Psalmus 80

Numérotation du verset Ps. 80,1 

¶In finem
¶Codd. : (Ps. 80) D30 Ω M, f. 172rb-173rb ; ΩX1, f. 233vb (Ps. 80:1-16) ; ΩX3, f. 239ra (Ps. 80:7-17) ; P10489 ; ω 1 ω² ; Ps-G
pro torcularibus
quinta sabbati psalmus
Asaph1.
1 quinta sabbati psalmus Asaph Rusch ] Asaph Ps-G D14 , psalmus ipsi Asaph quinta sabbati ΩSX# Ed1530 , psalmus David quinta sabbati D30 , Asaph quinta sabbati Ps-G (I) cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 80,2 I

Exultate Deo
adiutori nostro ¦ iubilate
Deo Iacob.
Numérotation du verset Ps. 80,3 II

Sumite
psalmum
et date tympanum ¦
psalterium iocundum
cum cithara. 2
2 <divisio.> II psalmum… tympanum  ¦ Ω M ω 1 P10489] psalmum  ¦… tympanum ΩX VII me’… te’... tempestatis’ Ω M ΩX1, me… te  ¦ … tempestatis ΩX3, me’… te’... tempestatis  ¦ D30 ω 1 VIII meus… te  ¦ Israel... recens Ω M ω 1] meus’… te Israel’… recens’ ΩX IX tuus qui eduxi te de terra Egypti  ¦ dilata os tuum et implebo illud ΩM ω 1] tuus’ qui eduxi te de terra Egypti ’ ΩX XV adipe frumenti  ¦ Ω MX1 ω 1] adipe  ¦ frumenti ΩX3
Numérotation du verset Ps. 80,4 III

Bucinate
in neomenia tuba ¦ in insigni
die sollemnitatis vestre3
3 vestre Ps-GB) Ω ΩX1 Rusch edd. cum Ps-R ] nostre Ps-G D30 ² (in ras.?) Correc2 (hebr. et antiq. et grecus et Ieron. habent NOSTRE non habent VESTRE ) ω 1
Numérotation du verset Ps. 80,5 IV

Quia preceptum
in Israel4
4 in Ω Rusch Clementina Ps-G (rell. codd.) cum Ps-R ] om. Ps-G
est ¦ et iudicium Dei5 Iacob.
5 Dei] Deo ω 1
Numérotation du verset Ps. 80,6 V

Testimonium
in Ioseph
posuit
illud
cum
exiret de terra Egypti ¦
linguam
quam non noverat audivit.
Numérotation du verset Ps. 80,7 VI

Divertit6
6 Divertit Ps-G Ω ΩX P10489 Rusch ] Devertit Ps-G
ab oneribus
dorsum7 eius ¦
7 dorsum Ps-G ω 1 ΩX P10489 Rusch ] gressum Ω M
manus eius8 in cophino
8 eius² Ps-G D30 Ω MX] om. P10489 (hapax)
servierunt.
Numérotation du verset Ps. 80,8 VII

In tribulatione
invocasti me et liberavi te ¦ et9 exaudivi te in abscondito
9 et ΩS ΩX3 P10489 Ps-γ Ps-δ Rusch ] om. Ps-G D30 Ω M ΩX1 ω 1
tempestatis ¦ probavi te
apud aquam contradictionis.
Numérotation du verset Ps. 80,9 VIII

Audi10
10 Audi Ω MX ω 1 P10489 Rusch ] audivi ΩX3*, Diapsalma praem. Ps-G
populus meus
et contestabor
te ¦ Israel si audieris me11
11 audieris me Ps-G P10489 Ω ΩX ω1 cum Ps-R Rusch (inv. )] audias me Ps-G
Numérotation du verset Ps. 80,10 

non erit in te
deus recens ¦
neque adorabis12
12 neque Rusch Ω ΩX Ps-G (V D plerique codd. ) P10489 ω1 cum Ps-R ] nec Ps-G
deum alienum.
Numérotation du verset Ps. 80,11 IX

