Glossa ordinaria

Psalmus 32

Numérotation du verset Ps. 32,1 

¶ In finem psalmus David1.
¶Codd. : (Ps. 32) D30 Rusch Ps-G
1 In finem Ps-G (Q V D) Ω S Ω X Ed1455 Rusch Ed1530 cum Ps-γ ] om. Ps-G D30 cum Ps-R, LXX (Alexandrinus HOP188 etc.) | David] ipsi praem. M 1 Ps-γ Ps-Moz C , + doctrina gratia fiat D30
Numérotation du verset Ps. 32,I 

Exultate2 iusti
2 Exultate] gaudete L cum Ps-R
in Domino ¦
rectos
decet collaudatio3.
3 collaudatio Ps-G (I [sub ÷ ] M* V* D*) Ω Clementia Rusch cum Ps-R ] Cor2 (anti.) laudatio Ps-G D30 Ed1455
Numérotation du verset Ps. 32,2 II

Confitemini Domino
in cithara ¦
in psalterio decem cordarum
psallite illi.
Numérotation du verset Ps. 32,3 III

Cantate ei
canticum novum ¦ bene
psallite ei4 in vociferatione.
4 ei Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G (F L)
Numérotation du verset Ps. 32,4 IV

Quia
rectum est verbum
Domini ¦ et omnia opera eius in fide.
Numérotation du verset Ps. 32,5 V

Diligit
misericordiam
et iudicium ¦
misericordia Domini
plena est terra.
Numérotation du verset Ps. 32,6 VI

Verbo
Domini
celi firmati sunt ¦
et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
Numérotation du verset Ps. 32,7 VII

Congregans
sicut in utrem5 aquas maris ¦ ponens in thesauris abyssos.
5 utrem C Ps-G (I L Q* W ΦP K) Rusch cum Ps-R ] utre Ps-G (R) D30 , utris Ps-G (F)
Numérotation du verset Ps. 32,8 VIII

Timeat
Dominum omnis terra ¦ ab eo autem
commoveantur
omnes inhabitantes
orbem.
Numérotation du verset Ps. 32,9 IX

Quoniam
ipse dixit
et facta sunt ¦
ipse mandavit
et creata sunt.
Numérotation du verset Ps. 32,10 X

Dominus
dissipat consilia
gentium
reprobat autem cogitationes
populorum ¦
et reprobat consilia principum.
Numérotation du verset Ps. 32,11 XI

Consilium autem Domini
in eternum manet ¦
cogitationes cordis eius
in generatione et generationem.
Numérotation du verset Ps. 32,12 XII

Beata
gens
cuius est Dominus Deus
eius ¦
populus quem elegit
in hereditatem sibi.
Numérotation du verset Ps. 32,13 XIII

De celo
respexit Dominus ¦
vidit omnes filios hominum.
Numérotation du verset Ps. 32,14 XIV

De preparato
habitaculo suo ¦
respexit
super omnes
qui habitant terram.
Numérotation du verset Ps. 32,15 XV

Qui finxit6
6 finxit D30 ² Rusch ] fixit ΩS
singillatim corda eorum ¦
qui intelligit omnia
opera eorum7.
7 eorum Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] illorum Ps-G
Numérotation du verset Ps. 32,16 XVI

Non salvatur rex
per multam virtutem ¦
et gigas8
8 gigas D30 Rusch ] gigans Ps-G
non salvabitur in multitudine virtutis sue.
Numérotation du verset Ps. 32,17 XVII

Fallax
equus ad salutem ¦
in abundantia autem virtutis sue
non salvabitur.
Numérotation du verset Ps. 32,18 XVIII

Ecce oculi Domini
super metuentes eum ¦
et in eis9 qui sperant super misericordia eius.
9 et in eis Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch ] om. Ps-G Cor2 (hebr. et antiq. non interponunt ET IN EIS sed nec Ieronimus neque grecus)
Numérotation du verset Ps. 32,19 XIX

