Glossa ordinaria

Psalmus 134

Numérotation du verset Ps. 134,1 

¶ Alleluia. 1
¶Codd. : (Ps. 134) Ps-G Hi D14 D30 Δ 1 ω² T77 Bo179 NAL3255 Fi) Rusch
1 Alleluia] + Vox Ecclesie orantis populum que idola ipsorum increpat D30
Numérotation du verset Ps. 134,I 

Laudate nomen Domini ¦
laudate
servi Dominum.
Numérotation du verset Ps. 134,2 II

Qui statis in domo Domini ¦
in atriis domus Dei nostri.
Numérotation du verset Ps. 134,3 III

Laudate Dominum
quia bonus Dominus ¦
psallite nomini eius
quoniam suave2.
2 suave Ps-G Hi D14 D30 Δ] est ΩS Rusch cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 134,4 IV

Quoniam
Iacob
elegit sibi
Dominus ¦ Israel in possessionem sibi.
Numérotation du verset Ps. 134,5 V

Quia ego cognovi
quod magnus est
Dominus ¦ et Deus3 noster pre omnibus diis.
3 Deus Ps-G Hi D14 D30 Δ] Dominus Rusch cum Ps-α
Numérotation du verset Ps. 134,6 VI

Omnia
quecumque voluit4
4 quecumque Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D14 D30 Δ Rusch cum Ps-R ] que Ps-G (R F I L)
Dominus fecit in celo et in terra ¦ in mari5
5 mari Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D14 D30 Δ Rusch cum Ps-R ] mare Ps-G (R F L Q G )
et in omnibus abyssis.
Numérotation du verset Ps. 134,7 VII

Educens nubes6
6 Educens Ps-G Hi Δ ([A]ducens ω² ) D14 D30 cum Ps-R ] Producens Rusch (hapax)
ab extremo terre ¦
fulgura
in pluviam fecit.
Numérotation du verset Ps. 134,VIII 

Qui producit ventos
de thesauris suis ¦
Numérotation du verset Ps. 134,8 

qui percussit primogenita Egypti ab homine usque ad pecus.
Numérotation du verset Ps. 134,9 IX

Et misit7 signa et prodigia in medio tui Egypte ¦
7 Et misit Ps-G (R ΦV) Hi D14 * (E*misit) D30 * (**misit) ΩS Δ T77 T79 Bo179 Fi Rusch Clementina cum Ps-Moz Ps-Med] Emisit Ps-G D14 ² D30 ² cum Ps-η
in pharaonem
et in omnes servos eius.
Numérotation du verset Ps. 134,10 X

Qui percussit gentes multas ¦
et occidit reges fortes.
Numérotation du verset Ps. 134,11 XI

Seon
regem Amorreorum
et Og
regem Basan ¦
et omnia regna
Chanaan.8
8 <divisio.> Ps. 134, X : Amorreorum+... Basan ¦ D30 ¦ ω 1 ω² T79 NAL3255 Fi Bo179 ( flex. eras. )] Amorreorum ¦... Basan ¦ D14 , Amorreorum... Basan ¦ D30 T77
Numérotation du verset Ps. 134,12 XII

Et
dedit terram
eorum hereditatem ¦
hereditatem Israel populo suo.
Numérotation du verset Ps. 134,13 XIII

Domine nomen tuum in eternum ¦
Domine memoriale tuum in generatione
et generationem9.
9 generatione et generationem Ps-G ( M Q W Φ RGV U K Ψ B V ² D ) D14 D30 ΩS Δ Fi ( -ioê ) Rusch Clementina ( Ed1598 )] generatione et generatione , generationem et generationem Ps-G Clementina ( Ed1592 Ed1593 ) , omni praem. ΩS*
Numérotation du verset Ps. 134,14 XIV

Quia iudicabit Dominus populum suum ¦
et in servis suis deprecabitur.
Numérotation du verset Ps. 134,15 XV

Simulacra gentium
argentum et aurum ¦
opera manuum hominum.
Numérotation du verset Ps. 134,16 XVI

Os habent et non loquentur ¦ oculos habent et non videbunt.
Numérotation du verset Ps. 134,17 XVII

Aures habent et non audient ¦
neque enim est spiritus in ore ipsorum10.
10 ipsorum Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D30 Rusch cum Ps-R ] eorum Ps-G (R F L M Q Φ)
Numérotation du verset Ps. 134,18 XVIII

