Glossa ordinaria

Psalmus 35

Numérotation du verset Ps. 35,1 

¶In finem servo1 Domini
¶Codd. : (Ps. 35) D30 Rusch Ps-G
1 servo Ω X Rusch Ps-R Ps-G ] sermo D30 cum Ps-G (U) Ω X² ( sec. m.) Ps-Moz
psalmus David2.
2 psalmus] om. Ps-G D30 | David] + doctrinam piissime conversationis D30
Numérotation du verset Ps. 35,2 I

Dixit
iniustus
ut delinquat
in semetipso ¦
non est timor Dei
ante oculos eius.
Numérotation du verset Ps. 35,3 II

Quoniam dolose egit
in conspectu eius ¦
ut inveniatur
iniquitas eius ad odium.
Numérotation du verset Ps. 35,4 III

Verba oris eius iniquitas
et dolus ¦ noluit intelligere
ut bene ageret.
Numérotation du verset Ps. 35,5 IV

Iniquitatem
meditatus est in cubili suo
astitit3
3 astitit] adstetit Ps-G
omni vie
non bone ¦ malitiam autem
non odivit.
Numérotation du verset Ps. 35,6 V

Domine in celo misericordia tua ¦
et veritas tua
usque
ad nubes.
Numérotation du verset Ps. 35,7 VI

Iustitia tua
sicut montes
Dei ¦
iudicia tua abyssus multa.
Numérotation du verset Ps. 35,VII 

Homines
et iumenta
salvabis Domine ¦
Numérotation du verset Ps. 35,8 

quemadmodum multiplicasti
misericordiam tuam Deus.
Numérotation du verset Ps. 35,VIII 

Filii autem hominum ¦
in tegmine alarum tuarum
sperabunt.
Numérotation du verset Ps. 35,9 IX

Inebriabuntur ab ubertate domus tue ¦
et torrente
voluptatis4 tue
4 voluptatis Ps-G (M ΦRGVG ² ΨB V D edd.) D30 Ω Rusch] voluntatis R C I L Q² W ΦP U* G* K* Ps-G cum Ps-R ; cf. Ps-G 26, 4 (בְּנֹעַם τερπνότητα) et Ps-H 118 ubi, pro una eademque voce hebr. (שַׁעֲשֻׁעָי), nunc delectatio (v. 77, 92) nunc voluntas (v. 24, 143, 174) habetur, in LXX vero meditatio (μελέτη), potum dabis L cum Ps-γ Ps-ε Ps-Mozx
potabis eos5.
5 eos] illis L* cum Ps- γ, ei L²
Numérotation du verset Ps. 35,10 X

Quoniam
apud te est6 fons vite ¦
6 est D30] om. Ps-G
et7 in lumine tuo
7 et D30] om. Ps-G
videbimus lumen.
Numérotation du verset Ps. 35,11 XI

Pretende
misericordiam tuam scientibus te ¦
et iustitiam tuam
his
qui recto sunt corde.
Numérotation du verset Ps. 35,12 XII

Non veniat mihi
pes superbie ¦
et manus peccatoris
non moveat me.
Numérotation du verset Ps. 35,13 XIII

Ibi
ceciderunt
qui operantur
iniquitatem ¦ expulsi sunt
nec potuerunt stare.

