Psalmus 39

Numérotation du verset Ps. 39,1 

¶ In finem
¶Codd. : (Ps. 39) D30 ΩM ΩS ΩX (227ra-b) ω 1 (74rb-74va) P15205 (72ra-74rb) P1076 P1048 Rusch Ps-G, def. ΩF
psalmus David1.
1 In finem... David ΩX] om. ΩM P10489 ω 1 | p. D inv. Ps-G , + patientia Pauli apostoli D30
Numérotation du verset Ps. 39,2 I

Exspectans
exspectavi
Dominum ¦
et intendit mihi.
Numérotation du verset Ps. 39,3 II

Et
exaudivit preces meas2 ¦
2 preces meas] deprecationem meam L² cum Ps-R
et
eduxit me de lacu miserie
et3 de luto fecis.
3 et] set
Numérotation du verset Ps. 39,III 

Et4
4 Et] om. R cum Ps-λ Ps-mozx Ps-med.
statuit supra5 petram
5 supra D30 R F² ΦR ΨB P15205 P10489 Ω ω1 Ed1455 Rusch cum Ps-R Hier. (tract. p. 12, 54 et passim)] super Ps-G
pedes meos ¦
et direxit
gressus meos.
Numérotation du verset Ps. 39,4 IV

Et
immisit in os meum canticum ¦
novum ¦
carmen
Deo nostro.
Numérotation du verset Ps. 39,V 

Videbunt multi
et timebunt ¦
et sperabunt
in Domino.
Numérotation du verset Ps. 39,5 VI

Beatus
vir cuius est nomen Domini
spes eius6 ¦ et
6 eius plerique codd. D30 P15205 P10489 ΩM G ΩS ΩV ω1 Rusch cum Ps-R ] ipsius Ps-G (F* C I L) cum Ps-γ Ps-δ Ps-λ Ps-med.
non respexit
in vanitates et insanias falsas. 7
7 <divisio.> Domini… eius ¦… vanitates D30 ΩMX ω 1 ] Domini ¦… eius ¦… vanitates ¦ ΩS
Numérotation du verset Ps. 39,6 VII

Multa fecisti tu Domine Deus meus8 mirabilia tua ¦
8 meus] om. ΦV cum Ps-med.
et cogitationibus tuis
non est qui9 similis sit tibi.10
9 qui G ΩS ΩV ω1 Rusch Ps-G (R C) ] quis F I K L M Q² U* W Φ D30 ΩM ΩX P15205 P1076 P10489 |
10 <divisio.> tuis D30 ΩMX ω 1 ] tuis ’ ΩS |
Numérotation du verset Ps. 39,VIII 

Annuntiavi
et locutus sum ¦ multiplicati sunt
super numerum.
Numérotation du verset Ps. 39,7 IX

Sacrificium et oblationem noluisti ¦
aures autem
perfecisti mihi.
Numérotation du verset Ps. 39,X 

Holocaustum
et pro peccato11
11 et... peccato] pro peccato P10489 , et pro delecto L² cum Ps-R
non postulasti ¦
Numérotation du verset Ps. 39,8 

tunc
dixi ecce venio.
Numérotation du verset Ps. 39,XI 

In capite libri
scriptum est de me
Numérotation du verset Ps. 39,9 

ut facerem
voluntatem tuam
Deus meus volui12 ¦ et legem tuam13
12 volui] ut praem. P10489 |
13 tuam] om. ΩM* |
in medio cordis14 mei. 15
14 cordis] cf. Hieron. ep. 106. |
15 mei] mihi C <divisio.> me... v. tuam Deus... volui ¦ D30 (me.) ΩMX ω 1 (tuam’) me ¦… v. tuam Deus ’… volui ¦ ΩS (Deus’) P15205  (volui’) me... v. tuam ¦ Deus... volui Cbg150 |
Numérotation du verset Ps. 39,10 XII

Annuntiavi16
16 Annuntiavi] bene nuntiavi L² cum Ps-R
iustitiam tuam17
17 tuam plerique codd. F² D30 P10489 ΩM G ΩS ΩV ω1 cum Ps-R LXX (R)] om. Ps-G (R F* C I L² cum Ps-H LXX)
in ecclesia magna ¦ ecce
labia mea non prohibebo’ Domine tu scisti.18
18 scisti] cognovisti L² cum Ps-R <divisio.> magna  ¦ D30 ΩM X ω 1] magna ’ ΩS | prohibebo ’ D30* ω 1 ] prohibebo  ¦ ΩS
Numérotation du verset Ps. 39,11 XIII

