Psalmus 25

Numérotation du verset Ps. 25,1 

¶ Psalmus David1.
¶Codd. : (Ps. 25) Cor2 F D14 D30 P15205 (41va) P1076 P10489 ΩM ΩF ΩS ΩX (224va) ΩR G Δ 1 ) Bari1 Bari3 Rusch Ps-G, def. C
1 Ps. David D14 D30 P15205 ΩF ΩS ΩX ΩR (+ pri.) ΩP G ΩB Rusch Ps-G ] inv. Ps-G (M ΦRGV U), in finem praem. Ps-G (K V D) ΩV P15205 ² Clementina , + obsecratio eius qui secundum Deum proficit D30 , om. ΩT ? ΩD ΩH
Numérotation du verset Ps. 25,I 

Iudica me Domine
quoniam ego in innocentia mea
ingressus sum ¦
et in Domino sperans
non infirmabor.
Numérotation du verset Ps. 25,2 II

Proba me Domine
et tempta me ¦ ure renes meos
et cor meum.
Numérotation du verset Ps. 25,3 III

Quoniam misericordia tua ante oculos meos est ¦
et complacui in veritate tua.
Numérotation du verset Ps. 25,4 IV

Non sedi
cum consilio2 vanitatis ¦
2 consilio L P15205 P10489 ΩM ΩF ΩS ΩP ΩV ΩH Δ Bari3 Rusch ] concilio D14 D30 Hi P10525 Bari1 ΩT ΩX ΩR G ΩB Ps-G; illegibil. ΩD (mf.)
et cum iniqua gerentibus non introibo.
Numérotation du verset Ps. 25,5 V

Odivi
Ecclesiam malignantium
et cum impiis non sedebo.
Numérotation du verset Ps. 25,6 VI

Lavabo
inter innocentes manus meas ¦
et circumdabo altare tuum Domine.
Numérotation du verset Ps. 25,7 VII

Ut3 audiam
3 Ut ΩB Bari3 etc. ] Et ΩV Bari1
vocem laudis tue4*a ¦ et enarrem
0 ¶Nota : la leçon tue semble caractéristique du texte de la bible des libraires de Paris. Survivance du Psautier romain et, par lui, héritage du grec, elle est corrigée par le correctoire franciscain en référence à l’hébreu. Quand Guillaume de Mara note qu’elle s’est maintenue dans le chant ecclésiastique, il ne fait pas allusion à la psalmodie liturgique du Psautier romain, mais au répons Audiam Domine de la série de Psalmis¸ chanté durant de le temps entre l’Ephanie et la Septuagésime ; cf. ici apparat du texte.
4 tue Cor4 ( Parisiensis ante cor. ) Cor2 (grec. [...] de quo in ecclesia cantatur) ΩF ΩS ΩX ( al. m. interl. ) P15205 cum Ps-R cf. LXX (codd. Lucian.) ] om . Cor2 FV (secundum hebr. et anti. quibus est standum non est apponendum TUE licet grecus retineat de quo in ecclesia cantatur ; cf. Corpus antiphonalium officii, n° 3367, 6144) Cor4 V (tue cancellatum est in Parisiensi) D14 D30 Hi ΩM ΩD G ΩT ΩR ΩX* ΩP ΩB P1076 P10489 ΩH Δ P10525 Bari1 Bari3 Ps-G
universa mirabilia tua.
Numérotation du verset Ps. 25,8 VIII

Domine dilexi
decorem domus tue ¦ et locum
habitationis
glorie tue.
Numérotation du verset Ps. 25,9 IX

Ne perdas
cum impiis Deus5*
5 Deus Ps-G (M² V) D14 * (eras.) D30 Hi ΩM ΩD ΩF ΩS ΩR ΩP ΩT ΩV ΩB P10525 ΩH Bari1 Bari3 P15205 P10489 Ed1530 Clementina  ; cf. versiculus ad mat., feria IV et sabbato tempore Passionis, et respons. parvum ad sextam et nonam in eodem tempore   : Corpus antiphonalium officii, n° 7206, 7207 ; MARBACH , Carmina Scripturarum , p. 96. ] om. Cor2 VF (hebr. et antiq. {+ Par<isiensis> Cor4 F } non interponunt DEUS , neque grecus sed in versiculo positum fuit) Cor4 ( DEUS cancellatum est in Parisiensi) Δ Rusch Ps-G
animam meam ¦
et cum6 viris
6 cum] om. ΩF
sanguinum
vitam meam.
Numérotation du verset Ps. 25,10 X

