Glossa ordinaria

Psalmus 85

Numérotation du verset Ps. 85,1 

¶Oratio David.1
¶Codd. : (Ps. 85) textus : D30 P106 ; + glossa : Rusch Ps-G ; sparsim P106 Tr511
1 Oratio Ps-G (A I V W ΩS) Rusch cum Ps-R ] + ipsi Ps-G | Oratio David] In finem filiis Chore psalmus David, vox apostolica de novello populo D30
Numérotation du verset Ps. 85,I 

Inclina Domine
aurem tuam et exaudi me ¦
quoniam inops
et pauper
sum ego.
Numérotation du verset Ps. 85,2 II

Custodi
animam meam
quoniam sanctus sum ¦ salvum fac
servum tuum
Deus meus sperantem in te.
Numérotation du verset Ps. 85,3 III

Miserere mei Domine quoniam ad te clamavi2
2 clamavi Ps-G (V D ΩS) Rusch cum Ps-R ] clamabo Clementina Ps-G
tota die ¦
Numérotation du verset Ps. 85,4 

letifica animam
servi tui quoniam ad te Domine
animam meam levavi.
Numérotation du verset Ps. 85,5 IV

Quoniam
tu Domine suavis
et mitis ¦
et multe misericordie
omnibus
invocantibus te.
Numérotation du verset Ps. 85,6 V

Auribus
percipe Domine3 orationem meam ¦ et intende voci deprecationis4 mee.
3 Domine D30* (ut vid.) Ps-G ] om. D30² (eras.) |
4 deprecationis plerique codd. et edd. D30 Rusch cum Ps-R] orationis Ps-G (R F C I) |
Numérotation du verset Ps. 85,7 VI

In die tribulationis mee
clamavi ad te ¦ quia exaudisti me.
Numérotation du verset Ps. 85,8 VII

Non5 est similis tui
5 Non Ps-G ] Nonne Rusch (hapax)
in diis Domine ¦
et non est secundum opera tua.
Numérotation du verset Ps. 85,9 VIII

Omnes gentes
quascumque fecisti venient
et adorabunt coram te Domine ¦ et glorificabunt nomen tuum.
Numérotation du verset Ps. 85,10 IX

Quoniam
magnus es tu
et faciens mirabilia ¦
tu es Deus solus.
Numérotation du verset Ps. 85,11 X

Deduc
me
Domine in via tua
et ingrediar
in veritate tua ¦
letetur cor meum ut timeat
nomen tuum.
Numérotation du verset Ps. 85,12 XI

Confitebor
tibi Domine Deus meus in toto corde meo ¦
et glorificabo
nomen tuum in eternum.
Numérotation du verset Ps. 85,13 XII

Quia misericordia tua magna est super me ¦
et
eruisti animam meam
ex inferno inferiori.
Numérotation du verset Ps. 85,14 XIII

Deus
iniqui
insurrexerunt
super me
et synagoga potentium
quesierunt
animam meam ¦ et non proposuerunt te
in conspectu suo.
Numérotation du verset Ps. 85,15 XIV

Et tu Domine
Deus miserator
et misericors ¦
patiens
et multe misericordie
et verax.
Numérotation du verset Ps. 85,16 XV

Respice in me
et miserere mei
da6 imperium tuum7
6 da] et praem. ΩS |
7 tuum Cor2 (hebr. et anti et Ieron. habent TUUM et grecus)] om. D ΩM P106 |
puero tuo ¦
et salvum fac
filium
ancille tue.
Numérotation du verset Ps. 85,17 XVI

Fac mecum
signum
in bonum8
8 bonum Rusch Clementina ] bono D30 P106 Ps-G
ut videant9 qui oderunt me et confundantur ¦10
9 ut Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] et Ps-G |
10 <divisio> bonum|| ... confundantur P106 |
quoniam tu Domine adiuvasti me
et consolatus es me.

