Glossa ordinaria

Psalmus 24

Numérotation du verset Ps. 24,1 

¶ In finem1
¶Codd. : (Ps.24): D14 D30 Rusch Ps-G, def. C
1 In finem Ps-G (I L W V D²) Ω X ΩS Rusch Clementina cum Ps-R ] om. Φ D14 D30 Ps-G
Psalmus
David2.
2 Psalmus David Ω X] Diapsalma David Φ D14 , + doctrina confessionis D30
Numérotation du verset Ps. 24,1 I

Ad te Domine3
3 Domine] om. Ω M cum Ps-ε
levavi
animam meam ¦
Numérotation du verset Ps. 24,2 

Deus meus in te confido
non erubescam.
Numérotation du verset Ps. 24,3 II

Neque irrideant me
inimici mei ¦
etenim universi qui sustinent te
non confundentur.
Numérotation du verset Ps. 24,4 III

Confundantur omnes
iniqua agentes ¦
supervacue.
Numérotation du verset Ps. 24,IV 

Vias tuas
Domine
demonstra mihi ¦
et semitas tuas
doce4 me.
4 doce D14 D30 * P10489 Rusch Ps-G ] edoce Ps-G (L M² V D) D30 ² Ω Rusch Clementina cum Ps-R ; Cor2 (antiq. non habent)
Numérotation du verset Ps. 24,5 V

Dirige me
in veritate tua5 et doce me ¦
5 veritate tua plerique codd. et edd. D14 D30 P10489 Rusch cum Ps-R ] veritatem tuam Ps-G
quia6 tu es Deus salvator meus,
6 quia D14 D30 Ω P10489 Rusch cum Ps-R ] quoniam Ps-G
et te
sustinui tota die. 7
7 <divisio.> tua... doce me¦ D30 etc. ] tua¦... me P10489
Numérotation du verset Ps. 24,6 VI

Reminiscere
miserationum tuarum
Domine ¦ et misericordiarum tuarum
que8 a seculo sunt.
8 que plerique codd. et edd. D14 D30 P10489 Rusch cum Ps-R ] quia Ps-G (R M* ΦRV)
Numérotation du verset Ps. 24,7 

Delicta iuventutis mee ¦
et ignorantias meas
ne memineris.
Numérotation du verset Ps. 24,VII 

Secundum misericordiam tuam
memento mei
tu ¦
propter bonitatem tuam
Domine.
Numérotation du verset Ps. 24,8 VIII

Dulcis
et rectus Dominus ¦ propter
hoc legem dabit
delinquentibus in via.
Numérotation du verset Ps. 24,9 IX

Diriget
mansuetos
in iudicio ¦ docebit mites vias suas.
Numérotation du verset Ps. 24,10 X

Universe vie
Domini misericordia et veritas ¦
requirentibus
testamentum eius
et testimonia eius.
Numérotation du verset Ps. 24,11 XI

Propter nomen tuum
Domine9 propitiaberis
9 Domine D14 D30 P10489 Rusch cum Ps-R ] + et Ps-G
peccato meo ¦
multum est enim.
Numérotation du verset Ps. 24,12 XII

Quis est
homo
qui timet
Dominum ¦
legem statuit10 ei
10 statuit D14 D30 P10489 Rusch cum Ps-R ] statuet Ps-G
in via
quam elegit.
Numérotation du verset Ps. 24,13 XIII

Anima eius in bonis demorabitur ¦
et semen eius11
11 eius plerique codd. et edd. D14 D30 Ω P15205 Δ Rusch cum Ps-R ] ipsius Ps-G
hereditabit terram.
Numérotation du verset Ps. 24,14 XIV

Firmamentum est Dominus
timentibus eum ¦
et testamentum ipsius
ut manifestetur illis.
Numérotation du verset Ps. 24,15 XV

Oculi mei
semper ad Dominum ¦
quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
Numérotation du verset Ps. 24,16 XVI

Respice
in me
et miserere mei ¦
quoniam12
12 quoniam Ps-G (F L) Rusch cum Ps-R ] quia D14 D30² (al. m. ut vid.) P10489 Ps-G
unicus et pauper sum ego.
Numérotation du verset Ps. 24,17 XVII

Tribulationes
cordis mei multiplicate sunt ¦
de necessitatibus meis erue me.
Numérotation du verset Ps. 24,18 XVIII

Vide
humilitatem meam
et laborem meum ¦
et dimitte
universa delicta mea.
Numérotation du verset Ps. 24,19 XIX

Respice inimicos meos
quoniam multiplicati sunt ¦
et odio iniquo oderunt me.
Numérotation du verset Ps. 24,20 XX

Custodi
animam meam
et erue me ¦
non erubescam
quoniam speravi in te.
Numérotation du verset Ps. 24,21 XXI

Innocentes et recti adheserunt mihi ¦
quia sustinui te.
Numérotation du verset Ps. 24,22 XXII

Libera Deus Israel ¦
ex omnibus tribulationibus suis.