In quorum manibus
iniquitates sunt ¦ dextera eorum
repleta est muneribus.
Numérotation du verset Ps. 25,11 XI

Ego autem
in innocentia mea ingressus sum ¦ redime me
et miserere mei.
Numérotation du verset Ps. 25,12 XII

Pes7 meus
7 pes] + enim R L V* Ed1455 cum Ps-R LXX
stetit in directo8* : in Ecclesiis
8 directo D14 D30 Hi ΩF ΩV ΩP ΩR G ΩT P10525 ΩH Bari1 Bari3 Ps-G ] via recta L ΦV Rusch cum Ps-R
benedicam te Domine9.
9 Domine] Dominum L cum hebr. Ps-R

Psalmus 25

Numérotation du verset Ps. 25,1 
A Psalmus David1.
1 Ps. David D14 D30 P15205 ΩF ΩS ΩX ΩR (+ pri.) ΩP Ω G ΩB Rusch Ps-G ] inv. Ps-G (M ΦRGV U), in finem praem. Ps-G (K V D) ΩV P15205 ² Clementina , + obsecratio eius qui secundum Deum proficit D30 , om. ΩT ? ΩD ΩH
interl.| attribuitur
interl.| CASSIODORUS. perfecto viro qui dicit se non habere partem cum iniquis et petit ab eis discerni
marg.| CASSIODORUS. Psalmus iste monet vitari consortia iniquorum iungi iustis quia ex convictu mores formantur.
Numérotation du verset Ps. 25,I 
Iudica me Domine
interl.| AUGUSTINUS. discerne a malis qui simul nobiscum sunt in Ecclesia ne simul eamus in ignem eternum
marg.| IUDICA. AUGUSTINUS. Quia post misericordiam habeo innocentie meritum cuius viam custodivi nec tantum sic in me sed in Deo sperans permanebo. Quia vero quasi boni nolunt inter malos esse schismatici et peiores sunt et ut palee iam ante ipsam ventilationem a vento superbie rapiuntur.
marg.| CASSIODORUS. IUDICA. Non est presumptio iusti sed certitudo misericordie Dei quod ibi ostendit in Domino sperans deinde non infirmabor.
interl.| quare
quoniam ego in innocentia mea
interl.| AUGUSTINUS. non est elatio sed non ingrati confessio
marg.| IN  INNOCENTIA. AUGUSTINUS. Non angelorum sed qualis est hominum.
ingressus sum ¦
interl.| viam morum vel inter peccatores
et in Domino sperans
interl.| AUGUSTINUS. aliter inter malos titubarer quod et si cadunt iste stat qui non in eis sed
non infirmabor.
interl.| inter peccatores
Numérotation du verset Ps. 25,2 
II
Proba me Domine
PROBA ME. CASSIODORUS. Id est prius vires inspice et tunc ut ferre valeo temptari permitte.
marg.| AUGUSTINUS. Sed ne quid occultorum meorum lateat me iudica me non tibi sed mihi et omnibus adhibens purgatorium delectationibus et cogitationibus quia ne illo igne consumar non merita sed misericordiam que talem me fecit attendo.
marg.| CASSIODORUS. Proba me . Tu vero proba in temptationibus ne quid delicti remaneat. Aliter negligentes essemus temptat Deus ut erudiat diabolus ut seducat. Homo ut discat quod nescit. AUGUSTINUS. Hic perfectus precatur tribulationes ne quis de eis murmuret.
et tempta me ¦ ure renes meos
interl.| ne quid mali delectet
marg.| URE  RENES. AUGUSTINUS. Igne Verbi tui cor calore Spiritus. Cor pro cogitationibus Renes pro delectationibus.
et cor meum.
interl.| ne quid mali cogitem
Numérotation du verset Ps. 25,3 
III
Quoniam misericordia tua ante oculos meos est ¦
marg.| MISERICORDIA. CASSIODORUS. Que non sinit temptari super vires vel ipsa ustio est misericordia non asperitas.
et complacui in veritate tua.
interl.| AUGUSTINUS. intus ubi vides non timeo sed displiceam ubi homines vident
interl.| me delectant bona quasi quis se in speculo videat
marg.| COMPLACUI. AUGUSTINUS. Cui displicet mendacium suum et placet veritas Dei placet ipse cum illa et in illa.
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 25,4 
IV
Non sedi
interl.| non consensi etsi intravi
marg.| NON  SEDI. CASSIODORUS.   Complacui in veritate quia   non sedi .
