dilexi. Multi apud se amant quod in aliis damnant erubescentes forte propter homines
in corde meo ¦ non exaudiat Dominus.12
12 exaudiat] exaudiet ω ² Ps-G D30
marg.| MEO. AUGUSTINUS. Suum est quod non est perversum proponit meritum ut discant prius laborare quam premium querant.
Numérotation du verset Ps. 65,19 
XVIII
Propterea
interl.| quia iniquitatem non aspexi
exaudivit Deus ¦ et13 attendit
13 et ω ² Ps-G Rusch ] om. Ps-G
interl.| CASSIODORUS. ecce vicissitudo intendentem intendit
voci14 deprecationis mee.
14 voci ω ² Ps-G Ps-R ] vocem Rusch
interl.| hec bona fecit anime mee unde : benedictus
Numérotation du verset Ps. 65,20 
XIX
Benedictus Deus ¦
interl.| quia sic perveni spe15 ad resurrectionem|B
B ¶Codd. : P106 Rusch
15 spe] om. P106
qui non amovit orationem meam
interl.| sed perseveranter facit orare ut non in oratione tepescam et perseveranter miseretur sed quia16 non est amota oratio securus esto quod nec17 misericordia que si differtur non aufert quod dandum estC c
c = Petrus Lombardus, In Ps., loc. cit., PL 191, 597AB.
C ¶Codd. : P106 Rusch
16 sed quia] si P106
17 nec] non P106
marg.| ORATIONEM  ET  MISERICORDIAM.18 Hec duo connexa sunt si non suspenditur oratio non19* protelatur misericordia.D
18 Orat. ... misericordiam] om. P106 Tr511
19 non] nec Rusch



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 65), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_65)

Notes :