Iustitiam tuam
non abscondi in corde meo ¦
veritatem tuam et salutare tuum
dixi.
Numérotation du verset Ps. 39,XIV 

Non abscondi
misericordiam tuam
et veritatem tuam19
19 veritatem tuam ΩV etc om. P15205
a concilio multo.
Numérotation du verset Ps. 39,12 XV

Tu autem Domine20
20 Domine] om. ΩV
ne longe
facias21 miserationes tuas a me ¦
21 facias] om. ΩV
misericordia tua22
22 tua] om. ΩX
et veritas tua
semper susceperunt me.
Numérotation du verset Ps. 39,13 XVI

Quoniam circumdederunt me
mala
quorum non est numerus ¦
comprehenderunt me
iniquitates mee’
et non potui ut viderem.23
23 <divisio.> mee D30 ω 1 ] mee ¦ Ω
Numérotation du verset Ps. 39,XVII 

Multiplicate24 sunt
24 Multiplicate Cor2 (alia littera MULTIPLICATE, grecum commune est) V² D30 P15205 P10489 ΩS ΩX ( post. cor.) ω 1 Rusch Ps-G ] Multiplicati D* G K L Q* ΦRGV ΩM ΩX* ΩV P1076 Cor2 (in masculino habent et anti. et Hieron.) cum Ps-R ; cf. v. 6
super capillos capitis mei ¦
et cor meum dereliquit me.
Numérotation du verset Ps. 39,14 XVIII

Complaceat
tibi Domine
ut eruas me ¦
Domine ad adiuvandum me respice.
Numérotation du verset Ps. 39,15 XIX

Confundantur
et revereantur
simul ¦ qui querunt
animam meam ut auferant eam. 25
25 <divisio.> simul ¦… meam ΩX etc simul… meam ¦ D30* (ut videtur) ΩM
Numérotation du verset Ps. 39,XX 

Convertantur26
26 Convertantur] Avertantur Ed1455 Ed1530 cum Ps-R
retrorsum et revereantur simul ¦ qui volunt mihi mala.
Numérotation du verset Ps. 39,16 XXI

Ferant
confestim confusionem suam ¦ qui dicunt
mihi euge euge.
Numérotation du verset Ps. 39,17 XXII

Exultent
et letentur super te
omnes querentes te ¦
et dicant27 semper
27 dicant] dicunt P1076
magnificetur Dominus
qui diligunt salutare tuum. 28
28 <divisio.> super te ΩMX ω 1 ] … te  ¦ ΩS
Numérotation du verset Ps. 39,18 XXIII

Ego autem
mendicus sum et pauper ¦
Dominus sollicitus est mei.29
29 mei] ei ω 1
Numérotation du verset Ps. 39,XXV 

Adiutor meus
et protector meus tu es ¦
Deus meus ne tardaveris. 30
30 <divisio.> meus2 tu es ¦ Deus meus3 D30 ΩMX  ω 1 ] meus  ¦ tu es Deus meus ’ΩS

