Glossa ordinaria

Psalmus 1

Numérotation du verset Ps. 1,1 I

¶Beatus vir
¶Codd. : D30 Rusch Ps-G
qui non abiit
in consilio
impiorum ¦
et in via peccatorum
non stetit
et in cathedra
pestilentie
non sedit.
Numérotation du verset Ps. 1,2 II

Sed in lege
Domini
voluntas eius ¦
et in lege eius
meditabitur die ac nocte.
Numérotation du verset Ps. 1,3 III

Et erit
tamquam
lignum
quod plantatum est
secus decursus aquarum ¦
quod fructum suum
dabit in tempore suo.
Numérotation du verset Ps. 1,IV 

Et folium eius
non defluet ¦
et omnia
quecumque faciet
prosperabuntur.
Numérotation du verset Ps. 1,4 V

Non sic impii
non sic ¦
sed
tamquam
pulvis
quem proicit ventus
a facie terre.
Numérotation du verset Ps. 1,5 VI

Ideo
non resurgunt1
1 resurgunt Ps-G (F² cett. codd.) D14 Mz145 Mz374 P15205 P10489 Ω Δ] resurgent Ps-G (F* ΦV) cum Ps-γ Ps-Mozc Ps-H LXX
impii
in iudicio ¦
neque peccatores
in consilio iustorum.
Numérotation du verset Ps. 1,6 VII

Quoniam novit Dominus
viam iustorum ¦
et iter impiorum
peribit.