Ut
eruat a morte animas
eorum ¦ et alat
eos
in fame.
Numérotation du verset Ps. 32,20 XX

Anima nostra
sustinet
Dominum ¦
quoniam adiutor
et protector
noster est.
Numérotation du verset Ps. 32,21 XXI

Quia in eo10
10quia in eo Ps-G cum graec. ὅτι ἐν αὐτῷ : Hexapl. (Schenker, Studi e testi 375, p. 404) LXX (R156) ] et in ipso L cum Ps-R graec. antioch. καὶ ἐν αὐτῷ (HOP188 Sedulius), in ipso enim Ps-H
letabitur cor11 nostrum ¦
11 cor D30 Rusch etc.] cornu
et in nomine sancto eius speravimus12.
12 speravimus D30 Rusch ] sperabimus Ps-G (Q² G ²) cum Ps-Moz X
Numérotation du verset Ps. 32,22 XXII

Fiat misericordia tua
Domine13 super nos ¦ quemadmodum
13misericordia tua – Domine Ps-G cum Ps-α Ps-γ Ps-δ Ps-ν cum hebr. Ps-H ] inv. I Ps-R cum R156 Ps- Med. (Clm343), graec. (Sedulius R156 etc.)
speravimus in te.

Psalmus 32

Numérotation du verset Ps. 32,1 
A In finem psalmus David1.
A ¶Codd. : (Ps. 32) D30 Rusch Ps-G
1 In finem Ps-G (Q V D) Ω S Ω X Ed1455 Rusch Ed1530 cum Ps-γ ] om. Ps-G D30 cum Ps-R, LXX (Alexandrinus HOP188 etc.) | David] ipsi praem. M 1 Ps-γ Ps-Moz C , + doctrina gratia fiat D30
marg.| IN  FINEM. CASSIODORUS. Hic propheta potentiam et facta Dei enumerat et sic ad laudem Dei invitat. Primo iustos et rectos monet laudare quia exultare in illo nisi laudando non possumus.   Rectos inquit   decet collaudatio .
Numérotation du verset Ps. 32,I 
Exultate2 iusti
2 Exultate] gaudete L cum Ps-R
interl.| et in adversis
in Domino ¦
interl.| iniusti in seculo quod perit
interl.| non in vobis
interl.| in quo nihil displicet eis
rectos
interl.| laudat qui subditus est Deo aliter distortus est
marg.| RECTOS. AUGUSTINUS. Curvus laudat Deum quando sibi bene est blasphemat quando male rectus semper ut Iob.
marg.| AUGUSTINUS. Recti corde. Non resistentes Deo. Pravi corde sunt qui dicunt Deum vel non esse vel iniustum vel negligere hec cum vident malos florere bonos pati. Recti sunt qui dirigunt cordem secundum voluntatem Dei quam sue preponunt ut et Christus docuit non sicut ego volo sed sicut tu vis tranfigurans in se suos ut et ibi. Saule Saule quid me persequeris.
decet collaudatio3.
3 collaudatio Ps-G (I [sub ÷ ] M* V* D*) Ω Clementia Rusch cum Ps-R ] Cor2 (anti.) laudatio Ps-G D30 Ed1455
interl.| propter unitatem Ecclesie
Numérotation du verset Ps. 32,2 
II
Confitemini Domino
interl.| hoc modo laudandum
interl.| exultantes laudate hoc modo. Confitemini etc. et post causam laudis supponit quia rectum est verbum Domini etc.
in cithara ¦
interl.| exhibete corpora vestra hostiam vivam Deo mortificando carnem cum vitiis et concupiscentiis
in psalterio decem cordarum
interl.| serviant membra caritati ubi tria et septem precepta in quibus tota lex et prophete
marg.| CITHARA. AUGUSTINUS. Ab inferiori sonat et ex terra est unde laudemus id est prosperitas et adversitas que ab eo sunt nobis. In psalterio dum attendis que superiora tibi dedit celestem doctrinam. Per citharam caro, per psalterium caritas intelligitur ad que decem precepta legis pertinent. Tria in prima tabula ad Deum septem in secunda ad proximum.
psallite illi.
Numérotation du verset Ps. 32,3 
III
Cantate ei
interl.| AUGUSTINUS. non lingua tantum sed et vita
