Psalmus 59

Numérotation du verset Ps. 59,1 

¶In finem
pro1
1 pro Ps-G (C M W ΦP G K V D) D30 ΩS Rusch Ed1530 Clementina] om. Ps-G
his qui
commutabuntur2
2 commutabuntur D30 ΩS Rusch ] inmutabuntur Ps-G
in tituli inscriptione3
3 inscriptione D30 Rusch ] inscriptionis Ps-G , inscriptionem Clementina
ipsi4 David
4 ipsi Ps-G (V D) ΩS Rusch Ed1530 Clementina Ps-α] om. D30 Ps-G
in doctrinam5
5 doctrinam plerique codd. et edd. Rusch ] doctrina sua C , doctrina Ps-G (=F Q W G K D Amiatinus ΦP) D30
Numérotation du verset Ps. 59,2 

cum succendit
Mesopotamiam Syrie
et Syriam Sobal6 7 8 9 10 11 12 13 14 et convertit Ioab et percussit Edom in valle15 Salinarum duodecim16 millia17 a.
0 2Rg. (2Sm.) 8.
6 Mesopotamiam Syrie et Syriam Sobal (sabal I , sabba C ) C Ps-G (I W D) D30 Rusch Ed1530 ] Mesopotamiam Siriam Sobal Q, |
7Mesopotamiam Syrie et Sobal Clementina , |
8Mesopotamiam Siriae Sabaa Amiatinus , |
9Mesopothamiam vel Syriam Sobal ΩS , |
10Mesopotamiam Syrie vel Syriam et Siriam Sobal Ps ( V ), |
11Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba Ps-G (=R M G) , |
12Syriam Φ U, |
13Syriam Mesopotamiam et Syriam (Syria K ) Sobal Ps-G (F K), |
14Mesopotamiam Syrie D30 Rusch ] Syriam Mesopotamiam Ps-G |
15 Edom in valle D30 Rusch ] vallem Ps-G |
16 duodecim Ps-G D30 Rusch ] viginti ΩS |
17 millia] + Vox apostolorum D30 |
Numérotation du verset Ps. 59,3 I

Deus repulisti
nos
et destruxisti nos ¦
iratus es
et misertus es nobis.
Numérotation du verset Ps. 59,4 II

Commovisti terram
et conturbasti eam ¦ 18
18 conturbasti plerique codd. et edd. D30 Rusch ] turbasti Ps-G (F C I) Ps-δ
sana contritiones eius 
quia commota est.
Numérotation du verset Ps. 59,5 III

Ostendisti
populo
tuo
dura ¦ potasti nos vino compunctionis.
Numérotation du verset Ps. 59,6 IV

Dedisti metuentibus te significationem ¦
ut fugiant
a facie arcus.
Numérotation du verset Ps. 59, V 

Et liberentur19
19 Et] diapsalma Ut Ps-G
dilecti tui ¦
Numérotation du verset Ps. 59,7 

salvum fac dextera tua
et exaudi me.
Numérotation du verset Ps. 59,8 VI

Deus locutus est
in sancto
suo ¦
letabor et partibor
Sichimam20
20 Sichimam] scrips. , Siccimam D30, Sicchimam Rusch , Sicima Ps-G
et convallem tabernaculorum
metibor.
Numérotation du verset Ps. 59,9 VII

Meus est Galaad
et meus est Manasses ¦
et
Ephraim21 fortitudo capitis mei.
21 Ephraim ΦR ΦG Clementina ] Ef(f)raim codd . Rusch Ps-G
Numérotation du verset Ps. 59,VIII 

Iuda rex meus ¦
Numérotation du verset Ps. 59,10 

Moab
olla spei mee.
Numérotation du verset Ps. 59,IX 

In Idumeam
extendam
calciamentum meum ¦
mihi alienigene
subditi sunt.
Numérotation du verset Ps. 59,11 

Quis
deducet me in civitatem22*
22 me D30 Ps-G ] te Rusch
munitam ¦
quis deducet me usque in Idumeam.
Numérotation du verset Ps. 59,12 X

Nonne tu Deus
qui repulisti
nos ¦ et non egredieris Deus
in virtutibus nostris.
Numérotation du verset Ps. 59,13 XI

Da nobis auxilium
de tribulatione ¦
et vana
salus hominis.
Numérotation du verset Ps. 59,14 XII

In Deo
faciemus virtutem ¦
et ipse ad nihilum
deducet tribulantes nos.