Psalmus 85

Numérotation du verset Ps. 85,1 
AOratio David.1
1 Oratio Ps-G (A I V W ΩS) Rusch cum Ps-R ] + ipsi Ps-G | Oratio David] In finem filiis Chore psalmus David, vox apostolica de novello populo D30
marg.| ORATIO  DAVID. AUGUSTINUS. Psalmus iste secundus eorum est qui orationis nomine intitulantur. In quo Christus Dei Filius et hominis unus Deus cum Patre unus homo cum hominibus orat in forma servi qui oratur a nobis in forma Dei. Orat pro nobis ut sacerdos noster. Orat in nobis ut caput nostrum. Oratur a nobis ut Deus noster.
marg.| CASSIODORUS. Christi oratio fidelium est instructio cuius omnis actio Christiani est lectio. Nostra autem oratio peccatorum est ablutio. Sic oravit Christus sicut et crucem tulit pro nostra scilicet non pro sua neccessitate. Sicut et flevit Lazarum ut doceret nos habere caritatem proximi. Sicut etiam fugit ut comprimeret audaciam stulte et inconsulte temeritatis.
marg.| AUGUSTINUS. Hec dicit Christus in nobis et nos in illo.
marg.| CASSIODORUS. Orat ascendendo unde concludit omnes gentes adoraturas.
Numérotation du verset Ps. 85,I 
Inclina Domine
interl.| AUGUSTINUS. altus infirmo
interl.| AUGUSTINUS. humili appropinqua
interl.| comple desideria mea
quoniam inops
interl.| diviti non inclinat
interl.| ab alio non habens opem
et pauper
interl.| per me
sum ego.
Numérotation du verset Ps. 85,2 
II
Custodi
interl.| in hoc audi
interl.| ab omnibus scandalis
animam meam
interl.| contra insidiatores
quoniam sanctus sum ¦ salvum fac
interl.| quia non est ex homine salus
marg.| QUONIAM  SANCTUS  SUM. AUGUSTINUS. Christus proprie sanctus sanctificans. Sui sancti sanctificati in baptismo, iuxta illuda : «Sancti estote quia et ego sanctus sum». Totus itaque Christus sanctus et unus sanctus. Sed aliter caput aliter membra. Totus ergo Christus non incongrue dicit. Quoniam ego sanctus sum. Non est hoc dicere superbia elati sed confessio non ingrati vide ascensum pauper sanctus sperans clamans levatus ad Deum. Congrua est etiam verborum collatio. Inclina pauperi custodi sanctum salva sperantem miserere clamantis letifica levatum.
a Lv. 11, 44 ; Lv. 19, 2.
servum tuum
interl.| non liberum suum ut fuit Adam
Deus meus sperantem in te.
interl.| non est superbus sanctus
Numérotation du verset Ps. 85,3 
III
Miserere mei Domine quoniam ad te clamavi2
2 clamavi Ps-G (V D ΩS) Rusch cum Ps-R ] clamabo Ed1455 Clementina Ps-G
interl.| + clamabo |B|
B ¶Codd. : P106 , om. Rusch
tota die ¦
interl.| non una tantum sed
interl.| id est omni tempore
Numérotation du verset Ps. 85,4 
letifica animam
interl.| in passione tristem
servi tui quoniam ad te Domine
interl.| ubi letitia in terra amaritudo
animam meam levavi.
interl.| ipsam quam affectus bonus levat
Numérotation du verset Ps. 85,5 
IV
Quoniam
interl.| levavi et ita potui
tu Domine suavis
interl.| tuis
interl.| ideo iocunda me affectum tedio mundane amaritudinis
et mitis ¦
interl.| his quos exspectas