Psalmus 39

Numérotation du verset Ps. 39,1 
A ¶Codd. : (Ps. 39) D30 ΩM ΩS ΩX (227ra-b) ΩV ω 1 (74rb-74va) P15205 (72ra-74rb) P1076 P1048 Rusch Ps-G, def. ΩF
interl.| de mutatione veteris testamenti in novum
psalmus David1.
1 In finem... David ΩX] om. ΩM P10489 ω 1 | p. D inv. Ps-G , + patientia Pauli apostoli D30
interl.| Christo qui salvat quod non lex nec dii gentium
marg.| IN  FINEM  PSALMUS. CASSIODORUS. Primum inducit Ecclesiam exspectasse Dominum et accepisse eum et ab eo Novum Testamentum quod et multi secuturi sunt. Unde percutit omnes superstitiones et invitat ad mirabilia Dei.
marg.| CASSIODORUS. Hic Christus ex membris.
Numérotation du verset Ps. 39,2 
I
Exspectans
interl.| in promissione prophetarum
interl.| CASSIODORUS. mitis cum desiderio
exspectavi
marg.| EXSPECTANS  EXSPECTAVI. CASSIODORUS. Exspectat et ingratus sed   exspectans exspectavi .
marg.| AUGUSTINUS. Auctoritas ab antiquis in Abraham et ceteris assidue exspectavi non legem non aliud sed Dominum qui salvare potest et Dominus fuit intentus et benevolus eis audiens eos educendo de profundo concupiscentiarum et de malis operibus qui pedes affectuum inquinant et retinent et sunt vilia ut fex comparatione vini. Canticum letitiam de nova gratia non vetus de lege quod placet Deo qui noster est per cultum non aliorum.
Dominum ¦
marg.| DOMINUM. AUGUSTINUM. Non hominem qui potest fallere et falli et qui mecum indiget.
et intendit mihi.
interl.| non avertit se
marg.| INTENDIT. AUGUSTINUS. Mihi ut prodesset non me ut et malos.
interl.| Et quid ille ?
Numérotation du verset Ps. 39,3 
II
Et
interl.| qui prophetis se abdidit
exaudivit preces meas2 ¦
2 preces meas] deprecationem meam L² cum Ps-R
interl.| a quibus exspectans non cessat
et
interl.| et quid fecit ?
eduxit me de lacu miserie
interl.| AUGUSTINUS. de profundo iniquitatis ex carnalibus concupiscentiis
interl.| inferno
marg.| LACUS. AUGUSTINUS. Tenebre iniquitatum infidelitatis scilicet et ignorantie.
et3 de luto fecis.
3 et] set
interl.| limi
marg.| LUTUM. Carnalis concupiscentia dupliciter dat Deus profutura primum educit de miseria seculi que est lacus et lutum fecis. Deinde supra petram statuit cum in preceptis Christi ambulamus peccata sicut lutum laci fetent et mergunt petra contra lutum.
marg.| HIERONYMUS. In lacu vero et in luto gentes idola colentes vel omnes terrena amantes.
Numérotation du verset Ps. 39,III 
Et4
4 Et] om. R cum Ps-λ Ps-mozx Ps-med.
interl.| ut iam ambulem proficiendo
statuit supra5 petram
5 supra D30 R F² ΦR ΨB P15205 P10489 Ω ω1 Ed1455 Rusch cum Ps-R Hier. (tract. p. 12, 54 et passim)] super Ps-G
interl.| Christum
pedes meos ¦
interl.| qui prius cum diabolo
interl.| sensus
et direxit
interl.| ne retro aspicerem
gressus meos.
interl.| operum
Numérotation du verset Ps. 39,4 
IV
Et
interl.| statuit direxit et sic
immisit in os meum canticum ¦
interl.| quod novus homo attulit
interl.| AUGUSTINUS. predicationem novi testamenti
novum ¦
interl.| novus nova contat
interl.| nova facta sunt omnia
carmen
interl.| scilicet
interl.| vel hymnum
marg.| CARMEN. HIERONYMUS. Non turpe non theatrale sed per Novum Testamentum .
Deo nostro.
interl.| non diis alienis
Numérotation du verset Ps. 39,V 
Videbunt multi
interl.| precedentem sequaces imitando
interl.| HIERONYMUS. venisse predictum Christum
interl.| populi
marg.| VIDEBUNT. CASSIODORUS. Mirabilia tempore incarnationis facta.
