Glossa ordinaria

Psalmus 20

Numérotation du verset Ps. 20,1 

¶In finem Psalmus David.1*
¶Codd. : (Ps. 20) D30 Rusch Ps-G, def. C
1 In finem - Psalmus David Ω X Ps-G D30 ] inv. Rusch
Numérotation du verset Ps. 20,2 I

Domine
in virtute
tua
letabitur rex ¦
et super salutare tuum exultabit
vehementer.
Numérotation du verset Ps. 20,3 II

Desiderium cordis2 eius
2 cordis Edmaior. ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-α² γ η² Ps-Med anime Ps-G (R F I L*) cum Ps-R
tribuisti ei ¦ et voluntate
labiorum eius non fraudasti eum3.
3 eius] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 20,4 III

Quoniam prevenisti eum
in benedictionibus
dulcedinis ¦
posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso.
Numérotation du verset Ps. 20,5 IV

Vitam
petiit a te
et tribuisti ei ¦ longitudinem dierum
in seculum et in seculum seculi.
Numérotation du verset Ps. 20,6 V

Magna est4 gloria eius
4 est Edmaior. (L ΦR ΨB² D*) ΩS Rusch Ed1530 cum Ps-R ] om. Ps-G D30
in salutari tuo ¦
gloriam
et magnum decorem impones super eum.
Numérotation du verset Ps. 20,7 VI

Quoniam dabis eum in benedictionem5
5 benedictionem Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ] benedictionibus Rusch (hapax)
in seculum seculi ¦
letificabis
eum
in gaudio cum vultu tuo.
Numérotation du verset Ps. 20,8 VII

Quoniam rex
sperat in Domino ¦
et in misericordia Altissimi non commovebitur.
Numérotation du verset Ps. 20,9 VIII

Inveniatur
manus tua
omnibus inimicis tuis ¦
dextera tua
inveniat omnes
qui te oderunt.
Numérotation du verset Ps. 20,10 IX

Pones eos ut clibanum ignis ¦
in tempore
vultus tui ¦
Dominus in ira sua
conturbavit6 eos’
6 conturbavit Ps-G (L Q*) Rusch cum Ps-R (A* H² M S U*)] conturbabit Ps-G D30
et devoravit7
7 devoravit Ps-G (F Q* ΦR) Rusch cum Ps-R (A* H² M S K C²)] devorabit Ps-G D30
eos ignis.
Numérotation du verset Ps. 20,11 X

Fructum eorum
de terra
perdes ¦ et semen eorum
a filiis hominum.
Numérotation du verset Ps. 20,12 XI

Quoniam declinaverunt in te
mala ¦
cogitaverunt consilia
que non potuerunt stabilire.
Numérotation du verset Ps. 20,13 XII

Quoniam pones eos
dorsum ¦ 8 in reliquiis tuis9
8 <divisio.> dorsum ¦ D30 ] dorsum Rusch |
9 reliquiis D30 Rusch etc. cum Ps-R ] reliquis Ps-G |
preparabis vultum eorum.
Numérotation du verset Ps. 20,14 XIII

Exaltare
Domine
in virtute tua ¦
cantabimus et psallemus virtutes tuas.