interl.| AUGUSTINUS. Cor non apposui illis qui provident beati fieri in transitoriis que est causa omnium iniquitatum
cum consilio2 vanitatis ¦
2 consilio L P15205 P10489 ΩM ΩF ΩS ΩP ΩV ΩH Δ Bari3 Rusch ] concilio D14 D30 Hi P10525 Bari1 ΩT ΩX ΩR Ω G ΩB Ps-G; illegibil. ΩD (mf.)
interl.| tractatum malorum vitavi facta non incepi
et cum iniqua gerentibus non introibo.
interl.| AUGUSTINUS. nec incipiam et si sim inter eos
interl.| conscientiam non habebo
interl.| sed
Numérotation du verset Ps. 25,5 
V
Odivi
interl.| non satis est vitasse
marg.| ODIVI. Quod est vitare mala.
Ecclesiam malignantium
interl.| et si de nobis sunt
interl.| AUGUSTINUS. congregationem que fit ut veniatur ad consilium vanitatis
et cum impiis non sedebo.
interl.| placitum non habebo
interl.| sed
Numérotation du verset Ps. 25,6 
VI
Lavabo
interl.| munda faciam opera mea
marg.| ET  LAVABO. Quod est agere recta.
marg.| VANITATIS. CASSIODORUS. Vani qui de caducis rebus laborant impii heretici qui Scripturas pervertunt illi superflua querunt hi venenosa.
marg.| MALIGNANTIUM. CASSIODORUS. Qui mala proximis agunt.
marg.| LAVABO AUGUSTINUS. Penitendo.  ET  ALTARE mentem virtutibus ornabo vel fidem quia non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam.
inter innocentes manus meas ¦
interl.| AUGUSTINUS. quibus amplexabor sublimia tua hic altare celeste quo sacerdos Christus pro nobis introivit ut audiam vocem laudis que canitur ab angelis scilicet sanctus sanctus sanctus
marg.| INTER  INNOCENTES. AUGUSTINUS. Conversans.
et circumdabo altare tuum Domine.
interl.| AUGUSTINUS. ubi Deo vota offeruntur
Numérotation du verset Ps. 25,7 
VII
Ut3 audiam
3 Ut ΩB Bari3 etc. ] Et ΩV Bari1
interl.| AUGUSTINUS. discam quomodo te laudem non ex ipso bono de me presumam.
marg.| UT  AUDIAM ab eis id est ut discam qua voce sis laudandus vel ut audiam venite benedicti Patris mei.
vocem laudis tue4*5 ¦ et enarrem
4 tue Cor4 ( Parisiensis ante cor. ) Cor2 (grec. [...] de quo in ecclesia cantatur) ΩF ΩS ΩX ( al. m. interl. ) P15205 cum Ps-R cf. LXX (codd. Lucian.) ] om . Cor2 FV (secundum hebr. et anti. quibus est standum non est apponendum tue licet grecus retineat de quo in ecclesia cantatur ; cf. Corpus antiphonalium officii, n° 3367, 6144) Cor4 V (tue cancellatum est in Parisiensi) D14 D30 Hi ΩM ΩD Ω G ΩT ΩR ΩX* ΩP ΩB P1076 P10489 ΩH Δ P10525 Bari1 Bari3 Ps-G
5 ¶Nota : la leçon tue semble caractéristique du texte de la bible des libraires de Paris. Survivance du Psautier romain et, par lui, héritage du grec, elle est corrigée par le correctoire franciscain en référence à l’hébreu. Quand Guillaume de Mara note qu’elle s’est maintenue dans le chant ecclésiastique, il ne fait pas allusion à la psalmodie liturgique du Psautier romain, mais au répons Audiam Domine de la série de Psalmis¸ chanté durant de le temps entre l’Ephanie et la Septuagésime ; cf. ici apparat du texte.
interl.| AUGUSTINUS. cum didicero exponam aliis
marg.| VOCEM. Spiritus Sancti qui docet laudare te.
universa mirabilia tua.
interl.| non mea
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 25,8 
VIII
Domine dilexi
interl.| AUGUSTINUS. in sanctis et si adhuc Ecclesia habet malos
interl.| bonos actus
marg.| DOMINE  DILEXI. CASSIODORUS. Petit ne malis in iudicio misceatur quia non eis sed concordat domui Dei
decorem domus tue ¦ et locum
interl.| decorem
interl.| arcanum pectoris
marg.| DELEXI  DECOREM  DOMUS CASSIODORUS. Hec ideo faciam quia dilexi me facere decoram domum tibi et locum in quo gloriose habites ut de gloria et essentia Dei aliquid capiam.
