Glossa ordinaria

Psalmus 6

Numérotation du verset Ps. 6,1 

¶ In finem1
¶Codd. : D30 Rusch Ps-G, def. C
1 finem Rusch Ω] + in carminibus Ps-G D30
pro octava
psalmus David2.
2 pro oct. – Ps. David] inv. Ω X1+2
Numérotation du verset Ps. 6,2 I

Domine
ne in furore tuo
arguas me ¦
neque in ira tua
corripias me.
Numérotation du verset Ps. 6,3 II

Miserere mei Domine quoniam infirmus sum ¦
sana me Domine quoniam conturbata sunt
ossa mea3
3 ossa Ps-G ( codd. et edd. ), D30 (eras.) Cor2 ] + omnia D30 * Rusch cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 6,4 III

Et anima mea turbata est valde ¦ et4
4 et Ps-G D30 Rusch ] sed ΩS Clementina
tu Domine usquequo ?
Numérotation du verset Ps. 6,5 IV

Convertere Domine
et5eripe animam meam ¦
5 et Ps-G (R M² Q* ΦP² G ² ΨB² V D)Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G
salvum me fac
propter misericordiam tuam.
Numérotation du verset Ps. 6,6 V

Quoniam non est in morte qui memor sit tui ¦
in inferno autem quis confitebitur tibi ?
Numérotation du verset Ps. 6,7 VI

Laboravi
in gemitu meo
lavabo
per singulas noctes lectum meum ¦
lacrimis6 meis7 stratum meum
6 lacrimis Ps-G (R² I plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] praem. in Ps-G (R* F) cum Ps-α, lacrimis |
7 meis Ps-G (F plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R (M) Ps-βσ²] om. Ps-G (R I) cum Ps-R |
rigabo.
Numérotation du verset Ps. 6,8 VII

Turbatus est a furore
oculus meus ¦ inveteravi
inter omnes inimicos meos.
Numérotation du verset Ps. 6,9 VIII

Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem ¦ quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
Numérotation du verset Ps. 6,10 IX

Exaudivit
Dominus deprecationem meam ¦
Dominus
orationem meam
suscepit.
Numérotation du verset Ps. 6,11 X

Erubescant
et conturbentur vehementer8 omnes inimici mei ¦
8vehementer Ps-G cum Ps- β, ※ σφόδρα Hexap. (Α.Σ.Θ.LXX ), hebr. (מאד), Ps-H Ps-Moz (Ed1593 Ed1619) ] om. Ps-R Ps-Med ( ) Ps-Moz (VLH plerique codd.) cum graec. (lucian. Sedulius et al. codd.) . Cf. HIERON., Ep. 106, § 5 : « [...] dicitis in graeco 'VEHEMENTER' non haberi. scio, sed hoc vulgata. ceterum et in hebraeo habet MOD [מְאֹד], id est 'uehementer', et omnes σφόδρα similiter transtulerunt ». ¶Nota : La lettre 106 attribue au grec de la koinè (« vulgata ») l’origine de la leçon du Ps-R qui omet vehementer . Le Ps-G et la lettre 106 corrigent la version vieille latine en restituant vehementer d’après l’hébreu מְאֹד qui est confirmé par les 4 colonnes grecques des Hexaples, y compris la LXX origénienne, qui ont toutes σφόδρα. [MM2023]
convertantur
et erubescant
valde velociter.