Psalmus 1

Numérotation du verset Ps. 1,1 
I
marg.| + Ex commentario Augustini in Psalmis 1 |A a
a ¶Nota : Sentence explicative des pieds-de-mouche attributifs caractéristiques du groupe de psautiers glosés introduits par cette sentence. [MM2023]
1 in Psalmis Fi173 Gz748 K7 ValB46 ] super Psalmos P106
marg.| + Ex commentario Cassiodori in Psalmis2 |B b
b ¶Nota : Sentence explicative des pieds-de-mouche attributifs caractéristiques du groupe de psautiers glosés introduits par cette sentence. [MM2023]
2 in Psalmis Fi173 Gz748 K7 ValB46 ] super Psalmos P106
marg.| + Prior psalmus non habet titulum eo3 quia est titulus aliorum psalmorum vel ideo quia maxime loquitur de illo idest de Christo, qui est sine titulo idest sine principio. Vel ideo nam quemadmodum placuit Esdre qui psalmos ordinavit, titulosque apposuit, ut preponeret hunc psalmum omnibus sic placuit sibi ut esset sine titulo. C
C ¶Codd. : Sg18 (p. 47) : St-Gall, s11 ¼. - Sg27 (p. 17) : St-Gall, s11 2/4 : prothemata § 6 ; om. Rusch
3 eo ] vel ideo Sg18
marg.| + Intentio istius psalmi est hec: capud nostrum idest Christus, proponit se hic omnibus exemplum, qualiter unusquisque debeat liberari a morte triplici anime. Que triplex mors designatur per puellam resuscitatam in domo suggestione abiit 4, per iuvenem resuscitatum ante portam delectatione stetit 5, per Lazarum resuscitatum de monumento iam quadriduanum consensu   sedit 6.D
D ¶Codd. : Sg18 (p. 47) : St-Gall, s11 ¼. - Sg27 (p. 17) : St-Gall, s11 2/4 : prothemata § 7 ; om. Rusch
4 suggestione abiit] om. Sg18
5 delectatione stetit ] om. Sg18
6 consensu sedit ] om. Sg18
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 229va ; facsim., p. 458a} Psalmus iste primus ideo videtur carere titulo quia de commendatione Christi principaliter loquitur ad quem omnes alii psalmi pertinent qui loquuntur vel de passione vel de resurrectione vel de membris ipsius, quare videtur esse quasi titulus aliorum, vel, secundum Hieronymum, ne titulus prescriptus libri caput et initium videretur, vel quia iste psalmus est quasi prologus et titulus sequentis operis, vel quia Esdras non fuit ausus titulum ponere, videns in sequenti David in persona Christi hunc psalmum caput libri appellasse.E
marg.| HIERONYMUS. In hoc Psalmo loquitur propheta considerans destructionem generis humani que contigit per Adam et ex opposito previdens prophetico spiritu reparationem per Christum futuram et ut contraria contrariis curentur. Vult enim omnino reddere oppositum et dissimilem priori Adam quia sicut ille destruxit se et humanum genus per superbiam et inobedientiam eodem modo Christus per humilem obedientiam suam reduxit quod destructum fuerat culpa primi parentis ad vitam et pro hac consideratione prorumpit in laudem illius dicens Beatus vir etc. In hoc primo versu notantur tres mortes anime per tres mortuos a Christo resuscitatos designate per filiam archisynagogi resuscitatam in domo patrisc designatur illa mors quam per delectationem et consensum patimur tantum in interiori. Per filium vidue extra portam resuscitatum exprimitur illa mors quam patitur homo, dum ducitur in operatione per pravam delectationem et consensum. Per Lazarum iam fetentem et quadriduanumd designatur illa que procedit ex consuetudine prave operationis qua prebemus nos aliis exemplum peccandi et corrumpimus alios sicut aer corrumpitur fetore cadaveris. Rogantibus discipulis Dominum ut quartum suscitaret mortuum, dixisse ferture : «Dimittite mortuos sepeliri mortuos suos». Hi sunt impenitentes et in peccatis sepulti. F f
c Cf. Mc. 5, 36-43.
d Cf. Io. 11, 39.
e Mt. 8, 22.
f ¶Fons : Non inveni in operibus Hieronymi.
marg.| 3. {t. 2 : Erfurt, f. 229vb ; facsim., p. 458b} Propheta humani generis reparationem per Christum futuram considerans hic quasi ad consolationem spiritu edoctus quasi viam qua liberari possit proponit. G
marg.| 4. Primus psalmus bipartitus : de beato viro et de ultionibus iniquorum. Statim per beatitudinem blanditur.H
marg.| 5. Per ultionem iniquos terret adversis ibi : Non sic impii etc. I.
JBeatus vir
interl.| cui succedunt omnia optata
interl.| contra prospera et adversa firmus