Similes illis fiant
qui faciunt ea ¦ et omnes qui confidunt11 in eis.
11 confidunt Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D14 D30 Rusch cum Ps-R ] sperant Ps-G
Numérotation du verset Ps. 134,19 XIX

Domus Israel benedicite Domino12 :
12 Domino Ps-G Hi D30 Δ Rusch ] Dominum Ps-G (F M * Q* Φ G D² ) D14 Ω M Cor2 cum Ps-R
domus Aaron benedicite Domino13.
13 Domino Ps-G Hi D30 Δ Rusch ] Dominum Ps-G (Q* ΦRGV G D² ) D14 Ω M Cor2 cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 134,20 XX

Domus Levi benedicite Domino ¦ 14
14 Domino Ps-G Hi D30 Δ Rusch ] Dominum Ps-G (Q* ΦRGV G* K D) D14 Ω M Cor2 cum Ps-R
qui timetis Dominum benedicite Domino15.
15 Domino Ps-G Hi D30 Δ Rusch Cor2 ] Dominum D14 Ω M cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 134,21 XXI

Benedictus Dominus
ex Sion ¦
qui habitat in Hierusalem16.
16 Hierusalem] + Alleluia Rusch

Psalmus 134

Numérotation du verset Ps. 134,1 
A Alleluia. 1
1 Alleluia] + Vox Ecclesie orantis populum que idola ipsorum increpat D30
marg.| ALLELUIA. CASSIODORUS. Post gradus qui ducunt ad eternitatem congrue ponitur   Alleluia ut Ecclesia fruatur laudibus Dei cui tale munus paratum est.
marg.| Primo demonstrativa oratione monet Deum laudare propter eius potentiam enumerans eius magnalia. Secundo cultores idolorum redarguit ibi. Simulacra etc. Tertio omnes ordines monet ad laudem ibi Dominus Israel propheta ergo quasi intentionem suam aperiens post gradus stantes in domo alloquitur ut post beneficia laudent dicens laudate qui ? servi addit qui statis non titubantes vel secretario vel ingressu.
Numérotation du verset Ps. 134,I 
interl.| AUGUSTINUS. unde vos meliores estis non ipse bonus enim ille semper manet ut est
laudate
interl.| quare quia servi estis laudate Dominum alioquin offendunt quia ipsi servi et ipse Dominus
interl.| qui
interl.| ecce vos
servi Dominum.
interl.| non quidem mali sed
marg.| LAUDATE  SERVI. Deinde qui et quare laudare debeant subdit laudate servi.
Numérotation du verset Ps. 134,2 
II
Qui statis in domo Domini ¦
interl.| non qui ruitis unde laudare debetis
in atriis domus Dei nostri.
Numérotation du verset Ps. 134,3 
III
Laudate Dominum
interl.| propter hoc laudate
quia bonus Dominus ¦
interl.| uno verbo laudis causa explicata est
interl.| proprie a quo sunt omnia bona
marg.| LAUDATE  DOMINUM  QUIA  BONUS. AUGUSTINUS. Si omnia laudantur quia bona percipua causa laudis est quia bonus est ex se et in se cuius bonitas non qualitas sed natura. Ille bono suo bonus et non aliunde participato bono. Ille se ipso bonus non adherendo alteri bono qui non egit aliquo bono ut fieret bonus. Sed eguerunt illo cetera ut fierent bona sed quia ipse a nobis non potest videri qualiter in natura sit bonus vel opera videamus quia suavis dum dedit se posse gustari carnem factum ut de pane angelorum vivat homo. Temperatur laus in hoc psalmum ita ut et firmorum sit et infirmorum sicut et per Moysen quando eum mitteret ad filios Israel cum dixisseta : « Ego sum qui sum. Hec dices filiis Israel dixit quod posset capi ab homine ita : Ego sum Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob ». Quod nomen propter hominem ne videretur temporale addit hoc nomen est mihi in eternum non quia illi eterni sed quia eos eternos facit postea sine fine habuerunt quippe principium sed finem non habebunt. In quibus totum semen Israel intelligitur tota Ecclesia cogitatur.
a Ex. 3, 14-15.
psallite nomini eius
interl.| rei nominis
marg.| PSALLITE  NOMINI  EIUS. Id et laudate eum eo quod id fecit quod res sui nominis exigit cum se incarnatum dedit hominibus gustari.
quoniam suave2.
2 suave Ps-G Hi D14 D30 Δ] est ΩS Rusch cum Ps-R
interl.| vel : suavis b
