Psalmus 124

Numérotation du verset Ps. 124,1 

¶Canticum graduum. 1
1 ¶Codd : (Ps. 124) Hi D14 D30² Δ ( ω 1 ω² T77 Fi Bo179 NAL3255 ) Ω F Rusch Ps-G | 124] CXXV D30* | graduum] + Vox Apostolorum ad Deum de impiis Iudeis D30
Numérotation du verset Ps. 124,I 

Qui confidunt
in Domino sicut mons Sion ¦ non commovebitur in eternum qui habitat
Numérotation du verset Ps. 124,2 

in Hierusalem.
Numérotation du verset Ps. 124,II 

Montes in circuitu eius et Dominus2
2 <divisio.> $II eius+] D30 , eius*  ¦.. sui’ ω 1 T77 Fi Bo179, eius... sui  ¦ ω² T79
in circuitu populi sui ¦
ex hoc nunc et usque in seculum.
Numérotation du verset Ps. 124,3 III

Quia non relinquet Dominus3
3 Dominus Ps-G (M² W ΦP U ΨB V D*) D14 * D30 * Ω M G ΩS Ω F ω² * T77 T79 NAL3255 Fi Bo179 edd. Rusch cum Ps-R ] eras. D14 ², cancel. D30 ² ω² , om. Hi (spatium vacat, forte cancel. super ras.?) ω 1 Ps-G
virgam
peccatorum super sortem iustorum ¦
ut non extendant iusti ad iniquitatem4 manus suas.
4 iniquitatem Δ ( -ω² T79 NAL3255 ) Ω F] iniquitates Ω M T77
Numérotation du verset Ps. 124,4 IV

Benefac Domine ¦
bonis
et rectis corde.
Numérotation du verset Ps. 124,5 V

Declinantes
autem in obligationes
adducet Dominus ¦ cum operantibus iniquitatem pax super Israel5 6 7 8.
5 <divisio.> $VI : |
6obligationes... Dominus... iniquitatem ¦ D30 Hi Δ (obligationes’ ω 1) |
7obligationes ¦... Dominus... iniquitatem Ω F |
8obligationes... Dominus ¦... iniquitatem Rusch  ; om. D14 T77 |