marg.| AUGUSTINUS. Videbunt hoc quod primo de prioribus dixi videbunt multi populi posteri.
et timebunt ¦
interl.| iam sequi malas vias
interl.| quia peccatores
et sperabunt
interl.| CASSIODORUS. facti christiani
interl.| remissionem
in Domino.
interl.| non in precedentibus patriarchis scilicet et prophetis
Numérotation du verset Ps. 39,5 
VI
Beatus
interl.| etiam
vir cuius est nomen Domini
interl.| ipsum Deum non aliud sperat ab eo
marg.| NOMEN. AUGUSTINUS. Quod est salvator quasi   beatus etc. qui non temporalia sperat ab eo sed salutem quod eius nomen indicat. In hebreo sepe duplicantur hoc modo genitivi vel beatus est cui est nomen id est in quo est laus Dei ut ab eo solo credat salutem unde est et spes eius.
spes eius6 ¦ et
6 eius plerique codd. D30 P15205 P10489 ΩM G ΩS ΩV ω1 Rusch cum Ps-R ] ipsius Ps-G (F* C I L) cum Ps-γ Ps-δ Ps-λ Ps-med.
interl.| post
non respexit
interl.| quo plures eunt
in vanitates et insanias falsas. 7
7 <divisio.> Domini… eius ¦… vanitates D30 ΩMX ω 1 ] Domini ¦… eius ¦… vanitates ¦ ΩS
interl.| in voluptatibus
marg.| INSANIE. CASSIODORUS. Idola que fallunt a veritate vel insanie in spectaculis fallacibus. Ideo pluraliter ut de omnibus accipiatur hec falsa sed opera tua mirabilia celum terra elidit superstitiones.
Numérotation du verset Ps. 39,6 
VII
Multa fecisti tu Domine Deus meus8 mirabilia tua ¦
8 meus] om. ΦV cum Ps-med.
interl.| AUGUSTINUS. qui tam illa non respicit habet qui ei spectet
interl.| AUGUSTINUS. in corporalibus et spiritualibus
et cogitationibus tuis
interl.| quis consiliarius eius fuit
interl.| non alieno consilio sed tua sapientia
non est qui9 similis sit tibi.10
9 qui G ΩS ΩV ω1 Rusch Ps-G (R C) ] quis F I K L M Q² U* W Φ D30 ΩM ΩX P15205 P1076 P10489
10 <divisio.> tuis D30 ΩMX ω 1 ] tuis ’ ΩS
interl.| in illis omnibus
marg.| NON  EST  QUI  SIMILIS. AUGUSTINUS. nulli auctores artium
marg.| AUGUSTINUS. Salus verax insania mendax non est quod putatur.
marg.| HIERONYMUS. Vana sunt terrena insanie ire et rixe etc.
marg.| MIRABILIA. AUGUSTINUS. Petrum ambulare super aquas in signo non in seculo id est fluctibus seculi.
Numérotation du verset Ps. 39,VIII 
Annuntiavi
interl.| multa mirabilia et hec
et locutus {t. 2 : Erfurt, f. 252ra ; facsim., p. 503ª} sum ¦ multiplicati sunt
interl.| AUGUSTINUS. certus est numerus Hierusalem sed super hunc sunt admixte palee multi vocati pauci electi
super numerum.
marg.| ANNUNTIAVI  ET. AUGUSTINUS. Hic Christus in capite et membris. AUGUSTINUS. Hec sunt {t. 2 : Erfurt, f. 252ra ; facsim., p. 503ª} mira Dei he cogitationes quibus nemo est similis.
marg.| CASSIODORUS. Ecce mirabilia incarnatio iustitia predicationis liberatio hominum ab iniquitatibus confusio inimicorum letitia sperantium. Primo rudes et incompositi preparati sunt ut verba Christi libenter susciperent. AUGUSTINUS. Vide mirabilia Dei. Annuntiavi prius per prophetas et post locutus egomet.
marg.| MULTIPLICATI. HIERONYMUS. AUGUSTINUS. Super numerum salvandorum vel super hoc quod aliquis enumerare possit vel me loquente plures quam olim crediderunt.
Numérotation du verset Ps. 39,7 
IX
Sacrificium et oblationem noluisti ¦
interl.| ulterius
marg.| SACRIFICIUM. AUGUSTINUS. Ut venit res noluit quasi verba promittentia tamdiu est promissor donec det ut dedit mutat verbum non dicit dabo sed dedi. Ipso ergo veniente noluit ea que erant eius figura quasi que necessitas annuntiandi cum sufficerent legalia quia sacrificium et holocaustum.