marg.| MITIS. AUGUSTINUS. Portans hominem donec perficiat eum quia avolaret a se nisi a Domino portaretur. Multa enim aguntur in corde humano quibus male movetur quemadmodum implorationes impediuntur vanis cogitationibus ita ut vix stet cor ad Deum suum ut loquatur ei orando. Quando enim oras Dei loqueris quando legis Deus loquitur tibi. Surrepentibus autem phantasmatibus malarum cogitationum quodammodo cor hominis fugit a se nec invenit #causa cellos quibus se includat aut obices quibus retineat avolationes suas et vagos motus contra quod David dicit : Inveni cor meum ut orarem ad te quod solum audit Deus. Invenisse se dicit cor suum quasi solleret ab eo fugere et ille sequi quasi fugitivum. Quod invenit homo quando morientibus muscis eiectis que perdunt suavitatem unguenti totus affectus cordis ad adorandum Deum coligitur portat autem Deus hominem et exspectat dum vagatur cum nondum sit perfectus.
et multe misericordie
interl.| contra abundantem iniquitatem
omnibus
interl.| nullus excipitur
invocantibus te.
interl.| non aliud a te
interl.| ideo
Numérotation du verset Ps. 85,6 
V
Auribus
interl.| AUGUSTINUS. magnus orantis affectus
interl.| id est non exeat de auribus tuis fige illam ibi
percipe Domine3 orationem meam ¦ et intende voci deprecationis4 mee.
3 Domine D30* (ut vid.) Ps-G ] om. D30² (eras.)
4 deprecationis plerique codd. et edd. D30 Rusch cum Ps-R] orationis Ps-G (R F C I)
marg.| AURIBUS  PERCIPE. CASSIODORUS. Vide ordinem orationis prius fuit ut vox supplicationis ascenderet cum dixit. Inclina aurem tuam et deinde rogatus audiret cum dixit. Exaudi me. Nunc vero addit auribus percipe. Non transitorie suscipi petit sed quasi in sinu Dei recondi sicut per aures aliquid infigitur cordi unde subdit Et intende ut intentus animus tuus aperiat auditum deprecationi mee.
Numérotation du verset Ps. 85,7 
VI
In die tribulationis mee
interl.| causa audiendi
interl.| quando adversitas imminet
interl.| que semper est in peregrinatione donec seipsum det videndum
marg.| TRIBULATIONIS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Cum enixius clamatur. Supra clamavi tota die hic facit augmentum quia magis in tribulatione clamatur. Ideo dicit se clamasse quia exauditus est cum clamor soleat precedere exauditionem. Et est perversio in sanctis congrua qui et ante clamorem et post exaudiuntur. Et quia exaudisti omnes gentes quascumque fecisti venient quia non est similis tui in diis Domine.
clamavi ad te ¦ quia exaudisti me.
Numérotation du verset Ps. 85,8 
VII
Non5 est similis tui
5 Non Ps-G ] Nonne Rusch (hapax)
interl.| gentes non invenient in diis suis similem in essentia vel operatione tibi
in diis Domine ¦
interl.| quocumque modo accipiantur
et non est secundum opera tua.
interl.| et ideo
Numérotation du verset Ps. 85,9 
VIII
Omnes gentes
interl.| de omnibus gentibus
quascumque fecisti venient
interl.| a suo cultu ad cultum tuum
marg.| QUASCUMQUE  FECISTI. AUGUSTINUS. Si est gens quam non fecit Deus illa non adorabit annuntiat Ecclesiam ubique diffusam quod modo impletum est. Et nota quia ut ait Scriptura. In lata gente gloria regis in diminutione populi principis contritio sequitur. Et glorificabunt etc.
et adorabunt coram te Domine ¦ et glorificabunt {t. 2 : Erfurt, f. 283rb ; facsim., p. 565b} nomen tuum.
interl.| predicabunt quam nominabilis es
interl.| vel honorabuntur ex tuo nomine
Numérotation du verset Ps. 85,10 
IX
Quoniam
interl.| non est similis tibi
magnus es tu
interl.| quod non alius
et faciens mirabilia ¦
interl.| secundum opera tua
tu es Deus solus.
