Glossa ordinaria

Psalmus 81

Numérotation du verset Ps. 81,1 

¶Psalmus Asaph
¶Codd. : (Ps. 81) D14 D30 Δ Rusch Ps-G | Psalmus Asaph] In fine pro torcularibus domini Asaph D30
Numérotation du verset Ps. 81,I 

Deus
stetit in synagoga deorum ¦
in medio autem deos diiudicat1.
1 deos Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D14 D30 Δ Rusch ] Deus Ps-G Ps-R | diiudicat plerique codd deiudicat Ps-G
Numérotation du verset Ps. 81,2 II

Usquequo
iudicatis iniquitatem ¦
et facies
peccatorum sumitis.
Numérotation du verset Ps. 81,3 III

Iudicate2
2 Iudicate D14 D30 Δ Rusch Ps-G ] iudicare ΩS, Diapsalma praem. D14 Ps-G
egeno et pupillo3 :
3 egeno et pupillo D30 Ω Ps-G (V D) Rusch Clementina cum Ps-R ] egenum et pupillum D14 Ps-G
humilem
et pauperem
iustificate.
Numérotation du verset Ps. 81,4 IV

Eripite
pauperem ¦ et egenum de manu peccatoris liberate.
Numérotation du verset Ps. 81,5 V

} Nescierunt
neque intellexerunt
in tenebris ambulant ¦
movebuntur omnia fundamenta terre.
Numérotation du verset Ps. 81,6 VI

Ego dixi dii
estis ¦
et filii
excelsi
omnes.
Numérotation du verset Ps. 81,7 VII

Vos autem
sicut homines
moriemini ¦
et sicut unus
de principibus cadetis.
Numérotation du verset Ps. 81,8 VIII

Surge
Deus
iudica terram ¦
quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus.

