Glossa ordinaria

Psalmus 101

Numérotation du verset Ps. 101,1 

¶Oratio pauperis
¶Codd. : (Ps. 101) D30 Ω D Δ (Ω K K111 ω1 ω² NAL3255 T77 T79 Fi Bo) Ω F ΩP P10525 Bari1 Bari3 P15613 Rusch Ps-G
cum anxiaretur1
1 anxiaretur Ps-G ( W V ) Ω D ΩSF Rusch ] anxius fuerit Ps-G D30
et in conspectu Domini2
2 in conspectu Domini Ps-G (V) Rusch Clementina cum Ps-R (H S) Ps-α Ps-γ Ps-Moz ] coram Domino Ps-G D30 Ω D Ω cum Ps-R
effudit3 precem suam4.
3 effudit Ps-G ( Q V ) Ω D Ω F Rusch ] effuderit Ps-G Ω MS D30 |
4 suam Ω M Ω D Ps-G ] om. ΩSF, + Vox Christi Ecclesie cum ascendisset Christus ad Patrem D30 |
Numérotation du verset Ps. 101,2 I

Domine exaudi orationem meam ¦
et clamor meus
ad te veniat.
Numérotation du verset Ps. 101,3 II

Non avertas5 faciem tuam
5 avertas] advertas Bari3
a me ¦
in quacumque die tribulor
inclina ad me
aurem tuam.6
6 <divisio.> me ¦... tribulor ΩS P10525 P10525 P15613 Δ Bari1-3 ] me... tribulor ¦ Ω F
Numérotation du verset Ps. 101,III 

In quacumque die invocavero te ¦
velociter exaudi me.
Numérotation du verset Ps. 101,4 IV

Quia defecerunt sicut fumus
dies mei ¦
et ossa mea
sicut cremium7
7 cremium Ps-GRGV ΨB V ) D30 P10525 Ω D Ω Δ P10525 P15613 Ω K Bari1-3 edd. Rusch ] gremium Ps-G
aruerunt.
Numérotation du verset Ps. 101,5 V

Percusssus sum8
8 Percusssus sum Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 P10525 Ω D Ω Δ P15613 Ω K K111 Bari1-3 Rusch cum Ps-R ] Percussum Ps-G ( Edmaior. ), Percussum est Ps-G (Edminor.) cum Ps-αγδ Ps-Moz C
ut fenum
et aruit
cor meum ¦ quia oblitus sum
comedere
panem meum.
Numérotation du verset Ps. 101,6 VI

A voce gemitus mei ¦ adhesit os meum
carni mee.
Numérotation du verset Ps. 101,7 VII

Similis factus sum pelicano solitudinis ¦
factus sum9 sicut nycticorax
9 factus sum D30 P105 25 Ω D Ω M Ω F ΩP ω 1 Ω K K111 P15613 NAL3255 T77 T79 Fi Bari1-3 Rusch ] factus ω² , et praem. S
in domicilio.
Numérotation du verset Ps. 101,8 VIII

Vigilavi ¦ et factus sum sicut passer solitarius
in tecto.10
10 Vigilavi... tecto] om. Ω D | <divisio.> Vigilavi ¦ Δ Bari1 ] Vigilavi... passer ¦ ΩP
Numérotation du verset Ps. 101,9 IX

Tota die
exprobrabant mihi inimici mei ¦
et qui laudabant me
adversum me11 iurabant.
11 adversum me Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 P105 25 Ω D ΩSFI Δ Ω K K111 P105 25 P15613 Bari1-3 Rusch ] adversus me Ps-G , adversum Ω M (hapax)
Numérotation du verset Ps. 101,10 X

Quia cinerem tamquam panem manducabam12 ¦
12 manducabam Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Hi P10525 Ω D Ω Δ Ω K K111 P15613 Bari1-3 Rusch cum Ps-R ] manducavi Ps-G ( R F Q ΦRGV D etc.)
et poculum13 meum
13 poculum Ps-G D30 ΩP Δ Ω K K111 Rusch ] potum Ps-GB* D) Hi P105 25 Ω D Ω P15613 Bari1 Bari3 Clementina cum Ps-R
cum fletu miscebam.
Numérotation du verset Ps. 101,11 XI

A facie ire14
14 ire Ps-G (I V ΨB) D30 P105 25 Ω D ΩSFP Ω K111 P105 25 P15613 T77 T79 Fi* Bo Bari1-3 Rusch cum Ps-R (nonnulli codd.)] + et Hi Ω K* ω 1 ω² NAL3255 Fi² Clementina Ps-G cum Ps-R , + tue Ω D
indignationis tue ¦
quia elevans allisisti me.15
15 allisisti P105 25 Bari3 Rusch ] allixisti Bari1 P15613, adlisisti Ps-G
Numérotation du verset Ps. 101,12 XII

Dies mei
sicut umbra declinaverunt ¦
et ego sicut fenum arui.
Numérotation du verset Ps. 101,13 XIII

Tu autem Domine
in eternum permanes ¦
et memoriale tuum
in generatione16
16 generatione Ps-G (M W Φ U V D) D30 Hi P105 25 Ω D Ω Δ Ω K K111 P105 25 Bari1-3 P15613 Rusch ] generationem Clementina Ps-G
et generationem.
Numérotation du verset Ps. 101,14 XIV

Tu
exsurgens17
17 exsurgens D30 Hi Correc2 (hebr. et antiq. et Ieron. non interponunt Domine neque grecus similiter) Δ ΩP ² ( al. m. ) Ω K K111 Bari3 ] + Domine P10525 Ω D ΩSFP P15613 Bari1
misereberis Sion ¦
quia tempus miserendi eius
quia venit tempus.
Numérotation du verset Ps. 101,15 XV