Psalmus 35

Numérotation du verset Ps. 35,1 
AIn finem servo1 Domini
A ¶Codd. : (Ps. 35) D30 Rusch Ps-G
1 servo Ω X Rusch Ps-R Ps-G ] sermo D30 cum Ps-G (U) Ω X² ( sec. m.) Ps-Moz
interl.| qui omnia bona Deo mala sibi tribuit
interl.| usquequaque obedienti
marg.| IN  FINEM  SERVO. CASSIODORUS. Agit hic de errore quorumdam dicentium omnia peccata esse ex vitio nature et creationis nostre bona vero ex libero arbitrio. Quod destruit dicens mala omnia esse a nobis bona ex misericordia Dei. Quasi dicunt se delinquere vel fato vel constellatione vel neccesitate providentie sed potius dixit in seipso id est deliberavit nihil impulit ut delinquat id ad quod creatus est per hoc iniustus. Et sic patet quod non est timor Dei actu ante eum qui tamen imminet omnibus. Non est timor ante oculos quia dolus id est quia carni obedit non Deo cum ratio aliud insinuet quod videat Deus etsi non alius vel quod videt ipse iniustus a Deo scit ut inveniatur ab ipso eodem quod iniquitas sua est habenda odio apud Deum et omnes homines.
psalmus David2.
2 psalmus] om. Ps-G D30 | David] + doctrinam piissime conversationis D30
CASSIODORUS. Primo asserit mala esse ex homine.
Numérotation du verset Ps. 35,2 
I
Dixit
interl.| deliberavit
iniustus
interl.| gens iniquorum
marg.| DIXIT  INIUSTUS. CASSIODORUS. Duo sunt genera peccantium quia vel infirmitate carnis non possunt sequi iussa legis. Vel blasphemi qui libere peccant quasi Deus non curet hoc unde est dixit etc.
marg.| AUGUSTINUS. descriptio iniqui viri.
ut delinquat
interl.| ut libere peccet
interl.| Deum non curat
interl.| vel ut non delincatum
interl.| AUGUSTINUS. proposuit in se ubi homo non videt ubi si Deus videt non curat quia non est timor Dei ante oculos etc. homines timet ne publice profiteatur iniquitatem
in semetipso ¦
interl.| apud se
interl.| non in publico
interl.| unde hoc ei
non est timor Dei
interl.| quasi Deus non curet
marg.| NON  EST  TIMOR. CASSIODORUS. Quia dolus noluit studere legi quasi per ignorantiam excusetur.
ante oculos eius.
interl.| quia avertit
Numérotation du verset Ps. 35,3 
II
Quoniam dolose egit
interl.| AUGUSTINUS. non nescit ibi Deum videre
marg.| QUONIAM  DOLOSE. AUGUSTINUS. Multi inquirunt iniquitates suas sed cum dolo nolentes vere invenire et odire qui cum eas agnoscunt non dimittunt eas sed defendunt quod si sincere quererent invenirent et odirent latet ergo illos sed volentes contra se faciunt nolentes intelligere nec excusantur de ignorantia.
in conspectu eius ¦
interl.| Dei scilicet
interl.| cuius timor non est ante oculos
ut inveniatur
interl.| AUGUSTINUS. id est ut inveniret iniquitatem et odisset
interl.| sed noluit invenire
iniquitas eius ad odium.
Numérotation du verset Ps. 35,4 
III
Verba oris eius iniquitas
marg.| VERBA. AUGUSTINUS. Ostendit iniquitatem per partes verba sunt iniqua et dolosa id est vel aperte mala vel si bona cum dolo cogitatio quoque cum posset esse bona de bonis est de iniquis et hoc est noluit intelligere non nego posse sed nolle ut bene ageret. In cubili id est in corde in quo sibi complacent opera mala et hoc est astitit omni vie cum studio et mora invenit quidem et scivit esse mala sed tamen non odivit
et dolus ¦ noluit intelligere
interl.| CASSIODORUS. imprudentie aliquando venia voluntati male semper pena