Ego enim
sum Dominus
Deus tuus
qui
eduxi te
de terra Egypti ¦
dilata os tuum
et implebo illud.
Numérotation du verset Ps. 80,12 X

Et non audivit populus meus
vocem meam ¦ et Israel
non intendit mihi.
Numérotation du verset Ps. 80,13 XI

Et dimisi eos13
13 eos Ps-G (V D plerique codd. ) Ω ΩX ω1 P10489 Rusch cum Ps-R ] illos Ps-G
secundum desideria
cordis eorum ¦
ibunt in adinventionibus suis.
Numérotation du verset Ps. 80,14 XII

Si populus meus audisset me ¦
Israel
si in viis meis
ambulasset.
Numérotation du verset Ps. 80,15 XIII

Pro nihilo
forsitan } inimicos eorum14
14 inimicos eorum] inimicus meus ΩX3*
humiliassem ¦ et super tribulantes eos misissem
manum meam.
Numérotation du verset Ps. 80,16 XIV

Inimici15 Domini
15 Inimici ω 1 Ps-G Rusch ] + vero ΩX (al. m.) P10489
mentiti sunt ei ¦
et
erit tempus
eorum in secula16.
16 secula Rusch Ω ΩX Ps-G (V D plerique codd. ) P10489 ω1 cum Ps-R ] seculo Ps-G
Numérotation du verset Ps. 80,17 XV

Et cibavit eos17
17 eos Rusch Ps-G (D) Ω ω1 cum Ps-R ] illos Ps-G ( codd. et edd. ) D30
ex adipe frumenti ¦
et de petra melle
saturavit eos18.
18 eos Rusch Ps-G P10489 ω1 cum Ps-R ] illos Ps-G