marg.| Posuit Deus Cain signum ut nemo eum occideret. Manet iu Deus cum signo circumcisionis et aliis huiusmodi et nondum est occisus habens signum suum maledictus est a terra id est Ecclesia que sanguinem excepit quem ille fudit et de hac terra clamat ille sanguis ad Deum sed ille qui fudit surdus non audit.
aures autem
interl.| propter hoc illa noluit quia
interl.| AUGUSTINUS. id est corpus perfectum dedisti scilicet sine peccato
interl.| vel corpus
perfecisti mihi.
interl.| perfectum enim
marg.| AURES  PERFECISTI. AUGUSTINUS. Id est perfecte me intelligere fecisti quid velles vel corpus aptasti mihi, ut ait Apostolus ad Hebreosa, id est corpus aptum ad offerendum mihi dedisti.
a Cf. Hbr. 10, 5.
Numérotation du verset Ps. 39,X 
Holocaustum
interl.| et quod maius est
interl.| exponit priorem versum
interl.| quia prius sacrificium
marg.| HOLOCAUSTUM. Holocausta etiam non petisti pro peccato.
et pro peccato11
11 et... peccato] pro peccato P10489 , et pro delecto L² cum Ps-R
interl.| AUGUSTINUS. quod pro peccato fiebat maius et dignius in lege ut de vitula rufa
marg.| PRO  PECCATO. Quod supra oblationem ut de hirco apompeio id est emissa non qui cum peccatis populi in desertum mittebatur vel possunt esse due dictiones pro peccato.
non postulasti ¦
Numérotation du verset Ps. 39,8 
tunc
interl.| quia hoc noluisti et corpus aptasti
interl.| AUGUSTINUS. tempus est ut veniant promissa quia auferuntur promittentia
dixi ecce venio.
marg.| ECCE  VENIO. CASSIODORUS. Cum sacrificia cessent constat venisse Christum.
interl.| quia
Numérotation du verset Ps. 39,XI 
In capite libri
interl.| huius psalmorum
marg.| IN  CAPITE. Ecce statim venio ut facerem voluntatem tuam quia in capite huius libri vel sic est prefinitum apud DeumPatrem qui est caput mei qui sum liber id est forma iustitie hominibus.
scriptum est de me
Numérotation du verset Ps. 39,9 
ut facerem
interl.| omnino obediens me offerendo
voluntatem tuam
interl.| AUGUSTINUS. hoc est sed in lege Domini voluntas eius
Deus meus volui12 ¦ et legem tuam13
12 volui] ut praem. P10489
13 tuam] om. ΩM*
interl.| et in lege eius meditabar die ac nocte
in medio cordis14 mei. 15
14 cordis] cf. Hieron. ep. 106.
15 mei] mihi C
<divisio.>
me... v. tuam Deus... volui ¦ D30 (me.) ΩMX ω 1 (tuam’)
me ¦… v. tuam Deus ’… volui ¦ ΩS (Deus’) P15205  (volui’)
me... v. tuam ¦ Deus... volui Cbg150
interl.| volui
interl.| in plenitudine
Numérotation du verset Ps. 39,10 
XII
Annuntiavi16
16 Annuntiavi] bene nuntiavi L² cum Ps-R
interl.| post etiam mei
interl.| in membris
iustitiam tuam17
17 tuam plerique codd. F² D30 P10489 ΩM G ΩS ΩV ω1 cum Ps-R LXX (R)] om. Ps-G (R F* C I L² cum Ps-H LXX)
interl.| AUGUSTINUS. quod a te est iustitia
in ecclesia magna ¦ ecce
interl.| non habeo in solo corde ut timore taceam
interl.| AUGUSTINUS. hic contra timorem mundanum
marg.| ECCLESIA  MAGNA. AUGUSTINUS. Toto orbe terrarum non parva ut prius et si quidem {t. 2 : Erfurt, f. 252rb ; facsim., p. 503b} insurget timor non prohibebit loqui.
labia mea non prohibebo’ Domine tu scisti.18
18 scisti] cognovisti L² cum Ps-R
<divisio.> magna  ¦ D30 ΩM X ω 1] magna ’ ΩS | prohibebo ’ D30* ω 1 ] prohibebo  ¦ ΩS
interl.| AUGUSTINUS. hoc contra simulationem