Psalmus 81

Numérotation du verset Ps. 81,1 
APsalmus Asaph
A ¶Codd. : (Ps. 81) D14 D30 Hi Δ Rusch Ps-G | Psalmus Asaph] In fine pro torcularibus domini Asaph D30
interl.| fit
interl.| Synagoge que hic redarguitur ut saltem nunc intelligat quod non ante
marg.| PSALMUS  ASAPH. CASSIODORUS. Psalmus de duabus naturis in Christo in quo Christus vel propheta loquens exprobrat ipsi   Asaph id est Synagoge que Dominum corporaliter vidit et tamen eum non cognovit.
marg.| CASSIODORUS. Primo nuntiat Deum stetisse et arguit contrarios. Stat homo discernit Deus.
Numérotation du verset Ps. 81,I 
Deus
interl.| factus homo
stetit in synagoga deorum ¦
interl.| populis Iudeorum
marg.| DEUS  STETIT. CASSIODORUS. Cuius non est stare qui celum et terram complet qui est inter omnia non inclusus extra omnia non exclusus sed breviter Deum hominem indicat.
marg.| STETIT. AUGUSTINUS. Filius qui missus ad oves domus Israel spiritualis autem presentia deitatis que ubique non proprie ad Synagogam pertinet nec tempore variatur. Cur ibi stetit. Ecce Deus diiudicat id est secundum quod Deus id est non meritis sed gratia discernit vas alia in honorem alia in contumeliam hoc autem facit stans in medio unde medius vestrum stetit quem vos nescitis unde et hic nescierunt neque intellexerunt sed amicus sponsi stat et audit et gaudio gaudet.
marg.| DEORUM. AUGUSTINUS. Quos post filios excelsi dicit ibi. Ego dixi dii estis et filii excelsi omnes unde etiam filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me filii dicuntur non solum gratia novi testamenti sed gratia veteris qua eos de Egypto liberavit.
in medio autem deos diiudicat1.
1 deos Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D14 D30 Δ Rusch ] Deus Ps-G Ps-R | diiudicat plerique codd deiudicat Ps-G
interl.| AUGUSTINUS. non meritis sed gratia discernit vasa alia in honorem alia in contumeliam
Numérotation du verset Ps. 81,2 
II
Usquequo
interl.| maiores
marg.| USQUEQUO. AUGUSTINUS. Hec est vox discernentis misi legem prophetas et institistis sed quousque ? Nunc usque ad adventum misi prophetas et iniuriis affecistis vel interfecistis vel hoc s consensistis sed cum hec agentibus nec loqui dignum sit vos qui tacuistis et imitari eos voluistis usquequo iudicatis iniquitatem et facies peccatorum sumisit. Nunc et heres occidendus est qui pro vobis venit qui pro vobis sine Patre esse voluit ut pupillus qui propter vos esurivit et sitivit ut egenus qui propter vos pauper factus est cum esset dives.
iudicatis iniquitatem ¦
interl.| inique
et facies
interl.| similitudines
peccatorum sumitis.
interl.| minores
Numérotation du verset Ps. 81,3 
III
Iudicate2
2 Iudicate D14 D30 Δ Rusch Ps-G ] iudicare ΩS, Diapsalma praem. D14 Ps-G
interl.| quasi nolite iudicare iniquitatem vel consentire iudicantibus sed potius
interl.| hoc maioribus dicitur
egeno et pupillo3 :
3 egeno et pupillo Hi D30 Ω Ps-G (V D) Rusch Ed1455 Clementina cum Ps-R ] egenum et pupillum D14 Ps-G
interl.| ad honorem eius qui voluit esse sine patre propter vos
marg.| IUDICATE  EGENO. CASSIODORUS. Diaspalma monet intelligere Christum esse Deum et si egenus et pauper fuit quod eos non fecisse dicit.
humilem
interl.| Christum factum
et pauperem
interl.| propter vos non illos propter se superbos
iustificate.
interl.| iustum predicate
Numérotation du verset Ps. 81,4 
IV
Eripite
interl.| hoc modo minoribus dicitur
pauperem ¦ et egenum de manu peccatoris liberate.
marg.| ERIPITE  PAUPEREM. AUGUSTINUS. Ostendit nec illos immunes qui permiserunt principibus Christum cum pre multitudine timerentur et possent illos a facto et se a consensu liberare.
marg.| CASSIODORUS. Qui enim desinit obviare cum potest ? consentit.
interl.| sed
Numérotation du verset Ps. 81,5 
V
interl.| hoc omnibus convenit prelatis et subditis
interl.| si cognovissent nec illi Dominum glorie crucifixissent nec isti Barabbam eligerent
neque intellexerunt
interl.| neque curant scire quasi nec scire voluerunt
interl.| quia
in tenebris ambulant ¦
interl.| id est excecati sunt
interl.| tamen
movebuntur omnia fundamenta terre.
interl.| super quos edificantur ut boni super apostolos
marg.| MOVEBUNTUR. CASSIODORUS. Hinc patet de quo dixerat hoc signum in crucifixione contigit. Vel spiritualiter terreni moti sunt illo tempore viso tanto miraculo ut centurio qui dixit vere filius Dei erat iste.
marg.| AUGUSTINUS. Movebuntur omnia fundamenta . Quasi per hanc Israel cecitatem.   movebuntur ad fidem   omnia fundamenta terre id est plenitudo gentium intrabit. Vel in morte et passione Domini «mota est terra»a. Vel fundamenta id est felices copia terrenorum movebuntur. Vel admirando coli pauperem mortuum. Vel eum contemptis terrenis sectando addit   omnia quia nullus est qui non miretur vel convertatur. Terrene autem felicitatis regnum est superbia contra quam venit humilis Christus exprobrans eis quos vult facere altos per humilitatem his verbis.   ego dixi dii estis vos boni. Vos autem mali sicut homines moriemini vel omnibus dicit dii estis id est omnibus promisi celestia vos autem sicut homines primi qui suasione peccaverunt et vos maiores sicut diabolum qui superbia peccavit.
a Ps. 45, 7.
Numérotation du verset Ps. 81,6 
VI
Ego dixi dii
interl.| per adoptionem gratie
estis ¦
interl.| vos boni
marg.| EGO  DIXI. CASSIODORUS. Quid eis propositum sed perierunt.
marg.| CASSIODORUS. Ego dixi. Nescierunt neque intellexerunt tame ego dixi has promissiones omnes accipiunt si mandata custodiunt ut sint filii et dei hoc ad iustos vos autem hoc ad malos.
et filii
interl.| heredes
excelsi
interl.| Dei
omnes.
interl.| cuiuscumque conditionis
Numérotation du verset Ps. 81,7 
VII
Vos autem
interl.| mali
sicut homines
interl.| peccatores qui non redempti
interl.| primi Adam et Eva qui suasione diaboli peccaverunt
marg.| SICUT  HOMINES. AUGUSTINUS. Quasi cum cito sicut homines sitis morituri non inde corrigimini sed ut diabolus qui carne non moritur extollimini ut cadatis quia per superbiam diabolicam inviderunt glorie Christi et viluit eis humilitas crucis. Sed ut hoc vitium sanetur ex persona prophete subditur surge etc.
moriemini ¦
interl.| per infirmitatem carnis
et sicut unus
interl.| per elationem animi ut diabolus
marg.| SICUT  UNUS. AUGUSTINUS. Turba que cecidit dicitur unus quia in superbia similis.
de principibus cadetis.
interl.| non extollemini
interl.| per superbiam
marg.| VOS  CADETIS. AUGUSTINUS. Sed surge Deus iudica id est damna istos quia his repulsis tu hereditabus. Vel iudica mundum quia tuus est et hoc est tu hereditabis.
Numérotation du verset Ps. 81,8 
VIII
Surge
interl.| a mortuis
Deus
interl.| vos cadetis. Sed tu
iudica terram ¦
interl.| que tumuit te crucifigens
quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus.
interl.| vel disperdes terram ipsam vel conterendo eos penitus et ab hereditate exterminando vel affectum terre in credentibus absumendo secundum quem intellectu dicitur tu hereditabis terram in omnibus gentibus



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 81), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_81)

Notes :