Quoniam placuerunt servis tuis
lapides
eius ¦
et terre eius
miserebuntur.
Numérotation du verset Ps. 101,16 XVI

Et timebunt gentes
nomen tuum Domine18 ¦
18 tuum Domine Ps-G ( cett. codd. et edd. ) D30 Hi P10525 Ω D ΩP Δ Ω K K111 P10525 Bari1-3 P15613 cum Ps-R ] Domini Ps-G ( R F C I M* Q W Φ G² K ) cum hebr. LXX Ps-H Ps-γ Ps-Med, Correc2 (hebr. et grecus et antiq. et Ieron. sic habent, non est ibi TUUM DOMINE )
et omnes reges terre gloriam tuam.
Numérotation du verset Ps. 101,17 XVII

Quia edificavit19
19 edificavit Ps-G (F M ΨB ) P10525² ( in ras. ) Ω D Ω Ω K K111 ω 1 Ω2 NAL3255 T77* Fi Bo P15613 Bari1 Rusch ] – bit D30 Hi T77² T79 Ps-G
Dominus Sion ¦ et videbitur
in gloria sua.
Numérotation du verset Ps. 101,18 XVIII

Respexit
in orationem humilium ¦
et non sprevit
precem20 eorum.
20 precem D30 Ω D ΩS Ω K ω 1 K111 15613 P10525 Bari1-3 ] preces Ω F Bo , precê cett.
Numérotation du verset Ps. 101,19 XIX

Scribantur 21
21 Scribantur Ω D ω 1 ω² Ω M Ω F ΩP P10525 P15613 etc Scribentur ΩS Bari1-3# , Scribatur Correc2 (hebr. et grecus habent SCRIBATUR HEC femineum substantivatum in singulari)
hec
in generatione altera ¦ 22
22 generatione altera D30 Hi Ω D ΩP K111 ω 1 Ω 2 Ω K NAL3255 T77 T79 Bo Bari1-3 P15613 Rusch ] generationem alteram Ps-G | <divisio.> hec+ ω 1 (hapax)
et populus
qui creabitur
laudabit Dominum.
Numérotation du verset Ps. 101,20 XX

Quia
prospexit
de excelso sancto suo ¦ Dominus
de celo in terram aspexit.
Numérotation du verset Ps. 101,21 XXI

Ut audiret gemitus23 compeditorum ¦
23 Ut P15613 Bari3 etc Et Bari1 (hapax) | -gemitus Ps-G ( Ψ B V D ) D30 Hi Ω D Ω K K111 Ω T77 T79 Bo P10525 Bari1-3 P15613 Rusch Ed1530 Clementina ] gemitum Correc2 (hebr. et antiq. et Ieron. habent GEMITUM et grecus similiter) Ω (-tû in ras. ω² ) NAL3255 Fi (-tû) Ps-G
ut solveret24
24 ut solveret Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Hi P10525 ΩP Ω K111 NAL3255 T77 79 Fi Rusch ] ut solvat Ps-G , et solveret Ps-G ( W V ) Ω D Ω M Ω F ΩS P15613 Bo cum Ps-R (H* S B D)
filios
interemptorum.
Numérotation du verset Ps. 101,22 XXII

Ut annuntient25
25 Ut annuntient Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Hi P105 25 Ω D Ω Δ Bari3 P15613 Rusch Clementina cum Ps-R ] Ut annuntiet Ps-G , Et annuntient Ω K* Bari1
in Sion
nomen Domini ¦
et laudem eius26
26 eius Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 P10525 Ω D Ω Δ Bari1-3 P15613 Rusch Clementina cum Ps-R ] suam Ps-G
in Hierusalem.
Numérotation du verset Ps. 101,23 XXIII

In conveniendo
populos in unum’
et reges ¦
ut serviant Domino27.
27 <divisio.> § XXIII unum’ et reges ¦ ω 1 ω² , unum ¦ et reges Hi Ω D Ω FSP P10525 Bari1-3 P15613 NAL3255 T79, unum et reges ¦ D30 P10525Fi Bo, om. T77
Numérotation du verset Ps. 101,24 XXIV

Respondit
ei
in via
virtutis sue28 ¦
28 sue P10525 Bari3 P15613 Ps-G Ps-R] tue ΦG* Bari1, eius Ps-γ
paucitatem
dierum meorum nuntia mihi.
Numérotation du verset Ps. 101,25 XXV

Ne revoces me in dimidio dierum meorum ¦
in generatione29 et generationem anni tui.
29 generatione et generationem Ps-G ( M Q ² W U K Ψ B V ) D30 Hi P10525 Δ ΩSFP P10525 Bari1-3 P15613 Rusch ] generatione et generatione Ps-G ( C I ΦRGV D ) Ω D Ω M cum Ps-α Ps-Med, generationem et generationem Clementina Ps-G
Numérotation du verset Ps. 101,26 XXVI

Initio
tu Domine
terram fundasti ¦ et opera manuum tuarum30 sunt celi.
30 tuarum P105 25 ( in ras. ?) Bari1-3 Ps-G ] eius cacogr . P15613
Numérotation du verset Ps. 101,27 XXVII

Ipsi peribunt
tu autem permanes ¦ et omnes sicut vestimentum31 veterascent32.
31 vestimentum P10525 Bari1 P15613 ] + tuum Bari3 |
32 veterascent Ps-G (V D) D30 Hi P105 25 Cor2 Ω D Ω M Ω F ΩS Δ Bari1-3 P15613 Rusch edd veterescent Ps-G ΩS Correc2 (alii) |
Numérotation du verset Ps. 101,XXVIII 

Et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur ¦
Numérotation du verset Ps. 101,28 

tu autem
idem
ipse es’ 33
33 <divisio.> es’] es P105 25 P15613 Bari1-3#
et anni tui non deficient.
Numérotation du verset Ps. 101,29 XXIX

Filii servorum tuorum
habitabunt ¦
et semen eorum in seculum
dirigetur.