b Ps-R.
interl.| gustanti
Numérotation du verset Ps. 134,4 
IV
Quoniam
interl.| psallite quia iste fecit que capere valetis
Iacob
interl.| Iudaicum populum
marg.| IACOB. Luctator interpretatur et significat illos qui contra spirituales nequitias luctantur.
elegit sibi
interl.| gratia non merito
Dominus ¦ Israel in possessionem sibi.
interl.| aliis verbis idem repetit
marg.| ISRAEL  IN  POSSESSIONEM. AUGUSTINUS. Ad litteram. Ceteras gentes sub angelis custodiendas Dominus posuit Iacob sibi elegit quem ut agrum coleret seminaret possideret sernaret.
interl.| unde scis quia
Numérotation du verset Ps. 134,5 
V
Quia ego cognovi
interl.| raptus ad superna quod non omnes possunt scire sed credant noscenti qui intravit in sanctuarium Dei et audivit arcana et ineffabilia verba que non licet homini loqui
quod magnus est
interl.| in se
Dominus ¦ et Deus3 noster pre omnibus diis.
3 Deus Ps-G Hi D14 D30 Δ] Dominus Rusch cum Ps-α
interl.| id est super omnes deos qui sunt in celo et in terra quia eos fecit
Numérotation du verset Ps. 134,6 
VI
Omnia
interl.| hic breviter concludit omnia
interl.| redit ad opera que capiantur
quecumque voluit4
4 quecumque Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D14 D30 Δ Rusch cum Ps-R ] que Ps-G (R F I L)
interl.| CASSIODORUS. causa omnium que fecit voluntas est nulla necessitas sed bonitas
marg.| OMNIA  QUECUMQUE. Quasi magnus est in essentia magnus in operibus quia omnia etc.
marg.| AUGUSTINUS. Si omnia opera comprehendere non possumus hoc de eis firmiter teneamus quod omnia a Deo facta.
Dominus fecit in celo et in terra ¦ in mari5
5 mari Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D14 D30 Δ Rusch cum Ps-R ] mare Ps-G (R F L Q G )
interl.| quod commeatur
interl.| pro profunditate ignoti oceani
marg.| AUGUSTINUS. Omnia quecumque voluit . Typice hoc in omnibus possumus agnoscere. Celum spirituales terra carnales ex his duobus constat Ecclesia. In his facit quecumque vult et etiam in mari id est in infidelibus in quibus nihil fit nisi iussu Dei non enim seviunt nisi permittantur a Deo. Abyssi latentia corda profunda corda mortalium profunde cogitationes hominum et ibi facit Deus quod vult. Interrogat iustum et impium latet cor bonum latet et malum et in utroque est abyssus sed Deus hoc videt quem nihil latet hoc consolatur illud torquet. Et ipse est educens nubes que sunt predicatores unde : mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem. Et item : qui sunt hi qui ut nubes volant quas non tantum de Israel misit sed et   ab extremo terre excitat quid de ipsis facit ? fulgura in pluviam minas ad misericordiam flexit de terroribus irrigavit predicatores namque et terrent et blandiuntur. Terrent comminando eterna supplicia. Mulcent promittendo eterna gaudia. Ideoque et de manna legitur quod liquescebat ad solem et indurabatur ad ignem. Manna enim celitus datum figura est divini eloquii quod liquescit ad solem dum mentes fidelium future claritatis promissione letificat. Ut cum ait fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris eorum. Induratur autem ad ignem dum peccantium conscientias future pene comminatione adurit ut illud omnis arbor que non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur. Ideo in veteri legi in veste summi pontificis erat coccus bis tinctus qui habet speciem ignis. Ignis enim duo facit urit scilicet et lucet. Quia predicator peccantium corda adurere debet fulgure comminationis sed piorum mentes confovere promissione eterne lucis. Inde etiam est quod baculus pontificalis ex inferiori parte pungit superius in anteriora extenditur. Quia predicator pungere debet vitia carnis et mentis vires in anteriora dirigere ita tamen quod ad