Psalmus 76

Numérotation du verset Ps. 76,1 

¶In finem
¶Codd. : (Ps. 76) D30 Rusch Ps-G
pro Idithun1
1 pro Idithun Ω R] in laudibus D30 cum Ps-Moz C
psalmus2
2 ps + ipsi Ω R
Asaph3.
3 Asaph] + canticum ad Assyrios D30
Numérotation du verset Ps. 76,2 I

Voce mea
ad Dominum clamavi ¦ voce mea
ad Deum et intendit mihi4.
4 mihi D30 Ω R] me Ps-G
Numérotation du verset Ps. 76,3 II

In die tribulationis mee
Deum
exquisivi manibus meis
nocte contra eum ¦
et non sum deceptus.5
5 <divisio.> meis || nocte... eum et Ω R
Numérotation du verset Ps. 76,III 

Renuit
consolari
anima mea
Numérotation du verset Ps. 76,4 

memor fui
Dei
et delectatus sum et6 exercitatus sum ¦
6 et D30 Ω Ω R] om. Ps-G
et defecit spiritus meus.7
7 meus] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 76,5 IV

Anticipaverunt
vigilias
oculi mei ¦
turbatus sum
et non sum locutus.
Numérotation du verset Ps. 76,6 V

Cogitavi
dies antiquos ¦ et annos eternos
in mente
habui.
Numérotation du verset Ps. 76,7 VI

Et meditatus sum nocte cum corde meo ¦
et exercitabar8
8 et I Q* W U G K D30 ΦP ΨB ΩS V D Ed1530 Ed1532 Clementina cum Hier. in Ps. 106 ] om. Cor2 (grecus et hebr. et anti. et Hieron. non premittunt ET ) Ω MR Ps-G
et scobebam 9
9 scopebam] excopebam ΦV, ventilabam R cum Ps-R
spiritum meum.
Numérotation du verset Ps. 76,8 VII

Numquid
in eternum proiciet Deus10 ¦
10 Deus] Dominus F cum LXX Ps-Med Ps-H
et11 non apponet12
11 et Cor2 Ps-G Rusch] aut D30 V Ed1455 Ed530 Ed1532 Clementina cum Ps-R |
12 apponet D14 D30 Ps-G ] apponat Ps-G (Q ΦR) Rusch |
ut complacitior sit
adhuc.
Numérotation du verset Ps. 76,9 VIII

Aut in finem
misericordiam
suam13
13 suam] om. ΩM
abscidet14 ¦
14 abscidet Cor2] abscindet Ed1530 Ed1532 Clementina
a generatione
in generationem.
Numérotation du verset Ps. 76,10 IX

Aut
obliviscetur
misereri15 Deus ¦
15 misereri] miserere F Q
aut
continebit in ira sua misericordias suas.16
16 suas] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 76,11 X

Et
dixi nunc
cepi ¦
hec
mutatio
dextere excelsi.
Numérotation du verset Ps. 76,12 XI

Memor fui
operum Domini ¦ quia memor ero
ab initio mirabilium tuorum.
Numérotation du verset Ps. 76,13 XII

Et
meditabor in omnibus operibus tuis ¦
et in adinventionibus tuis
exercebor.
Numérotation du verset Ps. 76,14 XIII

Deus in sancto
via tua
quis
deus magnus sicut Deus noster ? ¦
Numérotation du verset Ps. 76,15 

Tu
es Deus qui
facis mirabilia.
Numérotation du verset Ps. 76,XIV 

Notam
fecisti
in populis17*
17 in populis Ps-G D30 Ω R] populis Rusch (hapax)
virtutem tuam ¦
Numérotation du verset Ps. 76,16 

redemisti in brachio tuo
populum tuum, filios Iacob
et Ioseph.18
18 Ioseph] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 76,17 XV

Viderunt
te
aque
Deus viderunt
te
aque et timuerunt ¦
et turbate sunt
abyssi.
Numérotation du verset Ps. 76,18 XVI

Multitudo
sonitus aquarum ¦
vocem dederunt
nubes.
Numérotation du verset Ps. 76,XVII 

Etenim sagitte
tue
transeunt19 ¦
19 transeunt Ps-G D30 Hi Ω R etc transierunt ΨB Rusch
Numérotation du verset Ps. 76,19 

vox tonitrui tui
in rota.
Numérotation du verset Ps. 76,XVIII 

Illuxerunt
coruscationes tue
orbi terre ¦
commota est
et contremuit terra.
Numérotation du verset Ps. 76,20 XIX

In mari
via tua20 et semite tue
20 via tua D30 Rusch ] vie tue Ω R
in aquis multis ¦
et
vestigia tua
non cognoscentur.
Numérotation du verset Ps. 76,21 XX

Deduxisti
sicut oves
populum tuum ¦ in manu Moysi et Aaron.