Psalmus 6

Numérotation du verset Ps. 6,1 
A In finem1
1 finem Rusch Ω] + in carminibus Ps-G D30
interl.| id est Christum
pro octava
interl.| pro metu iudicii
marg.| OCTAVA est adventus Domini in qua peccator timet argui et ideo penitet.
marg.| AUGUSTINUS. Octavam dicunt aliqui adventum Domini qui venturus est post septem millia annorum (ut aiunt) sed nulli hoc tempus cognitum est. Potius octavus dies dicitur quia omnia tempora septem dierum repetitione volvuntur. Ille nullam habent varietatem.
marg.| Vel due vite sunt : una pertinet ad corpus quod est vetus homo, cui et vetus datum est testamentum in qua regnavit mors. Altera ad animam, quod est novus homo regeneratus per Christum. Ad corpus autem quaternarius, ad animam ternarius pertinent. Per acta ergo utraque quasi septenario numero veniet octavus dies iudicii ubi cuique pro meritis reddetur. Unde timens Ecclesia hic orat.
2 pro oct. – Ps. David] inv. Ω X1+2
interl.| penitentis
Numérotation du verset Ps. 6,2 
I
Domine
interl.| «Hic seca hic ure» etc. a
a ¶Fons : Dictum vel sententia pseudo augustiniana : « Hic ure, hic seca, modo in eternum parcas » vel « Hic ure, hic seca, hic mihi nihil parcas, modo in eternum parcas ». Cf. Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 6, 3), CCSL 38, p. 29.32-34 : « Quid ergo iste orat, qui non vult in ira Domini vel argui vel emendari ? Quid nisi ut sanetur ? Ubi enim sanitas est, nec mors metuenda est, nec urentis aut secantis medici manus ». Cf.   Beda (pseudo ), De Psalmorum libro exegesis, loc. cit., PL 93, 512A : « Loquitur autem sic : Domine, ure seca in hoc seculo, ne arguas me, id est damnes me in furore tuo ». [Gilbertus Porretanus, Glossa media, loc. cit., v. g. cod. Troyes, BM 764, f. 5v : « AUGUSTINUS.[...] corripias me casti gaudii#, sed potius hic seca, ure, sana ne ibi sit opus. Unde subiecit : Miserere mei Domine... ».   Petrus Lombardus , In Ps. 6, PL 191, 105A : « Orans dicit : o Domine qui potens es, hic seca, hic ure me ; sed in furore tuo, vel indignatione tua, id est in futuro iudicio, ubi malos damnabis ne arguas me, id est quasi damnandum convincas, neque etiam corripias quod minus est, me quasi castigandum in ira tua, id est in iudicio, quasi dicat hic sana me, ne ibi opus sit ». Cf.   Radulphus Ardens , Homiliae, hom. 12 , dominica quinta post Trinitatem, PL 155, 1721C : « Non timeamus, sed amemus disciplinam, quia ut Sapiens ait : Beatus est vir, qui corripitur a Domino (Iob 5). Auferant nobis res, proferant vitia, inferant supplicia filii ancille, quoniam cadent, cum dominati fuerint pauperum (Ps. 10), et dominabuntur eorum iusti in matutino (Ps. 48) . Interim ergo dicamus Domino : « Hic ure, hic seca, ne in eternum perdas, » quoniam beatus qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vite, quam repromisit Deus diligentibus se (Iac. 1) ».   Petrus Cantor , Verbum abreviatum, pars 2, cap. 50, CCCM 196, lin. 126 : « Pete igitur cum psalmista et dic : O Domine, ne in furore tuo arguas me, quoad penas gehenne, neque in ira tua corripias me, que minor, quoad purgatorium, sed miserere mei; "hic ure, hic seca," ut ueraciter cum propheta dicere queas : Quoniam conturbata sunt ossa mea et anima mea turbata est ualde; turbatus est a furore, id est a peccatis que quasi furiosus commisi, oculus meus ».
ne in furore tuo
interl.| AUGUSTINUS. Furor idem est ex greco quod ira ; unde et hic varie dicitur ; prius furor postea ira, vel e converso.
marg.| DOMINE  NE  IN. CASSIODORUS. Confessio est deprecativa que apud Deum valet primo est exordium in quo captat per potestatem iudicis, per infirmitatem suam, per consuetudinem parcendi, quia non vult a mortuis sed a vivis rogari3 .
3 rogari] correximus, rogar cacogr. Ps-G
arguas me ¦
interl.| quasi convincas
neque in ira tua
interl.| quod minus est
corripias me.
interl.| quasi castigandum