Psalmus 24

Numérotation du verset Ps. 24,1 
A In finem1
1 In finem Ps-G (I L W V D²) Ω X ΩS Rusch Clementina cum Ps-R ] om. Φ D14 D30 Ps-G
interl.| Christum
Psalmus
interl.| Ecclesie
David2.
2 Psalmus David Ω X] Diapsalma David Φ D14 , + doctrina confessionis D30
interl.| Ecclesie que loquitur in persona penitentis per flagella correcti
Numérotation du verset Ps. 24,1 
I
3 Domine] om. Ω M cum Ps-ε
interl.| amplexandum
levavi
interl.| AUGUSTINUS. spirituali desiderio
interl.| HIERONYMUS. de terra ad similitudinem grani
interl.| AUGUSTINUS. quod in terra ortum surgit in altum
marg.| AD  TE  LEVAVI. AUGUSTINUS. Psalmus contra adversa seculi quasi oratio populi in Babylone constituti et est primus per litteras hebrei alphabeti digestus et si non per omnes. Qui per omnes eos significat qui omnibus perfecti virtutibus laudem Dei cantant. Qui non per omnes minus perfectos.
marg.| CASSIODORUS. Primo petit doceri vias Domini quia ad Deum erectus.
marg.| CASSIODORUS. Ad te contemplandum facile terrena despicit qui divina conspicit.
animam meam ¦
interl.| que carnalibus desideriis premebatur in terra
Numérotation du verset Ps. 24,2 
Deus meus in te confido
interl.| AUGUSTINUS. iam non in me qui sicut Deus esse volui
marg.| CONFIDO. CASSIODORUS. Expertus in malis in eam infirmitatem non erubescam de inimici.
interl.| ideo
non erubescam.
interl.| de eo unde confido
Numérotation du verset Ps. 24,3 
II
Neque irrideant me
interl.| prevaleant
inimici mei ¦
interl.| qui insidiantes ad hec mala deiecerunt
interl.| omnis modi
interl.| visibiles et invisibiles
marg.| NEQUE  INIMICI  IRRIDEANT et certus sum quia in nullo sustinente patienter fallit.
etenim universi qui sustinent te
interl.| qui ferunt pondus diei et estus
interl.| donec venias
non confundentur.
interl.| per se vel per inimicos
interl.| sed
Numérotation du verset Ps. 24,4 
III
Confundantur omnes
interl.| pro peccatis hic salubriter vel si hic nolunt tandem in pena eterna
interl.| quia
iniqua agentes ¦
interl.| AUGUSTINUS. ad acquirenda que transeunt
supervacue.
interl.| in supervacuis qui laborant
interl.| et ne erubescam
marg.| SUPERVACUE. CASSIODORUS. Quia omnia sunt vana et infructuosa que a Deo sunt aliena.
interl.| quia
Numérotation du verset Ps. 24,IV 
Vias tuas
interl.| precepta leviora
interl.| o
Domine
VIAS TUAS DOMINE. CASSIODORUS. Vie sunt de ordine vite qui convenit omnibus. Semite que anguste et occulte id est intelligentia legis que paucis nota est.
demonstra mihi ¦
interl.| quasi que visui subsunt
et semitas tuas
interl.| angustas paucis notas
doce4 me.
4 doce D14 D30 * P10489 Rusch Ps-G ] edoce Ps-G (L M² V D) D30 ² Ω Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R ; Cor2 (antiq. non habent)
interl.| quasi occulta
Numérotation du verset Ps. 24,5 
V
Dirige me
interl.| AUGUSTINUS. errores fugientem
marg.| DIRIGE. Ad vitam pertinet.
in veritate tua5 et doce me ¦
5 veritate tua plerique codd. et edd. D14 D30 P10489 Rusch cum Ps-R ] veritatem tuam Ps-G
interl.| AUGUSTINUS. quia per me non novi nisi mendacium
marg.| DOCE. Ad scientiam.
marg.| DOCE. AUGUSTINUS. Ipsam veritatem ut quod credo intelligam quia Deus quia sustinui et si hoc non sufficit ? reminiscere.
quia6 tu es Deus salvator meus,
6 quia D14 D30 Ω P10489 Rusch cum Ps-R ] quoniam Ps-G
interl.| AUGUSTINUS. expulsus per me redire non possum
et te
interl.| quia
interl.| AUGUSTINUS. id est toto tractu secularis temporis reditus meus tuam exspectat misericordiam
sustinui tota die. 7
7 <divisio.> tua... doce me¦ D30 etc. ] tua¦... me P10489