Psalmus 59

Numérotation du verset Ps. 59,1 
¶In finem
interl.| id est Christum
pro1
1 pro Ps-G (C M W ΦP G K V D) D30 ΩS Rusch Ed1530 Clementina] om. Ps-G
interl.| id est : de
his qui
marg.| IN  FINEM  PRO  HIS. AUGUSTINUS. [a] In historiis non legitur quod David converterit Ioab vel quod in huiusmodi vastationibus aliquid succenderit sed superficie historie relicta sicut in plerisque aliis fit ad spiritualem. [b] Dirigimur intelligentiam que ex nominum interpretationibus sumitur. Interpretatur enim   Mesopotamia elevate vocatio,   Syria sublimis,   Sobal vana vetustas,   Ioab inimicus,   Edom terrenus his omnibus figurantur elati magnitudine terrene vanitatis quos omnes Christus igne caritatis quem in terra dignatus est mittere accendit et convertit inimicum in fugam, hominem ad fidem, terrenos ut vivant celestes.a
a [a] Cf. ad sensum Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 59, 1), CCSL 39, p. 754.34-43 : « Legimus haec in libris regnorum, istos omnes quos nominavit, debellatos esse a dauid, id est mesopotamiam syriae, et syriam sobal, ioab, edom. facta sunt ista, et quemadmodum facta sunt ita ibi conscripta sunt, ita leguntur : legat qui uult. uerumtamen sicut solet propheticus spiritus in psalmorum titulis recedere aliquantulum ab expressione rerum gestarum, et aliquid dicere quod in historia non inuenitur, et hinc potius admonere, non propter cognoscendas res gestas esse huiusmodi titulos inscriptos, sed propter futura praefiguranda ». [b] Cf. ad sensum   Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 59, 2), CCSL 39, p. 755.30-756.50.
commutabuntur2
2 commutabuntur D30 ΩS Rusch ] inmutabuntur Ps-G
interl.| de veteri vita in novam
in tituli inscriptione3
3 inscriptione D30 Rusch ] inscriptionis Ps-G , inscriptionem Clementina
interl.| suscepta per fidem
interl.| in regnum Christi
ipsi4 David
4 ipsi Ps-G (V D) ΩS Rusch Ed1530 Clementina Ps-α] om. D30 Ps-G
interl.| Christo ut ei vivant
in doctrinam5
5 doctrinam plerique codd. et edd. Rusch ] doctrina sua C , doctrina Ps-G (=F Q W G K D Amiatinus ΦP) D30
interl.| eius transeuntes
Numérotation du verset Ps. 59,2 
cum succendit
interl.| non historialiter sed spiritualiter igne scilicet Dei
Mesopotamiam Syrie
interl.| vel : Syriam
et Syriam Sobal6 7 8 9 10 11 12 13 14 et convertit Ioab et percussit Edom in valle15 Salinarum duodecim16 millia17 18.
6 Mesopotamiam Syrie et Syriam Sobal (sabal I , sabba C ) C Ps-G (I W D) D30 Rusch Ed1530 ] Mesopotamiam Siriam Sobal Q,
7Mesopotamiam Syrie et Sobal Clementina ,
8Mesopotamiam Siriae Sabaa Amiatinus ,
9Mesopothamiam vel Syriam Sobal ΩS ,
10Mesopotamiam Syrie vel Syriam et Siriam Sobal Ps ( V ),
11Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba Ps-G (=R M G) ,
12Syriam Φ U,
13Syriam Mesopotamiam et Syriam (Syria K ) Sobal Ps-G (F K),
14Mesopotamiam Syrie D30 Rusch ] Syriam Mesopotamiam Ps-G
15 Edom in valle D30 Rusch ] vallem Ps-G
16 duodecim Ps-G D30 Rusch ] viginti ΩS
17 millia] + Vox apostolorum D30
18 2Rg. (2Sm.) 8.
interl.| id est omnes de quatuor mundi partibus ad fidem Sancte Trinitatis per apostolicam doctrinam vocatos in humilitate sapienti et discreta
marg.| IN  DOCTRINAM. AUGUSTINUS. [a]   Mutantur in doctrinam : oportet enim in eius   doctrinam transire eum qui vult titulum eius habere sed quomodo nos mutaret nisi ignem in terram mitteretb. [b]   Mesopotamia : elevata vocatio totus mundus vocatione elevatus. S  yria : sublimis sed incensa humiliatur ut melius exaltetur. [d]   Ioab : inimicus. Convertitur ; si diabolus est : in fugam ; si homo ad fidem. [c]   Sobal : “vana vestustas” in vite novitatem.   Edom . Terrenam vitam in celestem.c