marg.| + De omnibus sanctis dictum intelligi potest, sed plenius beatus hic Christus est qui malum nec cogitavit nec fecit neque alios docuit, qui venit quidem in via peccatorum nascendo sed   non stetit quia non eum tenuit illecebra secularis.K
K ¶Codd. : Alb45 ; om. Rusch
¶Nota. Alb45 , f. 20r-130r: 1000 c., prov. Albi: chapitre de la cathédrale  : Psautier glosé, copié dans la région d’Albi au cours du premier quart du 12e siècle, d’après l’initiale somptueuse du Ps.1 dont l’originalité stylistique indique un manuscrit de prestige. Des prologues courants ont été aioutés aux f. 16r-19r par une main postérieure du 12e s. (De Bruyne n° 58, 35; 5). La Glose, contemporaine de la copie du texte des Psaumes ne iustifie aucun décalage chronologique avec le décors. Ie transcris ici le texte de la glose du Ps.1: la glose marginale compacte est dans la marge extérieure et la marge de couture. Les rapports avec la GAL sont indirects: tous deux dépendent de saint Augustin. Les seuls passages repris littéralement sont les n° 7, 14.2, 6, 6.1, 10.1, 26. Du point de vue du Ps.1, les deux gloses sont indépendantes et contemporaines. [MM2022]
marg.| + ‘Priusquam te viderem sub ficu novi te’g, idest in Adam preelegi te. Ecce qui loquebar per prophetas Assur. Considerate per me vobis propositum exemplum a triplici morte Ade : in domo, extra portam et in sepulcro; quomodo resurgant ? Ego beatus vir qui non abii et omnis beatus qui exemplo meo paceretur7* ut interiori resurgat. L
g Ioh. 1, 48#: «Dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te.»
7 paceretur] coniec., obsc. pace...tur Alb45
marg.| + Vel sit prophete vox de Christo, quasi infelix homo ille qui habiit delectacione, consensu, consuetudine peccati8, dicitur a Domino Deo suo in regione dissimilitudinis beatus vir. M
8 peccati] coniec., peccata ALB45
marg.| + Beatus vir. AUGUSTINUS h: ‘Sicut qui uxori consensit a serpente.’ N
h Augustinus Hipponensis , Enarrationes (Ps. 1) § 1, CCSL 38, v. 3.
qui non abiit
interl.| + a Deo qui non est delectatus O
interl.| + Abiit Adam cum recessit a Deo, stetit cum delectatus est peccato, sedit cum in sua superbia confirmatus redire non potuit.P
interl.| cogitatione
interl.| consensu
interl.| a Deo in regionem dissimilitudinis quamvis impii hoc molirentur quod laudabilius
in consilio
interl.| positus|Q|
Q ¶Codd. : Alb45 Rusch
impiorum ¦
interl.| + Eve et serpentis |R i|
i ¶Fons : Cf. Ivo Carnotensis, Prol. in Ps. « Ister liber... et notandum », ed. M. Morard, La harpe des Clercs, prol. n° 11 § 1 : « in consilio impiorum idest Eve et serpentis sed Christus non consensit suggestioni quando a diabolo temptatus fuit ».
interl.| ut Adam qui uxori consensit a diabolo decepte
et in via peccatorum
interl.| + venit quidem idest non quesivit ea que sua sunt. |S|
interl.| in mundo
interl.| in prava operatione que est via ad mortem
non stetit
interl.| + idest non consentit9 |T|
9 consentit] scrips., consensit Alb45
interl.| opere
interl.| quia natus inter peccatores sed non tenuit eum illecebra seculi, id est noluit terrenum regnum
et in cathedra
interl.| + non fuit exemplum aliis exemplum peccandi.|U|
interl.| docendo
marg.| IN  CATHEDRA. Dans exemplum peccandi.
pestilentie
interl.| pestilentia est morbus qui fere omnes invadit et amore dominandi vix caret aliquis. Vel cathedra pestilentie est perniciosa doctrina que ut cancer serpit.
marg.| + ‘Que cathedra pestilentie intelligitur quia non fere quis est qui careat amore dominandi. Pestilentia enim est morbus qui late pervagatus omnes pene omnes involvens. Quamquam accomodatius accipiatur perniciosa doctrina cuius sermo ut cancer serpit.   Abiit autem ille cum receserit a Deo patre.’j Stetit cum delectatus est peccato. ‘Sedit cum in superbia confirmatus redire non potuit. Sed inde dicit «Qui in lege est secundum legem agit, qui sub lege est secundum legem agitur.’k Et ‘aliud est lex que scribitur’, aliud ‘que mente conspicitur ab eo qui non indiget litteris’l. V
j ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Enarrationes Psalmos (Ps. 1) § 1, SL 38, lin. 9-12 sqq..