marg.| NOLUIT. AUGUSTINUS. Non quod non potuit perniciosius agit contra se ipsum qui quod potest non vult. Sunt enim quedam que et si volunt non intelligere homines possunt ut in principio erat Verbum etc. Ut tamen bene agerent intelligere possunt.
ut bene ageret.
interl.| quod potuit et si non illud in principio erat Verbum etc.
Numérotation du verset Ps. 35,5 
IV
Iniquitatem
interl.| potius
interl.| hoc est quod supra in seipso
interl.| AUGUSTINUS. in quo si mundum quiesceret
marg.| IN  CUBILI  SUO. AUGUSTINUS. Id est corde ubi precipit Dominus orare clauso hostio ut nihil extrinsecum a Domino petamus quod si petimus ostium patet turba malorum cogitationum videt. Si extra est tumultus vel in cubili sit quies que erit si sit ibi bona coniunx sapientia Dei quid si ibi. mala uxor sit nec ibi est quies et ita nusquam. Tria enim sunt que hominem in cubili vel domo quiescere non sinunt. Fumus carnis scilicet concupiscentia. Stillicidium peccata que aliunde profluunt. Mala coniunx sapientia scilicet carnis que est inimica Deo.
astitit3
3 astitit] adstetit Ps-G
interl.| perseveranter
omni vie
interl.| pronus fuit iniqua operari
non bone ¦ malitiam autem
interl.| AUGUSTINUS. qui non potest ea carere penitus debet vel odisse quam Deus odit ut mente serviat legi Dei
interl.| summa mali
non odivit.
interl.| sed dilexit
interl.| ad cumulum nequitie
interl.| sed
Numérotation du verset Ps. 35,6 
V
Domine in celo misericordia tua ¦
interl.| est
marg.| DOMINE  IN  CELO. CASSIODORUS. Bona ex Deo per misericordiam quasi mala sunt ex homine sed bona ex misericordia. O Domine in his qui celum sunt id est arcana scientes est misericordia tua et quod ipsi sunt nubes est a te.
marg.| AUGUSTINUS. Iudicia tua quod horum misereris hos excecas nulli sunt penitus scrutabilia tamen utrosque salvas hos corporaliter tantum illos et spiritualiter in quo magna misericordia.
marg.| AUGUSTINUS. Vel in celo id est misericordia quam sanctis das celestis est non terrena ut ista que communis est bonis et malis. Sed quomodo homo agnosceret celestem nisi Deus ei nuntiaret nuntiat vero missa veritate sua usque ad nubes id est predicatores per quos tonatDeus nuntiando coruscat miraculis pluit doctrinis. Qui sunt etiam montes quos prius sol luce vestit que post de eis et si non ab eis ad infima vallium descendit ministri enim sunt doctrine sed Deus illuminat.
et veritas tua
interl.| CASSIODORUS. et veritatem tuam per nubes hominibus prestas
usque
interl.| venit
ad nubes.
interl.| doctores
interl.| qui sunt iusti qui ut nubes volant. Et quasi columbe ad fenestras suas
interl.| mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem
Numérotation du verset Ps. 35,7 
VI
Iustitia tua
interl.| CASSIODORUS. et iusti montibus comparantur
sicut montes
interl.| AUGUSTINUS. id est montes implentur iustitia per iustitiam fiunt montes per iudicis profundi in peccatis hi multi montes pauci
Dei ¦
interl.| non seculi
iudicia tua abyssus multa.
interl.| iudicia sunt incomprehensibilia quia homines rationales iumenta irrationales
Numérotation du verset Ps. 35,VII 
Homines
interl.| AUGUSTINUS. qui utrosque fecit utrosque temporaliter salvat quia et temporalia a Deo
et iumenta
interl.| qui hoc amant cum iumentis
interl.| carnales
marg.| HOMINES  ET  IUMENTA. Etiam temporalia a Deo esse ostendit.
salvabis Domine ¦
interl.| temporaliter
Numérotation du verset Ps. 35,8 
quemadmodum multiplicasti
interl.| salvabis sicut multiplicasti
misericordiam tuam Deus.