b Cf. Lc. 12, 49 : « Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ? » ut ref. AUGUSTINUS.
c Sententialiter ; cf. Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 59, 2), CCSL 39, [a] p. 755.11-24 : « Bene mutantur in huius tituli inscriptionem.   mutantur autem, sicut sequitur :   in doctrinam . cum enim dixisset : pro his qui immutabuntur in tituli inscriptionem, addidit : ipsi dauid in doctrinam; id est, mutantur non sibi, sed ipsi dauid, et   mutantur in doctrinam . non enim ita rex christus, quasi saeculo regnaturus, cum aperte dixerit : regnum meum non est de hoc mundo. ergo in eius doctrinam transeamus, si uolumus in conscriptionem tituli commutari, non nobis, sed ipsi dauid, ut qui uiuunt, iam non sibi uiuant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. quando ergo nos mutaret christus, nisi fecisset quod dixit : ignem ueni mittere in mundum? si ergo christus uenit mittere in mundum ignem, utique salubriter atque utiliter; non quomodo missurus est mundum in ignem ». [b] Ibid., p. 755.29-32 : «   Mesopotamiam dicunt interpretari eleuatam uocationem. iam totus mundus uocatione eleuatus est.   syria interpretatur sublimis. sed illa quae erat sublimis, incensa est et humilata; et quemadmodum humilata est quae fuerat exaltata, sic exaltetur quae fuerat humilata ». [c] p. 755.34-37 : «   sobal interpretatur uana uetustas. gratias christo qui eam succendit. quando uetera uirgulta succenduntur, uirecta succedunt; et alacrius et uberius et uiridius noua nascuntur, cum ea ignis in uetustorum succensione praecesserit. non ergo timeatur ignis christi ». [d] Ibid., p. 755.40-756.43 : «   ioab interpretatur inimicus. conuersus est inimicus; quod uis intellege. si conuersus in fugam, diabolus est; si conuersus ad fidem, christianus est ».
marg.| ET  PERCUSSIT  EDOM. AUGUSTINUS. Cum per percussit Edom gladio spiritus id est verbo percussit   duodecim millia in vallem Salinarum. Duodecim millia perfectus numerus est cui deputatur numerus apostolorum qui de quatuor mundi partibus ad Trinitatem. Vocantur ergo per   duodecim millia totus mundus percussus est. «Vallis est humilitas». «Saline saporem sapientie significant» quia multi vane humiliantur pro terrenis passionibus19. Passi sunt et heretici. Sed bonum est sapienter humiliari, id est pro Domino.d
d Cf. ad sensum Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 59, 2), CCSL 39, p. 756.46-82.
19 passionibus] coniec. , passi. Ps-G
marg.| Docet beatam esse contritionem per quam probat commutandos ad eterna.
Numérotation du verset Ps. 59,3 
I
interl.| Vox percussorum in melius mutatorum :
interl.| o
Deus repulisti
interl.| a malis
marg.| DEUS  REPULISTI. CASSIODORUS. Primo referuntur percussiones facte pro eternis penis vitandis.
nos
interl.| AUGUSTINUS. qui mali eramus
et destruxisti nos ¦
interl.| AUGUSTINUS. male edificatos ut erigeres
iratus es
interl.| AUGUSTINUS. non misereris nisi irasceris ira est vetustati ut pereat misericordia innovat hominem interiorem et si exterior corrumpitur
et misertus es nobis.
Numérotation du verset Ps. 59,4 
II
Commovisti terram
interl.| AUGUSTINUS. vibrato gladio spiritus cum dixisti penitemini et credite evangelio appropinquabit enim regnum celorum
et conturbasti eam ¦ 20
20 conturbasti plerique codd. et edd. D30 Rusch ] turbasti Ps-G (F C I) Ps-δ
interl.| conscientia peccatorum accusante