marg.| DEUS  SALVATOR  MEUS  ET  TE  SUSTINUI. CASSIODORUS. Due res sunt que bonos faciunt ut Deum salvatorem credamus et patienter eius retributionem exspectemus.
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 24,6 
VI
Reminiscere
interl.| CASSIODORUS. quem homines putant esse oblitum dum tardas
marg.| REMINISCERE. CASSIODORUS. De peccatis prioribus et que quotidie fiunt orat per misericordiam antiquis factam et quia timet verum iudicem.
miserationum tuarum
interl.| operum misericordie
marg.| MISERATIONUM. Miseratio proprie in bonorum exhibitione.
Domine ¦ et misericordiarum tuarum
interl.| naturaliter insitarum
que8 a seculo sunt.
8 que plerique codd. et edd. D14 D30 P10489 Rusch cum Ps-R ] quia Ps-G (R M* ΦRV)
interl.| quia nec peccanti homini misericordia defuit
marg.| QUE A  SECULO. AUGUSTINUS. Id est ab initio seculi sunt non ergo in me fallat.
Numérotation du verset Ps. 24,7 
Delicta iuventutis mee ¦
interl.| etiam per misericordiam
interl.| AUGUSTINUS. confidentis audacie mee et ignorantie mee antequam crederem
marg.| DELICTA. CASSIODORUS. Sunt quando delinquitur via equitatis.  IUVENTUS non pro etate sed pro precipitationis audacia que est tunc cum calor animi modestiam excedit.
et ignorantias meas
marg.| HIERONYMUS. Iuventutis, antequam de domo patris iniqui exirem.
interl.| vel ignorantie mee
marg.| ignorantias facimus ea que mala esse nescimus vel delicta ignorantie in parvulis que vel originali peccato tenentur.
ne memineris.
interl.| AUGUSTINUS. ne serves ad vindictam perpetuam
interl.| sed potius
Numérotation du verset Ps. 24,VII 
Secundum misericordiam tuam
interl.| AUGUSTINUS. que te digna est non secundum iram qua ego dignus
memento mei
interl.| qui fragilis nature
tu ¦
marg.| TU. AUGUSTINUS. Cuius opus est misereri et peccata dimittere.
propter bonitatem tuam
interl.| non meritum meum
interl.| insitam qua omnia ex nihilo facis
marg.| Secundum misericordiam tuam id est ut ampla est misericordia tua. Misericordia erga miseros bonitas erga quoslibet facit autem Deus bonum et a miseris imploratus et bonitate ductus nemo bonus nisi Deus.
Domine.
Numérotation du verset Ps. 24,8 
VIII
Dulcis
interl.| conversio sermonis ad homines hac fiducia peto quia dulcis
marg.| DULCIS. AUGUSTINUS. Quia omnia priora dimittit ubi gratia sine meritis.
et rectus Dominus ¦ propter
interl.| AUGUSTINUS. quia misericordiam prerogavit ut perduceret ad viam
marg.| RECTUS quia post misericordiam vocationis venie in iudicio merita requirit ne levitas eius securos et otiosos reddat dulcis quia suavia dat rectus quia corrigit.
hoc legem dabit
interl.| HIERONYMUS. correctionem vel caritatem qua iunguntur Deo
marg.| PROPTER  HOC. CASSIODORUS. Quia dulcis et rectus non ex crudelitate sed benignitate.
delinquentibus in via.
interl.| non extra viam fidei
marg.| IN  VIA id est fide vel preceptis Dei. Vel in via huius vite ubi recte vivendum dabit legem.
Numérotation du verset Ps. 24,9 
IX
Diriget
interl.| AUGUSTINUS. non turbabit in iudicio
interl.| tamen
mansuetos
interl.| AUGUSTINUS. qui ei non resistunt
in iudicio ¦ docebit mites vias suas.
interl.| AUGUSTINUS. non eos qui precurrere volunt
marg.| ET  IN  IUDICIO dum punit diriget ad meliora. Sed mansueti sint qui corripiuntur quod est ex feris domiti ut tollerent. Quod simites id est lenis animi quasi naturaliter hoc habentes docebit eos precepta pro quorum neglectu venerunt flagella.
Numérotation du verset Ps. 24,10 
X
Universe vie
interl.| et si infinite
Domini misericordia et veritas ¦