k  Augustinus Hipponensis , Enarrationes (Ps. 1) § 2 (SL 38, 4): «Qui est in lege, secundum legem agit; qui est sub lege, secundum legem agitur. Ille ergo liber est, iste servus.»
l Augustinus Hipponensis , Enarrationes Ps. (Ps. 1) § 2 (SL 38, 6).
non sedit.
interl.| + non consuevit actu. |W|
interl.| consuetudine
marg.| BEATUS  VIR. AUGUSTINUS. Hic ostenditur immunis ab omni peccato.
marg.| ABIIT,  STETIT,  SEDIT. AUGUSTINUS. Ordo   abiit Adam cum a Deo recessit.   Stetit cum delectatus est peccato.   Sedit cum in superbia confirmatus redire non potuit, nisi per istum liberatus qui nihil horum habuit.
marg.| AUGUSTINUS. Abiit Adam cum persuasioni diaboli consensit.   Stetit dum pomum comedit.   Sedit dum se excusavit : ‘Mulier quam dedisti mihi me seduxit»m. Ad similitudinem exulantium qui dum sunt in via facilius revocantur dum iam stant difficilius demum difficillime dum ibi magistri et domini effecti sunt.
m Gn. 3, 12 : « Dixitque Adam : mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de ligno et comedi » ; cf. 2Cor. 11, 3 : « Timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate que est in Christo ».
marg.| REMIGIUS. Peccatur cogitatione, actu et verbis docendo.
marg.| CASSIODORUS. Impius in Deum, peccator in se, pestilens in proximum.
marg.| CASSIODORUS. Thronus regum tribunal iudicum cathedra proprie doctorum.
marg.| CASSIODORUS. Quasi ita aiat : Vos qui cecidistis per primum Adam conformamini huic secundo quia beatus primo contrarius.
Numérotation du verset Ps. 1,2 
II
Sed in lege
interl.| + non sub lege.X
Domini
interl.| + iusto non est enim lex posita Y
interl.| quia in voluntate, non sub, quasi ex tristitia vel timore
marg.| SED  IN  LEGE. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Hic plenus omni bono in se.
marg.| AUGUSTINUS. Non est laus perfecta fugere vituperanda nisi sequantur laudanda.
marg.| Quo ordine creverunt in primo removentur a secundo.
marg.| IN  LEGE. Qui est in lege secundum legem agit qui sub lege secundum legem agitur. Ille liber iste servus.
marg.| AUGUSTINUS. AMBROSIUS. Aliud est lex que scribitur servienti aliud que mente conspicitur ab eo qui non iudiget litteris.
voluntas eius ¦
interl.| + Fides nisi per dilectionem non operatur. Z
marg.| VOLUNTAS. CASSIODORUS. Ut non sit tedium laboris nec otiosa sed   meditabitur semper. Voluntas sensus est sub lege. Rationis in lege. Divinitatis supra legem.
et in lege eius
interl.| non litteris sed sanctitate propositi
meditabitur die ac nocte.
interl.| + vel omni tempore |AA|
interl.| + vel adversitate et prosperitate|AB|
interl.| vel assidue
interl.| prosperis et adversis
interl.| non ad horam
marg.| + Meditabitur : voluntati iungit studium. Meditatio legis est non legendis scripturis sed in his que scripta sunt faciendo et antequam Salomon litteratur10*.AC
10 litteratur] coniec., ltratur Alb45
Numérotation du verset Ps. 1,3 
III
Et erit
interl.| + Lignum hoc sapientia Dei patris est et secus fluenta divine legis plantatus cui unita humanitas et deificata et eterna effecta est sicut ipsa sapientia AD
interl.| ad similitudinem. Vel homo fiet secundum operationem Spiritus Sancti. vel unitus sapientie vel insimilitudinem carnis peccati
marg.| ET  ERIT. CASSIODORUS. Hic utilis nobis dans fructum vite et folia et obumbrans.
tamquam
interl.| vere similitudinem cum veritatis expressione
lignum
interl.| Christus viridior ceteris
marg.| TAMQUAM. CASSIODORUS. Secundum similitudinem ligni vite quod est in paradiso unde obediens homo comederet.
marg.| LIGNUM. In paradiso est lignum vite lignum ad vitam. Et lignum scientie boni et mali.
quod plantatum est
interl.| per quod ad eum accedere possumus
secus decursus aquarum ¦
interl.| + peccata labentis populi et non sine peccato |AE|
interl.| secundum sapientiam que hominem suscepit. Vel secundum Spiritum Sanctum. Vel secundum fluxus populorum
marg.| AQUARUM. AUGUSTINUS. Aque Spiritus Sanctus secundum illudn : « Qui crediderit in me flumina de ventre eius fluent aque vive » et est contra estus vitiorum.
n Cf. Io. 7, 38.
marg.| CASSIODORUS. Vel per aquam sapientia Dei qua reficitur interior homo ut sitis aqua.
marg.| AUGUSTINUS. Vel mortale genus ut Ioannes aqua multe populi multi quia defluunt in mortem ut aqua in mare.