Psalmus 76

Numérotation du verset Ps. 76,1 
AIn finem
A ¶Codd. : (Ps. 76) D30 Rusch Ps-G
interl.| Christum
pro Idithun1
1 pro Idithun Ω R] in laudibus D30 cum Ps-Moz C
interl.| et agit
interl.| id est de transiliente
marg.| IN  FINEM  PRO  IDITHUN. AUGUSTINUS. Congregatio loquitur transiliens ut perveniant ad finem qui est Christus. Docet igitur desideria et illecebras mundi calcare nihil sibi preponere nisi ex quo sunt omnia.
marg.| CASSIODORUS. Transcendens omnia Deum querit et invenit.
psalmus2
2 ps + ipsi Ω R
interl.| attribuitur
Asaph3.
3 Asaph] + canticum ad Assyrios D30
interl.| fideli Synagoge
Numérotation du verset Ps. 76,2 
I
Voce mea
interl.| vel vox mea ad Deum
interl.| ab ipso ipsum petit et transit quicquid infra est
marg.| VOCE. AUGUSTINUS. Intentione devotionis ad Dominum non aliud ab eo petens quia Dominus et quia Deus.
marg.| Vel VOX  MEA  AD  DOMINUM. Ad hoc est vox propter quod editur hoc addit ne putetur propter aliud clamare ad Deum quam propter ipsum supra quem nihil est.
marg.| CASSIODORUS. Non dicit quid petat quia non opus est dici ei qui novit quod expedit.
ad Dominum clamavi ¦ voce mea
interl.| ente
ad Deum et intendit mihi4.
4 mihi D30 Ω R] me Ps-G
interl.| semper adest querentibus
interl.| id est respexit me se non ab eo aliud querentem
marg.| INTENDIT. CASSIODORUS. Intendere Dei est dare totum quod petitur et plusquam petatur.
interl.| quomodo hoc fit
Numérotation du verset Ps. 76,3 
II
In die tribulationis mee
interl.| CASSIODORUS. in qua alii querunt de ea exire qui non transiliunt iste necessitatum oblitus Deum tantum querit
interl.| non solum voce et alio tempore sed in die tribulationis
marg.| IN  DIE  TRIBULATIONIS. AUGUSTINUS. Quomodo queris ? manibus quando ? nocte ubi ? coram eo quo fructu ? non sum deceptus. Toat vita huic est tribulatio qui desiderat celum orans. Manus sunt opera. Nox hoc seculum in quo opus est lucerna verbi Dei. Unde Petrus. : Nos certiorem habemus propheticum sermonem cui benefacitis intendentes velut lucerne in obscuro loco donec dies lucescat et verus Lucifer oriatur in cordibus vestris. Nox comparatione future diei. Dies comparatione vite infidelium unde apostolus : Sicut in die honeste ambulemus. Coram ipso querit qui non facit iustitiam coram hominibus ut videatur.
Deum
interl.| AUGUSTINUS. ex tribulatione Deum ut in eo sit quies non aliud ab eo querit
interl.| operi non inani desiderio
nocte contra eum ¦
interl.| vel coram eo
et non sum deceptus.5
5 <divisio.> meis || nocte... eum et Ω R
interl.| ut hi qui aliud querunt
interl.| inveni quod querebam
interl.| quia undique mala
Numérotation du verset Ps. 76,III 
Renuit
interl.| vel renui
interl.| quia adeo exquisivi Deum quod
marg.| RENUIT. AUGUSTINUS. Exponit tribulationem que pungit et quodammodo impingit ei necessitatem transiliendi. Tantum tedium et tristitia pro peccatoribus quidem me occupavit ut contra omnem consolationem claudat se anima si quis enim iustus videtur qui solus est consolatio sepe aliter invenitur quod expertus iste percussus scandalis et ideo iam timet in aliquo consolari et letari quia qui in omnibus hominibus scandalum vel invenit vel timet in nullo securus est.
consolari
interl.| in aliis rebus quam in Deo
anima mea
interl.| vel animam meam
Numérotation du verset Ps. 76,4 
memor fui
interl.| que ergo respiratio. Ecce
Dei
interl.| in quo suavitas
interl.| hunc manus querentis invenerant in tristitia consolatorem
et delectatus sum et6 exercitatus sum ¦
6 et D30 Ω Ω R] om. Ps-G
interl.| vel garrivi inquirendo magnitudinem sapientie et potentie eius