marg.| ARGUAS. AUGUSTINUS. Argui gravius est quam accusari ; unde damnatio timetur. Corripi mitius, id est emendari vel erudiri. Arguuntur in iudicio qui sine fudamento emendantur, id est purgantur, qui supra illud lignum fenum stipulam edificaverunt. Dicit ergo hic sana ne ibi sit opus ; unde subdit   miserere .
Numérotation du verset Ps. 6,3 
II
interl.| Sed
Miserere mei Domine quoniam infirmus sum ¦
interl.| quia iustitiam sustinere nequeo
interl.| natura et peccato
marg.| INFIRMUS. AUGUSTINUS. Reatu infirmatur anima, a quo sana, quia   ossa , id est {t. 2 : Erfurt, f. 231vb ; facsim., p. 462b} mens, conturbatur ad penitentiam, et anima, id est sensualitas, ergo usquequo differs, quasi dicat : quid restat quin sanes ?
sana me Domine quoniam conturbata sunt
interl.| non parum sed usque ad ossa pervenit, id est robur anime, hoc valde
ossa mea4
4 ossa Ps-G ( codd. et edd. ), D30 (eras.) Cor2 ] + omnia D30 * Rusch cum Ps-R
interl.| fortitudo anime
Numérotation du verset Ps. 6,4 
III
interl.| Expositio ossium :
Et anima mea turbata est valde ¦ et5
5 et Ps-G D30 Rusch ] sed ΩS Clementina
interl.| ideo
tu Domine usquequo ?
interl.| differs
marg.| USQUEQUO. AUGUSTINUS. Innuit se diu luctari cum vitiis. Non est autem crudelitas dilatio Dei sed ut persuadeat anime in que mala se precipitavit. Nondum enim tam perfecte orat ut ei dicatur. Adhuc te loquente dicam : ‘ecce assum ’. Et ut ex difficultate sanationis inde magis caveat sibi, et ut ostendatur que pena sit non conversis, si tanta difficultas sit conversis ; unde «Si iustus vix salvabitur, impius ubi pare<bit> ?»
Numérotation du verset Ps. 6,5 
IV
Convertere Domine
marg.| CONVERTERE. CASSIODORUS. Qui aversus eras. Vel a vindicta.
et6eripe animam meam ¦
6 et Ps-G (R M² Q* ΦP² G ² ΨB² V D) Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G
interl.| AUGUSTINUS. Et ideo qui pius es non differas sed convertere ut ego convertar ad te sed, quia perfecte conversioni nostre semper est paratus, videtur dici   convertere, id est fac me perfecte converti, in quo sentit laborem. Unde addit :   eripe animam, quasi in conversione multis impeditam
marg.| ERIPE ab imminente morte. Vel   eripe animam peccatis ligatam.
salvum me fac
marg.| Salva dando virtutes.
propter misericordiam tuam.
interl.| non merita quia iusta damnatio peccanti
Numérotation du verset Ps. 6,6 
V
Quoniam non est in morte qui memor sit tui ¦
interl.| AUGUSTINUS. Intelligit nunc esse tempus conversionis, quia, cum hec vita transierit, non restat nisi retributio
in inferno autem quis confitebitur tibi ?
interl.| AUGUSTINUS. Infernus est cecitas animi que mortuum involvit sed, ut inde liberer, laboravi et quasi parum profuerit, addit :   lavabo
marg.| IN  INFERNO. AUGUSTINUS. Confessus est dives qui Lazarum vidit etsi de profundo cuius comparatione coactus est confiteri mala sua usque adeo ut et fratres roget ab his premoneri, sed post iudicium in profundioribus tenebris nullam lucem Dei videbunt cui confiteanturb.
b Lc.16, 19-31.
marg.| Vel mortem dicit peccatum in quo immemor est Dei qui mandata eius contemnit.
marg.| QUONIAM  NON. CASSIODORUS. Ideo hic festino dimitti quia post mortem et   in inferno non accipitur confessio.
Numérotation du verset Ps. 6,7 
VI
interl.| Ego autem
Laboravi
interl.| satisfaciendo|B
B ¶Codd. : Tr511
marg.| LABORAVI. CASSIODORUS. Narrat erumnas quibus penitens avertitur, gemit dum videt quid egit et que pena futura.
in gemitu meo
interl.| cordis
lavabo
interl.| et post
per singulas noctes lectum meum ¦
interl.| ad litteram; vel peccata|C
C ¶Codd. : Tr511
interl.| lectus est voluptas corporis et delectatio seculi in quo eger animus quiecit
interl.| AUGUSTINUS. Quasi alternatim patitur : noctes cum carne servit legi peccati, et dies sentit cum mente servit legi Dei
lacrimis7 meis8 stratum meum
7 lacrimis Ps-G (R² I plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] praem. in Ps-G (R* F) cum Ps-α, lacrimis
8 meis Ps-G (F plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R (M) Ps-βσ²] om. Ps-G (R I) cum Ps-R
interl.| idem quod lectus
rigabo.
