Glossa ordinaria

Psalmus 141

Numérotation du verset Ps. 141,1 

¶Intellectus
¶Codd. : (Ps. 141) D30 ΩP T79 Rusch Ps-G
David
cum esset in spelunca
oratio.1
1 oratio] + Vox Christi D30
Numérotation du verset Ps. 141,2 I

Voce mea
ad Dominum clamavi ¦ voce mea ad Dominum deprecatus sum.
Numérotation du verset Ps. 141,3 II

Effundo
in conspectu eius
orationem2 meam ¦ et3 tribulationem meam
2 orationem Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 T79 ΩP Rusch ] deprecationem Ps-G (R F I) |
3 et Ps-G (M² ΨB² V² D ) D30 Ω ΩP T79 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R] om. Ps-G |
ante ipsum pronuntio.
Numérotation du verset Ps. 141,4 III

In deficiendo ex4 me spiritum meum ¦
4 ex] in Clm343* (pseud.) Ps-R Ps-Med
et tu cognovisti semitas meas5.
5 semitas meas Ps-R Ps-G ] semitam meam Clm343* (pseud.) Ps-Moz C Ps-Med.
Numérotation du verset Ps. 141,IV 

In via hac
qua ambulabam ¦
absconderunt superbi6
6 superbi ΩSP Rusch cum Ps-Moz X Ps-Med] om. Ps-G D30 Cor2 T79 ; cf. Ps. 139, 6.
laqueum mihi.
Numérotation du verset Ps. 141,5 V

Considerabam7 ad dexteram
7 Considerabam] Considerabo T79 (hapax)
et videbam ¦
et non erat qui cognosceret me.
Numérotation du verset Ps. 141,VI 

Periit fuga a me ¦
et non est qui
requirat8 animam meam.
8 requirat Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP T79 Rusch ] requirit Ps-G (F Edminor.), requiret Ps-G (R I ΦP Edmaior. )
Numérotation du verset Ps. 141,6 VII

Clamavi ad te Domine
dixi tu es9 spes mea ¦
9 es] ÷ et Clm343, om. Ps-Moz C
portio mea10
10 mea] + sit T79 (hapax)
in terra viventium.11
11 <divisio.> $ VIII Domine... mea ¦ Rusch ] Domine+... mea ¦ D30, Domine ¦... mea ΩP
Numérotation du verset Ps. 141,7 VIII

Intende ad deprecationem meam ¦ quia
humiliatus sum nimis.
Numérotation du verset Ps. 141,IX 

Libera me
a persequentibus me ¦ quia confortati sunt super me.
Numérotation du verset Ps. 141,8 X

Educ de custodia
animam meam
ad confitendum nomini tuo ¦
me exspectant iusti
donec retribuas mihi.