marg.| ET  EXERCITATUS  SUM. AUGUSTINUS. Vel garrivi id est exultavi loquendo ut garrulus qui pre letitia nec vellet nec posset tacere et rursus in garriendo deficit spiritus qui prius contabuerat tedio malorum.
et defecit spiritus meus.7
7 meus] + diapsalma Ps-G
interl.| quia res est incomprehensibilis
interl.| ideo defecit iterum   spiritus quia
Numérotation du verset Ps. 76,5 
IV
Anticipaverunt
interl.| querentes calumniarum in verbis
marg.| ANTICIPAVERUNT. CASSIODORUS. Diapsalma. Invento Deo qui solus bonum est ei deliberat an sit eum reducturus.
marg.| AUGUSTINUS. Anticipaverunt . Exponit exercitationem.
vigilias
interl.| aliorum
oculi mei ¦
interl.| vel inimici mei
marg.| ANTICIPAVERUNT  VIGILIAS aliorum.  OCULI  MEI ut ille qui ante tempus surgit ad negosium. Vel  OCULI  MEI. Affectiones mee.
marg.| ANTICIPAVERUNT sedulitatem aliorum vel per vigilias nocturnos significat quos facimus et usualiter sic vocamus in laudibus Dei. Et ideo :
turbatus sum
interl.| quia qui dormit in mundanis somniat se beatum
marg.| TURBATUS. CASSIODORUS. Quia consequi non potui quod quero.
et non sum locutus.
interl.| malum est tacere malum est loqui unde intro redit
marg.| NON  SUM  LOCUTUS. Non murmuravi contra Deum. Vel turbatus sum quia dum nocte secreta animi perquirit videt humanum genus in peccata ruere et pio dolore pro aliis cruciatur qui iam vitia transilivit. Tacet quia nocte non habet solacium humani colloquii quo tempore cautius cogitat et ideo subdit :   Cogitavi .
marg.| OCULI  MEI. AUGUSTINUS. Vel inimici mei anticipaverunt vigilias id est vigilaverunt super me plus me tendendo insidias preocupaverunt me spirituales inimici de quibus amplius. Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus virtutes principes et potestates adversus spiritualia nequitie hi vero plus vigilaverunt ad decipiendum quam ego ad custodiendum ubique ponit scandala ubique muscipulas timendum est ne tristitia absorbeat letitiam vel ne garriendo spiritus in letitia deficiat et dicat homo quod inimicus teneat unde turbatur et non loquitur non tamen cessat vult et hoc transcendere unde subdit cogitavi etc.
Numérotation du verset Ps. 76,6 
V
Cogitavi
interl.| quasi qui extra vapulavit iam in secreto mentis agit ut nemo oblatrat et Deus adiuvat ibi manens de eternis agit quod ibi licet non extra in strepitu
marg.| COGITAVI. Ideo turbatus quia cogitavi dies antiquos Ade in quibus corruit homo. Sed e contra annos eternos ideo turbatus quia hos desiderat homo eternos negligit.
dies antiquos ¦ et annos eternos
interl.| ubi non hec mala
marg.| DIES  ANTIQUOS. AUGUSTINUS. Quid contigit Ade pro inobedientia ex illo cognovi hunc hominis defectum esse. Eternos quos persistens haberet in mente habui quod non stulti et etiam meditatus sum nocte id est in hoc defectu cum corde id est cum ratione si quomodo possem redire ad annos eternos. C um ratione tacitus loquitur qui I in ea quietus exercetur.
in mente
interl.| memoria
habui.
Numérotation du verset Ps. 76,7 
VI
Et meditatus sum nocte cum corde meo ¦
interl.| ubi non est locus calumnioso
et exercitabar8
8 et I Q* W U G K D30 ΦP ΨB ΩS V D Ed1455 Ed1530 Ed1532 Clementina cum Hier. in Ps. 106 ] om. Cor2 (grecus et hebr. et anti. et Hieron. non premittunt et ) Ω MR Ps-G
interl.| vel garriebam
marg.| ET  EXERCITABAR in ipsa meditatione.
et scobebam 9
9 scopebam] excopebam ΦV, ventilabam R cum Ps-R
interl.| vel scrutabar
interl.| CASSIODORUS. vel ventilabam spiritum id est virtutem animi huc et illuc volvendo in qua actus deliberationis exprimitur
marg.| SCOPEBAM. Spiritum meum purgabam mentem. Alii ventilabar spiritum meum sic apud me tractans.
