Psalmus 148

Numérotation du verset Ps. 148,1 

¶Alleluia 1*
¶Codd. : (Ps. 148) D30 ΩP ΩX Rusch PL113 Ps-G, def. Ω F
1Alleluia Ps-G (plerique codd. et edd.) D30 ΩX cum hebr. LXX (pauci codd.+ Sedulius) Ps-H ] + Alleluia F ΦR Ps-δ, + Aggei et Zacharie Ps-G (V) Rusch Ed1530 cum LXX (156 plerique codd.) Syrohex. Ps-a Ps-Med (Clm343) Ps-R (H) Glossa ordinaria (Rusch cum glossa magna) , + Vox apostolorum ad populum D30
Numérotation du verset Ps. 148,I 

Laudate Dominum de2 celis ¦
2 de] in ΦG
laudate eum in excelsis.
Numérotation du verset Ps. 148,2 II

Laudate eum
omnes angeli eius ¦
laudate eum omnes virtutes eius3.
3 eius D30 ΩX] om. ΩP*
Numérotation du verset Ps. 148,3 III

Laudate eum sol et luna ¦
laudate eum omnes stelle et lumen.
Numérotation du verset Ps. 148,4 IV

Laudate eum celi celorum ¦
et aque4
4 aque Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch cum LXX Ps-R Ps-H Ps-Med (Clm343) ] aqua Ps-G (R), + omnes Clementina cum Ps-Med ; cf. Dn. 3, 60; cf. Corpus antiphonalium officii § 3584
que super celos sunt5
5 celos sunt Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ² ΩX ΩP Rusch cum hebr. LXX (+ Sedulius) Ps-R Ps-H ] celum est Ps-G (R F), celo sunt Ps-G (Q ΦRV) D30 *
Numérotation du verset Ps. 148,5 

laudent nomen Domini.
Numérotation du verset Ps. 148,V 

Quia
ipse dixit et facta sunt ¦ ipse mandavit et creata sunt.
Numérotation du verset Ps. 148,6 VI

Statuit ea
in eternum6 et in seculum seculi ¦ preceptum posuit
6 eternum Ω Rusch Clementina cum Ps-R ] seculum D30 ΩP Ps-G
et non preteribit.
Numérotation du verset Ps. 148,7 VII

Laudate Dominum de terra ¦ dracones et omnes abyssi.
Numérotation du verset Ps. 148,8 VIII

Ignis grando nix glacies7 spiritus procellarum ¦ que faciunt verbum eius.
7 glacies Ps-G D30 ΩX ΩP Rusch ] om. ΦR, + et ΩS cum Ps-Moz X
Numérotation du verset Ps. 148,9 IX

Montes et omnes colles ¦ ligna fructifera et omnes cedri.
Numérotation du verset Ps. 148,10 X

Bestie
et universa pecora ¦
serpentes et volucres pennate.
Numérotation du verset Ps. 148,11 XI

Reges terre
et omnes populi ¦ principes et omnes8 iudices terre.
8 omnes Ps-G D30 ΩP ΩX] om. Rusch
Numérotation du verset Ps. 148,12 XII

Iuvenes et virgines
senes cum iunioribus laudent nomen Domini ¦
Numérotation du verset Ps. 148,13 

quia exaltatum est
nomen eius solius.
Numérotation du verset Ps. 148,14 XIII

Confessio eius
super celum et terram ¦
et exaltavit9
9 exaltavit Ps-G (R F M ² ΦRGV K ΨB² D) D30 ΩM ΩS ΩP Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] exaltabit Fi179 ΩX Ps-G
cornu
populi sui.
Numérotation du verset Ps. 148,XIV 

Hymnus
omnibus sanctis eius ¦ filiis Israel
populo
appropinquanti sibi.

