Glossa ordinaria

Psalmus 28

Numérotation du verset Ps. 28,1 

¶ Psalmus David
¶Codd. : (Ps. 28) D30 Rusch Ps-G, def. C
in consummatione tabernaculi1.
1 tabernaculi] + prophetia enigmate cum Dei dictione D30
Numérotation du verset Ps. 28,I 

Afferte Domino
filii Dei ¦
afferte Domino2
2 Domino] om. Ω M
filios arietum.
Numérotation du verset Ps. 28,2 II

Afferte Domino
gloriam
et honorem
afferte Domino gloriam
nomini eius ¦
adorate Dominum
in atrio sancto eius.
Numérotation du verset Ps. 28,3 III

Vox Domini
super aquas
Deus maiestatis
intonuit ¦ Dominus super aquas multas.
Numérotation du verset Ps. 28,4 IV

Vox Domini
in virtute ¦
vox Domini in magnificentia.
Numérotation du verset Ps. 28,5 V

Vox Domini
confringentis cedros ¦ et confringet
Dominus cedros Libani.
Numérotation du verset Ps. 28,6 VI

Et comminuet eos3
3 eos ΦRP² Ps-G (K) ΩS Rusch ] eas Ps-G D30
tamquam vitulum Libani ¦ et dilectus
quemadmodum filius4 unicornium.
4 filius Ps-G Rusch ] filios (hapax)
Numérotation du verset Ps. 28,7 VII

Vox Domini intercidentis
flammam ignis
Numérotation du verset Ps. 28,8 

vox Domini concutientis desertum ¦ et5 commovebit
5 et] om. ΩS*, et non ΩS²
Dominus desertum Cades.
Numérotation du verset Ps. 28,9 VIII

Vox Domini preparantis
cervos
et revelabit condensa ¦
et in templo eius
omnes dicent6 gloriam.
6 omnes dicent D30 Rusch cum Ps-R ] omnis dicet Φ Ps-G
Numérotation du verset Ps. 28,10 IX

Dominus diluvium
inhabitare facit ¦
et
sedebit
Dominus rex in eternum.
Numérotation du verset Ps. 28,11 X

Dominus virtutem
populo suo dabit ¦
Dominus benedicet
populo suo in pace.