Psalmus 80

Numérotation du verset Ps. 80,1 
AIn finem
A ¶Codd. : (Ps. 80) D30 Ω M, f. 172rb-173rb ; ΩX1, f. 233vb (Ps. 80:1-16) ; ΩX3, f. 239ra (Ps. 80:7-17) ; P10489 ; ω 1 ω² ; Ps-G
interl.| dirigens
interl.| Christum
pro torcularibus
interl.| id est Ecclesiis in quibus est pressura tribulationum
marg.| PRO  TORCULARIBUS. AUGUSTINUS. In quibus tria pressura et de ea duo oleum et amurga quorum unun reconditur aliud proiicitur. Similiter vinum et acinum sic in Ecclesia. Si ergo sunt pressure quas queruntur blasphemi abundare temporibus christianis ne turberis esto oleum non amurga que proiicitur. Hi namque discernitur quod simul illic pendebat in arbore. Pressura ergo discernente renatis ex aqua cantatur   psalmus Asaph id est dominice congregationi.
interl.| habitus
interl.| loquens de baptizatis aqua baptismi quod figuratum est per opus quinte sabbati
marg.| QUINTA  SABBATI. Quo die Deus animalia pisces et aves creavit ex aquis loquitur. Ergo psalmus baptizatis ex quibus alii oleum vinum aves, id est spirituales alii amurga acinum pisces.
Asaph1.
1 quinta sabbati psalmus Asaph Rusch ] Asaph Ps-G D14 , psalmus ipsi Asaph quinta sabbati ΩSX# Ed1530 , psalmus David quinta sabbati D30 , Asaph quinta sabbati Ps-G (I) cum Ps-R
marg.| ASAPH. CASSIODORUS. Quod, secundum historiam, Iudeis spiritualiter Christianis loquitur.
marg.| AUGUSTINUS. Primo dicit quid agendum electis qui sunt oleum vinum aves.
Numérotation du verset Ps. 80,2 
I
Exultate Deo
interl.| o aves vinum oleum id est o congregatio Dei cui fit hic psalmus
interl.| alii exultant deceptori suo mundo
marg.| EXULTATE. Asaph proposita sibi imagine cuiusdam sollemnitatis electos ad celebritatem incitat dicens.
adiutori nostro ¦ iubilate
interl.| gaudio
interl.| quod non potestis explicare
Deo Iacob.
interl.| quia vos vere estis Iacob minor scilicet populus cui servit maior
marg.| DEO  IACOB. Ficticius Deus delusor est.
Numérotation du verset Ps. 80,3 
II
Sumite
interl.| spiritualia accipite carnalia date
psalmum
interl.| donum celeste quod a Deo
marg.| SUMITE  PSALMUM. AUGUSTINUS. Verba Dei et humani actus conveniant in unam societatem hec enim est pax Hierusalem hec est ratio dati et accepti unde apostolus. Si spiritualia seminamus vobis magnum est si carnalia vestra metamus.
et date tympanum ¦
interl.| carnale quod a vobis id est in vestris sacculis habetis
psalterium iocundum
interl.| qui exspectat celestia non sit piger ad operanda terrena predicationi verbi Dei corporalibus respondeamus operibus
interl.| quod hic ponitur pro psalmo
cum cithara. 2
2 <divisio.> II psalmum… tympanum  ¦ Ω M ω 1 P10489] psalmum  ¦… tympanum ΩX
VII me’… te’... tempestatis’ Ω M ΩX1, me… te  ¦ … tempestatis ΩX3, me’… te’... tempestatis  ¦ D30 ω 1
VIII meus… te  ¦ Israel... recens Ω M ω 1] meus’… te Israel’… recens’ ΩX
IX tuus qui eduxi te de terra Egypti  ¦ dilata os tuum et implebo illud ΩM ω 1] tuus’ qui eduxi te de terra Egypti ’ ΩX
XV adipe frumenti  ¦ Ω MX1 ω 1] adipe  ¦ frumenti ΩX3
interl.| pro tympano
Numérotation du verset Ps. 80,4 
III
Bucinate
interl.| ne terreamini sed clarius et fidentius predicate novam vitam
marg.| BUCINATE. AUGUSTINUS. Huc usque ad partitionem vel ad litteram simpliciter de Iudeis accipienda sunt vel allegorice de christianis.
marg.| AUGUSTINUS. Bucinate . Et annuntiate aliis innovationem vestri.
marg.| IN  NEOMENIA vel in initio mensis a prima die septem mensis iussum erat ut septem diebus tuba caverent quia septiformis gratia Spiritus Sancti per quam innovamur erat predicanda tuba aperte per opera vel altis clamoribus unde Isaias : Clama ne cesses ut tuba exalta vocem tuam