sana contritiones eius 
interl.| passionem et mortem
marg.| repulisti (CASSIODORUS. ) in Adam   et destruxisti ab #immortalitate   quia iratus es pro peccatis et tamen   misertus per Filium sic quod   commovisti ab errore   et turbasti penitentia ut ergo cepisti perfice sana.
marg.| DESTRUXISTI. Ut erigeres in bonum edificium male edificatos. Hec est civitas trinomia prius Iebus dicta postea Salem inde Hierusalem. Iebus conculcata. Salem pax. Hierusalem visio pacis interpretatur prius enim in nobis conculcantur vitia inde in pace iustitia edificium bonorum operum construit deinde ad visionem pacis ineffabilis rapiemur. Hec tria notantur hic per destruxisti misertus es et sana unde Dominuse : «Ecce hodie et cras demonia eicio et sanitates perficio et die tertia consummor». Hi sunt Pascha Pentecostes et Scenophegia ; et hi sunt tres dies dominice passionis : penitentia, iustitia, gloria.
e Lc. 13, 32
interl.| AUGUSTINUS. non est digna sanari nisi commota sit
Numérotation du verset Ps. 59,5 
III
Ostendisti
interl.| sana quia
populo
interl.| AUGUSTINUS. qui et si mutatus non mox eternus
tuo
interl.| AUGUSTINUS. iam tuo postquam vicisti
marg.| OSTENDISTI  POPULO  TUO. AUGUSTINUS. Mutato enim homine in melius sequitur quod alibi dicitur in libro Iesu filii Sirach fili accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore et prepara animam ad temptationem prior labor est peccata vincere ut mutueris. Secundus pro eo quod mutatus es ferre adversa usque in finem.
dura ¦ potasti nos vino compunctionis.
interl.| AUGUSTINUS. non est peremptio perdens sed medicina urens
interl.| illo in quo non est luxuria sed compunctio
marg.| DURA. CASSIODORUS. Id est temporis miserias que nobis per caritatem sunt delectabiles et per infirmitatem carnis graves.
marg.| VINO. Id est tribulatione qua purgae patiens ut vulnus vino. Vino spirituali unde non vitia sed compunctio.
interl.| quare hoc
Numérotation du verset Ps. 59,6 
IV
Dedisti metuentibus te significationem ¦
interl.| AUGUSTINUS. per presentes tribulationes significasti fugere ab ira eterna
marg.| DEDISTI  SIGNIFICATIONE. AUGUSTINUS. Per hoc significasti futura ut fugiant ab impugnatione future vindicte. Vel significatio vexillum crucis quod pro signo nobis datur ut sequamur passiones Christi quia et si socii passionis simul et resurrectionis erimus vel significationem Scripturas sacras.
ut fugiant
interl.| quia si hic tam aspere punit quid in futuro
a facie arcus.
interl.| iudicii
interl.| AUGUSTINUS. extensus arcus minatur sed nondum ferit quia iudicium nos terret sed nondum damnat
marg.| ARCUS. AUGUSTINUS. Quanto plus retro tenditur tanto impetuosius sagitta in priora fertur id est quanto magis differtur iudicium tanto gravius venturum est.
Numérotation du verset Ps. 59, V 
Et liberentur21
21 Et] diapsalma Ut Ps-G
interl.| et :   ut in futuro
interl.| ab erumnis seculi
marg.| UT  LIBERENTUR. CASSIODORUS. Diapsalmus. De liberatione quam precatur et affirmatur pro qua grate sunt percussiones.
dilecti tui ¦
Numérotation du verset Ps. 59,7 
salvum fac dextera tua
interl.| in destram tuam collocando ubi vera salus
marg.| DEXTERA  TUA. AUGUSTINUS. Ut stemus ad dexteram ubi vera et eterna salus de temporali salute fiat sicut vis saporem habet de valle salinarum qui eterna petit de his semper auditur iustus de terrenis non nisi utiliter.
et exaudi me.
Numérotation du verset Ps. 59,8 
VI
Deus locutus est
interl.| quia iam peto quod dare vis et necesse est hoc quia Deus