Psalmus 101

Numérotation du verset Ps. 101,1 
AOratio pauperis
A ¶Codd. : (Ps. 101) D30 Ω D Δ (Ω K K111 ω1 ω² NAL3255 T77 T79 Fi Bo) Ω F ΩP P10525 Bari1 Bari3 P15613 Rusch Ps-G
interl.| Psalmus iste est
interl.| id est Christi in se et in membris
marg.| ORATIO  PAUPERIS. AUGUSTINUS. Secundum formam servi pauperior in membris in quibus sunt et penitentes quos in se transfigurans dicit cinerem tamquam panem manducavi. Ecce quomodo comparantur tam ima alto. Sicut duo in carne una ita et in una voce sicut et iam a propheta Isaia sponsus et sponsa dicitur his verbis sicut sponso alligavit mihi mitram et sicut sponsam induit me ornamento sponsus propter caput sponsa propter corpus.
marg.| AUGUSTINUS. Christus pauper in nobis et nobiscum et propter nos hic orat in persona penitentis suam dilectionem et dilectionis causam recognoscentis et a peccatis liberari atque in pristinum statum restitui petentis. Monet ergo suam advertere miseriam et Dei petere misericordiam.
marg.| CASSIODORUS. Quintus psalmus penitentie quartus qui oratio dicitur.
marg.| CASSIODORUS. Prima pars : captatio deprecativa.
cum anxiaretur1
1 anxiaretur Ps-G ( W V ) Ω D ΩSF Rusch ] anxius fuerit Ps-G D30
interl.| in miseriis in quas deiectus per peccatum primi parentis
et in conspectu Domini2
2 in conspectu Domini Ps-G (V) Rusch Clementina cum Ps-R (H S) Ps-α Ps-γ Ps-Moz ] coram Domino Ps-G D30 Ω D Ω cum Ps-R
interl.| per quem solum liberari potest
effudit3 precem suam4.
3 effudit Ps-G ( Q V ) Ω D Ω F Rusch ] effuderit Ps-G Ω MS D30
4 suam Ω M Ω D Ps-G ] om. ΩSF, + Vox Christi Ecclesie cum ascendisset Christus ad Patrem D30
Numérotation du verset Ps. 101,2 
I
Domine exaudi orationem meam ¦
interl.| ecce oratio
et clamor meus
interl.| AUGUSTINUS. repetitio in geminatione affectus petentis ostenditur
ad te veniat.
marg.| ET  CLAMOR. Oratio crevit in clamorem.  VENIAT non obstent nubes que iniquis.
marg.| CASSIODORUS. Epimone per tres versus id est crebra repetitio sententie.
Numérotation du verset Ps. 101,3 
II
Non avertas5 faciem tuam
5 avertas] advertas Bari3
interl.| CASSIODORUS. respuis munus iniquorum sed non penitentiam devotorum
a me ¦
interl.| penitente
interl.| sed a peccato
in quacumque die tribulor
interl.| AUGUSTINUS. quia in membris non uno tantum sed omni tempore tribulator
inclina ad me
interl.| mihi humili
aurem tuam.6
6 <divisio.> me ¦... tribulor ΩS P10525 P10525 P15613 Δ Bari1-3 ] me... tribulor ¦ Ω F
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 101,III 
In quacumque die invocavero te ¦
interl.| AUGUSTINUS. in omnibus fidelibus et in omni tempore invocat
interl.| AUGUSTINUS. quia iam non terram sed celum peto cui desiderio dicis adhuc loquente te dicam ecce assum
Numérotation du verset Ps. 101,4 
IV
Quia defecerunt sicut fumus
interl.| propter elationem superbie
marg.| QUIA  DEFECERUNT. CASSIODORUS. Secunda pars in qua est flebilis oratio in qua exponitur que paupertas que tribulatio unde clamet iam aperit quia defecerunt.
marg.| DEFECERUNT  SICUT  FUMUS. AUGUSTINUS. Elato enim Adam dies deficiunt virtus animi contrahitur. Miseria pium iudicem movere potest.
dies mei ¦
interl.| non lux sed tempora vite
et ossa mea
interl.| que carnes portant vel fortes qui infirmos
interl.| anime fortitudo
marg.| OSSA. AUGUSTINUS. Fortes quorum frixorium sunt qui scandalizantur. Tantum frigitur bonus quantum amat unde apostolus. Quis infirmatur et ego non infirmor quis scandalizatur et ego non uror Vel fortitudo animi recordatione peccatorum quasi frixa contrahitur. Vel timore iudicii confrixa sunt ossa mea. Iam enim frigitur homo dum timet se arsurum.
sicut cremium7
7 cremium Ps-GRGV ΨB V ) D30 P10525 Ω D Ω Δ P10525 P15613 Ω K Bari1-3 edd. Rusch ] gremium Ps-G
interl.| fasciculus de lignis aridis vel merges vel potius dicuntur illa parva frusta que remanent in sartagine
interl.| vel «in frixorio confrixa sunt»|a
a Ps. 101, 4 (Ps-R).
aruerunt.
Numérotation du verset Ps. 101,5 
V
Percusssus sum8
8 Percusssus sum Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 P10525 Ω D Ω Δ P15613 Ω K K111 Bari1-3 Rusch cum Ps-R ] Percussum Ps-G ( Edmaior. ), Percussum est Ps-G (Edminor.) cum Ps-αγδ Ps-Moz C
interl.| in Adam a quo propagata miseria
ut fenum
interl.| quia omnis caro fenum
marg.| PERCUSSUS. AUGUSTINUS. Mortalis factus.  FENUM viret sed percussum facile sentit iniuriam. Sic caro hominis in lege Dei virens ab eadem succisa arescit.