sui considerationem semper redeat ne cum aliis predicaverit ipse reprobus efficiatur. Et in principio sermonis sui accusator sit ne videat vestucam in oculo alterius gestans trabem in suo. Predicatores nubes propter carnem venti propter spiritum. Nubes videntur venti sentiuntur non videntur et quia caro de terra nubes excitat   ab extremis   terre sed spiritus hominis ignoratur unde veniat. Unde ecce dicitur :   qui producit ventos de thesauris suis. Qui percussit primogenita fides unde incipimus qua viva proficit homo in melius. Egyptus afflictio. Quicumque ergo affligit Ecclesiam et scandala facit et si christianus dicitur perdit fidem.   ab homine homo id est doctus qui et trahit post se indoctas turbas id est pecora pharao dissipatio. Egyptus ut diximus afflictio dissipatio ergo precedit ut rex et sequitur afflictio. Dissipati enim affligunt Ecclesiam ut enim affligant dissipantur. Percussit gentes et reges quas et quos   Seon regem Amorreorum occidit. Seon temptatio oculorum Amorrei amaricantes amaricantes ergo regem habent temptationem oculorum. Temptatio oculorum non est nisi in mendacio oculorum putat habere rem veritatem non habet. Retur enim quod non est non intuetur quod est. Temptatio ergo oculorum id est fallacia ut rex precedit et sequitur amaricatio occidit Deus in homine illum regem quando homo damnat simulationem et diligit veritatem et desinit amaricare.  OG conclusio diabolus qui intercludit viam ad Deum ne credatur in eum sicut Christus aperuit et ipse est via cui ergo clauditur via ne credat in ipsum cum venerit Christus confundetur. Sequitur ergo Basan Og id est confusio conclusionem.   Chanaan paratus humiliationi. Et intelligitur hic humiliatio non que virtus sed que pena est id est omnis superbus qui in die iudicii humiliabitur non autem nunc humiliatur sed paratur humiliatoni. Ita hec predicta spiritualiter sane accipiuntur cum tamen ad litteram factitata sit. Si ergo tunc corporaliter occidit illos Deus modo non cessat manus eius et ideo ne putares hec tunc peracta cessasse inquit   Domine nomen tuum id est operatio potentie tue.
Numérotation du verset Ps. 134,7 
VII
Educens nubes6
6 Educens Ps-G Hi Δ ([A]ducens ω² ) D14 D30 cum Ps-R ] Producens Rusch (hapax)
interl.| fecit que voluit ipse dico
interl.| que fecit enarrat ad litteram secreta nature Deum dicit ministrare
ab extremo terre ¦
interl.| ad medium ut ibi pluant
marg.| AB  EXTREMO. AUGUSTINUS. Sive ab imo terre sive a circumdatione finium terre.
fulgura
interl.| quia fulgura sine pluvia terrerent et nihil darent
in pluviam fecit.
marg.| FULGURA  IN  PLUVIAM. AUGUSTINUS. Fulgur terrorem pluvia gaudium facit. #Qui ergo terruit fulgure reficit pluvia.
Numérotation du verset Ps. 134,VIII 
Qui producit ventos
interl.| id est apostolos qui totum mundum parcurrerunt nescis unde sed scis quod iussu Dei
de thesauris suis ¦
interl.| de occultis causis
Numérotation du verset Ps. 134,8 
qui percussit primogenita Egypti ab homine usque ad pecus.
marg.| AB  HOMINE  USQUE  AD  PECUS. CASSIODORUS. Hoc sepe repetit ad indicandam Dei potentiam ut non casu facta putentur sed in magna futuri significantia . Dum audis que facta sunt in impios cave ne in te fiant ideo sunt hec utilia cum leguntur. Egyptus mundus. Primogenita principalia vitia mundi que destruit in prudentibus et idiotis.
Numérotation du verset Ps. 134,9 
IX
Et misit7 signa et prodigia in medio tui Egypte ¦
7 Et misit Ps-G (R ΦV) Hi D14 * (E*misit) D30 * (**misit) ΩS Δ T77 T79 Bo179 Fi Rusch Clementina cum Ps-Moz Ps-Med] Emisit Ps-G D14 ² D30 ² cum Ps-η
interl.| palam et visibiliter signa fecit ut quia in passione terra tremuit et sol obscuratus est
in pharaonem
interl.| in diabolum