marg.| DEUS  LOCUTUS  EST. AUGUSTINUS. Quasi hac fiducia oro quia Deus in Christo promisit qui ? Letabor faciam quod letitie mihi cedat sic quia   partibor .
marg.| Deus locutus quia Deus   locutus est fiet istud quod ego   letabor. N on verba Dei dicit sed que consequenter eveniunt. Vox est Ecclesie   letabor .
in sancto
interl.| id est in Christo promisit scilicet dixit sancto unde salus
suo ¦
interl.| unde
letabor et partibor
interl.| vel dividam
Sichimam22
22 Sichimam] scrips. , Siccimam D30, Sicchimam Rusch , Sicima Ps-G
marg.| SICHIMA. AUGUSTINUS. Interpretatur humeri id est onus Christi quod pro viribus singulis distribuit.   Sichima locus est ubi Iacob rediens a Laban fecit tabernacula propter oves et armenta et vocavit Sochoth id est tabernacula ubi et abscondit idola que habebat de Syria ubi diu peregrinatus fuerat. Secundum historiam ergo significat gentes que divise quia non omnium est fides. Secundum interpretationem dividuntur humeri id est onera ut alios peccata gravent alii iugum Christi ferant.
et convallem tabernaculorum
interl.| AUGUSTINUS. ideo humiliter militantes quia tabernacula militantium sunt
marg.| CONVALLEM  TABERNACULORUM propter oves Iacob significat Iudeos qui etiam dividuntur quia alii credunt alii non id est de Iudeis habebo non paucos.
metibor.
interl.| cum mensura predestinatorum
Numérotation du verset Ps. 59,9 
VII
Meus est Galaad
interl.| AUGUSTINUS. acervus testimonii in martyribus quando inter opprobria christiani nominis Christum constanter confitentur
et meus est Manasses ¦
interl.| oblitus prioris confusionis scilicet quia iam honor est christianum nomen unde apostolus : non enim erubesco evangelium
marg.| MANASSES. AUGUSTINUS. Vel Manasses omnis ille qui oblitus prioris vite in anteriora cum apostolos se extendit. Vel per Manasses intelligitur Ecclesia gentium que prius sterilis maledictioni et opprobrio subiacebat. Sed modo cum parit iam oblita est opprobriorum et ignominie. Unde Isaiasf : «Letare sterilis que non paris quia plures sunt filii deserte quam eius que habet virum». «Confusionis adolescentie tue oblivisceris et opprobrii viduitatis tue non recordaberis»g.
f Is. 54, 1 : « Lauda, sterilis, que non paris ; decanta laudem, et hinni, que non pariebas : quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habet virum, dicit Dominus ».
g Is. 54, 4.
et
interl.| meus est
Ephraim23 fortitudo capitis mei.
23 Ephraim ΦR ΦG Ed1455 Clementina ] Ef(f)raim codd . Rusch Ps-G
Numérotation du verset Ps. 59,VIII 
Iuda rex meus ¦
interl.| Christus unde Iuda te laudabunt fratres tui quo regente
marg.| EPHRAIM. AUGUSTINUS. Fructificatio et hec est fortitudo capitis id est Christi granum enim moriens virtutem in se habet ut fructum faceret.
Numérotation du verset Ps. 59,10 
Moab
interl.| id est abutens lege est
interl.| quia insert tribulationem et hoc est
interl.| quia facit plenius sperare non deficere
marg.| MOAB  OLLA  SPEI  MEE. AUGUSTINUS. Filie male utentes patre genuerunt Moabitas sic qui male utitur lege generat mala opera ut qui bone bona a male utentibus autem lege oritur tribulatio Ecclesie hec est olla fervens ab aquilone id est diabolo sed Christo duce olla iniquitatis ardens facta est spei non consumptionis quia tribulatio operatur patientiam patientia probationem probatio vero spem facit cum caritas ardet contra ollam iniquitatis.