habitationis
interl.| AUGUSTINUS. ubi habitans glorificaris ut non sibi sed tibi detur gloria et ideo non simpliciter habitationis sed ubi habitat gloria
glorie tue.
Numérotation du verset Ps. 25,9 
IX
Ne perdas
interl.| AUGUSTINUS. ergo retribue
interl.| non nocebit malorum commixtio quia non errat Deus iudicio
marg.| NE  PERDAS. CASSIODORUS. Et si modo simul esse pateris ne simul perdas.
marg.| CASSIODORUS. Ne perdas in futuro.
cum impiis Deus6*
6 Deus Ps-G (M² V) D14 * (eras.) D30 Hi ΩM ΩD ΩF ΩS ΩR ΩP ΩT ΩV ΩB P10525 ΩH Bari1 Bari3 P15205 P10489 Ed1455 Ed1530 Clementina  ; cf. versiculus ad mat., feria iv et sabbato tempore Passionis, et respons. parvum ad sextam et nonam in eodem tempore    : Corpus antiphonalium officii, n° 7206, 7207 ;   Marbach , Carmina Scripturarum , p. 96. ] om. Cor2 VF (hebr. et antiq. {+ Par<isiensis> Cor4 F } non interponunt   Deus , neque grecus sed in versiculo positum fuit) Cor4 (  Deus cancellatum est in Parisiensi) Δ Rusch Ps-G
interl.| qui te odiunt
marg.| CUM  IMPIIS quibus hic non communico.
marg.| AUGUSTINUS. In area pre palea non videntur a longe grava sic et opinio est abundante iniquitate multorum nullum esse bonum que fuit in Elia quando dixit Domine relictus sum solus.
animam meam ¦
interl.| AUGUSTINUS. que dilexit decorem domus tue
et cum7 viris
7 cum] om. ΩF
interl.| CASSIODORUS. qui proximum oderunt.
interl.| AUGUSTINUS. nam duobus preceptis domus tua decoratur
sanguinum
interl.| CASSIODORUS. qui carnaliter vivunt
vitam meam.
Numérotation du verset Ps. 25,10 
X
In quorum manibus
interl.| AUGUSTINUS. quorum opera sunt iniqua
iniquitates sunt ¦ dextera eorum
interl.| CASSIODORUS. quasi quod eis datum est ad accipienda eterna convertunt ad seculi dona estimantes questum esse pietatem
repleta est muneribus.
interl.| AUGUSTINUS. pecunie laudis timoris iniuste misericordie sed beatus qui excutit manum ab omni munere
marg.| DEXTERA  EORUM  REPLETA  EST  MUNERIBUS. AUGUSTINUS. Id est si quid boni agunt pro muneribus faciunt vel dextera ratio eorum presentibus bonis remunerata est ego e contra et ideo redime vidit iste pretium sanguinis Christi quo mundus redimitur. Et ideo ait : redime me et miserere mei misericordia in omnibus comitetur quod debes quia  PES id est affectio que facile labi solet stetit immobilis contra omnia scandala tendens ultra et persistens in directo et quia sic redimis in Ecclesiis benedicam.
Numérotation du verset Ps. 25,11 
XI
Ego autem
interl.| illi muneribus ego divitiis innocentie
in innocentia mea ingressus sum ¦ redime me
interl.| AUGUSTINUS. valeat mihi ad perfectionem liberationis pretium tanti sanguinis
interl.| AUGUSTINUS. Non deserat misericordia tua in huius vite periculis
et miserere mei.
Numérotation du verset Ps. 25,12 
XII
Pes8 meus
8 pes] + enim R L V* Ed1455 cum Ps-R LXX
interl.| AUGUSTINUS. dilectio mea non recessit a iustitia tua
stetit in directo9* : in Ecclesiis
9 directo D14 D30 Hi ω² ΩF ΩV ΩP ΩR Ω G ΩT P10525 ΩH Bari1 Bari3 Ps-G ] via recta L ΦV Rusch cum Ps-R
interl.| quia multe in mundo
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 242va ; facsim., p. 484ª} STETIT. CASSIODORUS. Et si undique concussus vel confusus scandalis.
benedicam te Domine10.
10 Domine] Dominum L cum hebr. Ps-R
interl.| non me
interl.| AUGUSTINUS. Dilectioni tue adiungo dilectionem proximi non occultabo eis quos vocasti benedictionem tuam ut per me benedicaris.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_25)

Notes :