interl.| exuite vetustatem quia non nisi ad novos pertinet Novum Testamentum
marg.| CANTATE  EI. Quasi quid plus dicam de incarnatione specialiter letamini.
canticum novum ¦ bene
interl.| si queris quomodo bene
interl.| gratie Dei
interl.| ecce
interl.| operibus
marg.| CANTICUM  NOVUM. CASSIODORUS. Quia non sufficit nisi abundet iustitia vestra plusquam scribarum et Phariseorum.  CANTATE  CANTICUM  NOVUM de incarnatione de qua mundus exultat de qua angeli cantaverunt.
psallite ei4 in vociferatione.
4 ei Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G (F L)
interl.| ineffabili ut non possit verbis dici quod intelligitur hoc decet ineffabilem
interl.| in letitia
interl.| vel iubilatione
Numérotation du verset Ps. 32,4 
IV
Quia
interl.| ecce causas cur sit laudandum
interl.| AUGUSTINUS. in omnibus nullum fallit
rectum est verbum
interl.| lex
marg.| QUIA  RECTUM  EST. Modum laudis exposuit nunc cur sit laudandus.
Domini ¦ et omnia opera eius in fide.
interl.| AUGUSTINUS. nihil promittit et non reddit quia diligit misericordiam et iudicium
interl.| fidelia
marg.| ET  OMNIA  OPERA  EIUS. AUGUSTINUS. Ne quis putet se meritis ad fidem venisse cum in fide sint omnia opera que diligit Deus id est remunerat.
marg.| AUGUSTINUS. Omnia opera eius in . Quia non nisi in fidelibus operatur unde fides te salvam fecit. Vel omnia opera sunt recta id est que precepit operari sunt recta ex se quod patet positis   in fide . Vel omnia opera que diligit et remunerat ex fide procedunt que fides quia a Deo et omnia opera bona sunt a Deo ideo quoque quia ex dilectione nostri fecit misericordiam vocando iustificando. Et inde in futuro quia ibi malis et bonis retribuet.
marg.| AUGUSTINUS. Cave ne amisso iudicio sis pauperi in mala causa misericors unde non accipies personam pauperis in iudicio {t. 2 : Erfurt, f. 246va ; facsim., p. 492a} cuius si parcis saccello percutis cor quia remanet iniquus et ideo nequior quia iustum favere sibi videt.
marg.| in fide quasi in exterioribus si causa iustitie fuerit fidelis interiorem fidem adiiciet ille quem non cognoscerent timuit unde quis non dabit ei que sua sunt qui in alieno fidelis fuit.
marg.| AUGUSTINUS. Fidelis est Deus dans homini quod promisit fidelis est homo credens promittenti ex promisso vero Deus est nobis debitor.
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 32,5 
V
Diligit
interl.| sepe enim facit
interl.| quidam faciunt quod non diligunt
misericordiam
interl.| hic
interl.| AUGUSTINUS. quam non prerogat
et iudicium ¦
interl.| AUGUSTINUS. quo exigit prerogata
interl.| in futuro
interl.| misericordiam dico quia
plena est terra.
interl.| AUGUSTINUS. ubique evangelium predicatur ubique salus ubique peccata dimittuntur hominibus
marg.| TERRA. AUGUSTINUS. Ecclesia ubique terrarum.
interl.| sed quomodo hoc
Numérotation du verset Ps. 32,6 
VI
Verbo
interl.| non a se
interl.| Filio
marg.| VERBO. Id est sapientia Dei Patris.
Domini
interl.| Patris
celi firmati sunt ¦
interl.| iusti
interl.| apostoli