Psalmus 28

Numérotation du verset Ps. 28,1 
A Psalmus David
interl.| prophete
in consummatione tabernaculi1.
1 tabernaculi] + prophetia enigmate cum Dei dictione D30
interl.| perfectione Ecclesie in hoc seculo ubi contra diabolum militatur
marg.| PSALMUS  DAVID  IN  CONSUMMATIONE. ALCUINUS. CASSIODORUS. Arca a Philisteis reducta David fecit ei tabernaculum ad quod hortatur hostias offerre sic Christus a iure diaboli reduxit Ecclesiam de cuius perfectione propheta hic loquitur scilicet quod septem donis Spiritus Sancti eam replet et in eis confirmat et sic promovet et post remunerabit. Unde monet fideles ut se offerant tali consummatori.
Numérotation du verset Ps. 28,I 
Afferte Domino
interl.| CASSIODORUS. vos ipsos in fide et operibus
marg.| AFFERTE  DOMINO. CASSIODORUS. Prius monet sacrificia offerre.
filii Dei ¦
interl.| non ire vel perditionis
afferte Domino2
2 Domino] om. Ω M
interl.| AUGUSTINUS. vos ipsos quos per evangelium apostoli genuerunt duces gregum
filios arietum.
interl.| AUGUSTINUS. non corruptos erroribus
marg.| FILIOS  ARIETUM. AUGUSTINUS. quia non deest impugnatio. Vel  AFFERTE  VOS  FILIOS  ARIETUM.
marg.| AUGUSTINUS. Id est apostolorum qui cornibus id est utriusque testamenti auctoritatibus valuerunt contra hereticos et superstitiones et idola que quasi dura fronte diruerunt hinc est quod mitra pontificalis duo habet cornua quia omnis scriba doctus in regno celorum profert de thesauro cordis sui nova et vetera. Et sexta mansio filiorum Israel de Egypto venientium fuit Helim et interpretatur arietes ubi fuerunt duodecim fontes per quos duodecim apostoli et septuaginta due palme et septuagintaduo discipuli ad predicandum missi significantur.
Numérotation du verset Ps. 28,2 
II
Afferte Domino
interl.| AUGUSTINUS. per opera vestra bona glorificetur Deus et honoretur
gloriam
interl.| quod Patri equalis
et honorem
interl.| imperium in rebus
afferte Domino gloriam
interl.| AUGUSTINUS. gloriose per orbem innotescat
nomini eius ¦
interl.| etiam
adorate Dominum
interl.| AUGUSTINUS. in dilatato corde et sanctificato quia ex caritate est omnis sanctitas
in atrio sancto eius.
interl.| alias in aula sancta
interl.| quia
Numérotation du verset Ps. 28,3 
III
Vox Domini
interl.| Christi
marg.| VOX  DOMINI. CASSIODORUS. Predicatio Christi intus mentes terruit quod est spiritum timoris dedit Iudeis et gentibus. #GREGORIUS. Iste ab imo ascendit id est a spiritu timoris ad spiritum sapientie quia agit de constitutione Ecclesie que incipit a spiritu timoris. Isaias a summo descendit dicens : et requiescet super eum spiritus Domini spiritus sapientie et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientie et pietatis et replebit eum spiritus timoris Domini. Et hoc ideo quia agit de Christi incarnatione in qua seipsum exinanivit formam servi accepit. Nec intonare Christus destitit donec daret virtutem id est pietatem que timori comparata virtus est id est cultus erga Deum quem exhibuit postquam offendere Deum timent. Addit etiam Deus magnificentiam id est scientiam que magnificos facit ut qui in cultu Dei sunt sciant quomodo se agant in presenti. Dominus etiam confringet cedros id est altos de gentibus et cedros Libani id est altos de Iudeis tempore ultimi introitus ita franget et humiliabit ut et quelibet adversa non refugiant pati quod est dabis spiritum fortitudinis ut sint fortes in his que spiritu scientie cognoscunt. Cedros que est altissima arbor nisi succisa inutilis est in sua radice manens non facit utiles fructus sic superbia que peccata nobis intulit.
super aquas
interl.| Iudeos
interl.| populos gentium
Deus maiestatis
interl.| CASSIODORUS. de nube carnis terribiliter penitentiam predicavit
interl.| ipse Christus postquam vocem misit populis et perterruit convertit in se et habitabat in eis
intonuit ¦ Dominus super aquas multas.
interl.| populos gentium
Numérotation du verset Ps. 28,4 
IV
Vox Domini
interl.| AUGUSTINUS. Christi iam in ipsis habitantis
in virtute ¦
interl.| AUGUSTINUS. potentes faciens eos
vox Domini in magnificentia.
interl.| magna faciens in eis
interl.| miraculorum vel operum
Numérotation du verset Ps. 28,5 
V
Vox Domini
interl.| AUGUSTINUS. contritione cordis humilians superbos
confringentis cedros ¦ et confringet
interl.| per penitentiam
Dominus cedros Libani.
interl.| AUGUSTINUS. elatos nitore nobilitatis terrene