spiritum meum.
Numérotation du verset Ps. 76,8 
VII
Numquid
interl.| deliberat
in eternum proiciet Deus10 ¦
10 Deus] Dominus F cum LXX Ps-Med Ps-H
interl.| hominem quasi diceret absit
marg.| NUMQUID  IN  ETERNUM  PROIICIET. Genus humanum ut complaci. Quasi qui iam placitus fuit sua gratia in Veteri Testamento. Nonne addet ut plus sit in novo per adventum Filii hoc sentit qui de pietate tractat.
marg.| EXERCITABAR  ET  SCOPEBAM. AUGUSTINUS. Vel garriebam non iam foris sicut prius sed  SCRUTABAR  SPIRITUM. Ubi multa si cum eo loquor et garrio invenire potero. Et quid invenistI. Quod non in eternum repellet Deus et ideo transilivit nec cessavit transilire etiam spiritum suum donec ad finem veniret de quo titulus ubi hoc invenit quod non in eternum proiiciet Deus.
et11 non apponet12
11 et Cor2 Ps-G Rusch] aut D30 V Ed1455 Ed530 Ed1532 Clementina cum Ps-R
12 apponet D14 D30 Ps-G ] apponat Ps-G (Q ΦR) Rusch
interl.| id est nonne addet
ut complacitior sit
interl.| quia ira Dei fuit quod patimur
interl.| quia misericors
adhuc.
marg.| UT  COMPLACITIOR  SIT  ADHUC. Scilicet ut idem qui fuit iratus repellendo mala inferendo sit mensuetior liberando revocando.
Numérotation du verset Ps. 76,9 
VIII
Aut in finem
interl.| omnino a bonis sicut a malis vel in plenitudine temporis
misericordiam
interl.| incarnationis
interl.| quod de virgine natus
interl.| quia ipse natura misericors
abscidet14 ¦
14 abscidet Cor2] abscindet Ed1530 Ed1532 Clementina
interl.| a genere humano
a generatione
interl.| prima Veteris Testamenti
interl.| malorum
in generationem.
interl.| ultimam Novi Testamenti
interl.| bonorum
Numérotation du verset Ps. 76,10 
IX
Aut
interl.| repetit
interl.| quia misericors
obliviscetur
interl.| quod incepit
marg.| AUT  OBLIVISCETUR. AUGUSTINUS. in aliio non est misericordia nisi Deus eam donet et ipse erit sine ea. Rivus currit fons siccatus est.
misereri15 Deus ¦
15 misereri] miserere F Q
interl.| ut et consuevit
aut
interl.| iterum repetit
interl.| quia cepit iam misereri
interl.| AUGUSTINUS. id est ira vincet misericordiam potius misericordia iram unde Isaias. Non in eternum vobis vindex ero neque per omne tempus irascar vobis
continebit in ira sua misericordias suas.16
16 suas] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 76,11 
X
Et
interl.| ita cogitabam apud me et post hec dixi
dixi nunc
interl.| primo
marg.| ET  DIXI. CASSIODORUS. Quid deliberando invenerit scilicet quod Christus mutat homines et redimit.
marg.| CASSIODORUS. Et dixi huic meditationi respondi nunc id est iam cepi sapere id est intellexi quod fuit tacitum ab eternis temporibus scilicet quod homo reduceretur ad annos eternos quod est argumentum de futura consummatione.
marg.| Et dixi. Cum et me transiliens ad Deum veni hic nullum periculum.
cepi ¦
interl.| sapere
marg.| CEPI. AUGUSTINUS. Aliquid ubi securus sum ubi non anticipent inimici modo cepit me mutare excelsus.
hec
interl.| et
mutatio
interl.| est
marg.| MUTATIO. CASSIODORUS. Ab ira ad misericordiam quod de servis filii.
dextere excelsi.
interl.| favoris et propitiationis Dei
Numérotation du verset Ps. 76,12 
XI
Memor fui
interl.| scio quod potest mutare quia omnia creavit
marg.| MEMOR  FUI. AUGUSTINUS. Iam spatiatur in operibus Dei et securus gaudet qui foris garriens defecit iam et sui oblitus in solo Deo delectatur.
marg.| MEMOR  FUI. CASSIODORUS. Huius mutationis in me facte memor fui numquam dans oblivionem ut meliora mererer sed ne de se tantum letari videretur addit   : quia memor ero m<irabilium> . que generi humano indulsit quod Adam ad imaginem suam fecit quod Abel hostiam accepit de Noe de Abraham tandem quod ipse venit hec sunt que sanctum mulcent.