quod fructum suum
interl.| vitam eternam
interl.| Ecclesias constituet
dabit in tempore suo.
marg.| + In via pestilentie non venit. Quidem   in via peccatorum nascendus sed   non stetit quia non eum tenuit illecebra secularis,   et in cathedra noluit regnum mundanum. AF
marg.| + Die ac nocte aut sine intermissione aut in letitia et tribulatione.AG
marg.| + Secus decursus: sapientia que dignata est hominem suscipere ut homo sit lignum plantatum aut secundum Sanctum Spiritum, aut secundum p...lorum p. AH
marg.| + In tempore suo: postquam glorificatus resurrectione, ascensione fructificavit Ecclesias et   folium eius idest verbum eius non erit irritum a facie terre. Terra hic stabilitas in Deo. Similitudo hic ducta est quod ut terra visibilis exteriorem hominem nutrit, ita illa invisibilis interiorem nutrit a cuius facie proicit impium superbia qua inflatur. Ideo   non resurgunt quia tanquam pulvis proiciuntur in iudicio r<esurrectionis> sed non iudicentur in consilio idest non ut iudicentur. AI
marg.| + Quoniam novit: sciri a Deo manere est; nescire a Domino perire est.AJ
marg.| + HIERONIMUS o: ‘Quidam dicunt hunc psalmum11 quasi prefationem esse Sancti Spiritus et ideo titulum non habet, alii pleonasmos esse primum enim dicere antequam nullus sit; et apud ebreos cum secundo unum est, quod in Actibus probatur apostolorum. Qui ita non cogitavit nec fecit nec docuit mala.’ AK
o Hieromymus , Commentarioli in Ps 1 (SL 72, p. 178-179). Voir ‎XIII.Note générale 21.
11psalmum ] splamum ALB45
interl.| + «Cum exaltatus fuero a terra omnia traham» AL p
p Io. 12, 32.
interl.| post resurrectionem et ascensionem misso Spiritu
interl.| tempore plenitudinis non est datus Spiritus quia nondum glorificatus est Christus
interl.| «Cum exaltatus fuero a terra omnia traham ad meipsum» q.
q Io. 12, 32 : « Et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad meipsum ».
marg.| DABIT. AUGUSTINUS. Dare pertinet ad rationalem sensum et ad offerentis voluntatem.
Numérotation du verset Ps. 1,IV 
Et folium eius
interl.| + verba eius AM
interl.| + folium eius: evangelica predicatio non defluet «Cum verbum Domini manet in eternum»r. AN
r 1Pt. 1, 25.
interl.| id est verbum eius non erit irritum cum «celum et terra transibunt»s etc.
s Mt. 24, 35 ; Lc.21, 33.
marg.| ET  FOLIA. AUGUSTINUS. Sicut folia fructus tegunt, ita verba Domini promissiones suas custodiunt.
non defluet ¦
interl.| sed ducet ad vitam
et omnia
interl.| + dictis et factis |AO|
interl.| id est fructus et folia, facta et dicta
quecumque faciet
interl.| + id est quos iustificabit |AP|
interl.| quia etsi morietur tamen omnia quecumque faciet etc. quia et mors eius est salus mundi
marg.| ET  OMNIA. AUGUSTINUS. Quid per singula.
prosperabuntur.
interl.| + sine penitentia sunt dona et vocatio Dei |AQ|
interl.| circa casum Ade
interl.| sibi et membris
marg.| + Sapientia est lignum vite his qui sequuntur eam. Apostolus autem dicitt: « Christum Dei sapientiam. » Dominus ait se in viridi ligno hic faciuntur. Fructum suum tempore prescribit12* cum devictis potestatibus tradidit regnum Deo et Patri, et folium est herba doctrine que ad salutem gentibus proficiat iuxta illudu « Et folia ligni huius ad sanitatem gentium. » AR
t 1Cor. 1, 24.
u Ap. 22, 2.
12 prescribit] coniec., prescripit Alb45
marg.| BEATUS  VIR.  SED  IN  LEGE.  ET  ERIT. Plena definitio beati viri. Hec omnia non omni beato viro sed soli Christo conveniunt.
Numérotation du verset Ps. 1,4 
V
interl.| Sed
Non sic impii
interl.| quia nihil horum poterunt assequi
non sic ¦
interl.| + idest non prosperabuntur |AS|
interl.| CASSIODORUS. immobilis firmitas ex repetitione
marg.| NON  SIC. Hic de ultione iniquorum adversis terret horum formido gratiora facit premissa.
sed
interl.| cedunt suggestionibus quia sunt sine humore gratie Dei
tamquam
interl.| ad similitudinem
pulvis
interl.| qui prius conglutinatus in Adam ante peccatum oleo manante a capite Christo; nunc autem are factus est
quem proicit ventus
interl.| id est superbia quia inflat et petit alta
interl.| + et (?) timor superbie |AT|
a facie terre.