et aruit
interl.| sterilitate peccati
cor meum ¦ quia oblitus sum
interl.| sed unde hoc quia panem id est preceptum quod Deus dedit omisit et bibit venenum serpentis sed modo crucifixo Domino redit commemoratio et comedet panem qui de celo descendit
marg.| OBLITUS. CASSIODORUS. Natura peccantium ostenditur quia dum peccatum appetitur contemplatio Dei non habetur.
marg.| AUGUSTINUS. Vel oblitus a voce diaboli unde : OS  MEUM  ADHESIT  CARNI id est ratio sensualitati consensit.
comedere
interl.| custodire
panem meum.
interl.| Verbum Dei
interl.| qua propter quia oblitus. Nunc gemo non pro terrenis sed pro eternis et pro aliis qui de terrenis gemunt. Et
Numérotation du verset Ps. 101,6 
VI
A voce gemitus mei ¦ adhesit os meum
interl.| vel ossa mea
marg.| MEI. AUGUSTINUS. Non illorum qui de terrenis et non de spiritualibus gemunt quos ille gemit et sicut adherent ossa carni sic fortes infirmis portando eorum infirmitatem unde apostolus : Nos firmi debemus infirmitatem infirmorum portare.
carni mee.
Numérotation du verset Ps. 101,7 
VII
Similis factus sum pelicano solitudinis ¦
interl.| avis est que in solitudine habitat
factus sum9 sicut nycticorax
9 factus sum D30 P105 25 Ω D Ω M Ω F ΩP ω 1 Ω K K111 P15613 NAL3255 T77 T79 Fi Bari1-3 Rusch ] factus ω² , et praem. S
interl.| vigil et teter corvus noctis
in domicilio.
Numérotation du verset Ps. 101,8 
VIII
Vigilavi ¦ et factus sum sicut passer solitarius
interl.| vel unicus
interl.| vel singularis
in tecto.10
10 Vigilavi... tecto] om. Ω D | <divisio.> Vigilavi ¦ Δ Bari1 ] Vigilavi... passer ¦ ΩP
marg.| DOMICILIO. AUGUSTINUS. Vel parietinis que vulgo dicuntur ruine ubi parietes stant sine tecto ubi habitat nocticorax avis que noctem amat.
marg.| PELICANO,  NOCTICORAX,  PASSER. AUGUSTINUS. Tres aves tria loca ponit unus homo vel plures possunt habere personam trium avium. Tria loca sunt tria genera hominum. Verus predicator si venit inter eos ubi Christiani non sunt pelicanus est   in solitudine . Si ad eos qui fuerunt et ceciderunt tunc nocticorax est in parietinis quia nec tenebras eorum deserit sed vult eos lucrari. Si venit ad eos qui crediderunt nec ceciderunt manentes in domo sed tepide agentes passer est   in tect o. Clamat eis qui sub tecto id est sub carne torpent cum ille super carnem unde qui   in tecto non descendat tollere aliquid. Et alibi quod in aure auditis predicate super tecta vel per has aves Christus accipitur pelicanus dicitur (et si non certum sit) rostro pullos suos occidere et triduo lugere tunc rostro sanguinem suum super eos fundere unde illi reviviscunt sic Christus occidit ut Paulum persecutorem et suo sanguine vivificat iuxta illud. «Ego occidam et ego vivere faciam, percutiam et sanabo». In solitudine quia solus de virgine natus post nativitatem vero venit ad parietinas id est ad passionem ubi a ruinis occiditur id est Iudeis sed et eos amat dicens : «Pater ignosce illis quia nesciunt quid faciunt». Tunc fuit quasi   nycticorax in parietinis. Sed qui ibi dormierat vigilavit in resurrectione et volando in celum factus est passer singularis in tecto id est celo ubi interpellat pro nobis. Vel diversa genera penitentium notat per has aves pelicano avi nimie maciei et solivage comparantur eremite.   Nycticorax qui a publico remotus dum alii nocte huius seculi dormiunt vigilat et sibi querit escas mentis qui si non inter homines extra est in alto dicens eis qui in nocte dormiunt. Vel passer sagax ad alta virtutum fugit ubi tutus a laqueis. Qui solitarius vel unicus propter caritatem (que ex multis unum facit) est in tecto vel edificio propter altitudinem fidei ut non descendat aliquid tollere de domo id est carne.
Numérotation du verset Ps. 101,9 
IX
Tota die
interl.| quasi occido et vivifico ideo
marg.| TOTA  DIE. CASSIODORUS. Vel in persona iusti totum accipi potest. Quasi diceret ita frigor pro aliis et gemo. Et ad cumulum mali tota die exprobrabant mihi inimici mei quos aliter nequit perdere arte quadam diabolus vult decipere facit irrideri penitentes quasi iurent in eorum detestatione irrisores qui laudabant eos dum cum eis seculares erant quia cinerem id est reliquias peccatorum quia etiam tenuia peccata id est levia per primam sunt consumenda vel in deiectione reficiebar adeo placebat mihi.
exprobrabant mihi inimici mei ¦
interl.| quia peccatores membra facio
interl.| dicentes quare magister vester manducat cum publicanis et peccatoribus
