Glossa ordinaria

Psalmus 53

Numérotation du verset Ps. 53,1 

¶ In finem
¶Codd. : (Ps. 53) D30 Rusch Ps-G, def. ΩF
in carminibus vel hymnis
intellectus
David
Numérotation du verset Ps. 53,2 

cum venissent Ziphei
ad Saul et dixissent nonne David absconditus est apud nos1.
1 in c pro c. D30 | vel hymnis] om. Ps-G D30 | ad Saul - et dixissent] inv. Ps-G D30 | nos] + vox supplicantis D30
Numérotation du verset Ps. 53,3 I

Deus in nomine tuo
salvum me fac ¦ et in virtute tua
iudica me.
Numérotation du verset Ps. 53,4 II

Deus exaudi orationem meam ¦
auribus percipe
verba oris mei.
Numérotation du verset Ps. 53,5 III

Quoniam
alieni
insurrexerunt adversum2 me et fortes
2 adversum D30 Rusch Ps-G ] adversus F I M* Q* ΦRGV
quesierunt animam meam ¦ et non3 proposuerunt Deum4*
3 et non C ( ET sub ) I V D D30* (eras.) Ω Ed1530 Clementina cum Ps-H] non Cor2 (hebr. et anti. non habent ET ) D30² Ps-G |
4 Deum D30 Ps-G ] te Rusch |
ante conspectum suum.5
5 suum] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 53,6 IV

Ecce
enim Deus adiuvat me ¦
et6 Dominus
6 et V D* D30² ΨB² Ω Rusch Ed1530 Clementina Rusch cum Ps-R] om. D30* Cor2 Ps-G
susceptor est7 anime mee.
7 est V D D30 Ω Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Cor2 ( secundum hebr. et anti. et Hieron. non incidit ibi verbum EST ) Ps-G
Numérotation du verset Ps. 53,7 V

Averte8
8 Averte plerique codd. et edd. D30 Rusch cum Ps-R ] Avertet Cor2 ( hebr. et anti. et Hieron. hab. in tertia persona ) Ps-G ( F² M Q² W ΦRGV), avertit C I Ps-γ Ps-δ, Reddet Cor2 ( Hieron. et hebr. )
mala
inimicis9 meis ¦ et in10* veritate tua
9 inimicis] ab praem. V |
10 et V Ω Clementina cum Ps-R ] om. Cor2 (non est premittenda et coniunctio secundum grecum et hebr. et anti et Hieron.) D30 Rusch |
disperde11 illos.
11 disperde] disperdes R F cum Ps-α
Numérotation du verset Ps. 53,8 VI

Voluntarie
sacrificabo tibi ¦
et12 confitebor nomini tuo Domine
12 et G² V D D30 (in ras. ut vid.) ΨB² Ω Rusch Clementina cum Ps-R ] om. Cor2 (hebr. et anti. et Hieron. non interponunt ET neque grecus) Ps-G
quoniam bonum est13.
13 est plerique codd. et edd. D30 Rusch cum Ps-R] om. Ps-G (R C I) Ps-δ
Numérotation du verset Ps. 53,9 VII

Quoniam
ex omni tribulatione
eripuisti me ¦ et super inimicos meos
despexit oculus meus.