et in omnes servos eius.
interl.| malos homines
Numérotation du verset Ps. 134,10 
X
Qui percussit gentes multas ¦
interl.| innumera vitia
interl.| que possidebant terram quam populo suo dare volebat
marg.| QUI  PERCUSSIT. AUGUSTINUS. Hoc in hominibus fecit propter populum suum. Si dixit que amares audi et que timeas.
et occidit reges fortes.
interl.| dominantia vitia
marg.| REGES. CASSIODORUS. Mundi spiritus qui sunt occisi dum nequeunt in nobis quod volunt.
interl.| sed
Numérotation du verset Ps. 134,11 
XI
Seon
interl.| temptatio oculorum
regem Amorreorum
interl.| amaricantium
interl.| amara sunt que tollunt beatitudinem quorum rex diabolus qui transfigurat se in angelum lucis
et Og
interl.| conclusio
regem Basan ¦
interl.| confusio
marg.| SEON  REGEM  AMORREORUM etc. Hoc sub Moyse factum de hoc in libro Numeri legitur. Quod cum prohiberent filios Israel per fines suos transire percussi sunt ab eo et possedit populus Israel terram eorum.
et omnia regna
interl.| percussit sub Iosue mortuo iam Moyse
interl.| id est omnes qui male humiliantur
Chanaan.8
8 <divisio.> Ps. 134, X : Amorreorum+... Basan ¦ D30 ¦ ω 1 ω² T79 NAL3255 Fi Bo179 ( flex. eras. )] Amorreorum ¦... Basan ¦ D14 , Amorreorum... Basan ¦ D30 T77
interl.| humiliatio
marg.| CHANAAN. CASSIODORUS. Humiliatio mala scilicet quando ab honore sancto decidunt.
Numérotation du verset Ps. 134,12 
XII
Et
interl.| illos expulit
dedit terram
interl.| hec terra promissionis verius dicitur hereditas que in pace
eorum hereditatem ¦
marg.| ET  DEDIT  TERRAM  EORUM. CASSIODORUS. Id est celestem beatitudinem quam demones per superbiam deserverunt dedit fidelibus. Hec est vera terra promissionis que verius dicitur hereditas que in pace est quam illa actualis quam sepe amiserunt filii Israel.
hereditatem Israel populo suo.
marg.| HEREDITATEM  ISRAEL. AUGUSTINUS. Hereditas sunt gentes Israel fidelis scilicet populi quem pascunt tribulatione docentes patientiam vel quas   Israel excolit conformando sibi.
Numérotation du verset Ps. 134,13 
XIII
Domine nomen tuum in eternum ¦
interl.| pro factis sequitur exultatio laudis
interl.| cum hec feceris
Domine memoriale tuum in generatione
interl.| presenti
et generationem9.
9 generatione et generationem Ps-G ( M Q W Φ RGV U K Ψ B V ² D ) D14 D30 ΩS Δ Fi ( -ioê ) Rusch Clementina ( Ed1598 )] generatione et generatione Hi , generationem et generationem Ps-G Clementina ( Ed1592 Ed1593 ) , omni praem. ΩS*
interl.| futuram
marg.| IN  GENERATIONEM 10  ET  GENERATIONEM. AUGUSTINUS. Generatio una est qua renascimur per baptismum altera qua resurgemus non est oblitus Deus in hac vocare in illa coronare.
10 generationem] sic Rusch
marg.| EST  IN  ETERNUM. Ideo non cessat manus tua in seculum hec facere que tunc prenuntiasti in figura.
Numérotation du verset Ps. 134,14 
XIV
Quia iudicabit Dominus populum {t. 2 : Erfurt, f. 317rb ; facsim., p. 633b} suum ¦
interl.| AUGUSTINUS. non repulit Deus plebem suam quam prescivit habet et servos de omnibus gentibus unde convertit se ad exprobranda idola que iam a suis cultoribus irridentur dicens : simulacra etc.
et in servis suis deprecabitur.
interl.| vel advocabitur vel consolabitur
marg.| QUIA  IUDICABIT. CASSIODORUS. Causa laudis quia vidit Dominus populum cui tot fecit prophetas misit post et Filium sed qui duri fuerunt   iudicabit eos in futuro et   in servis id est fidelibus consolabitur cum premia eterna restituet. Ecce gradatio laudis ad iudicium perducta est.
marg.| AUGUSTINUS. Vel ita de presenti accipiatur. Iudicabit quasi ideo laudandus quia preter iudicium futurum iam iudicavit Deus Iudeos alios assumendo alios reprobando.