interl.| AUGUSTINUS. illi intelligunt misericordem in primo adventu iudicem in secundo qui mites querunt testamentum eius cum sanguine suo nos redemit in novam vitam et testimonia in prophetis et evangelistis
marg.| MISERICORDIA  ET  VERITAS. AUGUSTINUS. Misericordiam qua placabilis veritatem qua est incorruptus hec peccata dimittit. Illa iudicat merita. Ergo universe vie duo adventus unus miserantis alter iudicantis. Tenet autem vias eius qui expertus misericordiam deponit superbiam nullis suis meritis liberatus et deinde cavet severitatem iudicis.
requirentibus
interl.| si non aliis his videatur
testamentum eius
marg.| TESTAMENTUM. CASSIODORUS. Novum quod egregie dicitur testamentum ubi clara et certa promissio hereditatis quod et morte firmatur.
et testimonia eius.
ET TESTIMONIA. Veteris ubi fuerunt prophete testes promissionum.
Numérotation du verset Ps. 24,11 
XI
Propter nomen tuum
interl.| quia dulcis et rectus propter nomen sicut oravi facies
interl.| quod est Iesus
marg.| PROPTER  NOMEN. AUGUSTINUS. Id est gloriam tuam. Causa ad Deum refertur et quia non negligo sed multum puto. Vel grande est et nisi per te non delebitur.   Propter nomen parce quia non propter se quia quotidie augetur peccatum in quo Cathari refutantur heretici et interpretantur ‘mundi’ qui se ab omni peccato mundos asserunt.
Domine9 propitiaberis
9 Domine D14 D30 P10489 Rusch cum Ps-R ] + et Ps-G
interl.| sacrificio spiritus contribulati
peccato meo ¦
interl.| non solum donas peccata que ante fidem sed et illud quod multum est scilicet post fidem
multum est enim.
interl.| quia in via fidei non deest offensio
Numérotation du verset Ps. 24,12 
XII
Quis est
interl.| et cum ita sit
homo
interl.| rationalis
marg.| QUI  EST  HOMO. CASSIODORUS. Hic agit de eternis quomodo habeantur laborans et orans ut et ipse et totus Israel ab his malis liberetur.
qui timet
interl.| AUGUSTINUS. unde incipit venire ad sapientiam
interl.| non securus
Dominum ¦
interl.| ecce
legem statuit10 ei
10 statuit D14 D30 P10489 Rusch cum Ps-R ] statuet Ps-G
interl.| AUGUSTINUS. ne iam impune peccet vel completionem legis
in via
interl.| fidei
quam elegit.
interl.| AUGUSTINUS. quam liber apprehendit vel ut tutam elegit expertus per flagella non esse deviandum ab ea
Numérotation du verset Ps. 24,13 
XIII
Anima eius in bonis demorabitur ¦
ANIMA. CASSIODORUS. Et si non statim post corpus habet perfectam beatitudinem tamen.
marg.| IN  BONIS  DEMORABITUR vel modo non redit in Egyptum sed moratur in preceptis quasi deliciis vel spe et si non re in futuris et merito boni operis excolit evam suam id est carnem et preter hec firmat Deus timentem ne in malis cedat et manifestabit se ipsum ei sicut promisit. Si quis sermones meos servabit diligam eum et manifestabo ei meipsum et ideo oculi mei omnes contuitus mei quicquid alii faciant etc.
et semen eius11
11 eius plerique codd. et edd. D14 D30 Ω P15205 Δ Rusch cum Ps-R ] ipsius Ps-G
interl.| opus habebit solidam hereditatem instaurati corporis id est glorificati
marg.| SEMEN. HIERONYMUS. Bonum est unde fructus colligitur.
hereditabit terram.
interl.| tandem
interl.| interim vero
Numérotation du verset Ps. 24,14 
XIV
Firmamentum est Dominus
interl.| non homo mutabilis
marg.| FIRMAMENTUM  TIMENTIBUS  EUM. AUGUSTINUS. Videtur infirmorum timor sed Dominus est firmamentum timentibus eum et facit ut testamentum eius manifestetur illis.
timentibus eum ¦
interl.| timor Dei dat firmitatem humanus diffidentiam
et testamentum ipsius
interl.| est hoc
ut manifestetur illis.
Numérotation du verset Ps. 24,15 
XV
Oculi mei
interl.| cordis