operum Domini ¦ quia memor ero
interl.| et fui
ab initio mirabilium tuorum.
Numérotation du verset Ps. 76,13 
XII
Et
interl.| repetit universalius
interl.| non solum memor sed
meditabor in omnibus operibus tuis ¦
interl.| creaturis
et in adinventionibus tuis
interl.| preceptis
interl.| vel et affectionibus tuis garriam
exercebor.
marg.| IN  ADINVENTIONIBUS. AUGUSTINUS. Id est in preceptis que invenisti vel quibus inveniris. CASSIODORUS. Vel observationibus id est preceptis que observanda sunt exercebor quia non satis est legere Scripturas sed et fructus operum demonstrare oportet his eruditus in laudes prorumpit.
marg.| AUGUSTINUS. In adinventionibus vel affectionibus tuis non in meis ut in terrenis est affectio ita in operibus et meditatione Dei est interior quedam affectio cum inspicitur mundus et in creaturis queritur creator et invenitur nusquam displicens sed undique placens.
Numérotation du verset Ps. 76,14 
XIII
interl.| o
Deus in sancto
interl.| Christo
marg.| DEUS  IN  SANCTO. AUGUSTINUS. Per predicta certus sum quod veniam et hoc duce.
marg.| AUGUSTINUS. Deus in sancto id est in Christo via redeundi ad te. Et cum hoc sit quis Deus magnus etc.
via tua
interl.| est
interl.| qui aita : «Ego sum via, veritas et vita».
a Io. 14, 6.
marg.| VIA  TUA. AUGUSTINUS. Colendi te et ad te veniendi unde potentiam Dei letus prefert simulacris que falso colebantur.
quis
interl.| de diis gentium quibus affecti colunt
deus magnus sicut Deus noster ? ¦
interl.| quasi diceret nullus
Numérotation du verset Ps. 76,15 
Tu
interl.| proprie
interl.| non alius
es Deus qui
interl.| solus
facis mirabilia.
interl.| tam in anima quam in corpore
marg.| MIRABILIA. AUGUSTINUS. Sanatis sunt surdi ceci languidi mortui paralytici. Ista in corporibus facta sunt. In anima quidam sobrii sunt qui paulo ante ebriosi fideles adoratores simulacrorum.
Numérotation du verset Ps. 76,XIV 
Notam
interl.| AUGUSTINUS. per hec et iste sit transiliens quod est unum de mirabilibus
fecisti
interl.| cum misisti
in populis17*
17 in populis Ps-G D30 Hi Ω R] populis Rusch (hapax)
interl.| de fidelibus et infidelibus
marg.| POPULIS. AUGUSTINUS. Infidelibus ut cognoscant Christum tantum corpore fidelibus corpore et deitate subdit quid prestiterit redemisti.
virtutem tuam ¦
interl.| Christum
Numérotation du verset Ps. 76,16 
redemisti in brachio tuo
interl.| Christo
populum tuum, filios Iacob
interl.| scilicet
interl.| Iudeos credentes
et Ioseph.18
18 Ioseph] + diapsalma Ps-G
interl.| gentilem populum
marg.| FILIOS  IOSEPH. AUGUSTINUS. Id est gentilem populum. Vel Ioseph intelligitur Christus quia sicut Ioseph venditus in Egyptum regnavit ita Christus in gentibus prius humiliatus in martyribus.
marg.| AUGUSTINUS. Ioseph qui pervenit ad gentes augmentum interpretatur et significat gentes de quibus augmentatus est populus Dei. Vel Ioseph Christus a Iudeis venditus et pulsus ad gentes filii eius quos ex gentibus elegit.
Numérotation du verset Ps. 76,17 
XV
interl.| fide
interl.| quia notam fecisti virtutem
marg.| VIDERUNT. CASSIODORUS. Diapsalma. Que in mundo Christus operatur exponit.
marg.| AUGUSTINUS. Quasi quoniam notam fecisti vir vel per eum viderunt te o Deus Pater vel te o Christe qui est virtus et brachium viderunt te aque etc.
te
interl.| o Deus Pater
aque
interl.| populi
Deus viderunt
interl.| uterque populus
te
interl.| o Deus Christe
aque et timuerunt ¦
interl.| de peccatis
et turbate sunt
interl.| pungente conscientia
abyssi.