marg.| IN  LIBANO monte pascuali vituli ad sacrificia enutriebantur. Comminuet ergo ut vitulum Libani id est humiliabit ut immolentur pro Christo dilectus Christus unicor id est Iudeorum qui in una lege superbiunt filius superbiam comminuet vel quid mirum si illi comminuentur dilectus enim comminuetur secundum quod Iudeorum filius. Aliter cum Deus sit non videtur posse comminui. Intercidentis flammam ignis. Ignis est fomes peccati flamma que inde exiit consensus est actus et consuetudo sed Dominus interrumpit dato spiritu consilii. Hoc fortibus convenit ne si otiosi erumpat flamma a igne. Desertum gentes.   Desertum Cades id est qui a sancto legis sunt deserti.   Cades enim interpretatur sanctum legis. Iudei qui non habent sanctum legis id est spiritualem intellectum hos Dominus concutit.
marg.| HIERONYMUS. Ut agricola sterilem terram ut fructificet id est dat intellectum ut Scripturas etiam secundum anagogen percipiant quod fit in mente bene pacata consilio per intellectum autem Scripturarum provehit et facit cervos qui conscendant montem sapientie de divina essentia. Et hoc non solum gentibus sed et Iudeis in ultimo revelabit ea scilicet que de deitate sunt condensa. Ecce quomodo a timore usque ad sapientiam ascendit cum omnibus enim donis timor castus scilicet associatur. Omnis qui in templo sic consummato est dicet gloriam. Qui ergo non dicit gloriam non in templo est. Quare date gloriam ideo etiam quia hoc templum Dominus facit habitare intra fluentes et submersores ut arcam inter fluctus vel illos sanctos qui sunt templum habitare facit illesos et in illo templo sedebit potens et regnans usquequo eternitas veniat et dabit virtutem et tandem benedicet in pace eterna.
marg.| VOX  DOMINI  SUPER  AQUAS. CASSIODORUS. De constitutione Ecclesie ubi virtutes Spiritus Sancti cum magno preconio enumerat.
marg.| LIBANI. Libanus interpretatur candidatio. Cedri Libani id est alti homines in terrenis elati quos Deus confringendo comminuet id est de superbia ad se per dilectum filium reducet et hoc spiritu fortitudinis.
Numérotation du verset Ps. 28,6 
VI
Et comminuet eos3
3 eos ΦRP² Ps-G (K) ΩS Ed1455 Rusch ] eas Ps-G D30
interl.| AUGUSTINUS. ablata altitudine eorum deponet eos ad imitationem humilitatis sue qui ut vitulus ad victimam crucis ductus est per nobiles seculi unde astiterunt reges terre et principes etc.
interl.| per ignobilia que elegit
marg.| COMMINUET. Sicut unicornis captus comminuitur.
tamquam vitulum Libani ¦ et dilectus
interl.| AUGUSTINUS. unicus Patris exinanivit se nobilitate sua et factus est homo sicut filius unicornium id est Iudeorum iactantium suam singularem iustitiam
quemadmodum filius4 unicornium.
4 filius Ps-G Rusch ] filios Ed1455 (hapax)
Numérotation du verset Ps. 28,7 
VII
Vox Domini intercidentis
interl.| AUGUSTINUS. transeuntis sine lesione per ardorem persequentium vel dividentis furentem iram illorum ut alii convertantur alii non
flammam ignis
Numérotation du verset Ps. 28,8 
vox Domini concutientis desertum ¦ et5 commovebit
5 et] om. ΩS*, et non ΩS²
interl.| AUGUSTINUS. commoventis ad fidem gentes que erant sine Deo sine lege et prophetis
interl.| AUGUSTINUS. tunc celebrari faciet verbum Scripturarum quod a Iudeis non intelligentibus deserebatur
interl.| intelligibilia faciet verba legis
Dominus desertum Cades.
marg.| DESERTUM  CADES. AUGUSTINUS. Iudaicum populum. Cades regio est in qua est Sina. Cades locus est ubi aqua de petra data est quod modo spiritualiter de duro corde quando ad fidem convertitur unde emanat aqua viva.
Numérotation du verset Ps. 28,9 
VIII
Vox Domini preparantis
interl.| perficientis
cervos
interl.| AUGUSTINUS. qui superant et repellunt venenosas linguas
et revelabit condensa ¦
interl.| AUGUSTINUS. opacitates illas librorum et umbracula mysteriorum ubi libere pascantur
et in templo eius
interl.| AUGUSTINUS. in Ecclesia unusquisque pro suo dono audat Deum
omnes dicent6 gloriam.
6 omnes dicent D30 Rusch cum Ps-R ] omnis dicet Φ Ps-G
Numérotation du verset Ps. 28,10 
IX
Dominus diluvium
interl.| huius seculi
marg.| DOMINUS  DILUVIUM. Quod constitute fiat.
marg.| DILUVIUM. CASSIODORUS. Id est aquas baptismi que purgat crimina mundi.
inhabitare facit ¦
interl.| sanctos in Ecclesia quasi in arca constitutos
et
interl.| deinde
sedebit
interl.| super eam
Dominus rex in eternum.
interl.| regnans in eis internum
interl.| quia
Numérotation du verset Ps. 28,11 
X
Dominus virtutem
interl.| AUGUSTINUS. contra procellas seculi quia non est pax in hoc seculo
populo suo dabit ¦
interl.| in presenti
interl.| et
Dominus benedicet
interl.| AUGUSTINUS. in seipso pacem illis dans
interl.| unde pacem meam do vobis
interl.| exemplo suo alios admonet
populo suo in pace.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_28)

Notes :