interl.| dum cum eis fruerer seculari vita
et qui laudabant me
interl.| ore palam sed ficte
adversum me11 iurabant.
11 adversum me Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 P105 25 Ω D ΩSFI Δ Ω K K111 P105 25 P15613 Bari1-3 Rusch ] adversus me Ps-G , adversum Ω M (hapax)
interl.| conspirabant
interl.| quare ?
Numérotation du verset Ps. 101,10 
X
Quia cinerem tamquam panem {t. 2 : Erfurt, f. 292ra ; facsim., p. 583a} manducabam12 ¦
12 manducabam Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Hi P10525 Ω D Ω Δ Ω K K111 P15613 Bari1-3 Rusch cum Ps-R ] https://archive.thulb.uni-iena.de/ufb/rsc/viewer/ufb_derivate_00000065/Inc_83_2_00586.tif manducavi Ps-G ( R F Q ΦRGV D etc.)
interl.| quia hec genera hominum in membris habere volui
marg.| CINEREM. AUGUSTINUS. Per cinerem et fletum penitentes significantur. Cinis enim et cilicium sunt arma penitentium.
et poculum13 meum
13 poculum Ps-G D30 ΩP Δ Ω K K111 Rusch ] potum Ps-GB* D) Hi P105 25 Ω D Ω P15613 Bari1 Bari3 Clementina cum Ps-R
interl.| et si hoc ad litteram magis tamen de calice Domini quem lacrime faciunt dulciorem
marg.| POCULUM. CASSIODORUS. Temporalem iocunditatem. Vel desiderium patrie pro dilatione lacrimis miscui vel potum Scripturarum que antiqua recolunt.
cum fletu miscebam.
interl.| unde hoc
Numérotation du verset Ps. 101,11 
XI
A facie ire14
14 ire Ps-G (I V ΨB) D30 P105 25 Ω D ΩSFP Ω K111 P105 25 P15613 T77 T79 Fi* Bo Bari1-3 Rusch cum Ps-R (nonnulli codd.)] + et Hi Ω K* ω 1 ω² NAL3255 Fi² Ed1455 Clementina Ps-G cum Ps-R , + tue Ω D
interl.| que in Adam cum qua nati sumus undeb : « fuimus et nos natura filii ire ».
b Eph. 2, 3.
marg.| A FACIE  IRE. CASSIODORUS. Ira ultio indignatio motio animi qua indignamur etiam filiis. Ira dicitur impetus in puniendos que in Deum non cadunt. Sed est anthropospathos.
marg.| IRE. Unde et Dominus ait : ira Dei manet super eos qui non credunt. Non ait veniet sed manet quia non tollitur in qua natus est.
indignationis tue ¦
interl.| quam merui actualiter peccando
quia elevans allisisti me.15
15 allisisti P105 25 Bari3 Rusch ] allixisti Bari1 P15613, adlisisti Ps-G
interl.| in honorem faciendo ad imaginem tuam qua omnia animalia superamus gravius allisisti nihil enim habet hanc miseriam peccati et gehenne nisi homo
Numérotation du verset Ps. 101,12 
XII
Dies mei
interl.| obscuri et vani
sicut umbra declinaverunt ¦
interl.| quasi inutiles pereunt
marg.| DIES  MEI  SICUT  UMBRA  DECLINAVERUNT. Quia ego a vero die declinavi similes mihi sunt declinantes dies mei.
et ego sicut fenum arui.
interl.| sine rore gratie
Numérotation du verset Ps. 101,13 
XIII
Tu autem Domine
interl.| hoc ego iusto iudicio tuo patior sed tu viges ut liberes qui viguisti ut me humiliares
in eternum permanes ¦
interl.| temporalem salvet eternus
marg.| TU  AUTEM  DOMINE  IN  ETERNUM. CASSIODORUS. Tertia pars ubi ostenditur certitudo impetrandi veniam. Iam consurgit lapsus ad prophetandum iam penitens caput relevat.
marg.| AUGUSTINUS. Memoriale promissum memorabile de te reparatio nostra quia tu nostri vel nos memores tui.
et memoriale tuum
interl.| quia non oblivisceris nostri
interl.| memoria qua memor nostri es
in generatione16
16 generatione Ps-G (M W Φ U V D) D30 Hi P105 25 Ω D Ω Δ Ω K K111 P105 25 Bari1-3 P15613 Ed1455 Rusch ] generationem Clementina Ps-G
interl.| presenti
et generationem.
interl.| futuram
interl.| promissionem habemus vite que nunc est et future
Numérotation du verset Ps. 101,14 
XIV
Tu
interl.| nam
exsurgens17
17 exsurgens D30 Hi Correc2 (hebr. et antiq. et Ieron. non interponunt Domine neque grecus similiter) Δ ΩP ² ( al. m. ) Ω K K111 Bari3 ] + Domine P10525 Ω D ΩSFP P15613 Bari1
interl.| ad regnandum
interl.| qui quasi dormiens distuleras
misereberis Sion ¦
interl.| prius id est Iudee unde apostoli et alii fratres
quia tempus miserendi eius
interl.| de quo cum venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum de muliere factum sub lege
quia venit tempus.
interl.| acceptabile
marg.| VENIT  TEMPUS. AUGUSTINUS. Quia omnia ordine voluit Deus fieri et tempus ad hoc disposuit ubi opportunitas apte ordinata est.
interl.| et vere misereberis
Numérotation du verset Ps. 101,15 
XV
Quoniam placuerunt servis tuis
interl.| apostolis
lapides
interl.| prophete firmi placent
eius ¦
interl.| Sion