interl.| altitudines aquarum
interl.| et ita
Numérotation du verset Ps. 76,18 
XVI
Multitudo
interl.| est
interl.| in confessione peccatorum in laudibus Dei
marg.| MULTITUDO. CASSIODORUS. Non pauci sed multitudo.
sonitus aquarum ¦
interl.| populorum
marg.| SONITUS. In gemitu culparum in actione gratiarum quasi enim mare confragosum sonant diversa vota populorum.
marg.| SONITUS. AUGUSTINUS. Unde isti sonitus aquarum turbatio abyssorum quia vocem dederunt nubes de quibus. Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem.
vocem dederunt
interl.| in omnibus gentibus
nubes.
interl.| predicatores verbi Dei
Numérotation du verset Ps. 76,XVII 
Etenim sagitte
interl.| verbum predicationis pluvia quia rigat sagitta quia percutit
interl.| voces nubium
tue
interl.| o Deus
transeunt19 ¦
19 transeunt Ps-G D30 Hi Ω R etc transierunt ΨB Rusch
interl.| usque ad cor
interl.| vel evangeliste de gente ad gentem
Numérotation du verset Ps. 76,19 
vox tonitrui tui
interl.| quasi non in occulto facta est sed fuit vox tonitrui id est aperta
marg.| VOX  TONITRUI. CASSIODORUS. Tonitrui vox revolvitur ut rotatus est sinuosus sonus sentiatur allegoria in rota totius mundi.
in rota.
Numérotation du verset Ps. 76,XVIII 
Illuxerunt
interl.| Nubes id est predicatores transierunt et per illos
marg.| ROTA. HIERONYMUS. AUGUSTINUS. Est quod exponit orbis terre quem circuierunt nubes tonando preceptis coruscando miraculis.
coruscationes tue
interl.| CASSIODORUS. divina precepta que tenebras pellerent mundi vel miracula
orbi terre ¦
interl.| unde
commota est
interl.| ad conversionem
et contremuit terra.
marg.| CONTREMUIT  TERRA. CASSIODORUS. Qui habitant in terra ipsa terra mare dicitur per similis quia humana vita amara tempestatibus subdita ubi maior piscis minorem devorat.
Numérotation du verset Ps. 76,20 
XIX
In mari
interl.| nunc est in mari via tua iam dudum in sancto erat. In mari ambulat super aquas gentium eas per fidem subiiciendo
marg.| IN  MARI. AUGUSTINUS. Ad litteram dum Christus super aquas ambulavit. Vel in cordibus hominum quos sibi subdidit. Vel per terram Iudei per mare gentes accipiuntur.
via tua20 et semite tue
20 via tua D30 Rusch ] vie tue Ω R
interl.| precepta
in aquis multis ¦
interl.| populis multis non paucis gentium
et
interl.| tamen
vestigia tua
interl.| presentia corporalis doctrina miracula
non cognoscentur.
interl.| a Iudeis||
marg.| ET  VESTIGIA  TUA  NON  COGNOSCENTUR. Increpatio tacita Iudeorum. Quasi diceret licet palam venerit et se miraculis ostenderit non est cognitus a Iudeis infidelibus quos deduxit in manu Moysi et Aaron id est operatione miraculorum que fecerunt.
marg.| VESTIGIA  TUA etc. Tetigit aliquos id est Iudeos qui dicunt nondum venit Christus non vident super mare ambulantem.
Numérotation du verset Ps. 76,21 
XX
Deduxisti
interl.| de Egypto
interl.| a quibus non cognoscentur ab his quos deduxisti et est increpatio et exprobratio eorum
sicut oves
marg.| SICUT  OVES. Quia non vere oves sed hedi.
populum tuum ¦ in manu Moysi et Aaron.
interl.| quasi et te non novit
interl.| in operatione miraculorum que ipsi fecerunt
marg.| MOYSI  ET  AARON. CASSIODORUS. Moyses interpretatur assumptus de flumine Aaron mons fortitudinis his nominibus virtutes quas fecerunt exprimuntur. Moyses inter cetera in mari viam fecit signans per baptismum populum liberari. Aaron Ecclesie tenebat imaginem que monti fortissimo comparatur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 76), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/02/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_76)

Notes :