in neomenia tuba ¦ in insigni
interl.| exponendo quasi subdit
marg.| IN  NEOMENIA. CASSIODORUS. In initio mensis iussi sunt Iudei tuba canere id est in initio nove lune que significat novam vitam.
marg.| NEOMENIA. Festum nove lune quod et festum tubarum dicitur quod celebranbant in memoriam istius rei quod Dominus ostendit Abrahe arietem inter vepres herentem quem pro Isaac immolavit
die sollemnitatis vestre3
3 vestre Ps-GB) Ω ΩX1 Rusch edd. cum Ps-R ] nostre Ps-G D30 ² (in ras.?) Correc2 (hebr. et antiq. et grecus et Ieron. habent nostre non habent   vestre ) ω 1
interl.| scilicet
interl.| ubi est veritatis cognitio et a malis feriatio
interl.| hoc ideo
Numérotation du verset Ps. 80,5 
IV
Quia preceptum
interl.| a Deo
interl.| AUGUSTINUS. ubi preceptum ibi iudicium quia qui in lege peccaverunt per legem iudicabuntur
marg.| QUIA  PRECEPTUM. CASSIODORUS. Ideo tuba canendum quia lex data est Iudeis perMoysen et quia iudex futurus est.
in Israel4
4 in Ω Ed1455 Rusch Clementina Ps-G (rell. codd.) cum Ps-R ] om. Ps-G
interl.| Iudeis
est ¦ et iudicium Dei5 Iacob.
5 Dei] Deo ω 1
interl.| quia etiam iudex futurus est qui hoc precipit
Numérotation du verset Ps. 80,6 
V
Testimonium
interl.| future rei
in Ioseph
interl.| augmentatis gentibus
marg.| IN  IOSEPH. AUGUSTINUS. Gentes sunt Ioseph quia multi filii deserte magis quam eius que habet virum cum exiret ecce quinta sabbati de quo in titulo cum populus multiplicatus exit de terra Egypti de tenebris ignorantie per baptismum audit et percipit mysteria que non noverat ubi debebat habere cor.
posuit
interl.| gentibus etiam precepit
illud
interl.| preceptum vel sine illud
cum
interl.| quando
exiret de terra Egypti ¦
interl.| de tenebris ignorantie
linguam
interl.| precepta evangelii que prius non noverunt vel hic significat quod apostoli variis linguis locuti sunt
quam non noverat audivit.
Numérotation du verset Ps. 80,7 
VI
Divertit6
6 Divertit Ps-G Ω ΩX P10489 Rusch ] Devertit Ps-G
interl.| et Dominus. Quid ex hoc auditu sibi vel fuit ne exeundum fuit utique quia divertit
ab oneribus
interl.| sarcina peccatorum que et in persequentes Egyptios notata sunt unde venite ad me omnes qui onerati estis etc.
marg.| AB  ONERIBUS. AUGUSTINUS. Quibus oneribus ? manus in cophino id est servili opere peccata servilia opera sunt iuxta illud qui facit peccatum servus est peccati.
dorsum7 eius ¦
7 dorsum Ps-G ω 1 ΩX P10489 Rusch ] gressum Ω M
interl.| rationem
manus eius8 in cophino
8 eius² Ps-G D30 Ω MX] om. P10489 (hapax)
interl.| quo terram portabat lateres faciens
marg.| IN  COPHINO. AUGUSTINUS. In immunditiis peccatorum in terrenis operibus et lutosis.
interl.| sed
Numérotation du verset Ps. 80,8 
VII
In tribulatione
interl.| que erat presso peccatis
marg.| IN  TRIBULATIONE. CASSIODORUS. Si propheta divertit Dominus dicens :  IN  TRIBULATIONE imputantur eis beneficia Dei ut gravior estimetur offensa.
invocasti me et liberavi te ¦ et9 exaudivi te in abscondito
9 et ΩS ΩX3 P10489 Ps-γ Ps-δ Rusch ] om. Ps-G D30 Ω M ΩX1 ω 1
interl.| abscondito id est ad litteram quando nec aperte audebant gemere metu Egyptiorum cum affligerentur operibus luti
interl.| typice ubi bellum suggestionis pateris
marg.| EXAUDIVI  TE  IN  ABSCONDITO. AUGUSTINUS. Ut corde credas ad iustitiam   probavi ut ore fiat confessio ad salutem.
tempestatis ¦ probavi te
interl.| ita probat nos Deus contradictionibus hereticorum
