Psalmus 123

Numérotation du verset Ps. 123,1 

¶Canticum graduum
¶Codd. : (Ps. 123) D14 D30 Δ (= ω 1 ω² T77 Fi Bo179 NAL3255 ) Ω F Rusch Ps-G | graduum] + huic David Ps-G D14 , + Vox Ecclesie D30
Numérotation du verset Ps. 123,I 

Nisi quia Dominus erat in nobis
dicat nunc Israel ¦
Numérotation du verset Ps. 123,2 

nisi quia Dominus erat in nobis.
Numérotation du verset Ps. 123,II 

Cum exsurgerent
homines in nos1 :
1 homines - in nos Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D14 D30 Ω F Δ Rusch cum Ps-R ] inv. Ps-G , in nos ΩS
Numérotation du verset Ps. 123,3 

forte vivos
deglutissent nos.
Numérotation du verset Ps. 123,III 

Cum irasceretur2
2 irasceretur Ps-G D14 D30 Δ Ps-R ] irascetur Ω F  ? Rusch
furor eorum in nos ¦
Numérotation du verset Ps. 123,4 

forsitan
aqua absorbuisset nos.
Numérotation du verset Ps. 123,5 IV

Torrentem
pertransivit anima nostra ¦
forsitan
pertransisset
anima nostra aquam intolerabilem.
Numérotation du verset Ps. 123,6 V

Benedictus Dominus ¦ qui non dedit nos in captionem3
3 captionem Ps-G D30 ω 1 ω² T77 T79 Fi Bo179 Rusch ] captione Ps-G (I ΦP ΨB² D) D14 NAL3255 Ω Ω F
dentibus eorum.
Numérotation du verset Ps. 123,7 VI

Anima nostra
sicut passer
erepta est ¦
de laqueo
venantium.
Numérotation du verset Ps. 123,VII 

Laqueus contritus est ¦ et nos liberati sumus.4
4 <divisio.> 7. VI  ¦  ¦ VII D14 Δ , VI + VII = Anima... venantium  ¦ laqueus D30
Numérotation du verset Ps. 123,8 VIII

Adiutorium nostrum in nomine Domini ¦
qui fecit celum et terram.