interl.| rigare ad interius pertinet, ut sit fletus usque ad intima dordis
marg.| LECTUM. CASSIODORUS. Conscientiam que quibusdam quies, quibusdam tormentum.   Stratum sensualitatem, fertilem faciam que erat arida. Vel lectus delectatio corporis in qua homo resolvitur. Stratus : cumulus peccatorum ut vestium, quo, resoluto imbre lacrimarum, nova messis virtutum crescat.
Numérotation du verset Ps. 6,8 
VII
interl.| Ideo quia
Turbatus est a furore
interl.| futuro quem timeo
marg.| CASSIODORUS. Correptio ut separetur ab illis quorum collegio peccavit, et insistat mandatis Dei.
oculus meus ¦ inveteravi
interl.| quia etiam inter omnes a nullo immunis omnibus consensi
marg.| A FURORE. AUGUSTINUS. Ab ira vel Dei que in iudicio et hic in cecitate mentis. Ibi exteriores tenebre quia tunc penitus extra Deum id est lucem quia in summa cecitate hic iam incipiunt in peccante et ideo dicit turbatum non extinctum oculum. Vel a sua ira qua turbante solem, id est sapientiam Dei non potest videre. Vel ideo sic laboro, quia inveteravi membrum factus veteris hominis ; unde hoc quia turbatus a furore primo parenti exerto.   Inveteravi ad similitudinem veteris vestis, que nec est usui nec decori. Ne quis desperet de gravitate peccatorum subdit :   discedite .
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 232ra ; facsim., p. 463a} INIMICOS. AUGUSTINUS. Id est vitia vel malos homines qui vere sunt inimici ad Deum se convertentium a quibus separatur omnis bonus non loco sed animo, quia vero non est inanis tantus labor penitentie. Exauditum se significans subdit :   discedite .
Numérotation du verset Ps. 6,9 
VIII
interl.| AUGUSTINUS. Vel prophetia est quia ira in iudicio vel nunc ubi grana a paleis nuda etsi intereas :
Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem ¦ quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
interl.| compunctionem pro commissis
Numérotation du verset Ps. 6,10 
IX
Exaudivit
interl.| remittendo
Dominus deprecationem meam ¦
interl.| pro deponendis peccatis
marg.| EXAUDIVIT  DOMINUS. CASSIODORUS. Dat exemplum fideliter orantes audiri.
Dominus
interl.| AUGUSTINUS. Repetitio crebra ex affectu quia gaudenti non sufficit semel dicere quod gaudet
marg.| DOMINUS. Ter   Dominus quia Trinitatem affuisse precibus ostendit. Incepit a lacrimis, exauditus exultat.
orationem meam
interl.| pro impetrandis virtutibus
suscepit.
interl.| quasi oblationem
Numérotation du verset Ps. 6,11 
X
interl.| Ergo iam
Erubescant
interl.| de actibus quia mali
et conturbentur vehementer9 omnes inimici mei ¦
9vehementer Ps-G cum Ps- β, ※ σφόδρα Hexap. (Α.Σ.Θ.LXX ), hebr. (מאד), Ps-H Ps-Moz (Ed1593 Ed1619) ] om. Ps-R Ps-Med ( Clm343 ) Ps-Moz (VLH plerique codd.) cum graec. (lucian. Sedulius R156 et al. codd.) . Cf. Hieron., Ep. 106, § 5 : « [...] dicitis in graeco  'vehementer' non haberi. scio, sed hoc vulgata. ceterum et in hebraeo habet   mod [מְאֹד], id est 'uehementer', et omnes σφόδρα similiter transtulerunt ».
¶Nota : La lettre 106 attribue au grec de la koinè (« vulgata ») l’origine de la leçon du Ps-R qui omet vehementer . Le Ps-G et la lettre 106 corrigent la version vieille latine en restituant vehementer d’après l’hébreu מְאֹד qui est confirmé par les 4 colonnes grecques des Hexaples, y compris la LXX origénienne, qui ont toutes σφόδρα. [MM2023]
interl.| timore iudicii
convertantur
interl.| AUGUSTINUS. Illis conversio ad confusionem qui noluerunt habere ad salutem
et erubescant
interl.| et hec omnia
valde velociter.
interl.| CASSIODORUS. Ne eant quo tendebant et non differatur sed erubescant valde velociter ; vel post conversionem ex recordatione quod est custodia virtutis
marg.| ERUBESCANT. CASSIODORUS. Quasi in conclusione iam liber a peccatis exultans pro inimicis, ut   convertantur orat, ut sicut ipse habeant veniam.
marg.| AUGUSTINUS. Erubescant . Hoc non hic ubi potius irrident eos qui omnia relinquunt et infirmos erubescere faciunt sed in iudicio.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_6)

Notes :