marg.| IN  ABSCONDITO  TEMPESTATIS. AUGUSTINUS. Non in tempestate maris sed cordis ubi exauditus debet probari in aqua contradictionis iam enim gradiens viam Dei habet multis modis obsistentes. Hec est aqua contradictionis quam senserunt antiqui sed iam pene siccata est tunc enim aque populorum turbabantur et acriter resistebant. Tunc Samsoni forti viro id est Christo ducere eunti uxorem de alienigenis id est Ecclesiam de gentibus occurrit leo fremens id est populus gentium sed dissipavit eum ut hedum caprum quia populus iste fremens nihil erat nisi languidus peccator occisa autem in eo illa feritate iam non sic fremit, immo iam in ipso invenimus leges pro Ecclesia quasi favum in ore leonis.
apud aquam contradictionis.
interl.| populum contradicentem
marg.| AQUA  CONTRADICTIONIS. AUGUSTINUS. Christus fuit etiam in seipso ut de eo nato dictum est : Erit hic in ruinam et resurrectionem multorum in signum cui contradicetur ut Iudei contradixerunt titulo crucis.
Numérotation du verset Ps. 80,9 
VIII
Audi10
10 Audi Ω MX ω 1 P10489 Rusch ] audivi ΩX3*, Diapsalma praem. Ps-G
interl.| quia tot feci
interl.| intelligite
populus meus
interl.| et hic enim suus est pertinens ad #torcularem
marg.| AUDI  POPULUS  MEUS. AUGUSTINUS. Diapsalma. Hactenus de oleo torcularium iam de amurga quod dicitur ad cavendum hic arguuntur reprobi.
et contestabor
interl.| vel testificabor
interl.| et testimonio Scripturarum probabo
marg.| CONTESTABOR. CASSIODORUS. Ipse Dominus iudicii testem se facit veritatis tam hic quam in futuro ut nullus dubitet deinde quid velit eum intelligere subdit :  ISRAEL  SI  ME  AUDIERIS vocando eum Israel familiarem sibi significat et ad iussa invitat.  IN  TE in corde tuo ubi veritas non falsitas debet esse.  RECENS ne Verbum Patris putetur sub tempore.  DEUM  ALIENUM qui nomine non essentia.  ALIENUM pene par est scelus recentem Deum putare et idolis servire.
te ¦ Israel si audieris me11
11 audieris me Ps-G P10489 Ω ΩX ω1 cum Ps-R Rusch (inv. )] audias me Ps-G
Numérotation du verset Ps. 80,10 
non erit in te
interl.| in te non a te quasi foris sed in corde ubi imago phantasmatis tui
deus recens ¦
interl.| et si homo recens tamen Deus eternus est Christus
marg.| NON  ERIT  IN  TE  DEUS  RECENS. AUGUSTINUS. Alii faciunt sibi recentes deos vel idola vel christum imparem Patri et alia huiusmodi fingunt in corde et ita sunt templa simulacrorum in omnibus terrena cogitatio opinio diversa vanitas una. Ideo Samson caudas vulpium colligavit ut incenderet messes Philisteorum. Samson interpretatur sol eorum scilicet quibus ipse lucet non omnibus de quo mali dicturi sunt. Erravimus a via veritatis et sol iustitie non illuxit nobis. Et alibi. Sol iustitie est et sanitas in pennis eius vulpes sunt insidiosi maxime heretici latentes in tortuosis cavernis decipientes odore putentes qui et si dissentire ab invicem videntur in malum tamen id est in posterioribus consentiunt simili vanitate tenentur et incendunt messes non nostrorum quia novit Deus qui sunt eius sed alienigenarum qui sunt vasa contumelie. Qui eduxi pactis propriis iudicatur Deus.
neque adorabis12
12 neque Rusch Ω ΩX Ps-G (V D plerique codd. ) P10489 ω1 cum Ps-R ] nec Ps-G
interl.| AUGUSTINUS. Si non cogitas falsum Deum nec adorabis fabricatum nec debes quia «ego sum qui sum»a.
a Ex. 3, 14.
deum alienum.
Numérotation du verset Ps. 80,11 
IX
Ego enim
interl.| non alienus
sum Dominus
interl.| et si homo
Deus tuus
interl.| qui tibi hoc temporaliter prestiti
