Glossa ordinaria

Psalmus 132

Numérotation du verset Ps. 132,1 

¶Canticum graduum. 1
¶Codd. : (Ps. 132) D30 Δ ( ω 1 ω² T77 Bo179 NAL3255 Fi ) T748 ΩS ΩX Rusch Ps-G
1 graduum] + David Ps-G , + vox Ecclesie regnantis D30
Numérotation du verset Ps. 132,I 

Ecce
quam bonum
et quam iocundum ¦
habitare fratres
in unum.
Numérotation du verset Ps. 132,2 II

Sicut unguentum
in capite ¦
quod descendit
in barbam barbam
Aaron.
Numérotation du verset Ps. 132,III 

Quod
descendit
in oram2 vestimenti
2 oram Ps-G (L G ΨB² V D edd. ) D30 ω² T79 Rusch , horam Ω M ΩX ΩB T77 Bo179 Fi, cum Ps-R (T D* P R V Q U edd. )] ora Ps-G D14 NAL3255 , hora ΩS ω 1 (al. m. forte corr.  : ora) cum Ps-R
eius ¦
Numérotation du verset Ps. 132,3 

sicut ros Hermon
qui descendit in montem3 Sion.
3 montem Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D14 D30 ΩS Δ Rusch cum Ps-R ] montes Ps-G
Numérotation du verset Ps. 132,IV 

Quoniam illic
mandavit
Dominus benedictionem ¦
et4 vitam
4 et] ÷ et : ΦRVG D14
usque in seculum.5
5 <divisio.> $IV benedictionem ¦ et vitam ΩS ΩX Δ Rusch ] benedictionem et vitam ¦ D30