Psalmus 141

Numérotation du verset Ps. 141,1 
AIntellectus
A ¶Codd. : (Ps. 141) D30 ΩP T79 Rusch Ps-G
interl.| quem habuit
David
interl.| totius Christi
cum esset in spelunca
interl.| in seculo vel in carne vel in sepulcro
oratio.1
1 oratio] + Vox Christi D30
marg.| INTELLECTUS  DAVID. CASSIODORUS. Psalmus iste quintus est eorum qui nomine orationis intitulantur ubi non alia dicuntur quam que in aliis dicta sunt psalmis sed eadem.
marg.| AUGUSTINUS. quia autem repetitione huiusmodi communi consulitur infirmitati non supervacue iterantur ut repetita melius memorie commendentur unde scriptum est in Proverbiis : Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis quia sapiens que audierit cogitat retractando ruminat . Vir autem stultus glutit illum, id est non cogitat, oblivioni dat et hec sunt illa munda animalia in Lege que ruminant ista immunda.
marg.| AUGUSTINUS. David fugiens Saulem in spelunca latuit de quo tamen hic non agitur sed de significato. David enim significat Christum. Spelunca vero carnem vel seculum vel sepulcrum. David ergo Christus cum membris in seculo vel Christus in carne vel in sepulcro.
marg.| CASSIODORUS. Primo ponitur oratio contra mala, secundo agit de fine malorum ibi :   clamavi ad te Domine .
marg.| Monet ergo nos orare. Et in persona totius Christi quasi de spelunca ad Deum clamantis ait.
Numérotation du verset Ps. 141,2 
I
Voce mea
interl.| interiori
interl.| non strepitu labiorum
ad Dominum clamavi ¦ voce mea ad Dominum deprecatus sum.
interl.| hic exponit quasi deprecatus sum quia clamant ad Deum etiam qui blasphemant
marg.| DEPRECATUS  SUM. AUGUSTINUS. Quod dixit clamavi exponit deprecatus sum. Quasi diceret clamor meus deprecatio est non murmur non blasphemia.
interl.| et quid adhuc
Numérotation du verset Ps. 141,3 
II
Effundo
interl.| ut purum fontem copiose
in conspectu eius
interl.| ubi videt in abscondito conscientie qui reddet si homines reddent ante eos effunde
marg.| IN  CONSPECTU  EIUS. AUGUSTINUS. Quia Dominus redditurus est in occulto ora unde in evangelio. Tu autem cum oraveris intra in cubiculum tuum et clauso hostio ora Patrem tuum qui videt in abscondito etc.
orationem2 meam ¦ et3 tribulationem meam
2 orationem Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 T79 ΩP Rusch ] deprecationem Ps-G (R F I)
3 et Ps-G (M² ΨB² V² D ) D30 Ω ΩP T79 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R] om. Ps-G
interl.| orationem que fit in tribulatione
ante ipsum pronuntio.
interl.| id est intus de conscientia vel innocentia securis in occulto ad eum dirigo
Numérotation du verset Ps. 141,4 
III
{t. 2 : Erfurt, f. 321rb ; facsim., p. 641b} In deficiendo ex4 me spiritum meum ¦
4 ex] in Clm343* (pseud.) Ps-R Ps-Med
interl.| et hoc facio dicit Ecclesia
interl.| vel dum defecit a me spiritus meus quod fit me de suis viribus presumat si tuus deficit loquitur Dei unde non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris meis etc.
et tu cognovisti semitas meas5.
5 semitas meas Ps-R Ps-G ] semitam meam Clm343* (pseud.) Ps-Moz C Ps-Med.
interl.| preceptorum Dei
interl.| per quas illis cadentibus securus ambulo
marg.| ET  TU  COGNOVISTI. AUGUSTINUS. Hoc addit ne audientes defecit spiritus meus putarent eum deiectum. Ac si diceret. Si illi putant me deiectum quia spiritus meus defecit. Tu me stantem vides cuius spiritus me vivificat.
marg.| SEMITAS. Iustitie quas illi non vident.
Numérotation du verset Ps. 141,IV 
In via hac
interl.| Christo hoc zelant quod Christi sum
interl.| caritate que in me omnia tolerat
marg.| IN  VIA. Multe vie quia multa precepta una via quia omnia ad unum id est caritatem rediguntur.
marg.| AUGUSTINUS. In via secundum votum eorum iuxta secundum veritatem. Christus enim est via qui non sinit eos laqueum ponere in via ut non sit nobis quo eamus sinit tamen ponere iuxta viam ne a via declinemus.
qua ambulabam ¦
interl.| pro te patiendo
absconderunt superbi6
6 superbi ΩSP Rusch cum Ps-Moz X Ps-Med] om. Ps-G D30 Cor2 T79 ; cf. Ps. 139, 6.
interl.| qui pro Christo me persequuntur
interl.| hoc quantum ad se id est opinionem suam
laqueum mihi.
Numérotation du verset Ps. 141,5 
V
Considerabam7 ad dexteram
7 Considerabam] Considerabo T79 (hapax)
marg.| AD  DEXTERAM. AUGUSTINUS. Quam mali non videbant et hoc est et non erat qui cognosceret.
marg.| CASSIODORUS. Cum enim pateris omnia quis novit quid attendas ?
marg.| AUGUSTINUS. AD  DEXTERAM. Qui in   dexteram attendit videt qui in sinistram excecatur vel apostoli non stabant ad dexteram quia carnali timore dispersi sunt sed ego perstiti periit fuga tam corporis quam mentis.   Et non est qui requirit etc.
marg.| CASSIODORUS. Quia nulla ei consolatio sed solus ad passionem relictus est.
et videbam ¦
interl.| illis undique frementibus ad eterna respicio
et non erat qui cognosceret me.
Numérotation du verset Ps. 141,VI 
Periit fuga a me ¦
interl.| quasi persecutores absconderunt mihi laqueum sed tamen non fugi