marg.| CELI apostoli instructi sunt plene cum eo etiam corporaliter conversando et post omnis virtus eorum habita roborata est Spiritus Filii per celos firmatos congregat et consolidat in unitate fidei spei et caritatis. Uter Ecclesia in qua est caro mortua. Ecce abyssos id est profundos tenebris vitiorum ponit inter eos qui sunt thesaurus unde alios ditat sapientia.
marg.| AUGUSTINUS. Terra celi non indigent misericordia ubi nulla est miseria indigent tamen regente Domino non enim propriam firmitatem ipsi sibi prestiterunt.
et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
interl.| omnis quia et doctrina eorum et miracula a Spiritu Sancto
interl.| non pars
marg.| OMNIS  VIRTUS. Quia nihil a se habuerunt quasi a Deo fieret supplementum . Nota unum opus Verbi id est Filii et Spiritus Sancti. Idem enim omnis virtus eorum quod firmati sunt Pater vero per Verbum suum et Spiritum suum operatur.
marg.| AUGUSTINUS. Virtus eorum. Cum inter lupos essent ut vincerent post etiam si amaritudo est tecta est in pelle modo enim timentes mali pelle sue intus tenent mala que non audent emittere de quibus profert Deus unde nos emendet qui secreta corda omnium novit ergo #timeat Dominum non sit secura et torpens licentia.
Numérotation du verset Ps. 32,7 
VII
Congregans
interl.| diligit misericordiam
sicut in utrem5 aquas maris ¦ ponens in thesauris abyssos.
5 utrem C Ps-G (I L Q* W ΦP K) Rusch cum Ps-R ] utre Ps-G (R) D30 , utris Ps-G (F)
interl.| CASSIODORUS. congregat populos seculi in confessione mortificati peccati ne libere defluant et eis occulta sua servat ad divitias que «nec oculus vidit nec auris audivit» etc. a
a 1Cor. 2, 9.
marg.| SICUT  IN  UTRE. CASSIODORUS. Ad litteram. Sicut litoribus mare claudit in Ecclesia fluctuantes populos et in thesauris sapientie sue ponit profundas altitudines ut probet quis Scripturas pietatis studio inquirat.
Numérotation du verset Ps. 32,8 
VIII
Timeat
interl.| AUGUSTINUS. si gaudet de misericordia timeat ne sit superba letitia ideo quia in utre est aqua in thesauris abyssi peccator ut peccare desinat si non amore vel timore
Dominum omnis terra ¦ ab eo autem
interl.| quia per se redire nequeunt
marg.| TIMEAT  OMNIS  TERRA. CASSIODORUS. Ecclesia de mari id est fluctuanti populo facta vel non modo potens super hos quos diligit et firmat sed et persecutores habet quasi in utre quia nihil nisi permissi faciunt et ponit eos sibi in thesauris ut ex eis donet milites flagellantes filios ergo non eos sed Dominum timeat terra.
marg.| CASSIODORUS. Timeat , immo   commoveantur manu misericordie a similitudine dormientis. Ab eo quia ipse creavit et ideo utiliter administrat quia et a diabolo aliquid commovetur sed quod a Deo utiliter ideo ab eo.
commoveantur
interl.| non terroribus hominum
marg.| COMMOVEANTUR. AUGUSTINUS. Non terroribus hominum vel cuiusquam creature leonis serpentis diaboli quia omnia sub eo quid autem de omnibus his timendum nihil. Quoniam ipse dixit et facta sunt nihil possunt nisi quod permittit cupiditatem nocendi per te habes potestatem non nisi a Deo.
omnes inhabitantes
interl.| in perfectionem ceterorum fidelium stantes
orbem.
interl.| universam Ecclesiam
Numérotation du verset Ps. 32,9 
IX
Quoniam
interl.| non ea que timeant alius fecit sed ipse solus creavit
ipse dixit
interl.| voluit