marg.| DOMINE  TU  SCISTI. AUGUSTINUS. Labia solvant hominibus sed tu   Domine novisti cor meum ne in solis labiis esset annuntiatio quia ‘’Corde creditur ad iustitiam ore confessio fit ad salutem’’b. Vel o Domine tu es testis quod timor non prohibet loqui vel per te hoc qui sic predestinasti futurum ut ad hoc non sim piger.
b Cf. Rm. 10, 10. ad salutem] in salutem Ps-G
Numérotation du verset Ps. 39,11 
XIII
Iustitiam tuam
interl.| AUGUSTINUS. hoc dicitur contra segniciem carnis
interl.| AUGUSTINUS. Vel meam id est fidem confessus sum non celo timore quasi satis sit in corde tenere
non abscondi in corde meo ¦
marg.| NON  ABSCONDI. CASSIODORUS. Quando potui prodesse veritatem promissionem et salvationem.
interl.| sed
veritatem tuam et salutare tuum
interl.| id est Christum tuum
dixi.
interl.| predicavi
Numérotation du verset Ps. 39,XIV 
Non abscondi
interl.| non propter multos consiliantes dimisi et hoc est
misericordiam tuam
interl.| qua dimittit peccata
et veritatem tuam19
19 veritatem tuam ΩV etc om. P15205
interl.| qua retribuit
a concilio multo.
marg.| MISERICORDIA  TUA  ET  VERITAS  TUA. AUGUSTINUS. Amor et timor perducunt me ad te.
Numérotation du verset Ps. 39,12 
XV
Tu autem Domine20
20 Domine] om. ΩV
interl.| quia non celavi misericordiam et veritatem noli removere misericordias a sanctis membris
ne longe
interl.| ne sint sine effectu
facias21 miserationes tuas a me ¦
21 facias] om. ΩV
interl.| quia
misericordia tua22
22 tua] om. ΩX
interl.| AUGUSTINUS. non auderem converti nisi securus de remissione quasi bonus es et ideo amo
et veritas tua
interl.| non perseverarem nisi de promissione securus quasi iustus es et ideo timeo
interl.| ne sit inane quod cepi a primo iusto
semper susceperunt me.
interl.| hec semper suscipiunt et semper aspicio et opus est
Numérotation du verset Ps. 39,13 
XVI
Quoniam circumdederunt me
interl.| CASSIODORUS. quia sunt peccata a nobis et ab alienis quid ergo si cesset misericordia
mala
interl.| peccata
interl.| id est pene
quorum non est numerus ¦
interl.| apud homines
comprehenderunt me
interl.| ipso actu
interl.| AUGUSTINUS. quibus oppressus Deus non potest videri sed mundato corde videbit Deum
et non potui ut viderem.23
23 <divisio.> mee D30 ω 1 ] mee ¦ Ω
interl.| nec per conatum te videre potui
Numérotation du verset Ps. 39,XVII 
Multiplicate24 sunt
24 Multiplicate Cor2 (alia littera multiplicate, grecum commune est) V² D30 P15205 P10489 ΩS ΩX ( post. cor.) ω 1 Rusch Ps-G ] Multiplicati D* G K L Q* ΦRGV ΩM ΩX* ΩV P1076 Cor2 (in masculino habent et anti. et Hieron.) cum Ps-R ; cf. v. 6
interl.| iniquitates
interl.| AUGUSTINUS. si vitasti gravia cave ne obruaris arena minuta quidem videntur sed multa sunt
super capillos capitis mei ¦
interl.| innumerabiliter
marg.| CAPILLOS. AUGUSTINUS. Bene in comparatione delictorum capilli ducti sunt. Nam ideo in Veteri Testamento sacerdotes radebantur ut sic carnis vitia deposuisse viderentur.
marg.| REMIGIUS. Ut superent eos qui sunt capilli id est fideles qui in Christo sunt radicati vel ad litteram comparative.
et cor meum dereliquit me.
interl.| AUGUSTINUS. ratio reliquit quia profutura non appetit vel a primo ceci parente
interl.| AUGUSTINUS. id est cor non cognoscit se ut cum Petrus dixit non te negabo
interl.| ergo
Numérotation du verset Ps. 39,14 
XVIII
Complaceat
interl.| Trinitati
tibi Domine
interl.| uni Deo
marg.| COMPLACEAT. CASSIODORUS. Trinitatem personarum.  TIBI. Singulariter unitatem essentie signat. AUGUSTINUS. Complaceat ait non diffidens de potentia Dei si assit voluntas. Quasi si tu vis potes Domine.