marg.| LAPIDES  EIUS. AUGUSTINUS. Sunt lapides in Sion sunt et non lapides lapides placent servis et ipsi servi terre miserentur. Lapides sunt prophete ibi promissa est predicatio inde sumptum est evangelicum officium. Servi ergo id est apostoli #agnoscent in lapidibus eloquia Dei et de terra formant imaginem Dei dum terreni mundantur quorum miserentur. Sicut ergo de pulvere terre formatus est homo ita de pulvere ruentium parietinarum Dei imago reformatur. Inde est quod misso Spiritu Sancto multi eorum crediderunt qui Dominum crucifixerunt.
et terre eius
interl.| dum terreni mundantur
miserebuntur.
Numérotation du verset Ps. 101,16 
XVI
Et timebunt gentes
interl.| que modo timere nesciunt
nomen tuum Domine18 ¦
18 tuum Domine Ps-G ( cett. codd. et edd. ) D30 Hi P10525 Ω D ΩP Δ Ω K K111 P10525 Bari1-3 P15613 cum Ps-R ] Domini Ps-G ( R F C I M* Q W Φ G² K ) cum hebr. LXX Ps-H Ps-γ Ps-Med, Correc2 (hebr. et grecus et antiq. et Ieron. sic habent, non est ibi tuum Domine )
interl.| sed non tantum in Sion veniet et alius #partes de gentibus
et omnes reges terre gloriam tuam.
interl.| maiorem sua
interl.| ideo
Numérotation du verset Ps. 101,17 
XVII
Quia edificavit19
19 edificavit Ps-G (F M ΨB ) P10525² ( in ras. ) Ω D Ω Ω K K111 ω 1 Ω2 NAL3255 T77* Fi Bo P15613 Bari1 Ed1455 Rusch ] – bit D30 Hi T77² T79 Ps-G
interl.| vel : edificabit
interl.| hoc modo agitur
Dominus Sion ¦ et videbitur
interl.| tandem quod non modo
interl.| inedificata
in gloria sua.
marg.| IN  GLORIA. AUGUSTINUS. Qui primo visus est in infirmitate in illa Sion unde vidimus eum non habentem speciem neque decorem.
Numérotation du verset Ps. 101,18 
XVIII
Respexit
interl.| edificabitur quia
interl.| qui spiritu pleni orabant ut veniret
marg.| ORATIONEM. Hoc agitur in edificatione Sion orant gemunt edificantes qui sunt unus pauper et pauperes multi unde in titulo singulariter hic pluraliter. Sed unus dicitur propter veritatem pacis Ecclesie. Multi propter latitudinem.
et non sprevit
interl.| hoc est respicere Dei quod non spernere
precem20 eorum.
20 precem D30 Ω D ΩS Ω K ω 1 K111 15613 P10525 Bari1-3 P15613 ] preces Ω F Bo , precê cett.
Numérotation du verset Ps. 101,19 
XIX
Scribantur 21
21 Scribantur Ω D ω 1 ω² Ω M Ω F ΩP P10525 P15613 etc Scribentur ΩS Bari1-3# , Scribatur Correc2 (hebr. et grecus habent scribatur hec femineum substantivatum in singulari)
interl.| firmiter teneantur vel habeantur
hec
interl.| quod reparatio per Christum destructio per Adam
marg.| SCRIBANTUR  HEC. CASSIODORUS. Qui supra penitentia sordebat iam honore prophete decoratus precipit hec que dixit testimonio Scripture firmari ut etas futura discat.
in generatione altera ¦ 22
22 generatione altera D30 Hi Ω D ΩP K111 ω 1 Ω 2 Ω K NAL3255 T77 T79 Bo Bari1-3 P15613 Rusch ] generationem alteram Ps-G | <divisio.> hec+ ω 1 (hapax)
interl.| ad opus generationis nove
marg.| IN  GENERATIONE  ALTERA. AUGUSTINUS. Hec quando scribebantur non sic proderant generationi veteris testamenti prosunt alteri id est nove.
et populus
interl.| unde si qua in Christo nova generatio est vetera transierunt ecce nova facta sunt omnia
qui creabitur
interl.| AUGUSTINUS. nova creatura in Christo non qui creatus est
laudabit Dominum.
interl.| qui sibi subvenit
Numérotation du verset Ps. 101,20 
XX
Quia
interl.| misertus est
prospexit
interl.| non spernit quia prospexit de excelso sancto suo et ut artius teneantur permittit scribantur
interl.| ut ad humiles veniret humilis et sic edificavit Sion
marg.| QUIA  PROSPEXIT. AUGUSTINUS. Post gemitus dolentis iam sunt verba consolationum iam gaudet pauper. Et quia supra dixit. Edificavit Dominus Sion. Et item scribantur hec. Modo utrumque declarat. Quasi hoc est quod dixi scribendum. Quia prospexit.
marg.| PROSPEXIT. Ut preterita dicit que erant futura.
de excelso sancto suo ¦ Dominus
interl.| evidentius aperit
de celo in terram aspexit.
interl.| ad quid prospexit
Numérotation du verset Ps. 101,21 
XXI
Ut audiret gemitus23 compeditorum ¦
23 Ut P15613 Bari3 etc Et Bari1 (hapax) | -gemitus Ps-G ( Ψ B V D ) D30 Hi Ω D Ω K K111 Ω T77 T79 Bo P10525 Bari1-3 P15613 Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] gemitum Correc2 (hebr. et antiq. et Ieron. habent gemitum et grecus similiter) Ω (-tû in ras. ω² ) NAL3255 Fi (-tû) Ps-G
interl.| sanctorum qui sunt compediti timore Dei et disciplina eius
interl.| peccatis vel mortalitate
interl.| timore et disciplina