Psalmus 148

Numérotation du verset Ps. 148,1 
AAlleluia 1*
A ¶Codd. : (Ps. 148) D30 ΩP ΩX Rusch PL113 Ps-G, def. Ω F
1Alleluia Ps-G (plerique codd. et edd.) D30 ΩX cum hebr. LXX (pauci codd.+ Sedulius) Ps-H ] + Alleluia F ΦR Ps-δ, + Aggei et Zacharie Ps-G (V) Rusch Ed1530 cum LXX (156 plerique codd.) Syrohex. Ps-a Ps-Med (Clm343) Ps-R (H) Glossa ordinaria (Rusch cum glossa magna) , + Vox apostolorum ad populum D30
interl.| laus Dei
interl.| pro futura liberatione pro qua illi prophete laudaverunt
marg.| ALLELUIA  AGGEI. AUGUSTINUS. Aggeus et Zacharias erigunt ad futuram liberationem ut securi contempta Babylone quasi premeditemur hic laudem quam in eternum solvemus. Primo de celis laudatur post de terra qui fecit celum et terram. In celestibus et terrestribus omnia continentur.
marg.| CASSIODORUS. Per paucorum commemorationem universam creaturam hortatur laudare Deum. Sunt quedam que habent spiritum laudandi Deum in eo affectu quo placet eis Deus. Quedam non habent intellectum sed quia ipsa bona sunt in ordine suo et ad pulchritudinem universalitatis referuntur per se non laudant sed ab ipsis per attendentes ea laudatur Deus et ita quodammodo laudant quia de illis nascitur in nobis laus Dei ad quam nos hic monet propheta.
marg.| CASSIODORUS. Primo celestia hortatur ad laudes. Secundo terrestria ibia : «Laudate Dominum de terra».
a Ps. 148, 7.
Numérotation du verset Ps. 148,I 
Laudate Dominum de2 celis ¦
2 de] in ΦG
interl.| nos admonet facere sed adiungit gratulationem facientibus quia placet quod faciunt et levato corde cum illis est spe
laudate eum in excelsis.
interl.| repetit
Numérotation du verset Ps. 148,2 
II
Laudate eum
interl.| quibus aggratulationem suam faciat exprimit
omnes angeli eius ¦
interl.| dum mittuntur
laudate eum omnes virtutes eius3.
3 eius D30 ΩX] om. ΩP*
interl.| generale nomen omnium spirituum celestium quandoque tamen pro uno ordine accipitur
Numérotation du verset Ps. 148,3 
III
Laudate eum sol et luna ¦
interl.| sol et omnia visibilia invisibilibus cedunt de quibus hoc incipit
laudate eum omnes stelle et lumen.
marg.| ET  LUMEN. CASSIODORUS. Per lumen accipit omnia lumen habentia que dinumerari non possunt.
Numérotation du verset Ps. 148,4 
IV
Laudate eum celi celorum ¦
interl.| pluraliter quia plures sunt celi
et aque4
4 aque Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch cum LXX Ps-R Ps-H Ps-Med (Clm343) ] aqua Ps-G (R), + omnes Ed1455 Clementina cum Ps-Med ; cf. Dn. 3, 60; cf. Corpus antiphonalium officii § 3584
interl.| diverse ab his que sub firmamento
que super celos sunt5
5 celos sunt Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ² ΩX ΩP Rusch cum hebr. LXX (+ Sedulius) Ps-R Ps-H ] celum est Ps-G (R F), celo sunt Ps-G (Q ΦRV) D30 * Ed1455
marg.| LAUDATE  EUM  CELI. CASSIODORUS. Nimia laus quod et tenuitas celorum firma consistit et aquas que graviores sunt sustinet que nisi iusse non defluunt per pluvias que sicut dicitur apertis celi cataractis per pluviam ad terram mittuntur.
Numérotation du verset Ps. 148,5 
laudent nomen Domini.
Numérotation du verset Ps. 148,V 
Quia
interl.| quid eis contulit unde laudent
ipse dixit et facta sunt ¦ ipse mandavit et creata sunt.
Numérotation du verset Ps. 148,6 
VI
Statuit ea
interl.| omnia superiora omnia celestia
in eternum6 et in seculum seculi ¦ preceptum posuit
6 eternum Ω Rusch Clementina cum Ps-R ] seculum D30 ΩP Ps-G
interl.| legem et condicionem scilicet ut laudent eum
interl.| laudant enim omnia vel in se vel in aliis
et non preteribit.
interl.| quin fiat
marg.| QUIA  IPSE  DIXIT. AUGUSTINUS. Ecce Verbum per quod omnia facta sunt unde omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil. Ipse ergo dixit id est Verbum genuit et per ipsum facta sunt omnia.  CASSIODORUS hoc contra illos qui dicunt mundum Deo coeternum. Sequitur ipse mandavit Verbo suo et creata sunt prius dixit facta postea creata facere enim et nos possumus sed non creare. Ipse ergo solus creat quod est proprium deitatis laus ex operibus.  STATUIT ex potentia omnipotens est cuius opera non mutantur.
marg.| IN  ETERNUM  ET  IN  SECULUM  SECULI. CASSIODORUS. Et si celum novum Deo tamen bene statuta dicuntur que novantur per Christum et meliorata permanent. Et est hic laus a potentia.