et facta sunt ¦
interl.| formata
interl.| Verbo suo
interl.| AUGUSTINUS. de informi materia
marg.| DIXIT  ET  FACTA  SUNT. Creationem simul et formationem notat.
ipse mandavit
interl.| precepit
interl.| per prophetas
interl.| CASSIODORUS. per legem et creati sunt fideles per eam
marg.| MANDAVIT recreationem.
et creata sunt.
interl.| in forma de nihilo
Numérotation du verset Ps. 32,10 
X
Dominus
interl.| qui etiam malos cessare facit ne habeant effectum
dissipat consilia
interl.| que non eius sed suum querunt regnum
marg.| DISSIPAT. CASSIODORUS. Ne habeant effectum consilia contra se ut Iudeorum et contra suos.
gentium
interl.| etsi multa machinarentur tamen crevit Ecclesia
marg.| GENTIUM . CASSIODORUS. Dum idolatriam destruxit plurimorum Iudeorum quorum voluntas et si impleta tamen in resurrectione est reprobata.
reprobat autem cogitationes
interl.| etiam
interl.| de terrenis
populorum ¦
interl.| vel philosophorum
et reprobat consilia principum.
interl.| qui talibus populis querunt dominari
interl.| etiam
interl.| demonum
marg.| PRINCIPUM. CASSIODORUS. Tyrannorum vel demonum.
interl.| sed
Numérotation du verset Ps. 32,11 
XI
Consilium autem Domini
interl.| quo beatum non facit nisi subditum sibi
marg.| CONSILIUM. CASSIODORUS. Incarnationis arcanum in quo consuluit homini.
in eternum manet ¦
interl.| REMIGIUS. nullo t empore dissolvitur
marg.| MANET  INETERNUM quia ad eternam salutem nobis obtinendam.
cogitationes cordis eius
interl.| cogitationes sapientie eius non sunt mutabiles
marg.| COGITATIONES predestinatio in qua omnia reposita sunt que et sic permanent ut previsa sunt.
{t. 2 : Erfurt, f. 246vb ; facsim., p. 492b} in generatione et generationem.
interl.| sed eterne
Numérotation du verset Ps. 32,12 
XII
Beata
interl.| et hoc est consilium
gens
interl.| hec sola que Dominum non sibi elegit nisi Deum suum
interl.| de omnibus gentibus
marg.| BEATA  GENS. CASSIODORUS. Beatum dicit qui ad cultum Dei pervenit quod fit temporibus christianis in quibus gentes converse hi sunt iusti et recti quos decet laudatio.
marg.| AUGUSTINUS. Beatitudo omnis in animo qui melior est corpore et numquam homo est beatus per id quod est eo inferius ergo per nihil terrenum sed per iustum animum fiet et corpus immortale iustus vero est animus ex Deo cuius in eo est imago per quam est similis angelis.
marg.| AUGUSTINUS. Beata gens de Deo possessione scilicet beatus populus de Deo possessore.
cuius est Dominus Deus
interl.| de quo vivit
eius ¦
interl.| quoniam colit
populus quem elegit
interl.| neque hoc a se sed a Deo electa est
in hereditatem sibi.
interl.| quam colit
interl.| AUGUSTINUS. ut possidendo eam non sinat esse incultam et miseram
Numérotation du verset Ps. 32,13 
XIII
De celo
interl.| de anima iusta
marg.| de celo. AUGUSTINUS. homine Christo.
respexit Dominus ¦
interl.| adventu Filii
marg.| prospexit in adventu Filii et vidit misericorditer non peccata.
marg.| CASSIODORUS. A quibus faciem avertit.
vidit omnes filios hominum.
interl.| non peccata
interl.| sed
marg.| sed omnes filios hominum . AUGUSTINUS. id est omnes qui ad novam vitam volunt renasci.
marg.| AUGUSTINUS. Quomodo elegit de celo id est Christo.