Psalmus 124

Numérotation du verset Ps. 124,1 
¶Canticum graduum. 1
1 ¶Codd : (Ps. 124) Hi D14 D30² Δ ( ω 1 ω² T77 Fi Bo179 NAL3255 ) Ω F Rusch Ps-G | 124] CXXV D30* | graduum] + Vox Apostolorum ad Deum de impiis Iudeis D30
marg.| CANTICUM  GRADUUM. CASSIODORUS. Sextus gradus confidentia fidelissimi christiani solidissimis montibus comparatur quam habet in Domino ne zelet felices in hoc seculo.
marg.| AUGUSTINUS. Hoc psalmus docet non intendere in prosperantes in seculo unde superbia ut se preferant omnibus hominibus et cor durum contra imbrem Dei ne fructum ferat quos attendentes et infirmi nutant qualiter supra infirmi cuiusdam pedes pacem peccatorum videntes moti fere leguntur sed credendum est sapientie Dei qui omnia benefacit et si non videamus quomodo et ita erit rectum cor ut confidamus in Domino et non movebuntur pedes nostri. Ostendens ergo fidentem inDeo non posse moveri ait : qui confidunt in Domino qui sunt isti ? qui habitant in Hierusalem ipsi non commovebuntur in eternum. Qualis et ista Hierusalem breviter describit. Montes in circuitu id est angeli prophete apostoli sunt murus eius unde in Isaias : et erit in ea murus et antemurale sed ne in montibus remaneas addit : et Dominus in circuitu ne ergo sit spes in montibus sed in vertice montium unde Isaias : erit in novissimis diebus mons in vertice montium etc.
Numérotation du verset Ps. 124,I 
interl.| vel <confi>dit
interl.| AUGUSTINUS. qui confidit in Domino est sicut mons Sion et non movebitur sicut passer qui instabilis est et cito volat hinc inde
in Domino sicut mons Sion ¦ non commovebitur in eternum qui habitat
marg.| QUI  CONFIDUNT. CASSIODORUS. Primo asserit non posse moveri eum qui confidentiam in Dei virtute ponit. Secundo precatur ut bonis prosperitas malis veniat vindicta ibi. Benefac Domine.
marg.| CONFIDUNT  COMMOVEBITUR. CASSIODORUS. Prius dicit confidunt pluraliter post non commovebitur singulariter quia numerosa est unitas huius populi quia et multi sunt et unum sunt.
marg.| MONS  SION. HIERONYMUS. Christus in quo fundata Ecclesia mons ille ad litteram in fine seculi commovebitur.
Numérotation du verset Ps. 124,2 
in Hierusalem.
interl.| spirituali id est in Ecclesia
interl.| terrene cives sepe captivati
interl.| quia
Numérotation du verset Ps. 124,II 
Montes in circuitu eius et Dominus2
2 <divisio.> $II eius+] D30 , eius*  ¦.. sui’ ω 1 T77 Fi Bo179, eius... sui  ¦ ω² T79
interl.| qui habitat in montibus
in circuitu populi sui ¦
interl.| quos enim assumit ut sint populus suus constringit in unum vinculo caritatis et pacis ut in eternum non moveantur quia non relinquet
ex hoc nunc et usque in seculum.
Numérotation du verset Ps. 124,3 
III
Quia non relinquet Dominus3
3 Dominus Ps-G (M² W ΦP U ΨB V D*) D14 * D30 * Ω M G ΩS Ω F ω² * T77 T79 NAL3255 Fi Bo179 edd. Rusch cum Ps-R ] eras. D14 ², cancel. D30 ² ω² , om. Hi (spatium vacat, forte cancel. super ras.?) ω 1 Ps-G
interl.| vere non commovebuntur
virgam
interl.| dominium
interl.| alias damnum
peccatorum super sortem iustorum ¦
marg.| VIRGAM  PECCATORUM. AUGUSTINUS. Dominantur enim aliquando propter disciplinam bonorum sed hoc non semper erit ut hic aperte dicit propheta et ideo non deficiunt iusti quia sciunt tempus futurum quo Christus in claritate sua apparens congregabit ante se omnes gentes et dividet eas sicut pastor dividit hedos ab ovibus ovesque ponet a dextris hedos a sinistris.
marg.| SORTEM. CASSIODORUS. Id est iustos sorte electos vel qui sunt sors et hereditas Dei.
ut non extendant iusti ad iniquitatem4 manus suas.
4 iniquitatem Δ ( -ω² T79 NAL3255 ) Ω F] iniquitates Ω M T77
interl.| AUGUSTINUS. Intelligentes hoc ad tempus esse et ideo patienter ferant si enim sic semper esse viderent desererent iustitiam et quia sic eis placet Deus per omnia benefac Domine bonis sed declinantes qui scandalizantur in viis Domini adducet cum operantibus iniqui quorum facta imitati sunt quorum presentes letitias amaverunt.
Numérotation du verset Ps. 124,4 
IV
Benefac Domine ¦
marg.| BENEFAC  DOMINE. CASSIODORUS. Secunda pars ubi confirmato populo precatur quod scit futurum ut bonis prosperitas malis vindicta veniat.
bonis
interl.| opere
et rectis corde.
interl.| qui nolunt preire sed sequi
Numérotation du verset Ps. 124,5 
V
Declinantes
interl.| a iussis Dei
autem in obligationes
interl.| pene et culpe
interl.| CASSIODORUS. iniquitas obligat nec sinit liberos
marg.| DECLINANTES  AUTEM. CASSIODORUS. Pari sententia pereunt qui declinant iussa principis et qui opera mala velle contendunt deficientes cum cogentibus deficere.
adducet Dominus ¦ cum operantibus iniquitatem pax super Israel5 6 7 8.
5 <divisio.> $VI :
6obligationes... Dominus... iniquitatem ¦ D30 Hi Δ (obligationes’ ω 1)
7obligationes ¦... Dominus... iniquitatem Ω F
8obligationes... Dominus ¦... iniquitatem Rusch  ; om. D14 T77
interl.| AUGUSTINUS. sed quid rectis corde
interl.| uno verbo omnia bona dicit
marg.| PAX. AUGUSTINUS. Uno nomine patria hereditas dicitur que est Christus. Ipse enim est pax nostra qui fecit utraque unum qui pacem supra pacem dabit nobis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 124), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_124)

Notes :