Psalmus 53

Numérotation du verset Ps. 53,1 
A In finem
A ¶Codd. : (Ps. 53) D30 Rusch Ps-G, def. ΩF
interl.| id est Christum
interl.| novissima non presentia
in carminibus vel hymnis
interl.| id est laudibus
interl.| quia in adversis Deus laudandus
intellectus
interl.| AUGUSTINUS. quia vir insipiens non cognoscit quomodo interit flos seculi
David
interl.| vel alicuius viri spiritualis qui intelligit florem malorum transiturum
Numérotation du verset Ps. 53,2 
cum venissent Ziphei
interl.| flos
interl.| quibus non profuit sua proditio et David non nocuit ibi enim datus est Saul in manum David in spelunca
marg.| ZIPHEI. HIERONYMUS. AUGUSTINUS. Florentes interpretantur. Et significant illos qui hic florent in presenti et quasi virent copia temporalium quorum gloria est ut flos feni quod hodie floret et cras in clibanum mittitur. Inter quos latet David id est sancti quorum vita abscondita est cum Christo in Deo inter quos sunt viles et absconditi.
ad Saul et dixissent nonne David absconditus est apud nos1.
1 in c pro c. D30 | vel hymnis] om. Ps-G D30 | ad Saul - et dixissent] inv. Ps-G D30 | nos] + vox supplicantis D30
marg.| AUGUSTINUS. Monet in adversis Deum laudare.
Numérotation du verset Ps. 53,3 
I
Deus in nomine tuo
interl.| AUGUSTINUS. quod mundo predicatum est
interl.| HIERONYMUS. Id est imple rem nominis
marg.| DEUS  IN  NOMINE. AUGUSTINUS. Inter Zipheos orat.
marg.| AUGUSTINUS. HIERONYMUS. Hic salva in nomine post non timeo iudicari in virtute.
marg.| AUGUSTINUS. Deus in nomine verba Ecclesie latentis inter Zipheos cuius bonum intus est et merces occulta alii aliis petunt liberari ego in tuo nomine.
salvum me fac ¦ et in virtute tua
interl.| CASSIODORUS. in futuro iudicio
iudica me.
interl.| secerne a Zipheis
Numérotation du verset Ps. 53,4 
II
Deus exaudi orationem meam ¦
interl.| AUGUSTINUS. quia non florem Zipheorum a te peto
marg.| DEUS  EXAUDI. CASSIODORUS. Item Deus nomen potentie repetit ne tardet auxilium.
auribus percipe
interl.| CASSIODORUS. menti reconde
marg.| PERCIPE  TU. AUGUSTINUS. Ziphei ea et si audiunt non tamen intelligunt qui non nisi temporalia noverunt.
verba oris mei.
interl.| quia ex verbis cor iudicatur
Numérotation du verset Ps. 53,5 
III
Quoniam
interl.| CASSIODORUS. hec est causa orationis et loquitur Ecclesia
alieni
interl.| mali
interl.| Ziphei pertinebant ad tribum Iude unde David sed alieni flore malitie quo prodiderunt eum non loco vel tribu
marg.| ALIENI. AUGUSTINUS. Ziph viculus erat qui pertinebat ad tribum iuda unde Ziphei.
insurrexerunt adversum2 me et fortes
2 adversum D30 Rusch Ps-G ] adversus F I M* Q* ΦRGV
interl.| CASSIODORUS. Saul et ministri
interl.| persecutores
quesierunt animam meam ¦ et non3 proposuerunt Deum4*
3 et non C ( et sub ) I V D D30* (eras.) Ω Ed1455 Ed1530 Clementina cum Ps-H] non Cor2 (hebr. et anti. non habent   et ) D30² Ps-G
4 Deum D30 Ps-G ] te Rusch
interl.| CASSIODORUS. qui putant Deum nescire quod agunt
interl.| qui nihil nisi seculum conspiciunt
ante conspectum suum.5
5 suum] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 53,6 
IV
Ecce
interl.| non proposuerunt Deum ante conspectum suum quod patet quia
enim Deus adiuvat me ¦
interl.| AUGUSTINUS. virtus ubi nemo videt ubi est gloria nostra non in flore extra
marg.| ECCE  ENIM  DEUS. CASSIODORUS. Diapsalmus quid sibi et zipheis faciat Deus unde oluit laudes.
marg.| ADIUVAT  ME. CASSIODORUS. Quod ipsi nesciunt inter quos lateo sed hoc quod mea adiuvat viderent si Deum ante oculos ponerent.
6 et V D* D30² ΨB² Ω Rusch Ed1455 Ed1530 Clementina Rusch cum Ps-R] om. D30* Cor2 Ps-G
interl.| ita
susceptor est7 anime mee.
7 est V D D30 Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Cor2 ( secundum hebr. et anti. et Hieron. non incidit ibi verbum est ) Ps-G
interl.| CASSIODORUS. etsi corpus deserit
Numérotation du verset Ps. 53,7 
V
Averte8
8 Averte plerique codd. et edd. D30 Rusch cum Ps-R ] Avertet Cor2 ( hebr. et anti. et Hieron. hab. in tertia persona ) Ps-G ( F² M Q² W ΦRGV), avertit C I Ps-γ Ps-δ, Reddet Cor2 ( Hieron. et hebr. )
interl.| o Domine
mala
interl.| a me in illos
marg.| AVERTE  MALA. AUGUSTINUS. Vel   averte pro convertendis precatur et hec est hostia quam pro liberatione solvit :   averte mala ab inimicis meis et   disperde illos .
marg.| CASSIODORUS. A priore intentione ponendo in veritate tua idem ut ad veritatem tuam veniant.
inimicis9 meis ¦ et in10* veritate tua
9 inimicis] ab praem. V
10 et V Ω Ed1455 Clementina cum Ps-R ] om. Cor2 (non est premittenda et coniunctio secundum grecum et hebr. et anti et Hieron.) D30 Rusch
marg.| IN  VERITATE. CASSIODORUS. Vel secundum aliam litteram   in virtute perde quos in tua infirmitate tolerasti.
disperde11 illos.
11 disperde] disperdes R F cum Ps-α
interl.| AUGUSTINUS. florent falsis bonis pereunt veris bonis
interl.| vel quasi florent ad tempus sed pereunt ineternum
Numérotation du verset Ps. 53,8 
VI
Voluntarie
interl.| tamen
interl.| AUGUSTINUS. quia gratis amo quod laudo
sacrificabo tibi ¦
interl.| sacrificium laudis non pecora
marg.| VOLUNTARIE  SACRIFICABO. AUGUSTINUS. Quia propter se non propter aliud quod ab eo velim. Qui propter aliud laudat ex necessitate laudat si illud haberet non laudaret mihi autem et que dedit propter dantem placent.
et12 confitebor nomini tuo Domine
12 et G² V D D30 (in ras. ut vid.) ΨB² Ω Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R ] om. Cor2 (hebr. et anti. et Hieron. non interponunt et neque grecus) Ps-G
interl.| AUGUSTINUS. hoc est gratis confiteri quia bonum non quia dat temporalia bona
interl.| id est laudabo
quoniam bonum est13.
13 est plerique codd. et edd. D30 Rusch cum Ps-R] om. Ps-G (R C I) Ps-δ
interl.| AUGUSTINUS. nihil melius nomine tuo invenio
Numérotation du verset Ps. 53,9 
VII
Quoniam
interl.| ideo confitebor bono nomini
ex omni tribulatione
interl.| AUGUSTINUS. in hoc probavit bonum nomen si aliter sciret tribulatio necessaria non fuisset
eripuisti me ¦ et super inimicos meos
interl.| florentes
despexit oculus meus.
interl.| mente rapta ad Deum videt quod omnis flos ut fenum



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 53), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_53)

Notes :