marg.| CASSIODORUS. Moab olla spei mee. Vel per   Moab gentes intelliguntur per ollam refectio de gentibus vero quidam sunt conversi et hi usti sunt tribulatione. Alii non sunt conversi qui scilicet alios urunt tribulatione utrique vero scilicet urentes et usti sunt olla id est refectio Christi et Ecclesie quia de ustis consolatur de urentibus proficit. Et est sensus :   Moab, id est gentes scilicet vel urentes alios tribulatione, vel usti sunt   olla id est refectio   spei mee, unde spes mihi vite est.
marg.| HIERONYMUS. Olla ; unde Ieremias : ollam succensam ego video et faciem eius a facie aquilonis. Et alibi, idem Ieremias, : «Ab aquilone pandetur omne malum» id est a diabolo qui dixit : «Ponam sedem meam ad aquilonem» etc. Ab illo ergo tribulationum   olla in Ecclesia ebullit.
interl.| ‘’dixi letabor dividam’’h quia
Numérotation du verset Ps. 59,IX 
In Idumeam
interl.| que interpretatur terrena
extendam
interl.| AUGUSTINUS. et si ebulliat mundus scandalis tamen usque ad terrene vite homines
calciamentum meum ¦
interl.| AUGUSTINUS. evangelium quo munitur vita gradientium in mundo vel humanitas qua latuit deitas vel per calciamentum quod fit de corio mortui animalis passio Christi intelligitur.
interl.| et sic
mihi alienigene
interl.| vocabo non plebem meam plebem meam
interl.| AUGUSTINUS. alienigene allophili qui ad genus meum non pertinent multi enim adorant Christum qui non sunt cum eo regnaturi id est ficti christiani
subditi sunt.
Numérotation du verset Ps. 59,11 
Quis
interl.| nisi Deus
deducet me in civitatem24*
24 me D30 Ps-G ] te Rusch
interl.| AUGUSTINUS. gentes circumfusas Iudee medie
munitam ¦
interl.| vel circumstantie que alibi rota dicitur id est orbis terrarum unde vox tonitrui tui in rota
marg.| CIVITATEM  MUNITAM. CASSIODORUS. Futuram Hierusalem. In Idumeam id est usque ad terrenos ut impleto numero simul ad beatitudinem veniret.
quis deducet me usque in Idumeam.
interl.| AUGUSTINUS. ut regnem in terrenis qui de me non sunt nec de me proficere volunt
Numérotation du verset Ps. 59,12 
X
Nonne tu Deus
interl.| deduces
qui repulisti
interl.| quod et in principio dixit
interl.| sinis tribulari
nos ¦ et non egredieris Deus
interl.| AUGUSTINUS. non contra eos apparebis qui dicunt ubi est Deus eorum ut olim patribus fecisti non ostendens potentiam tuam qualem ostendisti in David Moyse Iesu Nave quibus gentes cesserunt.
marg.| NON  EGREDIERIS. AUGUSTINUS. Sed intus operabis et sic melius deduces quia sic videtur non pro temporali vita pugnare sed pro futura.
in virtutibus nostris.
interl.| ergo quia deduces
Numérotation du verset Ps. 59,13 
XI
Da nobis auxilium
interl.| vel sic continua non egredieris sed nec curandum quia sic maius est auxilium Dei scilicet dum intus iuvat et ideo o Deus
de tribulatione ¦
interl.| AUGUSTINUS. inde subveni unde putaris deserere hoc quero non salutem temporalem quia vana
et vana
interl.| que est vana vetustas scilicet Sobal de quo in titulo
salus hominis.
interl.| sed
Numérotation du verset Ps. 59,14 
XII
In Deo
interl.| AUGUSTINUS. non in gladio non extra sed intus
faciemus virtutem ¦
interl.| vincendo diabolum
marg.| IN  DEO  FACIEMUS. AUGUSTINUS. Quia Deus erit exercitus et victoria nostra.
marg.| AUGUSTINUS. Vox Ecclesie laborantis in terra quasi unius hominis sed tamen non unus qui a finibus terre clamat.
et ipse ad nihilum
interl.| AUGUSTINUS. delendo de libro vite
interl.| AUGUSTINUS. in nostra reputatione ut pro nihilo habeamus
deducet tribulantes nos.
interl.| AUGUSTINUS. CASSIODORUS. et si nullius momenti sumus



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 59), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_59)

Notes :