Psalmus 132

Numérotation du verset Ps. 132,1 
ACanticum graduum. 1
1 graduum] + David Ps-G , + vox Ecclesie regnantis D30
marg.| CANTICUM  GRADUUM. CASSIODORUS. Quartus decimus gradus caritas que facit fratres habitare in unum unde benedictio et vita.
marg.| CASSIODORUS. Et est hic psalmus athomus id est sine divisione de caritate ubi commendatur caritas proximi que nullam admittit alienationem mentis seu divisionem. Hic ergo vir iustus de cohabitatione fratrum exultans ait.
Numérotation du verset Ps. 132,I 
Ecce
interl.| AUGUSTINUS. quod ostendentis est
quam bonum
interl.| utile
et quam iocundum ¦
interl.| id est delectabile
interl.| quia sunt bona que non delectant
marg.| ECCE  QUAM  BONUM. AUGUSTINUS. Iste versus toto orbe notissimus ut tuba Spiritus Sancti divisos congregavit monasteria plurima peperit.
marg.| CASSIODORUS. Ecce. Quasi plus ostensione quam lingua explicetur.
habitare fratres
interl.| erat illis cor unum et anima una in Deum
in unum.
interl.| recte dispositis singulorum diversis officiis
marg.| HABITARE  IN  UNUM. AUGUSTINUS. Hoc de omnibus christianis sed proprie convenit monasteriis a quibus tamen ad ceteros benedictio descendit ut etiam illis fratribus de Iudea de quibus dicitur erat illis cor unum et anima una.
Numérotation du verset Ps. 132,2 
II
Sicut unguentum
interl.| inunctio Spiritus Sancti que prius fuit in capite Christo
interl.| a similitudine regum et sacerdotum qui figura sunt Christi
interl.| ita bonum et iocundum est habitare fratres in unum
in capite ¦
interl.| Christo
quod descendit
interl.| a capite Christo
in barbam barbam
interl.| determinat in cuius barbam subdens   barbam Aaron
Aaron.
interl.| veri sacerdotis Christi
marg.| BARBAM  AARON. AUGUSTINUS. Ecce determinatio. Id est in apostolos et alios primitivos sanctos qui primo pro fide certaverunt sed vinci non potuerunt quia iam caput passum precesserat.
marg.| AARON. AUGUSTINUS. Sacerdos qui se ipsum obtulit id est Christus qui intravit in sanctasanctorum qui fuit victima et sacerdos qui cum in mundo non inveniret mundum quod offerret se ipsum obtulit qui cum Ecclesia est unus et totus Christus. In capite eius unguentum quia in eo habitavit plenitudo divinitatis corporaliter cui non est datus Spiritus ad mensuram sed a capite Christo ascendente ad celos venit Spiritus Sanctus   in barbam id est fortes strenuos alacres quos barba significat que est indicium virilitatis primum in apostolos in illos qui primos impetus seculi sustinuerunt sed vinci non potuerunt. Ab illis descendit etiam in oram vestimenti. Vestis Christi Ecclesia « sine macula et ruga »a. Ora vestis finis in quo vestis perficitur hi sunt perfecti qui in unum habitant qui legem Christi implent que est alter alterius onera portate. Vel ora ad quam descendit unguem tuum non in lateribus sed que in capite ? tales sunt qui habitant in unum sicut per istas oras intrat caput hominis ut vestiat se sic per fraternam concordiam Christus intrat ut ab Ecclesia vestiatur. Et significantur idem qui et prius per oram vestis sed iuxta aliam proprietatem.   Ros de celo gratia qua fratres in unum habitant non suis viribus vel meritis.
a Cf. Eph. 5, 27.
Numérotation du verset Ps. 132,III 
Quod
interl.| unguentum
descendit
interl.| postea
in oram2 vestimenti
2 oram Ps-G (L G ΨB² V D edd. ) D30 ω² T79 Rusch , horam Ω M ΩX ΩB T77 Bo179 Fi, cum Ps-R (T D* P R V Q U edd. )] ora Ps-G D14 NAL3255 , hora ΩS ω 1 (al. m. forte corr.  : ora) cum Ps-R
interl.| id est in illos perfectos qui in unum habitant et fit comparatio inter cohabitationem fraternam et spiritualem unctionem tamquam inter causam et effectum
eius ¦
interl.| Christi
marg.| IN  ORAM. CASSIODORUS. Vel per   oram que est finis vestis intelliguntur sancti qui erunt in novissimis temporibus Ecclesie scilicet tempore Antichristi. Et est sensus : descendit   in ora vestimenti eius id est usque ad extremitates Ecclesie et in fine mundi que est tunica indivisibilis, deinde aliis verbis idem notantibus idem dicit   : sicut et ros etc.
Numérotation du verset Ps. 132,3 
sicut ros Hermon
interl.| AUGUSTINUS. mons pascualis sicut et mons Sion gratia quam gentes receperunt prius descendit in Sion id est super Iudeos
marg.| HERMON. AUGUSTINUS. Ad litteram mons trans Iordanem. Mirum ergo quod ab eo in Sion ros descendat sed   Hermon dicitur lumen exaltatum id est Christus prius in cruce post in celo exaltatus a quo ros gratie descendit in Sion id est Ecclesiam non enim in uno est Ecclesia nisi eius dono et gratia. Idem Sion quod barba et ora vestimenti idem ros   Hermon quod supra unguentum scilicet gratia per quam fit cohabitatio. Qui enim in uno sine rore caritatis sunt inquietum iumentum in iunctura quod non trahit sed turbat hi etiam murmurant de quibus dicitur precordia fatui rota carri fenum portat et semper murmurat hi sunt qui relinquuntur in mola in agro in lecto qui in unum solummodo corpore ceteri assumuntur qui in unum sunt corde.
qui descendit in montem3 Sion.
3 montem Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D14 D30 ΩS Δ Rusch cum Ps-R ] montes Ps-G
interl.| ideo bonum et iocundum habitare fratres in unum
marg.| ROS. CASSIODORUS. Tenuis aqua unde terra germinat et significat gratiam qua peccatores convertuntur.   Hermon anathema accipiuntur peccatores per Sion Ecclesia.   Ros eius id est   Hermon qui peccatores nuturit in bono descendit in Sion quando convertuntur ad Ecclesiam que eos recipit. Et est sensus : Ita est illud bonum   sicut ros Hermon id est gratia nutriens peccatores.   Qui descendit in mon<tem> Sion id est quo illi convertuntur ad Ecclesiam.
Numérotation du verset Ps. 132,IV 
Quoniam illic
interl.| in fratribus qui in unum precepit benedictionem ut concordes benedicent Deum. Concordes enim benedicunt Deum discordes non
mandavit
interl.| promisit
Dominus benedictionem ¦
interl.| hic
et4 vitam
4 et] ÷ et : ΦRVG D14
interl.| in futuro duraturam
usque in seculum.5
5 <divisio.> $IV benedictionem ¦ et vitam ΩS ΩX Δ Rusch ] benedictionem et vitam ¦ D30 ΩB
interl.| in eternum



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 132), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_132)

Notes :