Numérotation du verset Ps. 32,14 
XIV
De preparato
interl.| AUGUSTINUS. previso ad salutem mundi
marg.| de preparato . Quia non nisi Patre parante. Habitaculum sunt apostoli doctrina et gratia Sanctis Spiritus preparati ad vocationem aliorum qua misertus est omnium non solum per eos vocavit sed finxit singula corda id est inspiravit omnem bonam voluntatem.
habitaculo suo ¦
interl.| AUGUSTINUS. susceptionis humane quod sibi paravit vel de angelis et hominibus quos mittit ad predicandum et precipue apostolis
respexit
interl.| REMIGIUS. misericorditer vidit
super omnes
interl.| REMIGIUS. ut presit illis ad regendum eos per omnes terras
qui habitant terram.
interl.| carnem excolendo eam
interl.| respexit
Numérotation du verset Ps. 32,15 
XV
Qui finxit6
6 finxit D30 ² Rusch ] fixit ΩS
interl.| AUGUSTINUS. cordibus singulorum propria dona tribuit et scit quomodo utatur quisque eis
interl.| hic destruitur quorumdam heresis qui dicebant in Adam simul omnes animas esse creatas
marg.| FINXIT. AUGUSTINUS. Manu gratie formavit.
singillatim corda eorum ¦
marg.| Singillatim : Singulis singula quedam dans.
marg.| HIERONYMUS. Unde tamen unitas corporis id est Ecclesie fiat.
marg.| HIERONYMUS. Singillatim id est non ex Adam, ut quidam dicunt, animam ex anima et insimul omnes cognoscit et omnes actus earum.
qui intelligit omnia
interl.| secretius et interius videt
interl.| apud illum intellectus sunt operum eorum
opera eorum7.
7 eorum Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] illorum Ps-G
interl.| quo fine fiant
Numérotation du verset Ps. 32,16 
XVI
Non salvatur rex
interl.| qui carnem suam regit si in sua virtute presumit
marg.| NON  SALVATUR  REX. Sic fiunt iusti sed nec facti sua virtute salvantur. Non modo spiritualia sunt a Deo scilicet et exteriora.
marg.| HIERONYMUS. Nemo quicquam habet nisi ab eo quia nec potens ut rex nec fortis ut gigas nec dives qui in equo notatur vel quandoquidem voluntas et omnia a Deo ergo quicumque rex et gigas id est fortis non consequetur premium ex sua virtute sed si ascendit in superbam opinionem quasi virtute sua salvetur fallitur etiam si sit in multa abundantia virtutis.
per multam virtutem ¦
interl.| suam
et gigas8
8 gigas D30 Rusch ] gigans Ps-G
interl.| quisquis militat contra diabolum vel concupiscentia suam
non salvabitur in multitudine virtutis sue.
interl.| qua fallax est etc.
Numérotation du verset Ps. 32,17 
XVII
Fallax
interl.| fallitur quisquis per se vel per hominem putat salvari
interl.| id est superba potentia fallit
equus ad salutem ¦
marg.| EQUUS. AUGUSTINUS. Animal in cuius velocitate vel virtute confiditur figurate quelibet amplitudo seculi unde superbitur sed quanto in eo altius erigeris tanto gravius cadis.
marg.| HIERONYMUS. CASSIODORUS. Vel equus est {t. 2 : Erfurt, f. 247ra ; facsim., p. 493a} corpus hominis quantumcumque speciosum et bene formatum tamen fallax est ad salutem corporalem vel spiritualem. Vel equus AUGUSTINUS. mundana felicitas que homines vehit et dum nimis properat cadit ut equus et sessorem perdit.
marg.| EQUUS humana sapientia.  GIGAS superbus aliquis extollens se contra Deum.
interl.| nam
in abundantia autem virtutis sue