Numérotation du verset Ps. 148,7 
VII
Laudate Dominum de terra ¦ dracones et omnes abyssi.
interl.| AUGUSTINUS. qui circa aquas versantur prodeuntes de speluncis feruntur in aere et concitatur per eos aer quibus non sunt maiora animantia super terram unde ab eis cepit
marg.| LAUDATE  DOMINUM  DE  TERRA. CASSIODORUS. Secunda pars ubi enumeratis celestibus descendit ad terrestria. Conversus ergo ad illa tamquam exhortans nos ut eorum consideratione laudemus Deum que considerata aperiunt laudem Dei ait : o vos qui de terra.
marg.| OMNES  ABYSSI. Profunditates aquarum maria omnia aer quoque nubilosus ad abyssum pertinet ubi nubes venti tempestates pluvie coruscationes tonitrua grando nix et quicquid de humido et caliginoso aere vult Deus fieri super terras totum terre nomine appellavit quia nimis mutabile est. Hec autem omnia et si mutabilia et turbata habent tamen locum et ordinem suum et pro modo suo implent decorem universitatis et sic laudant Deum. Ipsa ergo id est nos consideratione eorum hortatur laudare.
Numérotation du verset Ps. 148,8 
VIII
Ignis grando nix glacies7 spiritus procellarum ¦ que faciunt verbum eius.
7 glacies Ps-G D30 ΩX ΩP Rusch ] om. ΦR, + et ΩS cum Ps-Moz X
interl.| et si perturbata videantur
marg.| QUE  FACIUNT etc. Hoc ideo quia visum fuit quibusdam quod Deus superiora regeret sed hec inferiora despiceret sed a casibus regerentur sed et hec agit Deus et in his minimis laudatur et Alleluia cantatur.
Numérotation du verset Ps. 148,9 
IX
{t. 2 : Erfurt, f. 325rb ; facsim., p. 649b} Montes et omnes colles ¦ ligna fructifera et omnes cedri.
Numérotation du verset Ps. 148,10 
X
Bestie
interl.| maiores
et universa pecora ¦
interl.| minora
serpentes et volucres pennate.
Numérotation du verset Ps. 148,11 
XI
Reges terre
interl.| iam ad homines venit
et omnes populi ¦ principes et omnes8 iudices terre.
8 omnes Ps-G D30 ΩP ΩX] om. Rusch
Numérotation du verset Ps. 148,12 
XII
Iuvenes et virgines
interl.| de omni sexu de omni etate
senes cum iunioribus laudent nomen Domini ¦
interl.| cur ideo
Numérotation du verset Ps. 148,13 
quia exaltatum est
interl.| a magnificentia
nomen eius solius.
interl.| nemo exaltatur nisi sub ipso
Numérotation du verset Ps. 148,14 
XIII
Confessio eius
interl.| maior laus est eius ex se ipso quam ex creaturis et quia populum suum exaltavit
super celum et terram ¦
interl.| quicquid fecit infra illum et quicquid in his placet minus quam ille. Si amas visibile quod fecit multomagis invisibilem qui fecit per visibilia intelliguntur eius invisibilia
marg.| CONFESSIO. Supra dixit prius de celo postea de terra hic de omubs simul. Et accipit per cleum omnia suprora et pre terram olnia inferiora.
marg.| AUGUSTINUS. Confessio eius super . Illum omnia confitentur in se vel in aliis pulchritudo omnium vox est confitentium in attendentibus ea id est attendentes laudent eum et de terrenis et de celestibus quo non est aliquid melius.
et exaltavit9
9 exaltavit Ps-G (R F M ² ΦRGV K ΨB² D) D30 ΩM ΩS ΩP Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] exaltabit Fi179 ΩX Ps-G
interl.| vel : exaltabit
cornu
interl.| potestatem vel dignitatem
populi sui.
marg.| EXALTAVIT  CORNU. AUGUSTINUS. Ecce quod prophetavit Aggeus et Zacharias modo humile est in tribulationibus   cornu populi sui sed cum venerit Dominus exaltabitur.
interl.| unde
Numérotation du verset Ps. 148,XIV 
Hymnus
interl.| AUGUSTINUS. Modo sit hymnus quibus in fine erit perennis
marg.| HYMNUS. Tria habet canticum laudem et Dei, id est «hymnus est laus Dei cum cantico»b. Hunc ergo modo dicant sancti in fine eternum hymnum accepturi.
b Cf. Augustinus , Enarrationes in Psalmos (Ps. 148, 17), CCSL 40, p. 2177.6-7 : «Laus ergo Dei in cantico, hymnus dicitur». <Paral.> Glossa ordinaria (1Cor. 14, 26 ; Ps. 71, 20 ; Ps. 148, 14).
omnibus sanctis eius ¦ filiis Israel
interl.| qui sunt sancti
interl.| quibus debet esse hymnus
populo
interl.| qui filii Israel
appropinquanti sibi.
interl.| scilicet non carne sed fide



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 148), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_148)

Notes :