marg.| Hoc est iudicium discretionis de quo aitc : « In iudicium veni in hunc mundum ut qui non vident videant et qui vident ceci fiant».
c Io. 9, 39.
interl.| quasi Deus noster est magnus
interl.| autem
Numérotation du verset Ps. 134,15 
XV
Simulacra gentium
interl.| sunt
marg.| SIMULACRA  GENTIUM. CASSIODORUS. Secunda pars postquam laudibus se Dei explevit idolorum cultores irridendo redarguit quia perfecta laus veritatis est destruere falsitatem supra fuerunt eadem dicta sed repetita verecundiam augent.
argentum et aurum ¦
interl.| quantum ad materiam
opera manuum hominum.
interl.| quantum ad formam
Numérotation du verset Ps. 134,16 
XVI
Os habent et non loquentur ¦ oculos habent et non videbunt.
Numérotation du verset Ps. 134,17 
XVII
Aures habent et non audient ¦
interl.| concludit omnia quod nec hominibus nec pecoribus possunt comparari
marg.| OS  HABENT  ET  NON  LOQUENTUR. Illa exteriora artifex potuit facere sed non spiritum dare nec auditu auribus nec lucem oculis nec vocem ori.
neque enim est spiritus in ore ipsorum11.
11 ipsorum Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D30 Rusch cum Ps-R ] eorum Ps-G (R F L M Q Φ)
Numérotation du verset Ps. 134,18 
XVIII
Similes illis fiant
interl.| exprimitur quidem in eis similitudo quedam idolorum non quidem in carne eorum sed in interiori homine
qui faciunt ea ¦ et omnes qui confidunt12 in eis.
12 confidunt Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D14 D30 Rusch cum Ps-R ] sperant Ps-G
marg.| SIMILES  ILLIS  FIANT. AUGUSTINUS. Hec scientes irrident idola. Sed quid nescientes ? Similes interius aures habent nec audiunt Deum nec fide vident nares habent nec sentiunt bonum odorem Christi.
Numérotation du verset Ps. 134,19 
XIX
Domus Israel benedicite Domino13 :
13 Domino Ps-G Hi D30 Δ Rusch ] Dominum Ps-G (F M * Q* Φ G D² ) D14 Ω M Cor2 cum Ps-R
marg.| DOMUS  ISRAEL. CASSIODORUS. Hec est tertia pars ubi post irrisa idola laudes Dei celebrare monet omnes ordines. Quasi diceret cultores idolorum similes illis fiant. Sed vos qui estis domus Israel.
domus Aaron benedicite Domino14.
14 Domino Ps-G Hi D30 Δ Rusch ] Dominum Ps-G (Q* ΦRGV G D² ) D14 Ω M Cor2 cum Ps-R
marg.| DOMUS  AARON. AUGUSTINUS. Prepositi sunt domus Aaron ministri domus Levi populi omnes qui timent omnes generaliter sunt domus Israel omnes una voce dicamus benedictus.
Numérotation du verset Ps. 134,20 
XX
Domus Levi benedicite Domino ¦ 15
15 Domino Ps-G Hi D30 Δ Rusch ] Dominum Ps-G (Q* ΦRGV G* K D) D14 Ω M Cor2 cum Ps-R
interl.| domus que quotidie suscitant de lapidibus de quibus domus Israel unde potens est Deus filios Abrahe suscitared
d Cf. Mt. 3, 9 ; Lc. 3, 8.
qui timetis Dominum benedicite Domino16.
16 Domino Ps-G Hi D30 Δ Rusch Cor2 ] Dominum D14 Ω M cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 134,21 
XXI
Benedictus Dominus
interl.| facit quod docuit et loquitur in persona omnium fidelium vel in propria persona
ex Sion ¦
interl.| nunc ex Sion quia speculamur quod veniat
interl.| qui venit ex Sion homo factus
qui habitat in Hierusalem17.
17 Hierusalem] + Alleluia Ed1455 Rusch
interl.| ad litteram ubi predicavit et multa mirabilia fecit
interl.| ubi videbimus eum in eterna pace
marg.| BENEDICTUS  DOMINUS  EX  SION. AUGUSTINUS. Vel iuxta interpretationem nominum Sion enim interpretatur speculatio Hierusalem visio pacis. Nunc ergo   ex Sion id est a nobis benedictus est qui quamdiu spe vivimus sumus in Sion quia speculamur quod veniat. Finita via erimus cum illo in eterna civitate quia ipse est qui habitat in celesti   Hierusalem que numquam ruitura est ubi videbimus eum in eterna pace.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 134), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_134)

Notes :