interl.| nullus alius
marg.| TU  ES  DEUS  SOLUS. AUGUSTINUS. Vel tu solus magnus contra futuros qui se dicunt magnos et deos.
Numérotation du verset Ps. 85,11 
X
Deduc
interl.| gnetes venient quod ut possint
interl.| deductio convenit proficienti
marg.| DOMINE  DEDUC. CASSIODORUS. Orat pro omnibus iam adorantibus. Et loquitur in membris.
marg.| CASSIODORUS. Domine deduc. Aliud est duci ad viam et aliud est duci in via ne in ea cadatur ubique egent homines adiuvari sive sint in via sive extra viam via autem Christus est qui dicitb : «Ego sum via, veritas et vita».
b Io. 14, 6.
me
interl.| meos
Domine in via tua
interl.| quam ingressus sum
et ingrediar
interl.| proficiam ulterius te ducente
interl.| vel ambulabo
in veritate tua ¦
interl.| hec est via
letetur cor meum ut timeat
interl.| ita tamen
marg.| LETETUR  ET  TIMEAT. AUGUSTINUS. In timore mundano precedit causa periculi vel angustie sed in timore Dei letitia utraque miscenda sunt ut et sub spe timeamus et sub timore letemur timor est in iocunditate nunc in futuro iocunditas sine timore ubi plena securitas que non modo. Iocunditas modo trahit et timore via recedere non sinit utraque ergo sunt habenda. He sunt due mole inter quas molitur christianus ut fiat panis Christi scilicet spes et timor unde in Deuteronomio dictum est. Non accipias loco pignoris superiorem vel inferiorem molam. Superior mola spes est interior timor. Non est igitur hec sine illa accipienda. Qui enim sperat et non timet negligens est. Qui autem timet et non sperat depressus est.
nomen tuum.
Numérotation du verset Ps. 85,12 
XI
Confitebor
interl.| deductus
tibi Domine Deus meus in toto corde meo ¦
interl.| ille in toto corde confitetur qui totam spem ponit in Domino
et glorificabo
interl.| cum sanctis
nomen tuum in eternum.
interl.| in eterna beatitudine
Numérotation du verset Ps. 85,13 
XII
Quia misericordia tua magna est super me ¦
interl.| omne datum optimum desursum est6 |C
6 desursum est] om. Tr511, om. P106
interl.| iuxta illud omne datum optimum omne donum perfectum|D
et
interl.| +tamenE
E ¶Codd. : Tr511; om. P106 Rusch
eruisti animam meam
interl.| in hoc magna misericordia est7|F|
7 est] om. P106 Tr511 ; om. Rusch
ex inferno inferiori.
interl.| in<fernus>8
8 infernus] P106, om. Tr511 Rusch
interl.| magna miseria eruisti de inferno tamen
marg.| AUGUSTINUS. 9 Celestis habitatio superna est. Terrena infernus est. Ab hac itur in infernum inferius. Unde eruit animas Deus misso Filio. Vel in ipso inferno inferiori est pars impiorum inferior. Unde dives levat oculos ad Abraham a qua liberatur qui a peccatis liberatus illuc non mittitur. He sunt opiniones non assertiones.G
9 Augustinus P106 ] om. Tr511
marg.| EX  INFERNO  INFERIORI. AUGUSTINUS. Per hoc intelligimus tamquam duo inferna esse inferius et superius. Nam unde inferius diceretur nisi quia esset infernum superius. Celestis ergo habitatio angelorum ubi est vita ineffabilium gaudiorum ubi immortalitas et incorruptio superna est. Terrena ubi caro et sanguis decessio et successio mutabilitas et mortalitas inferius est. Ab hac terrena itur in infernum inferius unde eruit Deus animas misso Filio etenim propter ista duo inferna missus est Filius Dei undique liberans ad hoc nascendo. Ab illo moriendo vel in ipso inferno inferiori est pars impiorum inferior unde dives levat oculos ad Abraham qui cum aliis iustis erat quasi in ora et in limbo inferni tamquam in superiori a qua liberatur qui a peccatis liberatus illuc non mittitur hec sunt opiniones non assertiones.H