marg.| PERIIT  FUGA A < ME>. AUGUSTINUS. Circumclusum se dicit periit fuga quia non fugit animo corpore licet aliquando. Circumclusus non fugit corpore quia non potest. Fortis non fugit mente quia non vult.
marg.| AUGUSTINUS. Periit fuga, concluso vel forti, fuga quidem. Unde dicitur in evangelioa : «Videt lupum venientem et fugit» ubi Dominus mercennarium vituperat8. Sed alia est fuga corporis quam Dominus permittit dicensb : «Si vos persecuti fuerint in una civitate fugite in aliam».c
a Io. 10, 12.
b Si vos… aliam] Sententialiter ; cf. Mt. 10, 23 : « Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam ». Cf. Mt. 5, 11 : « Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me », ut ref. Augustinus Hipponensis infra laud. et passim et alii (vide infra). Cf. Sabatier, t. 3, p. 58. [MM2016]
c Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 141, 11), CCSL 40, lin. 1-4 : « Tamquam circumclusum se dicit :   periit fuga a me . insultent persecutores, oppressus est, captus est, circumclusus est, uictus est; periit fuga ab illo. ab illo periit fuga, qui non fugit. qui autem non fugit, patitur quidquid potest pro christo; id est non fugit animo. nam corpore fugere licet, concessum est, permissum est, domino dicente : si uos persecuti fuerint in una ciuitate, fugite in aliam. qui ergo non fugit animo, periit ab illo fuga. sed interest quare non fugiat; quia circumclusus est, quia captus est, an quia fortis est; et a capto enim periit fuga, et a forti periit fuga. quae ergo fuga cauenda est? quae fuga a nobis pereat? de qua dominus dicit in euangelio, quia pastor bonus animam suam ponit pro ouibus suis; mercenarius autem et qui non est pastor, cum uiderit lupum uenientem, fugit ».
8 vituperat] vitu/tuperat cacogr. Rusch
et non est qui
interl.| de illis persequentibus9
9 persequentibus] peresquentibus cacogr. Rusch
requirat10 animam meam.
10 requirat Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP T79 Rusch ] requirit Ps-G (F Edminor.), requiret Ps-G (R I ΦP Edmaior. )
interl.| non dico ad persequendum sed ad imitandum
marg.| ET  NON  EST  QUI  REQUIRIT  ANIMAM. Queritur anima aut a persecutoribus aut a dilectoribus. Sic fuga perit duobus modis et a capto et a forti.
Numérotation du verset Ps. 141,6 
VII
Clamavi ad te Domine
marg.| CLAMAVI. CASSIODORUS. Secunda pars ubi agit de fine malorum.
dixi tu es11 spes mea ¦
11 es] ÷ et Clm343, om. Ps-Moz C
interl.| hic ubi omnia tolero
portio mea12
12 mea] + sit T79 (hapax)
interl.| non hic sed
in terra viventium.13
13 <divisio.> $ VIII Domine... mea ¦ Rusch ] Domine+... mea ¦ D30, Domine ¦... mea ΩP
interl.| ubi seipsum videndum dabit
marg.| SPES. CASSIODORUS. Quia te ex omnibus eligo.   portio humiliter dicit et communiter portionem sibi esse   in terra viventium cum tota sit sua. Hoc patet ex hoc quod latroni dixit : «Hodie mecum eris in paradiso» qui est   terra viventium eternaliter.
interl.| ideo
Numérotation du verset Ps. 141,7 
VIII
Intende ad deprecationem meam ¦ quia
interl.| et necesse est
humiliatus sum nimis.
interl.| AUGUSTINUS. humilio enim me intus humilior a persecutoribus extra visibiliter
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 141,IX 
Libera me
interl.| nunc corpus non ruat sed anima
a persequentibus me ¦ quia confortati sunt super me.
interl.| occidendo
interl.| AUGUSTINUS. crevit numerus persequentium abundat iniquitatis friget caritas
marg.| A PERSEQUENTIBUS. Diabolus enim per vasa sua id est per filios diffidentie agit persecutionem corporis ut intus fiat cordis ruina.
Numérotation du verset Ps. 141,8 
X
Educ de custodia
interl.| sepulcri
interl.| AUGUSTINUS. vel carcere hec spelunca est quma titulus dicit
animam meam
interl.| id est carnem anime reddendam
marg.| EDUC. AUGUSTINUS. Ex persona Ecclesie loquens exponit unde liberandus.
marg.| DE  CUSTODIA. AUGUSTINUS. Quia in corruptione que est pena corporis angustiatur post quas angustias in domo Dei tota vita erit confessio id est laus Dei modo impedit carcer confiteri.
marg.| marg.|marg.| AUGUSTINUS. De custodia. Hic carcer vel spelunca mundus potest dici ubi omnia vana unde rogat educi animam que inde multa patitur. Vel carcer dicitur corpus sed non est magnum de corpore exire quod et mali habent et omnes cito vel sero nec est caritas si iustus ad hoc nimis festinat. Vel potius corpus est carcer non utique secundum id quod Deus bonum fecit sed corruptio eius ex peccato de qua vult educi ut fiat incorruptibilis. Merita carcerem faciunt. Unum habitaculum incluso carcer est custodi domus. Libertas domum facit servitus carcerem ita non caro quam Deus fecit sed corruptio eius et temptatio carcer est.
ad confitendum nomini tuo ¦
interl.| ut confiteatur
interl.| ut pariam confitentes quia me exspectant
me exspectant iusti
interl.| hoc ex capite quale supra singulariter sum donec transeam
donec retribuas mihi.
interl.| CASSIODORUS. resurrectio passionis est retributio



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 141), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_141)

Notes :