interl.| insessor eius non salvatur per eam
non salvabitur.
interl.| sessor eius
interl.| sed inde salus
Numérotation du verset Ps. 32,18 
XVIII
interl.| dilectio Dei
marg.| ECCE  OCULI. In sua virtute nullus salvatur sed ecce unde est salus oculi etc.
marg.| OCULI. Respectus divinitatis que proteget eos.
super metuentes eum ¦
interl.| non de se presumentes
et in eis9 qui sperant super misericordia eius.
9 et in eis Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch ] om. Ps-G Cor2 (hebr. et antiq. non interponunt et in eis sed nec Ieronimus neque grecus)
interl.| tandem
interl.| non in viribus suis vel meritis
interl.| dans eternam vitam
marg.| METUENTES  QUI  SPERANT. CASSIODORUS. Timere Dominum et semper sperare coniuncta sunt.
Numérotation du verset Ps. 32,19 
XIX
Ut
interl.| ad hoc sunt oculi Domini super timentes
eruat a morte animas
interl.| et si non corpora
marg.| UT  ERUAT. CASSIODORUS. Hec duo sunt vota fidelis ut in iudicio eripiatur a morte et hic spiritualibus alatur ubi est indigentia bonorum.
eorum ¦ et alat
interl.| verbo eterna veritate
eos
interl.| hic
in fame.
interl.| iustitie
Numérotation du verset Ps. 32,20 
XX
Anima nostra
interl.| et hoc vel ideo
interl.| modo alit nos in fame ut autem post perfecte saginetur
marg.| ANIMA  NOSTRA. Quid de predictis sentiat quasi conclusio.
sustinet
interl.| modo interim patiens est
interl.| interim in spe
Dominum ¦
interl.| potest sustinere
quoniam adiutor
interl.| dum conamur ad Deum
et protector
interl.| dum hosti resistimus
noster est.
interl.| ideo sustinendum
Numérotation du verset Ps. 32,21 
XXI
Quia in eo10
10quia in eo Ps-G cum graec. ὅτι ἐν αὐτῷ : Hexapl. (Schenker, Studi e testi 375, p. 404) LXX (R156) ] et in ipso L cum Ps-R graec. antioch. καὶ ἐν αὐτῷ (HOP188 Sedulius), in ipso enim Ps-H
interl.| non in nobis ubi inopia
marg.| QUIA  IN  EO. AUGUSTINUS. Quia absentibus per fidem misit nomen suum.
letabitur cor11 nostrum ¦
11 cor D30 Rusch etc.] cornu Ed1455
interl.| tunc
et in nomine sancto eius speravimus12.
12 speravimus D30 Rusch ] sperabimus Ps-G (Q² G ²) cum Ps-Moz X
interl.| vel : sperabimus
interl.| nunc
marg.| SPERABIMUS nos venturos ad Deum non meritis nostris.
marg.| CASSIODORUS. Quia in eo ne quis musitet de patientia subiicit #munus scilicet quod letatur hic in Domino. Et speramus in nomine Christi quem patienter propheta letus venturum sustinuit.
marg.| SPERAVIMUS. Continuum tempus notat quia non est fas desinere.
Numérotation du verset Ps. 32,22 
XXII
Fiat misericordia tua
interl.| et sicut speravimus fiat
interl.| subdit orationem ut impleatur quod futurum scit
marg.| FIAT. Incarnationem compleri desiderat ut perfectus possit esse.
Domine13 super nos ¦ quemadmodum
13misericordia tua – Domine Ps-G cum Ps-α Ps-γ Ps-δ Ps-ν cum hebr. Ps-H ] inv. I Ps-R cum R156 Ps- Med. (Clm343), graec. (Sedulius R156 etc.)
interl.| quo merito
interl.| spes enim non confundit
speravimus in te.
interl.| non in alio
marg.| IN  TE. Hoc dicit ideo ut omnis superstitio et pravitas excludatur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 32), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_32)

Notes :