Numérotation du verset Ps. 85,14 
XIII
Deus
interl.| magna misericordia eruisti tamenc
c Codd. : P106, om. Tr511 Rusch
iniqui
interl.| pervertentes legem scilicet Iudei
marg.| DEUS  INIQUI.10 CASSIODORUS. 11 Item pro se orat12 facta mentione passionis sue et glorie. Unde habent hi pro quibus oravit multam misericordiam13 et eruuntur de inferno.I
10 Deus iniqui] om. Tr511
11 Cassiod om. P106 Tr511
12 orat] om. P106
13 multam mis inv. P106
insurrexerunt
interl.| ut reum me dicerent14|J|
14 dicerent Tr511 Rusch ] ducerent P106
super me
interl.| totum Christum||
et synagoga potentium
interl.| congregatio superborum|K|
quesierunt
interl.| dolosis consiliis|L|
animam meam ¦ et non proposuerunt te
marg.| Non proposuerunt 15 addit16 quod sceleratis mentibus semper provenit|M|
15 Non prop. Tr511 ] Et praem. P106, om. Rusch
16 addit] + a Deo P106
interl.| non intellexerunt Deum ut homini parcerent|N|
in conspectu suo.
Numérotation du verset Ps. 85,15 
XIV
Et tu Domine
interl.| ipsi ita|O|
Deus miserator
interl.| actu
et misericors ¦
interl.| natura
patiens
interl.| malos exspectans
et multe misericordie
interl.| conversis
et verax.
interl.| in promissis vel meritis respondens
Numérotation du verset Ps. 85,16 
XV
Respice in me
interl.| hominem
et miserere mei
interl.| mortalis
da17 imperium tuum18
17 da] et praem. ΩS
18 tuum Cor2 (hebr. et anti et Ieron. habent tuum et grecus)] om. D ΩM P106
interl.| potestatem iudicii
marg.| DA  IMPERIUM. AUGUSTINUS. Quasi transeat tempus patientie veniat tempus iudicii unde non tantum Christus sed et sancti sedebunt iudices qui sunt filii ancille id est Ecclesie.
puero tuo ¦
interl.| mihi Christo
interl.| innocenti
et salvum fac
interl.| suscita
filium
interl.| a morte
ancille tue.
interl.| Marie que dixit ecce ancilla Domini
Numérotation du verset Ps. 85,17 
XVI
Fac mecum
interl.| quasi quod dabit permaneat
marg.| FAC  MECUM. REMIGIUS. Quasi et ego Deus tecum facio. Nam Christus secundum quod Deus resuscitavit se hominem.
signum
interl.| resurrectionis signum Ione quod iam in capite fiet et in membris
in bonum19
19 bonum Ed1455 Rusch Clementina ] bono D30 P106 Ps-G
marg.| SIGNUM  IN  BONUM. REMIGIUS. Fac insignem resurrectionem capitis et membrorum ut aliis prosit ut Iudei videant hoc quod adiuvisti in his que feci. Et consolatus es in his que passus sum.
marg.| REMIGIUS. Resurrectio est signum in bono per quam et virtus Dei declaratur et spes credentium firmatur.
ut videant20 qui oderunt me et confundantur ¦21
20 ut Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] et Ps-G
21 <divisio> bonum|| ... confundantur P106
interl.| in iudicio perniciose qui modo nolunt salubriter confundi
quoniam tu Domine adiuvasti me
interl.| in certamine
et consolatus es me.
interl.| in tristitia que hic est in his scilicet que passus sum



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 85), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_85)

Notes :