marg.| COMPEDITORUM. AUGUSTINUS. Timor Dei compedes sunt in quibus gemunt ad impetrandam misericordiam de quibus Scriptura sapientie. Audi fili et excipe sententiam meam et ne abiicias consilium meum et infer pedem tuum in compedes illius et in torquem illius collum tuum et erunt tibi compedes eius in protectione fortitudinis et torques illius in stolam glorie quas solvunt qui martyres occidunt et solutis vertuntur in gloriam.
marg.| CASSIODORUS. Compediti sancti qui legalibus vinculis astricti non sunt usi nova libertate qui orabant ut Deus mundum a peccatis solveret et filios eorum qui fraude diaboli perempti sunt a paternis erroribus liberaret ut sic annuntient. Predicit futura in Sion hoc factum est dum ibi primum «loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei»c. Unde in generalem Ecclesiam cucurrit sermo eorum.
c Corpus antiphonalium officii (n° 3634, 6053, 6110, 6936, 7100, 7101, 7531, 7688, 7693, 8126 : praesertim in tempore Pentecostes ) << Act. 2, 4 : « Repleti sunt omnes Spiritu Sancto et ceperunt loqui variis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis » ; Act. 2, 11 : « Audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei ».
ut solveret24
24 ut solveret Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Hi P10525 ΩP Ω K111 NAL3255 T77 79 Fi Rusch ] ut solvat Ps-G , et solveret Ps-G ( W V ) Ω D Ω M Ω F ΩS P15613 Bo cum Ps-R (H* S B D)
interl.| «Dirupisti vincula mea».|d
d Ps. 115, 7.
filios
interl.| id est nos
marg.| UT  SOLVERET  FILIOS. AUGUSTINUS. Nos autem sumus filii illorum mortificatorum qui solvimur a nodis peccatorum et vinculis cupiditatum.
interemptorum.
interl.| vel mortificatorum
Numérotation du verset Ps. 101,22 
XXII
Ut annuntient25
25 Ut annuntient Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Hi P105 25 Ω D Ω Δ Bari3 P15613 Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R ] Ut annuntiet Ps-G , Et annuntient Ω K* Bari1
interl.| AUGUSTINUS. iam quod non licuit dum interficerentur compediti
in Sion
interl.| in Ecclesia
nomen Domini ¦
interl.| laudem de Dei essentia
et laudem eius26
26 eius Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 P10525 Ω D Ω Δ Bari1-3 P15613 Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R ] suam Ps-G
interl.| secundum opera
in Hierusalem.
interl.| in Ecclesia
Numérotation du verset Ps. 101,23 
XXIII
In conveniendo
interl.| ita annuntient
interl.| quod fit sanguine mortificatorum et compeditorum gemitibus qui auditi sunt
populos in unum’
interl.| fidei et morum
et reges ¦
interl.| terrarum
ut serviant Domino27.
27 <divisio.> § XXIII unum’ et reges ¦ ω 1 ω² , unum ¦ et reges Hi Ω D Ω FSP P10525 Bari1-3 P15613 NAL3255 T79, unum et reges ¦ D30 P10525Fi Bo, om. T77
Numérotation du verset Ps. 101,24 
XXIV
Respondit
interl.| gratulando obsequendo
ei
interl.| Christo
interl.| ubi ?
in via
interl.| non in se id est ex suis meritis de se enim non esset vox nisi peccati
virtutis sue28 ¦
28 sue P10525 Bari3 P15613 Ps-G Ps-R] tue ΦG* Bari1, eius Ps-γ
interl.| constantie
marg.| RESPONDIT  EI  IN  VIA  VIRTUTIS  SUE. CASSIODORUS. Quarta pars ubi post certitudinem venie dicit quod de sua brevitate ad eternitatem transeat.
marg.| AUGUSTINUS. Respondit . Quasi dico ut annuntiem nomen Domini et laudem eius in Hierusalem. Et respondit ei Domino scilicet laus vel Hierusalem laus quando ei gratias agunt vocati ab illo dum credunt vel bene vivunt. Vel Hierusalem non illa reproba que occidit prophetas sed illa que multos filios parit vocata respondet non contemnit sed fructum reddit.
paucitatem
interl.| id est hoc breve tempus totius seculi fac attendere
dierum meorum nuntia mihi.
interl.| et in toto eo exiguo non desinam
Numérotation du verset Ps. 101,25 
XXV
Ne revoces me in dimidio dierum {t. 2 : Erfurt, f. 292va ; facsim., p. 584ª} meorum ¦
interl.| mei exigui sed
in generatione29 et generationem anni tui.
29 generatione et generationem Ps-G ( M Q ² W U K Ψ B V ) D30 Hi P10525 Δ ΩSFP P10525 Bari1-3 P15613 Rusch ] generatione et generatione Ps-G ( C I ΦRGV D ) Ω D Ω M cum Ps-α Ps-Med, generationem et generationem Ed1455 Clementina Ps-G