ut eruas me ¦
interl.| a malis
Domine ad adiuvandum me respice.
interl.| AUGUSTINUS. respice penitentes in dolore suo
interl.| in boni cooperatione
marg.| RESPICE. CASSIODORUS. Respectus eius nostrum est auxilium.
Numérotation du verset Ps. 39,15 
XIX
Confundantur
interl.| ecce autem
interl.| CASSIODORUS. gavisi sunt cum ipse animam posuit sed confusi cum recepit
interl.| mirabilium operatione
et revereantur
interl.| resurrectionis gloria
simul ¦ qui querunt
interl.| ut non ea fruantur
animam meam ut auferant eam. 25
25 <divisio.> simul ¦… meam ΩX etc simul… meam ¦ D30* (ut videtur) ΩM
interl.| interficiendo
Numérotation du verset Ps. 39,XX 
Convertantur26
26 Convertantur] Avertantur Ed1455 Ed1530 cum Ps-R
interl.| etiam
interl.| AUGUSTINUS. humiles sequantur qui superbe preibant
retrorsum et revereantur simul ¦ qui volunt mihi mala.
interl.| non solum qui faciunt vel dicunt
interl.| AUGUSTINUS. cum benedicunt mala tamen volunt
Numérotation du verset Ps. 39,16 
XXI
Ferant
interl.| ut pondus
interl.| CASSIODORUS. Ne diutius ingravetur malum eorum
confestim confusionem suam ¦ qui dicunt
interl.| adulatione
mihi euge euge.
interl.| qui applaudunt quasi bono animo
marg.| QUI  DICUNT  MIHI. AUGUSTINUS. Et qui bona dicit malo animo et qui mala dolose laudando uterque malus est et cavendus de primis dixit. Qui volunt mihi mala de secundis. Qui dicunt mihi euge euge.
Numérotation du verset Ps. 39,17 
XXII
Exultent
interl.| e contra
et letentur super te
interl.| fundati
omnes querentes te ¦
interl.| AUGUSTINUS. non me sed in me te glorificantes
et dicant27 semper
27 dicant] dicunt P1076
interl.| AUGUSTINUS. quia si peccator est homo ad penitentiam vocatur si iustus ad coronam
marg.| ET  DICANT. CASSIODORUS. Hec est eorum exultatio hec enim professio in eternum gaudentes efficit christianos.
magnificetur Dominus
interl.| in membris quia in se non potest
interl.| nec quilibet hec dicant sed
qui diligunt salutare tuum. 28
28 <divisio.> super te ΩMX ω 1 ] … te  ¦ ΩS
interl.| CASSIODORUS. me scilicet
Numérotation du verset Ps. 39,18 
XXIII
Ego autem
interl.| de se autem hic
interl.| cui dicebant euge
interl.| AUGUSTINUS. non est quod in me laudetur ex me egenus et pauper non dives quia non superbus
marg.| EGO  AUTEM. CASSIODORUS. Hoc Christus ex forma servi ne quis gloriam predicte letitie sibi arrogaret. Mendicus qui petit pauper qui sibi nonsufficit.
mendicus sum et pauper ¦
interl.| sed
Dominus sollicitus est mei.29
29 mei] ei ω 1
interl.| curam habet mei
Numérotation du verset Ps. 39,XXV 
Adiutor meus
interl.| de hoc constat
interl.| AUGUSTINUS. quod orat hic corpus Christi unus mendicus unus pauper cum eo
et protector meus tu es ¦
interl.| AUGUSTINUS. ne diu simus in malis sed cito fini maxime tempore Antichristi
Deus meus ne tardaveris. 30
30 <divisio.> meus2 tu es ¦ Deus meus3 D30 ΩMX  ω 1 ] meus  ¦ tu es Deus meus ’ΩS
interl.| hoc peto
marg.| NE  TARDAVERIS. AUGUSTINUS. Nisi breviati essent dies non salvaretur omnis caro et tunc erit ve pregnantibus et nutrientibus vel de presenti id est quia et modo est ve pregnantibus id est concipientibus desideria alienarum rerum et lactantibus qui iam quesita nutriunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 39), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_39)

Notes :