interl.| AUGUSTINUS. quia terram non intueor non timeo terrena pericula quia ipse quem intueor evellet
interl.| HIERONYMUS. id est omnes contuitus mei semper ad Dominum
marg.| OCULI. Salomon : oculi sapientis in capite id est in corde eius.
semper ad Dominum ¦
SEMPER AD DOMINUM. AUGUSTINUS. Nec ante me ad pedes attendo quoniam ipse evellet.
quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
interl.| AUGUSTINUS. vitiorum affectus vel de passione et morte que tenet ligatos et est per similitudinem dictum
interl.| quia oculi mei sunt ad te
interl.| ergo
Numérotation du verset Ps. 24,16 
XVI
Respice
interl.| CASSIODORUS. oculi sunt ad Dominum mei scilicet ita dicentis respice
in me
interl.| aspicientem te
et miserere mei ¦
interl.| quia miser
quoniam12
12 quoniam Ps-G (F L) Rusch cum Ps-R ] quia D14 D30² (al. m. ut vid.) P10489 Ps-G
interl.| CASSIODORUS. locus est misericordie quia non per plura distractus sed in unitate
interl.| AUGUSTINUS. nulla schismata vel hereses tenent Ecclesiam
unicus et pauper sum ego.
interl.| a mundo vel humilis
marg.| UNICUS. CASSIODORUS. Plus amatur pauper plus doletur.
interl.| et quia
Numérotation du verset Ps. 24,17 
XVII
Tribulationes
interl.| CASSIODORUS. tot calamitates mundi quod earum anxietas ad cor pervenit
cordis mei multiplicate sunt ¦
interl.| AUGUSTINUS. abundante iniquitate et refrigescente caritate
de necessitatibus meis erue me.
interl.| AUGUSTINUS. quia hoc mihi tolerare necesse est usque in finem ut salvus fiam
marg.| DE  NECESSITATIBUS. Id est adversis que necessaria sunt omnibus qui pie in Christo vivere volunt.
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 24,18 
XVIII
Vide
interl.| gratam habe
humilitatem meam
interl.| AUGUSTINUS. quia iactantia iustitie non me ab unitate abrumpo
et laborem meum ¦
interl.| AUGUSTINUS. quo indisciplinatos mihi admixtos suffero
et dimitte
interl.| AUGUSTINUS. his sacrificiis placatus
universa delicta mea.
interl.| AUGUSTINUS. non ea tantum que ante fidem feci sed et que post fidem
interl.| CASSIODORUS. converte vel
Numérotation du verset Ps. 24,19 
XIX
Respice inimicos meos
interl.| AUGUSTINUS. fac sicut scis
marg.| RESPICE. AUGUSTINUS. Tot hominum perditio sine dolore esse non potest et ideo pro eis orat.
quoniam multiplicati sunt ¦
interl.| non solum foris sed etiam intus in Ecclesia
et odio iniquo oderunt me.
interl.| AUGUSTINUS. diligentem se
Numérotation du verset Ps. 24,20 
XX
Custodi
interl.| sed ab eis
interl.| in his que habet
animam meam
interl.| AUGUSTINUS. ne declinem ad imitationem eorum
et erue me ¦
interl.| AUGUSTINUS. a perplexitate qua mihi miscentur
non erubescam
interl.| AUGUSTINUS. si forte insurgunt contra me
marg.| NON  ERUBESCAM. CASSIODORUS. Quasi erue etsi non propter aliud vel ideo ne cedat erubescentie quod speravi in te et quia innocentes facti et recti bona operatione per tribulationes adheserunt mihi ideo quia sustinui et tu libera eos Deus Israel.
quoniam speravi in te.
interl.| non in me
Numérotation du verset Ps. 24,21 
XXI
Innocentes et recti adheserunt mihi ¦
interl.| non solum presentia corporis miscentur sed consensione cordis
marg.| INNOCENTES  ET  RECTI  ADHESERUNT. CASSIODORUS. mali toleratI sunt non adheserunt.
quia sustinui te.
interl.| AUGUSTINUS. quia non defeci sequens illos sed sustinui exspectans iudicium
Numérotation du verset Ps. 24,22 
XXII
Libera Deus Israel ¦
marg.| ISRAEL. AUGUSTINUS. Populum quem ad suam visionem preparasti.
ex omnibus tribulationibus suis.
interl.| que foris vel intus



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_24)

Notes :