Psalmus 123

Numérotation du verset Ps. 123,1 
¶Canticum graduumA
A ¶Codd. : (Ps. 123) D14 D30 Δ (= ω 1 ω² T77 Fi Bo179 NAL3255 ) Ω F Rusch Ps-G | graduum] + huic David Ps-G D14 , + Vox Ecclesie D30
marg.| CANTICUM  GRADUUM. CASSIODORUS. Quintus gradus ut liberati a periculis non sibi sed Domino tribuant.
marg.| AUGUSTINUS. Cantant hoc fideles exultantes quia evaserunt quod est in spe cantare vel in re si iam corpore exierunt omnium tamen simul unus est cantus.
marg.| CASSIODORUS. Aliquando unum aliquando plures inducit una tamen est Ecclesia quia in omnibus membris est unitas per quam multi homines unus homo.
marg.| AUGUSTINUS. Hi non dicto unde evaserunt sic ceperunt cantare tanta est exultatio ut antequam exponant pericula dicant se liberatos. Et per quem sic : nisi quia etc.
Numérotation du verset Ps. 123,I 
Nisi quia Dominus erat in nobis
interl.| hoc scilicet dicat
interl.| iam securi hoc dicunt respicientes que passi sunt quot transierunt et quo venerunt
marg.| NISI  QUIA. CASSIODORUS. Primo sancti martyres memores quanta evaserunt soli misericordie ascribunt. Secundo gratias agunt quod liberati ibi : benedictus.
dicat nunc Israel ¦
interl.| quia iam evasit
Numérotation du verset Ps. 123,2 
nisi quia Dominus erat in nobis.
Numérotation du verset Ps. 123,II 
Cum exsurgerent
interl.| persequendo
1 homines - in nos Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D14 D30 Ω F Δ Rusch cum Ps-R ] inv. Ps-G , in nos ΩS
interl.| in quibus Deus erat
interl.| quid ergo possunt contra Dominum in nobis
Numérotation du verset Ps. 123,3 
forte vivos
interl.| AUGUSTINUS. scientes malum et tamen facientes ut qui thurificat sciens nihil esse idolum
marg.| FORTE  VIVOS. Vivunt qui sciunt idolum nihil esse. Mortui sunt qui illud putant aliquid esse. Ergo mortui absorbentur qui putant malum faciendum quod faciunt. Vivi autem qui quidem sciunt malum esse quod faciunt sed persecutione superati in societatem transeunt impiorum et Deo huius vite dulcedinem preferunt sicut quidem qui timore mortis idolis sacrificaverunt.
marg.| AUGUSTINUS. Attende etiam quod Petrus id est Ecclesia absorbet multos sed non vivos. Cui dicit : macta et manduca nullum enim manducat id est membris inserit nisi mactatum id est renuntiantem diabolo. Mactatur ergo in malo sed vivificatur in bono qui manducatur a Petro. E contra accidit illi qui quem deglutit diabolus.
deglutissent nos.
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 123,III 
Cum irasceretur2
2 irasceretur Ps-G D14 D30 Δ Ps-R ] irascetur Ω F  ? Rusch
interl.| ut supra vicit linguas dolosas per verba Dei et exempla de morte vivificatorum sic si Dominus adest vincit iam minantes de quibus ait
furor eorum in nos ¦
interl.| sine ratione
interl.| CASSIODORUS. ira et vindicta iudicio carent unde Salomo : Stultum occidit iracundia et parvulum invidia
Numérotation du verset Ps. 123,4 
forsitan
interl.| nisi quia Dominus erat in nobis
aqua absorbuisset nos.
interl.| id est more Egyptiorum moreremur non transiremus exemplo Israelitarum
marg.| AQUA. AUGUSTINUS. Peccator populus (et est a similitudine Egyptiorum) que aqua torrens fluit cum impetu sed cito transit unde subdit. Torrentem.
marg.| FORSITAN. AUGUSTINUS. Ponunt latini ut possunt pro greco aram dubitationis loco quod intelligibilius dicitur putas pertransiit anima nostra id est magnitudo periculi vix sinit hoc credi.
Numérotation du verset Ps. 123,5 
IV
Torrentem
interl.| sed per Dominum
interl.| de quo et caput «in via bibit»a
a Ps. 109, 7.
pertransivit anima nostra ¦
interl.| non hesit quia passus est sed resurrexit et ascendit per quod et nobis transire dedit
forsitan
interl.| sed forsitan pertransivit et si Dominus non in nobis quod non est
pertransisset
interl.| vel <pertran>siit
anima nostra aquam intolerabilem.
interl.| vel sinesubstantia quia hec non vere sunt sed transeunt omnia et in eis perdit prodigus substantiam quam a patre accepit
marg.| AQUAM  INTOLERABILEM. AUGUSTINUS. Vel sine substantia ut sunt vitia et peccata et dulcedo huius vite que inopiam habent non substantiam egestatem habent non subsistentiam quia hec non vere sunt sed transeunt omnia sine fructu. Nam et qui peccando lucratur aurum vel huiusmodi sine substantia est qui et hic fidem amittit et in infernum descendens hec secum non portat. Maius ergo amisit ut minus lucraretur pecuniam auxit fidem neglexit vel minuit vel extinxit. Abundat nescio quid in arca sed multomagis quiddam diminutum est in corde de arca gaudes de corde non plangis. In hac aqua sine substantia perdidit prodigus ille filius iunior substantiam quam accepit a patre. Et adhesit uni civium regionis illius id est diabolo pascens porcos id est terrenis et immundis actibus delectatus desiderans manducare siliqua porcorum que implent ventrem et non satiant. Ita et peccata et si ad horam delectant veram tamen satietatem non prestant. Hec est ovis errabunda quam pius pastor in evangelio legitur quesisse relictis nonagintanovem in deserto. Sed antequam reduceret a longe est comminatus baculo mosaice legis ut ovicula se errasse cognosceret et ultra errare pertimesceret atque per se redire non valens reductorem humiliter exspectaret et desideraret qui eam vivifica baptismi aqua lotam siccata aqua sine substantia consortio angelico redderet prodigumque filium longa necessitate confectum ad patrem reduceret.
interl.| et quia transivi
Numérotation du verset Ps. 123,6 
V
Benedictus Dominus ¦ qui non dedit nos in captionem3
3 captionem Ps-G D30 ω 1 ω² T77 T79 Fi Bo179 Rusch ] captione Ps-G (I ΦP ΨB² D) D14 NAL3255 Ω Ω F
interl.| vel venationem
marg.| BENEDICTUS  DOMINUS. CASSIODORUS. Secunda pars ubi sancti gratias agunt quod liberati et quod laqueus contritus.
dentibus eorum.
interl.| quasi more ferarum sitientium sanguinem nostrum
Numérotation du verset Ps. 123,7 
VI
Anima nostra
interl.| non dedit sed potius
interl.| et si corpus passum
marg.| ANIMA  NOSTRA. Vel sicut aliquo faciem te strepitum magnum passer volat de muscipula venantium. Sic anima nostra que ante vite dulcedine tenebatur Domino faciente strepitum maximum gehennarum eruta est de muscipula. Vel sicut passer vitat laqueum sic sancti dulcedinem presentis aque que est quasi laqueus.
sicut passer
interl.| AUGUSTINUS. quia incaute instabilis ceciderat
erepta est ¦
interl.| non capitur dulcedine presentis vite unde sequitur occisio
de laqueo
interl.| vel muscipula
venantium.
marg.| VENANTIUM. AUGUSTINUS. Venantes sunt persequentes esca in muscipula dulcedo huius vite.
interl.| et iste
Numérotation du verset Ps. 123,VII 
Laqueus contritus est ¦ et nos liberati sumus.4
4 <divisio.> 7. VI  ¦  ¦ VII D14 Δ , VI + VII = Anima... venantium  ¦ laqueus D30
interl.| qui ante heseramus in muscipula
marg.| LAQUEUS  CONTRITUS. CASSIODORUS. Occisis martyribus non restat dulcedo vite qua possint iterum capi sed ipsi non simul contriti sunt immo liberati.
marg.| CONTRITUS. CASSIODORUS. Quasi qui ferreus erat non ruptus ut stupa tanta fortitudo mali tanta potentia liberantis.
interl.| quare contritus laqueus et nos liberati quia
Numérotation du verset Ps. 123,8 
VIII
Adiutorium nostrum in nomine Domini ¦
interl.| contra quem nullus prevalet
qui fecit celum et terram.
interl.| omnia celestia et terrestria



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 123), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/02/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_123)

Notes :