Numérotation du verset Ps. 35,VIII 
Filii autem hominum ¦
interl.| sed preter iumenta
interl.| AUGUSTINUS. ibi homines secundum Adam hic filii hominum secundum Christum tamen aliquando filii hominum generaliter homines
marg.| FILII  AUTEM  HOMINUM. Homines temporalia cum bestiis sperant sed sancti misericordiam celestem
in tegmine alarum tuarum
interl.| CASSIODORUS. ad similitudinem avis in protectione veteris et novi testamenti
sperabunt.
interl.| AUGUSTINUS. futura bona cum illi presentibus gaudeant hi sperant misericordiam que in celo est per nubes annuntiata
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 35,9 
IX
Inebriabuntur ab ubertate domus tue ¦
interl.| presentis vel future
marg.| INEBRIABUNTUR. AUGUSTINUS. Non potest res exprimi sed per hoc similitudinem innuit ut pleni mentem perdant ne suos iam agnoscant patres filios ceterosque amicos. Vel tunc in re ebrii qui modo sperant.
et torrente
interl.| Spiritu Sancto
marg.| TORRENTE. Quod impetus erit gratie et misericordie ad inebriandos.
marg.| AUGUSTINUS. Torrente . Non ut transitoria sit beatitudo sed copiosa. Vel voluntas tua in homine omnia rumpit obstacula. Vel sapientia Christi torrens quia subita et rapida.
voluptatis4 tue
4 voluptatis Ps-G (M ΦRGVG ² ΨB V D edd.) D30 Ω Rusch] voluntatis R C I L Q² W ΦP U* G* K* Ps-G cum Ps-R ; cf. Ps-G 26, 4 (בְּנֹעַם τερπνότητα) et Ps-H 118 ubi, pro una eademque voce hebr. (שַׁעֲשֻׁעָי), nunc delectatio (v. 77, 92) nunc voluntas (v. 24, 143, 174) habetur, in LXX vero meditatio (μελέτη), potum dabis L cum Ps-γ Ps-ε Ps-Mozx
interl.| AUGUSTINUS. delectationis
potabis eos5.
5 eos] illis L* cum Ps- γ, ei L²
Numérotation du verset Ps. 35,10 
X
Quoniam
interl.| potuerunt inebriari sed vitali poculo quod fluit in vitam #eternam
apud te est6 fons vite ¦
6 est D30] om. Ps-G
interl.| Christus
marg.| QUONIAM  APUD. CASSIODORUS. Apud te Christus est fons id est initium omnis boni et in tuo lumine quia per eius predicationem videmus lumen Patris et Spiritus Sancti et ideo pretende ut in hoc seculo tutius eatur.
et7 in lumine tuo
7 et D30] om. Ps-G
interl.| per Christum Patrem
videbimus lumen.
interl.| quod idem est
interl.| idem qui fons est et lumen quia satiat et illuminat
Numérotation du verset Ps. 35,11 
XI
Pretende
interl.| interim autem
misericordiam tuam scientibus te ¦
interl.| CASSIODORUS. recte credentibus
interl.| quia bona a te mala a se
et iustitiam tuam
interl.| vite
his
interl.| AUGUSTINUS. qui se dirigunt ad voluntatem Dei non eam curvant ad se ut in omnibus laudent
qui recto sunt corde.
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 35,12 
XII
Non veniat mihi
interl.| hoc est quod ab occultismeis munda me
pes superbie ¦
interl.| si superbus es cito te movet operatio male suadentis
et manus peccatoris
interl.| diaboli
non moveat me.
interl.| et ab alienis parce servo tuo
interl.| AUGUSTINUS. nam et mala que a nobis vel a diabolo amovet Deus
Numérotation du verset Ps. 35,13 
XIII
interl.| in superbia
ceciderunt
interl.| de alto
interl.| quia in pede superbie quia non sicut Deum glorificaverunt
qui operantur
interl.| tradidit illos Deus in desideria cordis eorum
interl.| adhuc diabolus et homo
iniquitatem ¦ expulsi sunt
interl.| AUGUSTINUS. a paradiso
interl.| diabolus primo et post homo
nec potuerunt stare.
interl.| vi sua



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_35)

Notes :