qui
interl.| scilicet
eduxi te
interl.| per hoc non recens
interl.| per baptismum
de terra Egypti ¦
interl.| historialiter vel allegorice de tenebris ignorantie
dilata os tuum
interl.| desiderio
interl.| confitendo amando frange idolum cordis quod te angustat
et implebo illud.
interl.| quia « apud me fons vite »b et intellectus
b Cf. Ps. 35, 10.
interl.| sic moni et non audivit
Numérotation du verset Ps. 80,12 
X
Et non audivit populus meus
interl.| cui legem dedi et magna feci ut culpa cresceret
vocem meam ¦ et Israel
interl.| ecce. Quis cuius vocem
non intendit mihi.
interl.| ingratus de tot beneficiis nec intendere voluit
Numérotation du verset Ps. 80,13 
XI
Et dimisi eos13
13 eos Ps-G (V D plerique codd. ) Ω ΩX ω1 P10489 Rusch cum Ps-R ] illos Ps-G
interl.| ecce currit amurga apertis foraminibus torcularis
interl.| unde tradidit eos Deus in concupiscentias cordis eorum
marg.| ET  DIMISI  EOS. Et si implevi ora prophetarum non tamen ab amurga auditi sunt unde digna ultio quia et dimisi etc.
secundum desideria
interl.| dedi eos sibi
cordis eorum ¦
interl.| et ipsi
ibunt in adinventionibus suis.
interl.| vel affectionibus
interl.| quia propter traditiones suas irrita fecerunt mandata Dei
interl.| quibuslibet
interl.| sed
Numérotation du verset Ps. 80,14 
XII
Si populus meus audisset me ¦
interl.| credendo
Israel
interl.| scilicet
interl.| hic est populus
si in viis meis
interl.| hoc est enim audire me
ambulasset.
Numérotation du verset Ps. 80,15 
XIII
Pro nihilo
interl.| computandos vel gratis
interl.| vel in nihilum
interl.| redigendo
marg.| PRO  NIHILO. CASSIODORUS. Si Deo resistimus ipse non contradicit inimicis nostris nec manum defensionis super eos ponit.
14 inimicos eorum] inimicus meus ΩX3*
interl.| omnis generis
interl.| de quibus conqueritur quod per eos peccet
humiliassem ¦ et super tribulantes eos misissem
interl.| pressissem potentia
manum meam.
interl.| vindictam
Numérotation du verset Ps. 80,16 
XIV
Inimici15 Domini
15 Inimici ω 1 Ps-G Rusch ] + vero ΩX (al. m.) P10489
interl.| queruntur de inimicis. Sed ipsi facti sunt inimici
mentiti sunt ei ¦
interl.| resumendo quibus renuntiaverunt et sunt novissima peiora prioribus
marg.| INIMICI  DOMINI. AUGUSTINUS. Hec item propheta.  MENTITI non peragentes promissa hoc non pagani quia nihil promiserunt.
et
interl.| ideo
erit tempus
interl.| pene
interl.| et quid inde eis et si hic tolerati non erunt impuniti non salvantur solis sacramentis
marg.| TEMPUS. CASSIODORUS. Pene et si hic floreant vel variatio eorum per penas.
eorum in secula16.
16 secula Rusch Ω ΩX Ps-G (V D plerique codd. ) P10489 ω1 cum Ps-R ] seculo Ps-G
Numérotation du verset Ps. 80,17 
XV
Et cibavit eos17
17 eos Rusch Ps-G (D) Ω ω1 cum Ps-R ] illos Ps-G ( codd. et edd. ) D30
interl.| ecce
interl.| et qui sunt isti
interl.| vel tales sunt et tamen
interl.| sacramentis suis miscuit eos et Iude buccellam dedit
ex adipe frumenti ¦
interl.| unde ingrati
marg.| EX  ADIPE. AUGUSTINUS. Ad litteram vel manna vel corpore Christi vel spirituali intellectum.
et de petra melle
interl.| non solum adipe frumenti sed melle de petra id est sapientia Christi ut delectentur verbo Dei cognitione sacramentorum solutione parabolarum
saturavit eos18.
18 eos Rusch Ps-G P10489 ω1 cum Ps-R ] illos Ps-G
interl.| et tamen ingrati



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 80), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/02/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_80)

Notes :