Psalmus 20

Numérotation du verset Ps. 20,1 
AIn finem Psalmus David.1*
1 In finem - Psalmus David Ω X Ps-G D30 ] inv. Rusch
marg.| IN  FINEM. Tertius psalmus de duabus naturis in Christo celestem regem describit ut auditu credat mundus quem visum contemnit Iudeus.
marg.| Demonstrativam facit orationem in laudem Dei.
Numérotation du verset Ps. 20,2 
I
Domine
interl.| quod oravit enuntiat
in virtute
interl.| verbi
tua
interl.| quia tibi coomnipotens
marg.| DOMINE  IN  VIRTUTE. CASSIODORUS. Summam proponit scilicet meritum et premium.
letabitur rex ¦
interl.| homo Christus
et super salutare tuum exultabit
interl.| CASSIODORUS. super hoc quod per eum vivificas omnia
vehementer.
interl.| CASSIODORUS. ut res magna est
interl.| quia
Numérotation du verset Ps. 20,3 
II
Desiderium cordis2 eius
2 cordis Edmaior. ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-α² γ η² Ps-Med anime Ps-G (R F I L*) cum Ps-R
interl.| AUGUSTINUS. comedere Pascha et cum vellet ponere animam et sumere et mundum redimere
tribuisti ei ¦ et voluntate
interl.| AUGUSTINUS. CASSIODORUS. verbum quoque eius impletum est fugando demones sanando infirmos predicatio quoque eius recepta est
labiorum eius non fraudasti eum3.
3 eius] + diapsalma Ps-G
interl.| quicquid dixit factum est
interl.| unde hoc eis
Numérotation du verset Ps. 20,4 
III
Quoniam prevenisti eum
interl.| AUGUSTINUS. prevento immunitate peccatum non nocuit
marg.| QUONIAM  PREVENISTI. CASSIODORUS.   diapsalma virtutes eius et gloriam describit.
marg.| AUGUSTINUS. Prevenisti. Prius in eum munera gratie contulisti in quo omnes vivificamur ut sit primogenitus in multis fratribus quos post mortis experientiam aptasti ei quasi capiti in coronam.
in benedictionibus
interl.| CASSIODORUS. cum alii in amaritudinibus Ade preveniantur
dulcedinis ¦
interl.| quia totum ex gratia
posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso.
interl.| in principio sermonis ambierunt eum lapides pretiosi scilicet apostoli a quibus exordium predicationis fieret
interl.| id est facies eum regem ad similitudinem triumphantis
marg.| CORONAM. CASSIODORUS. Quia circuitus apstolorum docentem ambibat vel totus mundi circulus id est Ecclesia generalis.
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 20,5 
IV
Vitam
interl.| resurrectionem
petiit a te
interl.| sibi et suis
et tribuisti ei ¦ longitudinem dierum
interl.| AUGUSTINUS. longa tempora huius seculi que habet Ecclesia et deinde eternitatem
in seculum et in seculum seculi.
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 20,6 
V
Magna est4 gloria eius
4 est Edmaior. (L ΦR ΨB² D*) ΩS Rusch Ed1530 cum Ps-R ] om. Ps-G D30 Ed1455
interl.| preterea dabis ei «nomen quod est super omne nomen»a.
in salutari tuo ¦
interl.| in hoc quod resuscitasti
gloriam
interl.| adhuc addes ei cum ad dexteram collocabis
et magnum decorem impones super eum.
marg.| VEL  GLORIAM  ET  MAGNUM  DECOREM . CASSIODORUS. Gloriosos ut Petrus cuius umbra infirmi sanabantur et decores super eum preter quem non est aliud fundamentum ideo super eum quoniam dabis.
marg.| IN  SALUTARI. CASSIODORUS. Verbo Patris que inde gloria.  GLORIAM. De iudicio quia in deitate iudicabit.  DECOREM in maiestate que tunc apparebit.
Numérotation du verset Ps. 20,7 
VI
Quoniam dabis eum in benedictionem5
5 benedictionem Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ] benedictionibus Rusch (hapax)
interl.| in semine tuo benedicentur omnes gentes
in seculum seculi ¦
interl.| erit in benedictione sine fine
letificabis
interl.| hec erit benedictio
eum
interl.| secundum hominem quem levavit ad te
in gaudio cum vultu tuo.