marg.| AUGUSTINUS. Respondit ei . Id est credit resurrexisse Christum sed quia previdet quosdam dicturos fuit quidem quondam Ecclesia congregans omnes in unum sed iam desivit.  PAUCITATEM inquit.  DIERUM  MEORUM non eternitatem illorum ubi ero sed temporales dies quamdiu ero in hoc seculo.  NUNTIA  MIHI propter illos qui dicunt iam non esse Ecclesiam. Non vacat vox ista non est inanis petitio ipsa enim via id est Christus sic annuntiavit. Vobiscum sum usque ad consummationem seculi. Totum tempus usque ad finem est illa exiguitas dierum quia omne quod finitur exiguum est ut inde transeatur in eternitatem. Nuntia Et   ne revoces me in dimidio dierum meorum . Non sic fiat ut heretici dicunt usque in finem seculi perduc me non in dimidio dierum meorum revoca sed perfice mihi exiguos dies usque in finem seculi ut post des eternos. Cur autem de exiguitate quereris quia in generatione et generationem sunt anni tui id est quia licet illi dies usque in finem seculi durent tamen exigui sunt in comparatione tuorum qui non mutantur quia eterni sunt. Vel ne sinas me revocari a cursu celestium ut heream cure temporalium quin hos dimidios et futuros dies continuem. Vel dies dicit quos in bono in presenti agit vir sanctus in quibus meretur premium vite. Dies enim habet qui eos hic in luce bone vite agit sed non sunt nisi dimidii si non addantur eterni.
marg.| IN  VIA  VIRTUTIS. AUGUSTINUS. In fide qua resurrexisse credit Christum via virtutis fuit Christus post resurrectionem cum iam non infirmus sed fortis in celo vocat Ecclesiam. Laus fidei est non quia credit mortuum quod et paganus credit sed glorificatum. Vel breviter definitur religio christiana cum dicitur via virtutis. Vel   in generatione generationum . Est   generatio generationum que non transit collecta de omnibus id est sancti. In illa erunt anni Domini qui non transeunt id est eternitas Dei que est ipsa substantia Dei nihil habens mutabile.
Numérotation du verset Ps. 101,26 
XXVI
Initio
interl.| quia eternitate precedit omnia que fecit
interl.| sine initio ante creaturas extitit
tu Domine
marg.| INITIO  TU  DOMINE. Quasi ne revoces quia ad eternitatem tendo quam exponit dicens : Initio etc.
terram fundasti ¦ et opera manuum tuarum30 sunt celi.
30 tuarum P105 25 ( in ras. ?) Bari1-3 Ps-G ] eius cacogr . P15613
interl.| alibi dicitur : «Verbo Domini celi firmati sunt» sed quod verbo fecit hoc et manu id est virtute
Numérotation du verset Ps. 101,27 
XXVII
Ipsi peribunt
marg.| IPSI  PERIBUNT. AUGUSTINUS. Ipsi celi peribunt de proximis terre hoc constat unde et Petrus : Terra autem et celi qui nunc sunt eodem verbo repositi sunt igni reservandi. De superioribus non est certum sed si manent non in se sed in Deo manent.
tu autem permanes ¦ et omnes sicut vestimentum31 veterascent32.
31 vestimentum P10525 Bari1 P15613 ] + tuum Bari3
32 veterascent Ps-G (V D) D30 Hi P105 25 Cor2 Ω D Ω M Ω F ΩS Δ Bari1-3 P15613 Rusch edd veterescent Ps-G ΩS Correc2 (alii)
interl.| ad litteram vel iusti qui secundum vestimentum id est corpus peribunt sed mutabuntur in melius
Numérotation du verset Ps. 101,XXVIII 
Et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur ¦
interl.| mutata dicuntur quia iam non corruptioni sicut ante subiacebunt
marg.| TU  AUTEM  PERMANES. AUGUSTINUS. Sicut eternitatem eius ostendit creando omnia sic manendo post mutata.   Et omnes vel   omnia quod non de angelis sed de mutabilibus,   sicut vestimentum secundum corpus quod more vestis consumitur.   Et sicut opertorium : celos accipe qui omnia operiunt qui etiam   mutabuntur .
Numérotation du verset Ps. 101,28 
tu autem
interl.| qui dixistie : «Ego sum qui sum».
e Ex. 3, 14.
idem
interl.| immutabilis et omnipotens
ipse es’ 33
33 <divisio.> es’] es P105 25 P15613 Bari1-3#
interl.| licet omnia ex te et per te et in te non sunt tamen quod ipse es
et anni tui non deficient.
marg.| ET  ANNI. AUGUSTINUS. Qui erunt in generatione generationum sed an ibi esse poterimus utique quia filii servorum.
Numérotation du verset Ps. 101,29 
XXIX
Filii servorum tuorum
interl.| etiam
interl.| opera sine quibus nemo intrat
marg.| FILII  SERVORUM. AUGUSTINUS. Ut filii intraverunt terram promissionis non patres quod significat novos populos intrare non veteres. Intraverunt tamen de illis patribus duo scilicet Iosue et Caleb quia et in requiem #vestram intrant unus et unitas Christus et Ecclesia cum omni novitate filiorum.
habitabunt ¦
interl.| in tuis annis
et semen eorum in seculum
interl.| in eternum
dirigetur.
marg.| FILII. Hilaris conclusio filii prophetarum et apostolorum nedum ipsi.   Semen : opera unde fructus eternus. Dirigetur quia nihil tortum intrat.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 101), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_101)

Notes :