interl.| + a stabilitate qua Deo inerere debent. Vel ab illa vera terra de qua diciturv « Credo videre bona Domini in terra viventium»AU
v Ps. 26, 13.
marg.| A FACIE  TERRE. AUGUSTINUS. Stabilitatis eterne quia ut hec terra nutrit et continet hominem ita illa interiorem.
Numérotation du verset Ps. 1,5 
VI
interl.| + Evenit quia: AV
Ideo
interl.| quia ventus proiicit bene dicit eis tolli quod superbi ambiunt, id est ut iudicent quod planius repetit,   neque peccatores in consilio etc.
non resurgunt13
13 resurgunt Ps-G (F² cett. codd.) D14 Mz145 Mz374 P15205 P10489 Ω Δ] resurgent Ps-G (F* ΦV) cum Ps-γ Ps-Mozc Ps-H LXX
interl.| non resurgunt in fide a peccatis
marg.| RESURGUNT. Due resurrectiones : anime a peccatis in presenti ; corporis a morte in futuro qua fiet impassibile et immortale.
interl.| penitus infideles
marg.| + Impii : qui impius est Dominum negat, qui peccator est consentit et peccat. AW
interl.| vel impii sunt qui cum resurgent non iudicabuntur quia iam iudicati peccatores qui non in consilio ut iudicent sed iudicabuntur
in iudicio ¦
interl.| + idest in prima resurrectione faciendo penitentiam cognoscendo seipsum AX
marg.| IN  IUDICIO. In iudicio quatuor erunt ordines. Alii iudicabunt et non iudicabuntur ut perfectissimi. Alii nec iudicabunt nec iudicabuntur ut damnati infideles. Alii iudicabuntur et salvabuntur ut mediocriter boni. Alii iudicabuntur et pereunt ut fideles mali.w
w ¶Fons : Cf. Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 26, cap. 27.15-35, CCSL 143B, p. 1304.15-35 : « Vel certe iudicium pauperibus tribuit quia hi qui nunc nequiter opprimuntur, ipsi tunc super oppressores suos iudices ueniunt. Duae quippe sunt partes, electorum scilicet, atque reproborum. Sed bini ordines eisdem singulis partibus continentur. Alii namque iudicantur et pereunt, alii non iudicantur et pereunt. Alii iudicantur et regnant, alii non iudicantur et regnant. Iudicantur et pereunt quibus dominica inclamatione dicitur : esuriui et non dedistis mihi manducare [  ... ] Alii vero in extremo iudicio non iudicantur et pereunt, de quibus propheta ait : ‘Non resurgunt impii in iudicio’. Et de quibus Dominus dicit : ‘Qui autem non credit, iam iudicatus est’. Et de quibus Paulus ait : ‘Qui sine lege peccauerunt, sine lege peribunt’. Resurgunt ergo etiam omnes infideles, sed ad tormentum, non ad iudicium. Non enim eorum tunc causa discutitur, qui ad conspectum districti iudicis iam cum damnatione suae infidelitatis accedunt ».
neque peccatores
interl.| falsi fideles
in consilio iustorum.
interl.| + in congregatione non erunt consimiles iustis |AY|
interl.| + redit causam utrorumque et b<eatus> vi<r>.|AZ|
marg.| IN  CONSILIO. AUGUSTINUS. In eterno bono quod sequi consilium fuit sanctis. Vel in consilio id est in iudicio ut cum eis iudicent quia iudicium   in consilio est quia diversa peccata diversis penis punientur, et hoc ex similitudine dicitur.
marg.| IDEO  NON  RESURGUNT. Quia   proiicit ventus, id est ideo quia dati sunt {t. 2 : Erfurt, f. 230ra ; facsim., p. 459a} in reprobum sensum. Ideo   non resurgunt prima resurrectione ut se iudicent.   In consilio ut voluntates Dei suis preferant. Vel   in consilio, id est in concordi multitudine iustorum. Impii idolatre vel apostate.   Peccatores falsi christiani. Vel   ideo non resurgunt in futuro ut iudicent, vel ut iudicati   in consilio, id est in collegio iustorum quiescant.
marg.| + Tria sunt genera mortis: delectatio, consensus, ipsa actio, que significant et tres mortuos quos Dominus suscitavit: filiam archisinagogi, filium vidue, Lazarum qui per quatuor dies iacuerat sepulcro. BA
Numérotation du verset Ps. 1,6 
VII
Quoniam novit Dominus
interl.| + probatBB
interl.| N on resurgunt cum sanctis quia Deus diligit opera iustorum non impiorum
marg.| QUONIAM  NOVIT. Id est   non resurgunt hic in anima, quia Deus non approbat opera eorum, nam iustorum tantum.
viam iustorum ¦
interl.| + opera|BC|
interl.| ut suam et approbat
et iter impiorum
interl.| + opera |BD|
peribit.
interl.| + reprobat|BE|
interl.| pro non novit sed planius dicitur quia hoc est nesciri quod perire et sciri manere et esse



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_1)

Notes :