interl.| presentia
marg.| IN  GAUDIO. CASSIODORUS. Id est de hoc quod sui gaudebunt cum tua presentia quando eris «omnia in omnibus».
interl.| merito hoc ei
Numérotation du verset Ps. 20,8 
VII
Quoniam rex
interl.| homo Christus
sperat in Domino ¦
interl.| ut humilis corde
et in misericordia Altissimi non commovebitur.
interl.| nihil turbabit humilitatem et obedientiam usque ad mortem
interl.| quia talis
Numérotation du verset Ps. 20,9 
VIII
Inveniatur
interl.| o rex vel Pater
interl.| ut credant
marg.| INVENIATUR. CASSIODORUS. De penis inimicorum ut supra de laudibus Christi.
interl.| AUGUSTINUS. potestas cum ad iudicium veneris
interl.| id est Filius tuus
omnibus inimicis tuis ¦
interl.| et si cui non invenitur
interl.| CASSIODORUS. qui eam in humilitate non cognoverunt
dextera tua
interl.| claritas qua regnas
interl.| ipse Filius
inveniat omnes
interl.| puniendos
interl.| in die iudicii
qui te oderunt.
interl.| quia nunc ipsi non invenerunt eam
interl.| et sic erit quia
Numérotation du verset Ps. 20,10 
IX
Pones eos ut clibanum ignis ¦
interl.| AUGUSTINUS. ardentes intus conscientia impietatis sue
in tempore
interl.| in tempore manifestationis tue
vultus tui ¦
interl.| preterea
Dominus in ira sua
interl.| in iudicio futuro
conturbavit6 eos’
6 conturbavit Ps-G (L Q*) Rusch cum Ps-R (A* H² M S U*)] conturbabit Ps-G D30
interl.| AUGUSTINUS. Conturbati vindicta Dei post accusationem conscientie devorabuntur eterno igni
et devoravit7
7 devoravit Ps-G (F Q* ΦR) Rusch cum Ps-R (A* H² M S K C²)] devorabit Ps-G D30
interl.| mox
eos ignis.
interl.| infernalis
Numérotation du verset Ps. 20,11 
X
Fructum eorum
interl.| quia terrenus est de terra perdetur
marg.| FRUCTUM. Non erit eis fructus beatitudinis in terra viventium.
de terra
interl.| viventium
perdes ¦ et semen eorum
interl.| AUGUSTINUS. Opera vel quos seduxerunt non deputa his inter heredes
a filiis hominum.
Numérotation du verset Ps. 20,12 
XI
Quoniam declinaverunt in te
interl.| hec pena ideo quia mala que sibi imminere te regnante putabant in te occidendum retorserunt
mala ¦
interl.| que in eis sunt
cogitaverunt consilia
interl.| expedit ut unus moriatur homo pro populo et ne mundus post eum abiret
que non potuerunt stabilire.
interl.| quia omnia perierunt
interl.| nescientes quid dicerent
Numérotation du verset Ps. 20,13 
XII
Quoniam pones eos
interl.| AUGUSTINUS. ordinabis eos in his a quibus post positis averteris
marg.| QUONIAM  PONES. CASSIODORUS. Dicta de futura de presenti eorum pena subiungit. AUGUSTINUS. Quoniam pones eos. Vel quia hoc faciunt Iudei   pones eos dorsum {t. 2 : Erfurt, f. 239vb ; facsim., p. 478b} id est depelles eos a te quia hi repelluntur.
dorsum ¦ 8 in reliquiis tuis9
8 <divisio.> dorsum ¦ D30 ] dorsum Rusch
9 reliquiis D30 Rusch etc. cum Ps-R ] reliquis Ps-G
interl.| in his que relinquis id est cupiditatibus regni terreni preparabis tibi ad passionem in pudentiam eorum
marg.| IN  RELIQUIIS id est in his quos tibi relinquis de gentibus assumendo parabis vultum qui deberet eorum esse. Vel dorsum sunt Iudei qui terrena non celestia contemplantur. Vultum id est malam intentionem eorum paras ad passionem ut cum putarent occidere salus fieret.
preparabis vultum eorum.
Numérotation du verset Ps. 20,14 
XIII
interl.| Sed
Exaltare
interl.| in gloria resurge
Domine
interl.| AUGUSTINUS. quem humilem non noverunt
in virtute tua ¦
interl.| quam infirmitatem putaverunt
cantabimus et psallemus virtutes tuas.
interl.| corde et opere celebrabimus et nota faciemus mirabilia tua
marg.| EXALTARE. CASSIODORUS. conclusio.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_20)

Notes :